Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 2
Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruatorCAP. II. Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator: habet Corrollarium habens tres partes.
HActenus igitur in causa Dei contra diuersos Haereticos generali generaliter perorato, amodo in causa eius contra Pelagium speciali summi semper aduocati patrocinante consilio specialiter postulandum. Primo igitur ostendatur, quod Deus sit omnium entium necessarius conseruator, necessarius, inquam, ex suppositione, rerum videlicet supposita entitate; Nihil enim per se possibile esse & non esse habet esse, nisi ab aliquo per se necesse esse, a quo semper dependeat in essendo; Sed quidlibet citra Deum est per se possibile esse, solus vero Deus per se necesse esse: Hoc autem totum apparet ex virtute & connexione causarum ex prima suppositione, & 17a. parte corollarij primi huius. Nam omne existens determinate subesse, quod non per se sufficienter determinatur ad esse, per aliquid aliud determinatur ad esse: Omne autem existens per se possibile esse, & non esse, est existens huiusmodi; ergo per aliud. Illud autem aliud vel est per se necesse esse, & habetur intentum; vel est per se possibile esse & non esse, & tunc per proximam rationem sequitur ipsum per aliquid aliud determinari ad esse, & de illo alio fiat eadem inquisitio diuisiua, & cum per secundam Suppositionem in talibus alijs non sit infinitus processus, necessario deuenietur ad aliquod per se necesse esse; per quod omne existens per se possibile esse & non esse, determinatur ad esse; & haec est ratio in virtute Auicennae, & Algazelis, per quam hanc eandem conclusionem se reputant demonstrare; Auicenna 1. Metaphys. & 8i. multis capitulis: Algazel 2. Metaphys. 12. dicto suoVnde Auicenna 8. Metaphys. 3. ita dicit; Cum dicitur primum principium absolute, necesse est esse vnum: cum autem dicitur causa prima materialis, & causa prima formalis, & cum his non est necesse esse vnam, quemadmodum hoc debet in necesse esse: Nulla enim earum est causa prima absolutem; sed necesse esse, principium etiam est istarum causarum primarum. Ex hoc igitur, & ex eo quod praediximus manifestum est, quod necesse esse, vnum numero est, & patuit quod quicquid est aliud ab illo cum consideratur per se, est possibile in suo esse, & ideo est causatum, & bene innotuit, quod in causalitate sine dubio peruenitur ad ipsum; Vnde quicquid est, excepto vno quod est sibi ipsi vnum, & ente, quod est sibi ipsi ens, est acquirens esse ab alio a se, per quod est sibi esse: non per se: Et haec est intentio de hoc, quod res est causata, scilicet recipiens esse ab alio a se, & nabet priuationem quae certificatur ei in sua essentia absolute. Algazel quoque 2. Metaphys. vbi prius, sic ait, Quicquid est aliud a necesse esse, oportet vt perueniat ab // illo, & habeat esse ab illo; ostensum est enim, quod necesse esse, est tantum vnum; ergo omne aliud est possibile esse, & dependet ab illo necesse esse. Et infra eodem, Ostensum est quod vniuersitas est // possibilis, & eget causa, & omnes causae ex necessitate proueniunt a necesse esse, quod necessario est vnum. Dicitur ergo quod hoc est primum principium Mundi. Quare & Hermes de verbo aeterno 2I. dicit, quod summa gubernatorum superiorum & inferiorum summo illi Domino paret. Cuncta enim ex eo pendentia atque defluentia. Vnde & Boetius 3. de consolatione Philosophiae prosa vlt. ita scribit; Hic est veluti quidam clauus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. Aristoteles etiam 12. Metaphys. 38. sic dicit, Primum est necessarium, non contingens aliter, sed simplex. Ex tali igitur principio dependet caelum & natura. & 9. Metaphys. 17. Quae ex necessitate sunt, ipsa quidem prima sunt; Nam si haec non essent, nihil vtique esset. Et 8. Phys. 52. Oportet, inquit, esse aliquid primum mouens immobile, & non secundum accidens, si debet, sicut diximus, in his quae sunt esse incessabilis quidam & immortalis motus & manere quod est, id est, totum vniuersum ipsum in seipso, & in eodem. Principio enim manente necessario, necesse manere quod continuum est ad principium. Vnde dicitur Deum esse principium necessarium omnium tam essendi quam mouendi. Istam vero Philosophorum sententiam non absque debitis laudibus recitans Augustinus 8. de Ciuit. Dei 6. Viderunt, inquit, Philosophi, quos caeteris non immerito fama atque gloria praelatos videmus, omnem speciem in re quacunque mutabili, quae est, quicquid illud est quoquo¬ modo, & qualiscunque natura est, non esse posse nisi ab illo qui vere est, quia incommutabiliter est. Et hanc eandem sententia diffuse prosequitur 2. de libero arbitrio 28. ostendens quod omnia mutabilia ad aliquod immutabile reducuntur, quo formantur, & innituntur continue in essendo. Vnde & Philosophus inde causa motus Animalium, qui est 12. de Animalibus, in noua translatione 1. & 3. & quasi per totum, vult quod omne motum innititur aliquo fixo in mouendo; & illud idem dicit Augustinus 8. super Genesim ad literam 13. manifeste. Vnde & Ammonius // Ermenus, in Recordatione in librum peri hermenias Aristotelis, super vltimum primi dicit; Dij vere existunt, & transmutationem neque secundum intellectum est possibile suscipere; praecedere quidem necesse quod penitus impermutabile est, id quod qualitercunque transmutatur, vt & maneat quod transmutatur. Quare in dijs habentibus rationem principii ad entia, praeteritum & futurum considerati impossibile est. Fidelis insuper Abraham qui F&t IAmicus Dei meruit appellari, & perductionem omnium rerum a Deo, & conseruationem productarum ab eo, fideliter attestatur, Iosepho referente, sicut circa 35am partem primi plenius recitatur. Nonne & Apostolus ad Hebraeos 1. dicens quod Deus locutus est nobis in filio per quem fecit & saecula, qui cum sit splendor gloriae, & figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae, &c. videtur tam factionem, quam conseruationem omnium tribuere ipsi Deo. Quare & Chrysostomus istud exponendo, homilia 2a sic ait; Ferens, inquit, omnia, hoc est gubernans; siquidem cadentia & ad nihilum tendentia continet. Non enim minus est continere mundum quam fecisse; sed si oportet aliquid audacius dicere, adhuc amplius est. Nam in faciendo quidem ex nullis existentibus rerum essentiae productae sunt; In continendo vero, ea quae facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Hic ergo dum reguntur, & ad inuicem sibi repugnantia coaptantur, magnum & valde mirabile plurimaeque virtutis indicium declaratur. Dicitque Augustinus in De diuinitatis Dei essentia, & de inuisibilitate, atque incommutabilitate, I0 sic de Deo; Proculdubio nullus est locus ab eius praesentia absens: Super omnem quippe creaturam praesidet regendo, subtus est omnia sustinendo atque portando, non pondere laboris, sed infatigabili virtute; quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere valet, nisi ab eo? sustinetur qui eam creauit; extra omnia est, sed non exclusus; intra omnia est, sed non conclusus. Iste autem libellus in quibusdam codicibus intitulatur Ieronymo, sed potius aestimo quod fuerit Augustim. Vnde & Gregorius 2. super Ezechielem Gregorius homilia 5a. Ipse est interior & exterior, inferfor & superior, regendo superior, portando inferior, replendo interior, circumdando exterior; sicque est intus vt extra sit, sic circundat, vt penetret, sic praesidet vt portet, sic portat vt praesideat. Quare & Anselmus Monolog. 14. loquens de summa essentia; Liquet, inquit, quoniam ipsa est quae cuncta alia portat, & superat, claudit & penetrat. Huic autem dicto Apostoli concordat dictum Philosophi, in de Mundo vlt. vbi ostendit quod Deus cum sit vnus, est tamen multinomius secundum multitudinem eorum quae innouat, & quorum est causa; & dicit, quod vocatur Iupiter, quare & non male dicitur in Orphicis, Iupiter est fundum terrae, & coeli stelliferi, Iupiter radix Ponti. Nonne & hoc est quod docet Sapiens Sapient. II. sapienter, vbi loquens Deo sic ait; Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecistis Quomodo enim posset aliquid manere nisi tu voluisses, aut quod a te vocatum non esset conseruaretur. Rursus autem hoc idem per similem rationem, iterum confirmatur. Quodlibet fiquidem demonstratum, vt Terra; vel est per se, vel per aliud & per accidens quodammodo: Si per accidens & per aliud, idem de illo alio est quaerendum, & cum sic non possit esse infinitus processus propter Suppositionem 2an aliquid est per seipsum vnum & primum omnium, quod est Deus, per quod caetera sunt quaecunque. Nec potest dici quod Terra per se existat, quia tunc semper necessario extitisset. Per se enim includit de omni, vt patet 1. poster. 4. De omni vero, vt ibi accipitur, importat vniuersalitatem temporis omniquaque, vt patet per Aristotelem ipsum definientem hoc modo; De omni quidem hoc dico, quod vtique est non in quodam quidem sic, in quodam autem non, neque aliquando quidem sic, aliquando autem non; sed de omni & semper. Pro hac autem ratione est Augustinus in glossa super illud ad Gal. 2. Ab his autem, qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerunt, nihil mea interest. sic dicens; Ipsi non sunt aliquid, & si boni ministri Dei sint; Christus enim in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid, sed aliquando peccatores & idiotae fuerunt. Haec etiam ratio iam praemissa, & quod per se temporis vniuersalitatem includit, patet similiter per Augustinum de immortalitate animae 15. sic dicentem; Haec autem vis, & natura incorporea effectrix corporis vniuersi, praesenti potentia tenet vniuersum; Non enim fecit, atque discessit, effectumque deseruit. Ea quippe substantia, quae corpus non est, nec, vt ita dicam, localiter mouetur, vt ab ea substantia, quae locum obtiner, separari queat; & illa effectoria vis vacare non potest, quin id, quod ab ea factum est, tuea¬ A tur & specie carere non sinat, in quantumcunque est. Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est, profecto non erit. Et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est, vt seipso iam contentum esse posset, etiamsi a conditore desereretur. Quanquam si ita est, magis id habet animus, quam corpori praestare manifestum est, atque ita de proximo immortalis esse probatur, si potest esse per seipsum. Quicquid enim tale est, incorruptibile sit necesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se deserit? sed corporis mutabilitas in promptu est, quod ipsius vniuersi corporis vniuersus motus satis indicat. Vnde diligenter inspicientibus, quantum talis natura inspici potest, ordinata mutabilitate, id quod mutabile est, mutabile reperitur; quod autem per se est, nec motu quidem vllo habet opus, omni copia sibi seipso existente, quia motus omnis ad aliud est, cuius indiget quod mouetur. Adest igitur species vniuerso corpori meliore natura sufficiente, atque obtinente quae fecit, quare illa mutabilitas non adimit corpori corpus esse, sed de specie in speciem transire facit B motu ordinatissimo. Non enim quaepiam eius pars ad nihilum redigi sinitur, cum totum capessat vis illa effectoria, nec laborante, nec deside potentia, dans vt sit omne quod per illam est in quantum est. Et cap. 16. ita scribit; Sed si quod nemini dubium, tunc est animus sapientissimus, cum veritatem, quae semper eodem modo est, // intimetur, eique immobilis inhaeret, diuino amore coniunctus, & ex illa omnia sunt, quae quoquomodo sunt, ab ea essentia sunt, quae summe maximeque est; Aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est: Sed si per seipsum, quando ipse sibi causa existendi est, & nunquam se deserit, nunquam interit vt supra etiam disputauimus. Nec potest quis dicere quod Terra per se est, nec tamen haec proposito est per se, Terra est, vt sic obuiet rationi praemissae: Nam secundum veritatem, & secundum Philosophum in praedicamentis; In eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur; Ergo // ex eo quod res est, vel non est sic vel sic, oratio dicitur sic vtra vel sic falsaVnde & I. peri hermenias vlt. similiter orationes verae sunt quemadmodum; & res. Adhuc C autem & si quis aliquibus rationibus autoritatibusue innitens, omnino velit defendere aliqua citra Deum per se esse & manere; nullo tamen colore potest astruere, aliqua citra Deum esse per se aeque digne, prime, summe, perfecte, & aequaliter sicut Deum, sicut Suppositiones & partes Corolarij primi monstrant. Quinimo & si alia vtcunque dicantur esse per se, Deus tamen incomparabiliter magis, dignius, prius, atque perfectius dicitur per se esse: et constat quod omnium communicantium idem, nomen, illud cui nomen // maius & dignius competit, est causa caeterorum, secundum quod communicant illud nomen: Per hoc enim probat Philosophus 7. Metaphys. 3 quod Substantia est causa essendi cuiuslibet alterius praedicamenti. Vbi & textus quem Auerroes exponit, Ex hoc quod substantia est dignior nomine entis quam caetera sic concludit, Manfestum est igitur, quod haec est causa essentiae cuiusslibet istorum, & ista sunt propter illud. Super quod Auerroes Comment 3: ita dicit, Cum hoc sit declaratum de substantijs, manifestum est quod substantiae sunt causae essentiae acci¬H dentium, & accidentia non sunt nisi propter substantias; et hoc est necessarium. Quoniam cum declaratum est, quod hoc nomen ens, dicitur de decem praedicamentis, & dignius de substantijs, & est declaratum, quod cum plura communicant in eodem nomine, & quoddam dignius quibusdam, id quod est dignius isto nomine est causa caeterorum & dispositio caeterorum ad causalitatem, est sicut dispositio istorum in illo nomine. Ex sistis igitur propositionibus concluditur, quod substantia est causa caeterorum praedicamentorum: Quare & Philosophus 2. Metaphys. 4. Vnumquodque vero ipsum maxime aliorum, secundum quod & alijs inest vniuoce, puta ignis, calidissimus. Etenim est causa alijs hic causans; quare & I/ verissimum, quod posterioribus est causa vt sint vera. Quapropter semper existentium principia semper esse verissima necesse est; non enim quandoque vera, nec illis causa aliquid ita est vt sint; sed illa alijs: Quare vnumquodque sicut se habet vt sit, ita ad veritatem; vbi textus Commentatoris habet expressius isto modo; Vnumquodque principiorum proprie est, causa eor E rum secundum quae sunt aliae res, quae conueniunt in nomine & intentione? Vbi Auerroes, Cum declaratum est, quod causa in quolibet genere entium est magis digna in esse, & in veritate, quam illa quorum est causa in illo genere, manifestum est quod si est hic prima causa omnium, vt declaratum est in scientia naturalium, illa est magis digna in esse & in veritate, quam omnia entia. Omnia enim entia non acquirunt esse & veritatem nisi ab ista causa. Est igitur tantum ens per se, & verum per se, & omnia alia entia & vera per esse & veritatem illiusVnde & Augustinus 7. Confess. 15. Aspexi aliqua, & vidi tibi debere quia sunt: In te cuncta finita sunt, non quasi in loco, sed quia tu es omni tenens manu & veritate; ter omnia vera sunt in quantum sunt, nec quicquam est falsitas nisi cum putatur esse quod non est. Quibus concordat Auicenna 8. Metaphys. 6. dicens, necesse esse est veritas; veritas enim cuiusque rei est proprietas sui esse, quod stabilitum est ei; ergo nihil est dignius esse veritatem, quam necesse esse. Iam autem dicitur veritas id, de cuius esse est sententia certa. Ergo nihil est dignius hac certitudine, quam id de cuius esse est sententia certa; & cum sua certitudine semper est, & cum sua sempiternitate semper est per seipsum, & non per aliud a se: caeterarum vero rerum quidditates non merentur esse, prout sunt in seipsis, nec considerata relatione earum ad necesse esse, sed merentur priuationem; & ob hoc omnes res prout sunt in seipsis, sunt falsae; sed propter ipsum est certitudo earum, & ob hoc omnis res perit, nisi secundum quod est versus faciem eius; & ideo dignius est, vt ipse sit necesse esse & veritas. Cui & concorditer Esaias 40. ita scribit; Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, & quasi nihilum & inane reputatae sunt ei. Vnde & Iob 23. Ipse enim solus est. Super quod Gregorius 16. Moral. 14. loquens de Angelis & hominibus, coelo & terra, & alijs vniuersis; Sunt, inquit, haec omnia sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt; & nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt a quo creata sunt, nec ea, quae viuunt, sibimetipsis vitam tribuunt; nec ea quae mouentur, & non viuunt suis motibus ad morum ducuntur; sed ille cuncta mouet qui quaedam viuificat, quaedam vero viuificata in extrema essentia mire ordinans seruat. Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursum ad nihilum tenderet, nisi eam Autor omnium regiminis manum teneret. Omnia itaque quae creata sunt, per se nec subsistere praeualent, nec moueri, sed in tantum subsistunt, in quantum vt esse debeant, acceperunt; in tantum mouentur, in quantum occulto instinctu disponuntur: Ecce enim peccator flagellandus est de rebus humanis. Arescit in // ardoribus eius terra, concutitur in naufragijs eius mare, ignescit in eius sudotibus aer, obtenebrescit contra eum in vndationibus coelum, inardescunt in eius oppressionibus homines, mouentur in eius aduersitate & angelicae virtutes. Nunquidnam haec quae inanimata, vel quae viuentia diximus, suis instinctionibus, & non magis diuinis impulsionibus agitantur? Quicquid est igitur quod exterius saeuit, per hoc ille intuendus est, qui hoc interius disponit: in omniigitur causa solus ipse qui principaliter est, qui etiam ad Mosen dicit; Ego sum qui sum, sic dices filijs Issrael, Qui est, misit me ad vos. Quare & Plato 2. Timae. 3. inducit Deum sic alloquentem alios deos, scilicet Angelos isto modo; Dij, quorum opifex Paterque sum ego: Opera siquidem vos mea dissolubilia natura, mea tamen voluntate indissolubilia: Omne siquidem quod iunctum est, natura dissolubile est; at vero quod bonum ratione iunctum atque modulatum est, dissolui velle non est Dei. Quapropter quia facti generatique estis, immortales quidem nequaquam, nec omnino indissolubiles estis, nec tamen vnquam dissoluemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea maior nexus & vegetatior ad aeternitatis custodiam, quam illi vitales nexus, ex quibus aeternitas vestra coagmentata atque composita est. Adhuc autem & coelum firmissimum corporum nequaquam sibi sufficit per se esse. Dicit enim Auer roes de Substantia orbis tractatu 2. Debes scire, quod corpus coeleste, quod est simplex, & intransmutabile ab aliquo extrinseco, non indiget virtute mouente in loco semper tantum, sed etiam virtute sargiente in se, & sua substantia permanentiam aeternam. Quoniam etsi sit simplex, & non habens potentiam ad corruptionem, tamen est finitae actionis necessario, quia est finitarum dimensionum & determinatarum a superficie continente ipsum; & omne tale, cum intellectus posuerit illud existens per se, absque eo quod aliud largiatur ei permanentiam & aeternitatem; necesse est vt ita sit de finitate permanentiae suae, sicut est de finitate suae actionis; & ideo necesse est in intellectu potentiam hic esse largientem ipsi permanentiam aeternam, quemadmodum largitur ei motum aeternum. Vnde & Psal. 32. Verbo Domini Coeli firmati sunt, & spirituoris eius omnis virtus eorum. Si igitur secundum Augustinum, Platonem, & Auerroem, nec animus, nec Angelus, nec coelum potest manere per se, sine conseruatione & sustentatione diuina, quid aliud poterit sic manere? Quapropter & Pater Philosophorum Hermes de Verbo aeterno 38. Hic, inquit, sensibilis, qui dicitur, mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum, qualitatum, vel corporum, quae omnia sine Deo vegetari non possunt. Omnia enim Deus, & abeo omnia, & eius omnia voluntati, quod totum est bonum, decens, prudens, & immutabile, & ipsi soli sensibile atque intelligibile, & sine hoc nec fuit aliquid, nec est, nec erit. Omnia enim ab ipso, & in ipso, & per ipsum, & multiformes qualitates, & magnae quantitates, & omnes mensurae excedentes magnitudines, & omniformes species, quas cum intellexeris, O Asclepi, gratias acturus es Deo, Cui & concordanter Apostolus ad R0. 1I. Ex ipso, inquit, & per ipsum, & in ipso sunt omnia, ipsi gloria? Quem & quasi exponens 24. definitionum totidem Philosophorum de Deo 22a. sic ait, Deus est, ex quo est, quicquid est non partitione, per quem est non variatione, in quo est non commixtione. Vnde & Augustinus I. Confess. 