Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 31
COntra eandem quoque hypothesin potest similiter argui per viam necessitatis & contingentiae intellectus scientiaeque diuinae. Nam ante praesentiam seu praeteritionem rei Deus contingenter sciuit eam semper fuisse futuram & fore; sed in eius praesentia seu praeteritione necessario scit eam semper fuisse futuram, & esse vel fuisse; ergo tunc aliter intrinsece scit quam p, quod est contra rationes praemissas, & contra autoritates superius memoratas. Nec aliqua rationalis causa huius Xl necessitatis nouellae in diuina scientia poterit assignari, prohibentibus rationibus de necessitate nouella in volutione seu voluntate diuina, si ad diuinam scientiam congrue transferantur, decimo quinto primi, atque decimo, sexto succurrente. Nec sine causa rationabili potest necessitas talis poni, sicut contra responsionem vltimam est ostensum. Item si diuina scientia respectu futurorum sit contingens ad vtrumlibet, & respectu praesentium & praeteritorum necessaria, Deus certius intrinsece scit praesentia & praeterita quam futura: haec enim scita certiora sunt illis. Illa namque, quae necessario sunt aliqualia, sunt certius talia quam illa quae contingenter ad vtrumlibet tantum sunt talia: nam haec non possunt non esse talia, illa possunt; Deus ergo perfectius scit praesentia & praeterita, quam futura. Nam scire quid certe est perfectius, quam incerte; quare Deus intrinsece mutatur & melioratur de nouo; nec etiam scit futura summe certe, nec summe perfecte. Huius // etiam maioris certitudinis nulla causa rationalis potest dari, quia non intrinseca ipsi Deo, cum ipse intrinsece non mutetur, nec extrinseca, quia nulla res extrinseca quicquam causat in eo, sicut 15. & 1I6. ac 20. primi docent. Quapropter & Sapiens Ecclesiastici 23. Domino, inquit, Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita, sic & post perfectum respicit omnia; sic inquit, & non aliter. Vnde & Augustinus I5. de Trinit. 13. Nec, inquit, aliter sciuit creata quam creanda: non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, ita vt scriptum est in libro Ecclesiastico, Antequam crearentur, omnia nota sunt ei, sic & postquam consummata sunt; sic inquit, non aliter. Qui & quinto super Gen. ad literam 18. Ipsi, inquit, Deo non audeo dicere alio modo tatio nec momenti obumbratio. Quare & Petrus I. sentent. dist. 35. Sciuit, inquit, Deus ab aeterno aeternum, & omne quod futurum erat, & sciuit immutabiliter; scit quoque non minus praeterita vel futura, quam paesentia, & sua aeterna sapientia & immutabili scit ipse omnia quae sciuntur.
On this page