Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 8
Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.NVnc autem restat consequenter ostendere, Deum habere volutionem & amorem communiter & specialiter ad quaecunque, quoniam secundum priora Deius omitia conseruat, facit, & mouet, & non sine cognitione, & sapientia disponente, sicut sextum huius ostendit. Sed haec sine voluntate nihil conseruant, o faciunt, neque mouent, quoniam ipsa cognitio eius est sola, ita est impossibilium sicut possibilium, & possibilium quae nunquam fient, sicut faciendorum; & ita praeteriĀ¬ torum sicut futurorum; & ita futurorum in remoto, sicut in propinquo; & ita omnium futurorum, sicut praesentium, quae actualiter modo fiunt vel conseruantur iam facta. Si ergo cognitio sola per se faceret aliquid vel seruaret, semper & simul faceret omnia supradicta. Item cognitio diuina de se videtur indifferens ad faciendum, vel non faciendum; imo ipsa per se sola non apparet factiua; ergo nihil potest efficere nisi per aliquid determinans limitetur; hoc autem poni non potest nisi Diuina volutio actualis. Item sic videtur in productione rerum a Deo, sicut in productione motus processiui ab animali; In hac autem non sufficit sola cognitio, sed cum hac requiritur appetitus, vt probat Aristoteles 3. de Anima, vbi inquirit principium huius motus; & probat primo quod non est potentia vegetatiua; secundo, quod non est potentia sensitiua; tertio, quod non est ratio, neque intellectus speculatiuus, nec practicus; quarto, quod nec appetitus est Dominus huius motus; quinto, quod haec duo scilicet phantasia & appetitus, siue intellectus & voluntas mouent Animal processiue. Ista paent per Auerroem ibi expressius comment. 44. & deinceps: & idem probatur in de motu Animalium manifeste. Item secundum Philosopum 9. Eth. 7. Omnis artifex diligit suum opus, & omnis bene faciens bene patientem cui scilicet benefacit, & hoc magis quame contrario diligatur; & omnia sunt opera Dei summi Artificis, sicut praecedentia docuerunt, eiusque beneficia liberalissime distributa. Item quia aliter Deus non seruaret nec ageret libere, quoniam nulla est actio libera, quae non proficiscitur a libera voluntate, & sic homo rusticus & seruilis liberior esset Deo. Aliter quoque Deus nullam voluntatem haberet, contra octauam partem corollarij, primi huius, vel non posset vti propria voluntate cum alijs absurditatibus infinitis. Adhuc autem modus liber & voluntarius operandi ad extra, est melior & nobilior alio; quare & potentia rationalis, quae taliter operatur, reputatur nobilior irrationali, quae aliter operatur. Iste ergo modus operandi ad extra quaecunque tribuendus est Deo teste tertia parte corollarij primi huius: Istam quoque sententiam & quaedam Autoritates. 20. huius praemissae lucide contestantur: Dicitque Algazel 3. Metaph. sententia 7. quod primus est volens, & omnia fluunt ab eo, & placent sibi, nec aliquid horum odit. Hoc autem ille antiquus Empedocles aspiciebat a longe. Hic enim vt recitat Aristoteles 3. Metaph. 15. posuit duo generalia rerum principia, scilicet Amorem & odium, sed in Deo posuit amorem ad omnia sine odio cuiuscunque. Quibus concordat Sapiens Sapient. II. alloquens Dominum in hunc modum, Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti, quomodo autem posset aliquid manere nisi tu voluisses, aut quod a te vocatum non esset, conseruaretur.
On this page