1. loquens Deo, sic ait; Non omnino essem nisi esses in me, An potius non essem, nisi essem in te? ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam & sic, Domine, & sic. Qui & super illud Psalmi 1I3. Omnia quaecunque voluit, fecit; In quibus, inquit, est ipse tanquam indigentia continet, non ab eis tanquam indigens continetur. Dionysiis insuper de diuinis nominibus II. Timotheo interroganti quid sibi vult quod dicitur Deum per seipsum esse, nunquid quod Deus per seipsum sit vita, aut sapientia, aut aliud quicquam tale? respondet; Hoc autem dicimus non est paruum, sed rectum, & simplicem declarationem habet. Non enim essentiam quandam diuinam aut Angelicam esse dicimus per seipsam essendo, essendi, quae sunt, omnium causam; Solummodo enim essendi omnia quae sunt, causam; tantum enim existendi omnia quae sunt, & ipsum esse superessentiale principium, & essentia, & causale, nec vitae parentem aliam deitatem praeter super diuinam omnium quaecunque viuunt, & editae vitae causam vitam nec colligentem dicendum principales existentium, & creatrices essentias, & substantias, quas p quidem & Deos existentium, & creatores promptos confestim perfecerunt, quos vere & proprie dicendum, neque ipsi formauerunt, neque existentes, neque patres eorum, sed per seipsum esse, & per seipsam vitam deitatem dicimus principaliter quidem, & deiformiter & causaliter vnum omnium superprincipale & superessentiale principium & causam, participaliter autem editas ex Deo non participante prouidas virtutes, per seipsam viuificationem, (secundum aliam transtationem essentificationem) & per seipsam deificationem, quas existentia proprie sibimet ipsis participant, & // existentia, & viuentia, & diuina, & sunt & dicuntur, & alia similiter proinde, & primarum ipsarum optimus substitutor dicitur esse deinde totarum earum, deinde particularum ipsarum, deinde totarum ipsarum participantium, deinde particulariter earum participantium. Et quid oportet de his dicere, quando quidem diuinorum nostrorum Magistrorum, & per seipsam bonitatis & diuinitatis substitutricem aiunt plusquam optimam, & plusquam diuinam per seipsam bonitatem & diuinitatem dicentes esse beneficam & deificam, ex Deo procedentem donationem, & per seipsam formam, per seipsam formificam fusionem, & totam formam & particularem formam, & vniuersaliter bona, & quaecunque alia, quae secundum eundum dicta sunt & dicentur, modum declarantia, prouidentiam, & bonitatem participatas ab existentibus ex Deo non participante prouenientes. Et infra 5. Omnia, inquit, ad semetipsam bonitas conuertit, vt principaliter congregatrix est dispersorum, vt principalis & viuifica deitas, & omnia ipsam vt principium, vt continentiam, vt finem appetunt; & optimum est, vt eloquia aiunt, ex quo omnia subsistunt, & sunt, tanquam ex causa perfectissima adducta, & in quo omnia constituta sunt, tanquam in omnipotente consulto custodita & comprehensa, & in quod omnia conuertuntur, sicut in propriam singula summitatem, & illud concupiscunt omnia. Et infra, eodem; Simpliciter omne on, id est ens ex bono & optimo est, & in bonum & optimum conuertitur; & omnia quaecunque sunt et fiunt, per bonum & optimum sunt & fiunt, & ad hoc omnia videt, I & ab ipso mouentur & continentur, et propter ipsum & per ipsum & in ipso omne principium exemplatiuum, consummatiuum, intellectuale, speciale, formale, & simpliciter omne principium, omnis continentia, omne summum, aut, vt comprehendens dicam, omnia quae sunt, ex bono et optimo, et omnia quae non sunt superessentialiter in bono & optimo; & est omnium principium & finis, superprincipale, & superfinale, quia ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & in ipsum sunt omnia, vt ait sacer sermo. Per rationem quoque iam factam ostendit Anselmus Monolog. 3. & capitulis alijs consequenter, aliquod esse ens quod solum est per seipsum, & per hoc vnum caetera cuncta esse, & quod ipsum est vnicum non habens aequale nec maius, quoniam quicquid est per aliud minus est illo. Quare concludit, omnium entium summe & maxime ipsum esse, et post per eandem rationem ostendit ipsum omnia alia necessario continue sustinere. Vnde & capit. 130. ita dicit: Constat ergo per summam naturam esse factum quicquid non est idem illi; Dubium autem non nisi irrationali menti esse potest, T quod cuncta quae facta sunt, eodem ipso sustinente vigent, & perseuerant esse quamdiu sunt, quo faciente de nihilo habent esse quod sunt. Simili namque per omnia ratione qua collectum est omnia quae sunt, esse per vnum aliquid, vnum ipsum solum esse per seipsum, & alia per illud: Simili, inquam, ratione potest probari, quia quaecunque vigent, per vnum aliquid vigent, ivnum illud solum viget per seipsum, & alia per aliud; quod quoniam aliter esse non potest, nisi vt ea quae sunt facta vigeat per aliud, & illud a quo sunt facta vigeat per se ipsum, necesse est, vt sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil vigeat nisi per eiusdem seruatricem praesentiam. Et subdit capit 14. consequenter, quod si ita est, imo quia ex necessitate sic est, consequitur vt vbi ipsa non est, nihilsit; vbique igitur est, & per omnia, & in omnibus. Et infra; Liquet quoniam ipsa est, quae cuncta alia portat & superat, claudit & penetrat. Si igitur haec illis quae superius sunt inuenta iungantur, eadem est quae in omnibus est, & per omnia, & ex qua, & per quam, & in qua omnia. Amplius autem omne causatum causatur ab aliqua causa actualiter nunc causante, quod patet ex relatione mutua inter illa, & per Algaz. 1. Metaphys. & Auicen. 6. Metaphys. & 8. diffuse: quilibet autem citra Deum est causatum, & ipse solus incausatus; quilibet ergo praeter Deum aliquo modo causatur a Deo. Sed ista causatio saltem illorum quae non mouenrur, neque nouiter producuntur, non nisi conseruatio necessaria dici potest, quod & patet per praedictos Philosophos dictis locis. Nec potest dici quod Deus llideo dicitur nunc causare aliquod causatum, quia prius cau sauit illud, vel causam quae illud causauit; hoc enim repugnat Autoribus allegatis; & quia tunc Pater diceretur modo causare filium actualiter existentem, imo & Pater mortuus filium nunc viuentem, quia causauit illum vel causam illius. Quare & Algazel. 1. Metaphys. vlt. ostendit, quod nullum possibile esse habet esse nisi per aliud quod est factor eius; quod etiam Mundus etsi sit aeternus, potest dici factura Dei altissimi: & distinguens de factore subiungit; Factor autem intelligitur dupliciter: Primo qui extrahit factum de non esse, ad esse; secundo, vt sit esse rei per illud, sicut esse luminis est per solem, & videtur Sol factor luminis naturaliter. Quidam vero putabant, quod cum res haberet esse, non indiget factore, sed quamuis iste non sit, tamen factum suum non desinat esse; & fortassis praesument dicere, quod quamuis ponatur Deum non esse, non sequitur ex hoc mundum non esse, & conantur ostendere hoc exemplo & ratione; Exemplo sic, sicut fabricatori domus mortuo, remanet ipsa domus; Ratione vero sic. Quod non est, indiget datore essendi; sed quod est, non sic eget. Respondet ad exemplum, & dicit, quod fabricator non est causa domus nisi improprie, sed est causa motus partium domus dum mouetur ad formam domus; sed inducta forma domus, & cessantibus motibus causalitas eius cessat. Imo secundum eundem ibidem forma fundamenti parietis, & partium caeterarum sunt causae domus. Ad rationem vero dicit, quod illud quod iam habet esse non indiget datore, sed conseruatore, quod sic probat: Omnis factura dependet a suo factore, & hoc non secundum suum non esse, quod habuit, ergo secundum suum esse; & addit, Igitur quod coepit esse eget factore secundum suum esse tantum, quoniam secundum hunc modum est possibile esse. Et infra; Postquam autem non pendet factura ex factore, nisi in quantum habet esse, tunc quamdiu permanet in esse, indiget factore, & pendet ex eo secundum suum esse, & est propter ipsum, & cum ipso in omnibus suis dispositionibus, sicut esse diei est propter solem, & cum sole in omnibus suis dispositionibus. Algazel autem in hac ratione, sicut & in plurimis dictis suis sequitur Auicennam, qui 6. Metaphys. 1. multum diffuse prosequitur eandem virtualiter rationem, vbi inter caetera ita dicit; Diuini Philosophi non intelligunt peragentem principium motionis tantum, sicut intelligunt naturales, sed principium essendi & datorem eius, sicut est creator Mundi. Causa vero naturalis non acquirit esse rei, nisi per motionem aliquam ex modis motionum; ergo acquirens esse in naturalibus est principium motus. Et infra eodem, fortasse putabit aliquis, quod agente & causa non est opus, nisi vt res habeat esse post non esse, sed postquam res habuerit esse, si destruatur causa, erit tamen res sufficiens in se. Igitur putabit, quod res non indiget causa nisi ad incipiendum esse, sed postquam incoeperit & habuerit esse, iam non indigebit causa. Causae igitur apud se erunt causae fiendi tantum, & priores go quod sit, non simul cum eo. Iam igitur putauit falsum, sicut tu nosti: Esse enim rei postquam res facta est, necesse est vt sit vel necesse esse, vel non necesse esse; & ostenso diffuse, quod non est necesse esse per se, sed dependens a necesse esse per se, & in fine capituli ita dicit; Postquam patuit quod esse quidditatis pendet ab aliquo, in quantum est vesse illi quid ditati, non in quantum ipsum est esse post non esse, tunc illud esse secundum hunc modum causatum est, & interim dum durauerit, sic erit causatum pendens ab alio. Iam igitur manifestum est, quod causatum eget aliquo quod dat sibi ipsum esse per se tantum; sed incoeptio & alia huiusmodi sunt res quae accidunt ei, & quod causatum eget datore sui esse semper & incessanter, quamdiu habuerit esse. Quibus & concorditer Hermes de Mundo & Coelo 1. agendo de rerum principiis, explorans & inquirens quid sit summa & prima causa, & quid eius effectus, sic ait: Est igitur causa illa tu vta olbe, id est, fons habens seminarium vitae. No quae dicitur plenitudo scientiae, bonum bonitatis diuinae elementiae quae per omne mundi corpus in modum circuli collocata, & nunc extrinsecus, nunc intrinsecus posita cuncta regit & componit, & ad procuranda & conseruanda omnia ignita & sphaerica, perpetuare non desinit agitationem, illic iunguntur in specie indiuiduali singularitate conscripta, quicquid hyse, quicquid mundus, quicquid mundi machina, quicquid tempus, quicquid in temporalibus parturiunt elementa. Illic textus operis, fatalis series, saeculorum dispositio, temporalium omnium meta summi digito dispositoris exarata, Illic nodus perpetuitatis. Mens itaque diuina nulla fatigatione officium deponit, sed seipsum & mundum, & omnia quae intra eum sunt, perpetua, & infatigabili vtilitate, seu alias stabilitate sui sustentare non desinit. Hoc idem & veritas ipsa verissime testatur, cum dicit, Pater meus vsque modo operatur, & ego operor Iohan. 