Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 6
POstquam in praecedentibus est ostensum nullum tentatum solius liberi arbitrij viribus sine gratia, vel cum gratia quantacunque absque alio Dei auxilio speciali posse tentationem aliquam superare; Restat consequenter inquirere, quod sit illud auxilium quo tentati omnia superant tentamenta, & sine quo in omnibus superantur. Illud autem auxilium cum non sit liberum arbitrium, nec gratia creata seu charitas, quae sunt maxima dona Dei creata; & maximi auxilij, quid potest esse nisi diuina voluntas? Nam cuicunque Deus auxiliatur, voluntatis auxiliatur, sicut quicquid agit ad extra non natura, nec exsola cognitione, sed voluntate illud agit, sicut octauum & nonum capitula primi docent. Absit etiam quod quenquam fortuito aut casualiter adiuuaret, quia tunc vigesimum secundum, vigesimum septimum, vigesimum octauum, & vigesimum nonum primi eum turpiter obiurgarent: Voluntas ergo diuina est illud auxilium fine quo tentatus quilibet superatur, sicut ex 220. primi, & alijs praehabitis sciri potest, & per quod tentatus quilibet superans efficaciter superat // tentatorem, sicut ioum. primi cum praemissis ostendit: Vnde sanctus Dauid in pugna spirituali satis expertus, quia frequenter superatus & superans, ita dicit; Ira in indignatione eius, & vita in voluntate eius; Ira scilicet, in culpam prosternens cui Dominus indignatur, & vita in innocentia sustinens cui Dominus voluntatis auxiliari dignatur; quanquam & aliter exponatur, sed istam expositionem totus processus illius Psalmi 29i. praetendit: Exaltabo, inquit, te Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me, Domine Deus meus, clamaui ad te, & sanasti me; Domine eduxisti ab inferno animam meam, saluasti me a descendentibus in lacum: & tunc excitando ad gratiarum actionem pro tantis beneficijs Domino statim subdit; Psallite Domino sancti eius; & confitemini memoriae sanctitatis eius, quoniam ita in indignatione eius, & vita in voluntate eius, & secundum glossam super versum sequentem, Illa ira est fletus qui est omnimoda hominis miseria tam culpae, quam poenae. Idem Psalmo 50. Domine, inquit, vt scuto bonae volunt atis tuae coronasti nos; vbi glossa, Bona voluntas qua nos coronasti, nobis est vt scutum contra inimicum quo protegimur, & ipsa est vt corona, id est arma, quibus expugnatur inimicus; haec est scutum contra eum qui tentationibus & tribulationibus suggerit desperationem, & est sensus, bona voluntas tua protegit nos & vincere facit; vel ita, scutum quod a rotunditate dicitur, duo facit, quia corpus munit, & caput coronat; Ita gratuita Dei voluntas qua nos vocat, est defensio hic contra omnia; & in futuro corona. Idem E Psalmo 43. Nec enim in gladio suo possederunt terram, & brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua, & brachium tuum, & illuminatio vultus tui, quoniam placuisti in iis; & Psalmo 88. Gloria virtutis eorum tu es, & in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum, Clossa; Tu es gloria, id est, exaltatio virtutis eorum quos non solum illuminat, sed etiam posse dat, & in beneplacito tuo, id est, quia tibi beneplacuit, non quia digni sumus, exaltabitur cornu nostrum. Item 2. Machab. vlt. Dominus non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat ignis victoriam. Et ne qua fallacia malitiae Pelagianae tibi surrepat, audi vnde quisquis fit dignus hoc enim honore condignus est quemcunque rex voluerit honorare; Hesterae 6 dicitque Augustinus de praedestinatione sanctorum 12. Item quod dixi, salutem, religionis illius nulli vnquam defuisse qui dignus fuit, & dignum non fuisse cui defuit; Si discutiatur & quaeratur vnde quisque sit dignus, non desunt qui dicant voluntate humana, nos autem dicimus gratia vel praedestinatione diuina: Quicunque ergo est dignus victoria, non est ex se dignus, sed ex Dei gratuita voluntate, quae & dignum victoria efficit, & victorem.
On this page