Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 12
CAP. XII. Incipit disputare illam fFamosissimam quaestionem, nunquid omnia quae euenient, de necessitate euenient; & recitat opinionem Mathematicorum seu Stoicorum dicentem, quod omnia quae euenient, euenient de necessitate simpliciter absoluta.
HIc autem ex praemissis patenter suboritur illa famosissima quaestio. acerrimum axioma, difficillimumque problema, Nunquid scilicet omnia quae eueniunt, de necessitate euenient? Restat igitur iam ipsum discutere consequenter. Sunt autem opiniones variae & plurimae circa illud: quarum prima constanter affirmat, quod omnia quae euenient, euenient de necessitate penitus absoluta. Et haec est opinio Mathematicorum quorundam, & ponentium fatum; quam & Boetius super 1. peri hermenias asserit Stoicorum. Pro hac autem opinione communissimum motivum est istud? Quaecunque Deus praescit certitudinaliter euentura, euenient de necessitate penitus absoluta; aliter enim nequaquam certe praesciret, eiusque praescientia falli posset: sed omnia que euenient, Deus praescit certitudinaliter euentura. Quod & potest violentius confirmari, si addatur scientiam Dei nullomodo depedere a rebo ipsaque inciudere voluntatem diuina necessariam & immutabile respectu omnium futurorum, sicut ex praehabitis potest probabiliter apparere. Pro ista quoque opinione, referente Ioanne Sarisburiensi, deinde Episcopo // Carnutensi secundi Policratici 23. quem B. Thomae Cantuariensi Archiepiscopo, dum Cancellariatus Angliae officio fungebatur, conscripsit, vbi & diffuse materiam istam tractat, quidam Stoicus & motiuum aliud afferebat; quaerebat enim, An posses aliquid facere eorum, quae minime facturus es. Quod cum admisisses, mille tibi aureos afferebat dum illud efficeres; quos si forte respueres, eos tibi quantalibet summa multiplicari iubebat, vt quod leniter fieri potest, efficias. Sed haec opinio tollit omnem libertatem arbitrij, libertatem scilicet contradictionis, & omnem contingentiam ad vtrumlibet simulaufert; quod primum secundi & quartum huius cum sequentibus non permittunt. Quare & Robertus Cantuariensis Archiepiscopus damnauit Oxonie articulum asserentem, quod omnis propositio vera de futuro est necessaria.
On this page