5. quod intelligitur non de operatione, qua res tantummodo nouiter producunter, sed de conseruatione necessaria productarum, sicut Auicenna & Algazel superius exponebant. Vnde Augustinus 4. super Genesin ad literam 14. tractans quomodo Deus die 7o ab omni opere requieuit, & quomodo tamen cum hoc, Pater vsque nunc continue operatur, sic dicit; Potest // intelligi Deum requicuisse a condendis generibus creaturae; deinceps autem vsque nunc & vltra operari eorundum generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non vt saltem die 7o potentia eius a coeli & terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione cessaret; alioquin continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia, & omnipotentis atque omnia tenentis virtus causa subsistendi est omni creaturae, quae si ab eis aliquando cessaret, simul & illorum cessaret species, omnisque creatura concideret. Neque sicut structor aedium, cum fabricauerit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius; Ita Mundus vel ictu oculi stare poterit, si ei Dominus regimen sui substraxerit. Proinde & quod Dominus ait, Pater meus vsque nunc operatur, continuationem quandam operis eius, qua vniuersam creaturam continet, atque administrat, ostendit, & quod scriptum est de sapientia eius, Pertingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter, de qua // itidem scriptum est, quod motus eius agilior, celeriorque sit omnibus motibus, satis apparet recte intuentibus hunc ipsum incomparabilem & ineffabilem, & si posset intelligi, stabilem motum suum rebus eam praebere suauiter disponendis, quo vtique subtracto, si ab operatione cessauerit, eas continno perituras; & illud quod ait Apostolus, cum Deum Atheniensibus praedicaret, In illo viuimus, & mouemur, & sumus, liquide cognitum, quantum humana mens valet, adiuuat hanc sententiam qua credimus & dicimus, Deum in his, quae creauit, indesinenter operari. Neque enim tanquam substantia eius, sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat vitam in semetipso, sed vtique cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, & hoc est opus eius quod continet omnia, & quo eius sapientia pertingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter, per quam dispositionem in illo viuimus & mouemur, & sumus. Vnde colligitur, quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec viuemus, nec mouebimur, nec erimus. Claret ergo nec vno quidem die cessasse Deum ab opere regendi quae creauit, ne motus suos naturales squibus aguntur, atque vegetantur, vt omnium naturae sint, & in eo quod sunt, pro suo quaecunque genere maneant) illico amitterent, & esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus sapientiae Dei quo disponit omnia suauiter: et ab hoc loco 277. propositio sententiarum Prosperi est excerpta. Adhuc autem & Augustinus 9. super Genesin ad literam 23. dicit, quod si Deus subtrahat naturae operationem intimam, qua eam substituit, & facit continuo, tanquam extincta nulla remanebit. Et infra 23. dicit, quod formatio mulieris ex costa illo opere Dei facta est, quod non per Angelos, sed per semetipsum operatus est et non demisit; sed ita continuantur opera, vt nec vllarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur. Et super illud Psalmi 118. Manus tuae fecerunt me, sic dicit, Si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt. Qui & 8. super Genesin ad literam. 10 de Natura & Gratia 26. in sententijs Prosperi 131. 285. sententiam similem huic docet. Anselmus quoque de casu diaboli 1. dicit, Quoniam non solum non est alia aliqua essentia nisi illo faciente, sed nec aliquatenus manere potest, quod facta est, nisi eodem ipso seruante. Cum ipse desinit seruare quod fecit, quod erat redit in non esse. Lumbardus etiam 10 sentent. dist. 37 recitat quosdam dicentes, Cuncta loca sunt Deo praesentia, & quae in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat; Nam & ipsa loca, & quicquid in eis est, nisi ipse conseruet, manere non possunt. In eis ergo per substantia Deus esse dicitur, quia per virtutem propriae substantiae suae facit, vt etiam loca sint, & omnia quae in eis sunt, & hanc istorum Sententiam approbat, & confirmat. Praeterea nulla res habens causam formalem potest existere sine ipsa; sed Deus est omnium prima forma, sicut Suppositiones demonstrant, sicut etiam 2. Metaph. demonstratur; quoniam in causis formalibus non est infinitus processus, sed est omnium vna prima; haec autem est Deus. Duodecimo quoque Metaph. quasi in principio patet idem; Vnde & Auerroes dicit ibi comment. 6. quod & prius dixerat Alexander, quod Deus est omnium prima forma, primum efficiens, & similiter primus finis. Idem quoque Auerroes super de somno & vigilia dicit ita; Cum ista indiuidua habent determinatum esse, necesse est, vt nulla eorum sit intellecta apud abstractam formam, cuius proportio ad il¬ samest, sicut proportio formae artificij ad artificiatum. Ipsa enim est omnium artifex sap. 7 Hoc idem & Plotinus affirmat, de quo Augustinus 10. de Ciuit. Dei. 4. scribitita; De proui dentia certe Plotinus Platonicus disputat, eamque a summo Deo, cuius est inintelligibilis atque ineffabilis pulchritudo vsque ad haec terrena & ima pertingere flosculorum atque foliorum pulchritudine comprobat, quae omnia quasi abiecta, & velocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, vbi forma intelligibilis & incommutabilis simul habens omnia perseuerat. Quapropter & Augustinus de Verbo Domini, sermone 38. Verbum, inquit, Dei est forma quaedam, forma non formata, sed forma omnium formatorum sine loco superans omnia, eminens omnibus, & sundamentum quoddam in quo sunt, & fastigium sub quo sunt. Quia enim Deus sub illo sunt omnia; verbum in se manens innouat omnia, ergo est forma omnium rerum, forma infabricata sine tempore, sine spacijs locorum. Qui & 83. quaestionum 23. dicit, quod ipsa similitudo Patris filius dicitur, cuius participatione similia sunt quaecunque sunt, vel inter se, vel Deo similia; & subdit; Ipsa est enim species prima, qua sunt, vt ita dicam, speciata, & forma qua formata sunt omnia. Chrysostomus etiam super epistolam ad Hebraeos homil. 2. dicit; Filium esse characterem proprium primae formae: quod & testatur Dionysiis de diuinis nominibus IIo. superius allegatus. Sanctus etiam Ierotenus, Dionysio 2. de diuinis nominibus re citante, sic scribit; Omnium causa & repletiua Iesu diuinitas, partes vniuersitati consocians, saluans; & neque pars neque totum est, & totum & pars, vt omnem & partem & totum in semetipso coambiens, & supereminens, & excellens, perfecta quidem est in perfectis, vt // perfectio principalis; imperfecta vero in imperfectis tanquam superfecta, & ante perfecta forma formitans in informibus, tanquam forma principalis informis in ipsis formis, tanquam superformis essentia totius essentiae, L&/ incontaminatas supergrediens, & superessentialiter omni essentia remota tota principia & ordiens, destinans, & in omni principio & ordine supercollocata, & mensura est eorum quae sunt. Quorum non ignobilis imitator Robertus Lincolniensis Episcopus in quadam Epistola directa Magistro Adae Rufo quaerenti; An Deus esset prima forma omnium, ostendit, quod Deus est forma omnium, & etiam prima formaEt primo supposito, quod sit forma, probat quod sit necessario prima forma, quia ante ipsum nihil; Ipse enim est primus & nouissimus; deinde probat quod sit forma per autoritates, & similiter rationes. Primam autoritatem allegat ab Augustino I. De libero arbitrio; & ita est, non connumerato; Vnde malum, scilicet primo libro, sed illo connumerato, sicut ipsemet Augustinus 1. Retract. 9. connumerat, est 2. de libero arbitrio 28. dicit igitur Augustinus; Si quicquid mutabile aspexeris vel sensu corporis, vel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihilum recedat necesse est; Noli dubitare, vbi ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, & distincta varietate formarum, quasi quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam & incommutabilem, quae neque contineatur, & quasi diffundatur locis, neque protendatur atque varietur temporibus, per quam cuncta ista formari valeant, & pro suo genere implere, atque agere locorum atque temporum numeros. Omnis autem res mutabilis etiam formabilis sit necesse est; sicut & mutabile dicimus, quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellauerim. Nulla autem res formare seipsam potest, quia nulla res potest dare sibi quod non habet; & vtique vt habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si quam vero formam non habet, non potest a se accipere quod non habet; nulla ergo res, vt diximus, formare seipsam potest. Conficitur itaque vt corpus & animus, cum sint mutabilia, forma quadam incommutabili & semper manente formentur, cui formae dictum est; Mutabis ea & mutabuntur, tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient: annos sine defectu pro aeternitate posuit prophetica locutio: De hac item forma dictum est, quod in se manens innouat omnia. Hinc etiam comprehenditur omnia prouidentia gubernati: Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia cuncta subsistunt, vt formarum suarum numeris impleantur, & agantur; Ipsa est eorum prouidentia: non enim ista essent, si illa non esset, & haec videtur ratio Auicennae & Algazelis tacta superius, qua per ens possibile inuenerunt vnum necesse esse. Ad hoc etiam allegat Augustinus 13. de Confess. talem ser monem dirigentem ad Patrem, quidte promeruerunt spiritualis, corporalisque natura quas fecisti, vt inde penderent etiam inchoata, atque ita penderet in tuo verbo informata, nisi per indem verbum reuocarentur ad vnitatem tuam, & formarentur, & essent ab vno te summo bono, vniuersa bona valde? Et sequitur, quid te promeruit inchoatio creaturae spiritualis, vt saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per verbum tuum conuerteretur ad id a quo facta // est atque ab eo illuminata lux fieret, quamuis non aequaliter, tamen conformis formae aequali tibi. Iterumque adducit eundem 2. de Confess. sic loquentem ad Patrem; Stabo atque solidabor in te in forma mea, vita tua. Post haec per quatuor rationes ostendit, quod Deus sit forma ad seipsum, deinde manifestat quomodo Deus est forma creaturarum, & vult quod forma in creaturis inueniatur quadrupliciter; Primo, sicut altera pars compositi, ex qua et materia componitur ipsum totum, & sic Deus non est forma creaturarum; Secundo, dicitur forma, ad cuius similitudinem quid formatur, sicut pes ligneus dicitur forma soleae, quae secundum illum formatur; Tertio, dicitur forma illud per applicationem, ad quod materia ad eius similitudinem figuratur, sicque sigillum est forma cerae, & argilla statuae fusiliss Quarto, similitudo in // animo artificis, ad quam respiciens operatur, dicitur forma scilicit talis artificiati, nec multum distat a forma secundi modi, et subdit; Imaginare itaque in mente Architecti formam domus fabricandae ad quam solummodo respicit, vt ad eius imitationem domum faciat: & imaginare cum hoc per impossibile ipsius voluntatem ita potentem, quod se sola applicet materiam formandam in domum; & imaginare cum his quod materia domus esset fluida, nec posset permanere in forma recepta in se, si separaretur a forma in mente Architecti, sicut aqua figurata sigillo argenteo, separato sigillo, statim amittenmt figuram receptam. Imaginare itaque voluntatem artificis applicantem materiam domus ad formam in mente sua, non solum vt sic formetur in domum, sed quamdiu domus manet in esse domus, vt formata in esse seruetur. Eo itaque modo quo forma huiusmodi in mente Architecti esset forma domus, est ars siue sapientia, siue verbum omnipotentis Dei, forma omnium creaturarum; Ipsa enim simul est exemplar efficiens, formans, & in forma data conseruans. Et infra dicit aeternam Dei sapientiam sic esse formam omnium, velut si imagineris figuram sigilli at gentei esse vitam & intelligentiam, intelligentem se volentemque figurare ad sui imitationem & similitudinem magis minusue expressam ceram fluidam, non potentem per se permanere in aliqua figuratione recepta, ipsaque hac sola voluntate informem & fluidam ceram ad se moueret, sibique applicaret, & sic suam similitudinem aliquantam imprimeret, & l/ impressam seruaret; sic aeterna Patris sapientia est forma omnium. Haec Robertus Lincolniensis Crosse teste, sed subtilis ingenij & acuti. Hoc idem expresse testatur Aristoteles in De Mundo II. ita dicens, Nulla natura sibi per se sufficit priuata salute, quae ex eo, scilicet Deo, Quamobrem & quidam Antiquorum moti sunt ad dicendum quod haec omnia plena sunt Dijs. Vnde & Virgilius in Bucolicis ecloga 3a. A Ioue principium, Musae, Iouis omnia plena. & Ieremiae 23. Caelum & terram ego implebo, seu aliter impleo, ait Dominus; & sequitur in De mundo, vt virtus, quae residet in Caelo & plurimum distantibus, de vno loquendo, sin alia transtatione, in vno dicere) omnibus fiat causa salutifera, iste est omnipotens sermo suus, qui de Celo a regalibus sedibus venit sapient 18. qui sanat omnia, supra 16. Vnde & Apostolus ad Hebraeos I. portans omnia verbo virtutis suae. Nonne & ista de causa, Hermes dicit Deum esse quodammodo omnia, & nominibus omnium nominari, sicut Autoritas eius de Verbo aeterno 38. allegata superius partim docet? Nonne & supra, eiusdem 31. dicit, quod Pater omnium vel Dominus, & is qui solus est omnia, omnibus se libenter ostendit? & supra 22. inquirens nomen Dei sic ait; Non spero totius maiestatis effectorem, omniumque rerum Patrem vel Dominum, vno posse quamuis e multis composito, nuncupari nomine, hunc vero in nomine, vel potius omnium nomine; si quidem is sit vnus & omnia, vt sit necesse aut omnia eius nomine, aut ipsum omnium nominibus nuncupari. Cui & concordanter Philosophus in de Mundo vltimo agens de diuinis nominibus, ita scribit; Cumque sit vnus, multinomius est, nominatus ab omnibus passionibus quas innouat ipse, & hoc extenso quasi per singula inductiue, in fine dicit, quod nuncupatur Saluator & Eleutherius in alia transtatione liberator) & in summa loquendo, calestis & terrestris appellandum a qualibet natura, & fortuna, velut ens ipse omnium causa; propter quod non male dicitur in Orphicis, Iupiter fundum terrae & caeli, Iupiter radix ponti, Iupiter sol & luna, Iupiter rex, Iupiter princeps omnium. Quare & Lucanus, Iupiter est quodcunque vides. An forte & hoc est quod Deus sciscitanti Moysi nomen eius, velate respondit, Ego sum qui sum, sic dices filijs Israel, Qui est, misit me ad vos. Exod. 3. quasi velit innuere se esse seipsum simpliciter per seipsum, & se etiam esse quodammodo totum ens, essentificando videlicet alia vniuersa. Quare & Dionysiis de diuinis nominibus 1. ostendens summam vnitatem & diuinitatem esse innominatam, & tamen nominibus omnium nominatam, sic ait; Scientes Theologi tanquam innominabilem eam laudant, & ex omni nomine innominabilem, & cum aiunt Diuinitatem ipsam in vna mysticarum symbolicae diuinae manifestationis visionum increpasse dicentem quod nomen tui? & sicut ab omni eum denominatiua scientia reducens, dicere, vt quid interrogas nomen meum? & hoc est mirabile, aut nonne hoc vere est mirabile nomen quod est super omne nome quod innominabile est? Multiuoca vero, vt cum eam iterum introducut dicentem, Ego sum on cid est, ens) vita, Iux, Deus, veritas, & cum ipsi omnium causalem Theosophi multiuoce ex omnibus causatiuis laudant, vt optimum, vt existentem, vt saeculorum causalem, vt vitae largitorem, vt virtutem, vt Dominum dominorum, vt Regem regnantium, vt Antiquum dierum, vt non senescentem, vt immutabilem, vt salutem. Atqui & in animis eum esse aiunt, & in animabus, & in corporibus, & in coelo, & in terra, & simul in eodem, eundem immundanum, cirea mundanum, super mundanum, super coelestem, super essentialem, solem, stellam, ignem, aquam, spiritum, roris nebulam, per seipsum lapidem & petram, omnia quae sunt, & nihil horum quae sunt. Sic igitur omnium causae & supereminenti & innominabili adunabunt, & omnia, eorum quae sunt, nomina, vt diligenter sit vniuersorum regnum, & circa ea quae sunt omnia, & ab ea vt causa, vt principio, vt fine dependentia. Ecce hic inuuit euidenter Deum esse triplicem causam rerum, formalem, efficientem, finalem: Et sequitur, & ipsa secundum eloquium sit omnia in omnibus; & vere laudatur omnium substantia inchoatiua, & consummatiua, & continens. Vbi Glossa Omnia, inquit, quae sunt, est Deus, eo quod ex ipso sunt omnia; nihil eorum quae sunt, quia creatus non est. Et infra 5. Optimi diuina nominatio totas omnium causales processiones manifestans, & in existentia & non existentia extenditur, & supra existentia, & super non existentia est; vbi Glossa, Processionem autem dicit diuinam operationem per quam omnia ad effectum procedunt. Deus insuper apud Hermetem de Verbo aeterno 22. & 3I. Pater omnium nominatur; Pater autem teste Papia in Llementario suo Graecum est, id est, genitor dictus a pantater graeco quod est omnia seruans: Quare & Hermes, sicut superius tangitur, dicit de Deo, quod est Pater omnium vel Dominus omnium, vel is qui solus est omnia, omnia scilicet essentificans producendo, & similiter conseruando, sicut causa efficiens omnium & formalis. Hanc eandem sententiam videtur Hermes docere de Verbo aeterno 1. vbi loquens de plenitudine omnium bonorum, quasi se corrigendo subiungit; si tamen multa sunt bona, & non vnum in quo sunt omnia: alterum enim alterius consentaneum esse dignoscitur, omnia vnius esse, aut vnum esse omnia; Ita enim sibi esse vtrumque connexum, vt separari alterum ab vtroque non possit. Cui & Aristoteles concordanter in De mundo 12. per exemplum elegans idem confirmat, Ferunt, inquiens, sculptorem Phidiam Mineruam tin alia transtatione, Palladem) in medio cuiusdam scuti infigurasse. & impressisse suam faciem, & connexuisse statuae quodam occulto artificio, vt necessario si quis velit eam auferre, totam statuam dissiparet, & confringeret. Talem gerit rationem Deus ad Mundum, continens omnium harmoniam & salutem. Vnde & Auicenna 8. Metathys. 6. Omnes res perit, nisi secundum quod est versus faciem eius, & ideo dignius est, vt ipse sit necesse esse, & veritas, & intentio pura: Quibus & consentit 103. Psalmus, dicens; Aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate; auertente autem te faciem turbabuntur; auferes spiritum eorum & deficient, & in puluerem suum reuertentur, in nihilum scilicet redigentur. Annon & ista de causa quidam posuerunt Deum Animam mundi esse? quanquam Plato 1. Timae. 2. & 6. videatur astruere, Animam mundi esse productam a Deo, & in medio Mundi sitam. Vnde & Themistius recitante Auerroe super 12. Metaphys. comment. 19. Ioquens de Animalibus ex putredine generatis, & de industria & intentione naturae, sic ait; Non est mirum, quamuis natura non intelligente aliquid de huiusmodi, & tamen facit hoc inducendo aliquam intentionem, & hoc demonstrat, quod aliquid rememorat ipsam de causis nobilibus, vt anima quae est in terra, de qua Plato dicit, quod // sit ex dijs secundis. Sed istud dictum Themistij reprobat Auerroes consequenter, & dicit quod animalia talia generantur ex calore coelesti debite mensurato: Et subdit, Et ista mensura prouenit ab arte diuina intellectuali, quae est similis vni formae vnius artis principalis, sub qua sunt artes plures. Secundum hoc igitur est intelligendum, quod natura facit aliquid perfecte & ordinate, quamuis non intelligat, quasi esset rememorata ex virtutibus agentibus nobilioribus eis quae dicuntur intelligentiae; & ideo dicitur quod omnes proportiones & formae, quae sunt in potentia in prima materia, sunt in actu in primo motore, & assimilantur aliquo modo esse eius quod sit in anima Artificis. Annon & Auicen. 4. de anima 4. dicit, quod est vna anima communis Coeli & Mundi, cuius operatio est ad naturam totius? Haec autem anima secundum quosdam est Deus, secundum quosdam vero nata, seu producta a Deo; quorum sententiae non repugnant ad inuicem, neque Catholicae veritati. Haec enim Anima potest intelligi ratio, seu voluntas, verbum, seu velle Dei, qua seu quo efficit res & seruat, quae nequaquam a Deo essentialiter differunt, sed sunt Deus per vigesimam sextam partem corollarij primi huius. Vnde & Aristoteles in De Mundo II. dicit, quod Deus in vno dicere, seu loquendo sit omnibus cui situis, sict ipetis rectiute. Etiniunsis irtum, quonono Betus produir neo sic ait, Emisit ex almo corde operans cogitata; in alia transtatione ex magno animo. Cui & Hermes concordans de Mundo, & Coelo 1. docet, quod tria sunt rerum principia, Causa scilicet, Ratio, & Natura. Per causam vero intelligit primam causam simpliciter penitus non causatam, scilicet Deum Patrem, qui primo causat rationem procedentem ab eo, scilicet // filium & per ipsum vniuersam naturam. Quod etiam Pater causet filium & sit causa eius aeterna, Augustinus & Chrysostomus attestantur; Quare & Hermes vbi prius, Ratio, inquit, ex causa, & ex vtroque natura; Et infra, ratio est vis quaedam a causa procedens, a principio cuncta ordinans; vbi & accipit ista tria, Ratio, Nous, & mens diuina indifferenter, & quasi svnonome pro eodem. Dicit enim quod Nous, de qua natura qualitates naturales rebus inserens qualificans dicitur; Et infra dicit, quod mens diuina sine vlla fatigatione mundum & omnia quae intra eum sunt non desinit sustentare, sicut superius plenius recitatur. Vnde & Papias in Elementario suo ait, Nous voluntas Dei, vel mens quae prouidentia P dicitur. Est autem intelligibilis essentia aemulae bonitatis, propter indefessam ad summum Deum conuersionem, Noun id est verbum Dei continens originales rerum species. Nonne & huic sententiae consonat illud Platonicum, quod Augustinus 7. Confess. 9. in libris Platonicis de Graeco in Latinum transsatis, recitat se legisse, licet non sub his verbis, tamen hoc idem omnino. In principio erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil quod factum est, In ipso vita erat. Et quis Catholicus nesciat hoc esse initium sancti Euangelij secundum Iohannem, eisdem sententijs atque verbis? quare & Augustinus 10. de Ciuit. Dei 20. Pudet, inquit, doctos homines, ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac dicere, In principio erat verbum, &c. superius recitata; & subdit, Quod initium sancti Euangelij, cui nomen est secundum Iohannem; Quidam Platonicus, sicut a sancto Simpliciano, qui postea Mediolanensi Ecclesiae praesedit Episcopus, solebamuse audire, auteis literis conscribendum, & per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat: sed ideo viluit superbis Deus ille magister, quia verbum caro factum est, & habitauit in nobis. Verum quia causa rationalis per solam rationem non agit sine concomitantia voluntatis, ijdem Philosophi studiosius meditantes, Deo causae primae, seu Deo Patri & rationi eius menti seu verbo voluntatem insuper adiunxerunt; voluntas autem teste Augustino 15. de Trinit. 20. secundum quandam appropriationem Spiritui Sancto dignoscitur pertinere. Vnde idem Hermes de verbo eterno 22. loquens de Deo Patre omnium ita dicit; Hic solus vt omnia vtraque sexus foecunditate plenissimus, semper voluntatis praegnans suae, parit semper quicquid voluerit procreare: Voluntas eius est bonitas omnis: Haec eadem bonitas omnium rerum est ex diuinitate eius nata. Et infra 23. Ego inquit, & sensum, & naturam & mundum dico continere in se naturam, & nata omnia conseruare: Procreatione enim vrerque plenus est sexus, & eius vtriusque connexio, aut quod est verius, vnitas comprehensibilis est; quem siue Cupidinem, siue Venerem, siue vtrumque recte poteris nuncupare. Hoc igitur omni vero verius, manifestiusque mente percipito, quod ex illo totius naturae Deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inuentum, tributumque ministerium, cui summa Charitas, Iaetitiae hilaritas, cupiditas, amorque diuinus innatus est. Charitas autem cupiditas, atque amor sunt proprie voluntatis, quae & teste Augustino 15. de Trin. 17. & 20. Spiritui Sancto quodammodo proprie tribuuntur. Quare & Plato I. Timae. 1. voluntatem, inquit, Dei originem esse omnium rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Hanc autem voluntatem diuinam Spiritui Sancto aptam, & idem Hermes videtur quandoque Spititum nominare. De verbo namque aeterno 15. De his, inquit, huc vsque tractatur; de Spiritu vero & his similibus hinc sumatur exordium. Fuit Deus & hyse quem Graece credimus mundum, mundo comitabatur Spiritus, vel inerat mundo Spiritus, sed non similiter vt Deo, nec Deo de quibus mundus idcirco non erant, quando non erant, sed in eo iam tunc erant, vnde nasci habuerunt. Pan autem vel mundi natura est Spiritus, quamuis nata videatur, a principio tamen in se nascendi, procreandique vim possidet, atque naturam foecunditatis. Etenim initium in qualitate naturae est, quae & conceptus, & partus in se possidet vim atque materiam. Haec itaque sine alieno conceptu est solo generabilis. Et infra 18. Spiritu ministrantur omnia & vegetantur in mundo, qui quasi organum vel machina summi Dei voluntati subiectus est. Spiritu agitantur, siue gubernantur omnes in mundo species, vnaquaeque secundum suam naturam sibi a Deo distributam. Pan autem mundus est receptaculum, omniumque agitatio, atque frequentatio, quorum Deus gubernator, dispensans omnibus, quantum rebus mundanis vnicuique necessarium: Spiritu vero implet omnia, vt cuiusque naturae qualitas est. Nonne & hoc est, quod sa¬ piens protestatur, Spiritus, inquiens, Domini repleuit orbem terrarum, & hoc quod continet omnia Sap. 1. Adhuc autem & idem Hermes de verbo aeterno 28. Dei, inquit, natura consilium est voluntatis, bonitas summa, voluntas consilio nascitur, & ea vult quae habet; vult autem omnia bona, & habet omnia quae vult; omnia autem bona & cogitat & vult, hoc autem est Deus; eius imago mundus boni. Nonne & sententiam istam fulcit illa prima 24. definitionum totidem Philosophorum de Deo, Deus est monas, monadem gignens se vnum reflectens ad ardorem; & septima, quae sic ait, Deus est princi pium sine principio, processus sine variatione, finis sine fine? Istam quoque sententiam & Porphyrius Philosophus, Platonis non Christi discipulus planius attestatur, quem alloquens Augustinus. 10. de Ciuit. Dei. 29. sic ait, Praedicas Patrem & eius filium, quem vocas paternum Intellectum seu mentem, & horum medium quem putamus te dicere spiritum san ctum, & more vestro appellas tres Deos; & supra. 28. disserens cum eodem, Ignorantiam, inquit, & propter eam multa vitia per nullas teletas purgari dicis, sed per solum patricum noun, id est paternam mentem, siue intellectum, qui paternae est conscius voluntatis; hunc autem Christum esse non credis. Hic autem nous, mens, ratio, voluntas diuina, seu spiritus videtur nor incongrue appellari Anima mundi & vita. Vnde & Hermes de Verbo aeterno 2. Licet om vium shultiformi imaginum aequalitate variata, & infinitate qualitatum, ex interuallo species esse noscantur, adunatae tamen ad hoc, vt totum vnum, ex vno omnia esse videantur; Totus itaque quibus est formatus Mundus vnus, Anima vna, & Deus vnus. Et infra vlt: O vitae vera vita, Snostrarum omnium faecunda praegnatio; cognouimus te totius naturae tuo conceptu plenissime, cognouimus teaeterna perseueratio. Cui & concordanter Philosophus in De Mundo vlt. agens de diuinis Nominibus, Vocamus, inquit, eum Iouem, & Zena, vtentes parallele Nominibus, Zena dicentes a en graeco quod est viuere, quasi diceremus, per quem viuimus, Iupiter spiritus omnium, Iupiter indefessi ignis motus. Refert etiam Iosephus. 12. Antiquit. Iudaicae 2. quod Aristaeus Graecus dixit Ptolomeo Philadelpho Regi Aegypti, Cognoui Iudaeos factorem omnium Deum colere, quem nos Zena, id est, Iouem nominamus, quod omnibus indulget ei, id est, viuere. Huic & consonat Albricius de origine Deorum, siue in Poetario suo, dicens Deum vocari Vitunetum, quia vitam praestat; Sentinum, quia sensum, sicut circa 2i. partem corollarij primi huius plenius allegatur. Vnde & Seruius ille vetus nec ignobilis commentator, super illud Bucol. Virgilij ecloga. 32.. Iouis omnia plena; allegat simile a Lucano ficente, Iupiter est quodcunque vides, quocunque moueris; & addit quod alibi idem dicit: "Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem:" Cuius causam reddit ibi Seruius, ita dicens, Ipse enim est spiritus sine quo nihil mouetur aut regitur. Quibus & concorditer Ouidius de Fastis lib. 6o sic dicit; "Est Deus in nobis, agitante calescimus illo, Impetus hic sacrae semina mentis habet."
Nonne & hoc est quod Apostolus disputans cum Atheniensibus de Deo, allegat a Poetis & docet, cum ait, In ipso viuimus, mouemur, & sumus, sicut & quidam vestrorum Poetarum dixerunt Act. 17. Nullus igitur quaeso mihi succenseat, si allegem quandoque licet rarissime aliquos Poetarum, ex quo constat sanctum Dei Apostolum hoc fecisse, sicque beatus Ieronymus epistola. 58. ad Magnum Senatorem vrbis Romae obijcientem Ieronymo, quod candorem Ecclesiae fordibus pollueret Ethnicorum, eo quod scriptis suis inseruit carmina Poetarum, per Apostolum se excusat dicens, quoniam & Poetas Apostolus allegauit, dicitque quod ille quem allegat hoc loco, fuit Aratus Grcaeus Poeta. Arator quoque subdiaconus sanctae Romanae Ecclesiae lib. 2o super Actus Apostolorum, metrificans istum locum, sic ait; "Sacrilegae nouitatis Amor i vos cernimus Aram ignoto posuisse Deo, qui condidit Astra, Qui pelagus, terrasque deditquem vita parentem Vt moueamur, habet, cuius spiramus ab igne, Cuius imago sumus, de quo cecinere Poetae, Hinc hominum constare genus; quem praedico, cuncta Sanxit ab ore suo" Istam quoque sententiam roborat Augustinus, tractans istam Autoritatem Apostoli. 4. super Genesin. 14. superius recitatus. Vnde & Dionysiis de diuinis Nominibus. 6. Laudanda est inquit, Iaudabilis vita aeterna, ex qua per seipsam vita, & omnis vita, & a qua in omnia vtcunque vitam participantia viuere proprie vnicuique exseminatur. Igitur & immortalium An¬ gelorum vita & immortalitas, & imperdibile ipsum Angelicae semper motionis ex ipsa, & per ipsam est, vt subsistit; Idcirco & viuentes semper, & immortales dicuntur, & non immortales iterum, quia non a seipsis habent immortaliter esse, & aeternaliter viuere, sed ex viuifica & totius vitae factrice, & continuatrice causa; & sicut in onte, id est, in ente dicimus, quia & eiusdem esse est causalis; sic & ibi iterum, quia & per seipsam vitae est diuina vita vitalis & substantialis & omnis vita, & vitalis motus ex ipsa vita, quae est super omnem vitam, & omne principium totius vitae: ex ipsa & Animae imperdibile habent, & Animalia omnia & germina secundum nouissimam consonantiam animae habent viuere; qua ablata iuxta eloquium deficit vita omnis, & ad terram & deficientia, ad participandum eam infirmitate iterum conuersa, iterum Animalia fiunt, & donatur quidem primo, & per seipsam vitae esse vitam, & omni vitae, & ab ea per singula esse proprie, singula aestimatur natura subsistere. Qui ad huc supra 1. dicit quod Deus est omnium causa & principium, & essentia, & vita; Et infra, eodem, loquens de Deo sic scribit; Optima traditio & simpliciter dicendum viuentium vita & eorum quae sunt essentia, omnis vitae & essentiae principium, & causa, per suam vt sint quae sunt, actiuam & continentem bonitatem; hoc a diuinis eloquijs didicimus, & omnem sic dicere sacram Theologorum hymnologiam inuenies. Amplius autem omnia essentialiter participantia aliquo necessario, egent eo: Sed omnia entia citra primum non sunt essentialiter & pure simpliciter per seipsa secundum quod participant primo ente, quod est pure essentialiter per seipsum; Hoc autem totum apparet ex habitudine principiorum & principiatorum, causarum & causatorum, per se et per aliud entium, magis & minus entium; quod & quamplures Autores Philosophici, & Theologici creberrime contestantur. Hoc enim quasi quaedam regula generalis solet tam a Logicis quam a Philosophis obseruari, quod nullus nescit considerans scripta veterum diligenter. Supponunt enim creberrime quod omne quod dicitur aliquale, vel dicitur tale per essentiam, & tunc est vnicum, vel secundum participationem; & quotcunque participantia fuerint, participatum ab omnibus erit vnum; quam etiam regulam Theologi amplectuntur. Vnde venerabilis Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus Monolog. 1. ostendens quod sit aliquod primum & omnium summum bonum, sic dicit; Certissimum quidem & omnibus est volentibus aduertere perspicuum, quia quaecunque dicuntur aliquid, ita vt ad inuicem magis vel minus, aut aequaliter dicantur, per aliquid dicuntur quod non aliud & aliud, sed idem intelligitur in diuersis, siue in illis aequaliter, siue inaequaliter consideretur: Nam quaecunque iusta dicuntur ad inuicem, siue pariter. fiue magis vel minus, non possunt intelligi iusta nisi per iustitiam, quae non est aliud & aliud in diuersis. Et idem dicit de omnibus bonis diuersis, quod sunt bona per aliquod vnum bonum existens idem in diuersis, & quod ipsum solum est bonum per seipsum; & nullum aliud bonum est illi aequale vel maius, quare ipsum est summum. Eundem quoque processum facit, capit 2. de Magno, & cap. 3. de ente seu esse, vbi sic ait; Omne quod est, aut est per aliquid, aut per nihil; sed nihil est per nihil: Non enim vel cogitari potest, vt sit aliquid non D per aliquid, quicquid est igitur non nisi per aliquid est, quod cum ita sit, aut est vnum, aut sunt plura, per quae sunt cuncta quae sunt. Sed si sunt plura, aut ipsa referuntur ad vnum // aliquid per quod sunt, aut eadem plura singula sunt per se, aut ipsa per se inuicem sunt. At si plura ipsa sunt per vnum, iam no suntomnia per plura, sed potius per id vnum, per quod haec plura sunt: Si vero ipsa plura singula sunt per se, vtique est vna aliqua vis vel natura existendi per se quam habent vt per se sint; Non est autem dubium, quod per ipsum vnum sunt, per quod habent vt sint per seVerius ergo per ipsum vnum cuncta sunt, quam per plura, quia sine eo vno esse non possunt: Vt vero plura per se inuicem sint, nulla patitur ratio, quoniam irrationabilis cogitatio est, vt aliqua res sit per illud, cui dat esse. Similem quoque processum facit Auicenna 1. Metaphys. & 8. & Algazel 2 Metaphys. & Anselmus de veritate vlt. de rectitudine & veritate similiter. Quod & vult Augustinus 8. de Trinit. 4. vbi ex multis bonis inferioribus arguit vnum omnium summum bonum, et multis bonis numeratis dicit, quid plura, & plura, bonum hoc, et bonum illud? tolle hoc & tolle illud, & vide ipsum bonum si potes; ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Et infra, eodem, Non essent, inquit, mutabilia bona, nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc & bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris, sine illis, quae participatione boni bona sunt, perspicere ipsum bonum, cuius participatione boni bona sunt; simul enim & ipsum intelligis, cum audis hoc aut illud bonum. Si ergo potueris illis detractis per seipsum prospicere, bonum, perspexeris bonum Deum. Et 8. de Ciuit. Dei 6. Cum in conspectu Philosophorum corpus & animus, magis minusque speciosa essent, viderunt esse aliquid, vbi esset prima & incommutabilis species, & ideo nec compatabilis; atque ibi esse rerum principium, rectissime crediderunt. Ari¬ stoteles quoque 4. Metaph. 18. ex hoc quod aliqua sunt minus & magis falsa, & vera quam alia, probat esse vnum verum simpliciter; quem & Anselmus Monolog. 4. rectissime imitatur. Et hoc idem sentit Augustinus alijs locis multis. Istam quoque sententiam Dionysiis de diuinis nominibus multis capitulis, Boetius de Hebdomadibus, & alij Autores quamplurimi locis quamplurimis profitentur, sicut & praemissa hic & primo huius aliquantulum attestantur. Adhuc autem Esse inest materiae, formae, & coposito, substantiae, & accidenti, & non primo simpliciter, vel non aeque primo, nec aequaliter inest illis; ergo alicui vni primo & maxime, per quod existens in caeeris ipsis inest: hoc autem poni non potest, nisi illud quod primo & per se est, hoc autem est Deus: hoc autem totum clare ostendunt praemissa in proxima ratione; Vnde & Philosophus 2. de Anima 68. ait; Non enim aqua secundum quod aqua, neque aer seuundum quod aer diaphanum est, sed quoniam natura eadem est in his vtrisque; & anperperuo superius corpore, scilicet Coelo. Vbi Auerroes, Non secundum quod aer &c. id est, quia diaphancitas non est in sola aqua aut aere, sed in corpore coelesti, fuit necesse vt diaphaneitas non sit in aliquo eorum, secundum quod est illud quod est, sed secundum naturam communem existentem in omnibus, licet non habeat nomen. Hoc idem confirmari videtur per eundem Philosophum 1. Poster. 4. & 5. & 2. Post. 4. & 5. docentem quod quaecunque passio inest multis diuersis, habet aliquod vnum subiectum seu causam cui primo mest, & per ipsum, seu ipsam caeteris quibus inest, sicut est habere tres angulos duobus rectis, habere cornua, contrarius seu contrarij status, folia fluere, commutatim proportionale, & hoc ostendit de alijs vniuersis, siue fuerint substantialia siue accidentalia, siue vniuoca, siue analoga, siue aequiuoca, quod totum Robertus Lincolniensis magis dilucidat exponendo. Dicetur fortassis quod illa causa diuerforum in diuersis est vna genere, vel specie, numero autem nequaquam; sed si causae multae numeraliter differentes sint similes in natura, & nomine, vel quaelibet illarum est talis per se, primo, & essentialiter, vel per aliud secundario, & participatiue &c. sicut supra in proxima ratione. Alij forte dicent, quod illa causa vna diuersorum in diuersis est vniuersale: Sed si vniuersale sit aliquid citra Deum, videtur quod aliud vniuersale hominum, aliud Asinorum, & alia aliorum; vniuersalia ergo illa sunt multa conuenientia in natura & nomine &c. sicut contra responsionem priorem. Hoc tamen non improbabiliter ponitur, si per vniuersale intelligatur aliqua ratio vniuersalis, seu virtus diuina omnium talium vnitiuaVnde Psalmo 32o spiritu oris eius: omnis virtus eorum, & Aristoteles in de Mundo 10. totam terram, & Mare, aecherem, atque Solem & Lunam, & totum coelum decorauit vna, quae per omnia transit, virtus. Haec autem virtus omnium vnitiua est rerum, Deus, tenax vigor, & illa vnitas princinalis quam laudum carmine hymindice deprecamur, cuius principalitatem ostendit Boetius 1. Arithmeticae 6. cuius titulus de principalitate vnitatis praescribitur. Vnde & Auicebrol. in libro quem nominat fontem vitae, & est 35. capit. quinti libri, sic dicit; Omnia omnino diuersa & diuisa, tam in superioribus, quam in inferioribus, scilicet indiuidua, species, genera, differentiae, propria, & accidentia, ac omnino opposita & contraria mouentur ad coniunctionem, & desiderant conuenientiam, & inquirunt vnitionem, quia quamuis sint diuisa, coniuncta sunt; & quamuis diuersa, conuenientia sunt in aliquo, quod ea retineat, & coniungat, & conuenire faciat, & radix omnis in hoc est hoc, quod vnitas vincit omnia, & est diffusa in omnibus, & retentrix omnium. Cui & concordans Proclus Philosophus, propositione prima sic dicit; Omnis multitudo participat aliqualiter vno; & propositione decima quarta: Omne bonum vnitiuum est participantium ipso, & omnis vnitio bonum est, & bonum vni idem. Istam insuper vnitatem omnium vnitiuam testatur dictum Hermetis de Verbo aeterno 2. superius recitatum; qui & infra 14. loquens de coelestibus, terrestribus, & medijs; Horum, inquit, omnium effectus naturamque cognoscens, miretur, adoret, atque collaudet artem mentemque diuinam; Musicen vero nosse nihil aliud esse, nisi iunctarum omnium rerum ordinem scire quid quaeque sit diuina ratione fortita; Ordo enim rerum singularum in vnum, omnium artificis ratione collata, concentum quendam diuino melo dulcissimum, verissimumque conficiet. Dionysiis insuper de diuinis nominibus. 1. In omni, inquit, fere actione Theologica, thearchiam videmus diuinitus laudatam, & monadem quidem & vnum propter simplicitatem & vnitatem supernaturalis impartibilitatis, ex qua vt viuifiea virtute vnimur, & partitis nostris alteritatibus supermundane complicatis in deiformem Monadem congregamur. Et infra 5. dicit, quod ipsum per seipsum esse est existentium principium, & existentia omnia, & quae vtcunque ab esse continentur, & hoc immensurate, & conuolute, & vnite. Etenim in monade omnis numerus ante subsistit, & habet omnem numerum Monas in semetipsa singulariter, & omnis numerus vnitur quidem in Monade, quantum autem a Monade prouenit, tantum discernitur, & multiplicatur; & in centro omnes circuli lineae secundum primam vnitatem constitutae sunt, & omnes habet signum in semetipso simplas vniformiter vnitas ad se inuicem, & ad vnum principium ex quo procedebant; & in ipso quidem centro vniuersaliter adunantur, breuiter autem eo distantes breuiter & discernuntur, magis autem recedentes, magis, & simpliciter quantum centro proximiores sunt, tantum & ipsi, & sibi inuicem adunantur, & quantum eo, tantum a se inuicem distant; sed & in toto omnium naturae omnes secundum singula naturae rationes convolutae sunt, per vnam inconfusam vnitatem. Et adhuc inferius vlt. agens de vno, quomodo scilicet Deo vnum conueniat, ita scribit, Vnum vero quia omnia vniuersaliter est per vnius vnitatis excellentiam, & omnium est vnius irreuersibiliter causalis: Nullum enim existentium est non participans vnius; sed sicut similis omnis numerus monada participat, & vnum, duo, & decem dicitur, & semis, & vnum, & tertium, & decimum vnum & multitudinem terminat, sic omnia & vnum omnium pars participant, & essendo vnum omnia sunt existentia, & non est omnium causa vnum multis vnum, sed ante omne vnum. Neque enim B est multitudo non participans quid vnius, & nihil existentium quod participat, vel quid vnius deorsum omnia singulariter omnia, & toto omnia & opposita, & vniuersaliter coprehendentis; & quidem sine vno non erit multitudo, sine autem multitudine erit vnum, sicut & monas ante omnem numerum multiplicatum, & si omnibus omnia vnita quis posuerit, omnia erunt toto vnum. Sed itaque & hoc cognoscendum, quia secundum vnum vniuscuiusque praecogitata est species, vnire dicitur vnita, & omnium est vnum exemplar, & si interimas vnum, neque vniuersitas, neque aliquid aliud existentium erit. Omnia enim in seipso vnum vniformiter praeambit, & circumpraehendit: Ipsa igitur Theologia totam Thearchiam. Boetius quoque 3a. de Consolatione Philosophiae, prosa IIa. probat per singula genera entium inductiue, quod omnia desiderant vnitatem. Dicit igitur concludendo: Omnia igitur vnum desiderant, sed vnum ipsum monstrauimus esse quod bonum est; Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas, quod desideratur ab omnibus. Nam vel ad nihilum cuncta referuntur, & vno veluti vertice destitura sine rectore fluitabunt; aut si quid est ad quod vniuersa festinant, id erit omnium summum bonorum. Et quot sunt multitudines sic vnitae. tot tales vnitates multitudinum vnitiuae virtualiter sunt in Deo: ex quibus quidem exemplaris & archetypus numerus, in ista simplicissima vnitate miro modo colligitur, quo caetera numerata format, numerat, & disponit, & hic est mundus ille intelligibilis, & archetypus Hermetis & Platonis, de quo 40a. pars corollarij primi tangit. Vnde Boetius 1. Arithmeticae suae 1. Omnia quaecunque a primaeua rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata; Hocenim fuit principale in animo conditoris exemplar. Hinc enim 4. Elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum, coelique conuersio, & supra eodem prolog. 2. plenissime vult hoc idem. Hoc autem lucidum dictum Boetij videtur sumi ex verbis obscuris primae partis Timaei Platonis, cap. 1. quod Chalcidius in commentario suo primo, De genitura Mundi intitulat: Vnde Eustratius super 1. Eth. 6. comment. 46. dicit, quod vniuersalia exemplaria, & ideae apud Platonem sunt quidem numerus diuinus, per quem velut per exemplum conditor operatur materialem factionem, & hanc sententiam Platonis contra Aristotelem approbat, & defendit; imo forte Platonem in ista sententia noluit Aristoteles reprobare. Ideoque dicit Eustratius, Aristoteles forte noluit obsistere Platoni, sed illis qui secundum quod non oportet dicta illius recipiunt. Quibus & concordat Sapiens dicens Deo: Omnia in mensura, numero, & pondere disposuisti, Sapient. 1I. Quem numerum constat non esse aliquam creaturam, sed illum sapientiae spiritum multiplicem vnicum & subtilem Sapient. 7. imo & ipsammet sapientiam, in qua omnia erant facta, Psalmo 103. Vnde Augustinus 2. de libero arbitrio 19. Sapientia absit quod in comparatione numeri inferior inueniatur, cum eadem sit; & 4. super Oenesin ad literam 5. exponens Autoritatem Sapientis adductam sic dicit, Secundum id quod mensura omni rei modum praefigit, & numerus omni rei speciem praebet, & pondus omnem rem ad quietem & stabilitatem trahit, ille primitus, & veraciter, & singulariter iste est, qui terminat, format, & ordinat omnia, & infra eodem 6. Numerus sine numero est quo formantur omnia, nec formatur ipse. Huiusmodi autem numeri vnitates propriae sunt rationes in mente diuina omnium creatrices, nutrices, & continuae seruatrices; & haec forsan sunt vniuersalia, quae plurimi veterum somniabant, sed paucissimi haec videbant: Quare & hanc sententiam velut altissimam in prologo in Vniuersalia conuoluit Porphyrius, non euoluit; quae tamen sententia patet ex prioribus euidenter, vnde & Eustrathius vbi prius dicit, quod Vniuersalia exemplaria, seu ideae sunt rationes conditrices, & velut notationes facientis. Robertus quoque Lincolniensis super 1. Post. 7. dicit, quod Vniuersalia sunt cognitiones rerum creandarum, quae fuerunt in prima causa aeternaliter, & sunt rationes earum & cause formales, & exemplares, & ipsae sunt etiam creatrices; & hae sunt quas vocauit Plato ideas & mundum Archetypum; & haesunt secundum ipsum genera, & species, & principia tam essendi, quam cognoscendi. Et hoc idem sentit Augustinus. 83. quaestionum 46. in epistola ad Nebridium manifeste. Item si vniuersalia ponantur in intellectu, vt videtur Auerroem, Boetium, & alios multos velle, in quo Ineellectu digmus ponerentur quam in primo, summo, & dignissimo omnium, qui verissime intelligit Vniuersa, qui & dormientibus alijs vigilat in aeternum? Amplius autem, constat certissime aliquas esse causas entium seruatiuas, & existentium seruatrices, in quibus secunda suppositioise docente processus non sinitur infinitus. Omnium ergo illarum causarum est aliqua prima & summa; hanc constat necessario esse Deum, qui prima suppositione & 5a. parte corollarij primi testantibus a nullo alio conseruatur; Deus ergo est primus & summus omnium conseruator; Vel ergo hoc est per se, vel per accidens; si per se, ergo necessario; per se enim necessitatem ineludit; quia si non esset necessario, posset non esse, & sic esset per accidens, quod patet per definitionem logicam accidentis, ex Isagoge Porphirij & 1. Topic. Aristotelis satis notam: Hoc etiam satis patet. 1 Post. 4. & 6. & 2i. 4. vbi per se cum suis conditionibus definitur. Sisautem hoc dicatur ens per accidens; & omne per accidens est posterius illo quod est per se; & ideo ad ipsum reducitur? Deum esse omnium seruatorem, reducitur ad aliquod prius eo; euius virtute hoc facit: Non ergo Deus, sed potius illud prius est primus omnium conseruator:: Quod autem omne per accidens reducatur ad aliquod per se prius, apparet; quia sicut substantia praecedit naturaliter omne accidens, & ad ipsam reducitur quodlibet accidens tanquam ad causam priorem; ita per locum a simili seu a proportionalitate, videtur essentiale praecedere quodlibet accidentale, & hoc omne ad illud reduci. Item omne causatum sicue frabet determinatum modum essendi, sic & videtur habere determinatam causam fiendi, & essendi; aliter eium non magis fieret, nec esset hoc quam illud; accidens autem est infinitum, & indeterminatum omnino, vt patet 2. Phys. capit: de casu, & fortuna, quasi per totum; & 6 Metaphyst3. & post diffuse; vbi dicit Auerroes comment. 4. Quod sit casua principio habet iatiliaur iterminatam, & causam terminatam; quod enim est accidentaliter accidit illi quod est essentialiter. Hoc itidem confirmatur; Aliquid est per se conseruatiuum entium se conseruans; & illud quod est per accidens, non est principium illius quod est per se, sed magis e contra: Quod enim est ab eo, quod est per accidens, est simpliciter per accidens, sicut quod est ab aliquo casuali, est simpliciter casuale: Hoc enim patet per Philosophum, 2. Phys. 44. redarguentem ponentes casum esse causam coeli, & omnium coelestium, per hoc quod tunc omnia inferiora essent casualia. Dicit enim Auerroes; Cum posuerunt quod ex se, scilicet fortuna, & casu, fuit / renonatio corporis coelestis, & motus, qui largitur alijs entibus ordinem, contingit eis vt omnes causae inueniantur ex casu: quod enim inuenitur in illo quod ex casu inuenitur, inuenitur ex casu. Alias quoque de entibus per accidens posset esse scientia; de omnibus enim per se ordinatis scientia potest esse, quod est contra Philosophum, 2. Phys. capit. de casu & fortuna, diffuse probantem, quod talia non sunt scibilia, neque certa, quia sunt causae accidentales, & per consequens infinitae: & 6. Metaphys. 4. Deente secundum accidens nulla est speculatio; nulla enim scientia neque actiua, neque factiua studiosa est de eo, neque iheologita, quod & totus processus edocet consequenter; & 1. Post. 6. hoc idem ostenditur manifeste. Amplius autem quod est perfectius tribuendum est Deo, vt patet per primam Suppositionem, & tertiam partem primi: sed per se perfectius est, quam per accidens, vt nullus ignorat; nec aliter Deus esset per se bonum, & potens; Deus ergo per se non per accidens est primus omnium conseruator. Item in toto genere conseruatorum aliquis est conseruator per se, & primus naturaliter; & illud quod est per se & primum naturaliter in quolibet genere, est maius, dignius, & melius posteriori quocunque. Dicit enim Philosophus, 2. Metaph. 10. Semper enim quae ante est, magis est; & quae posterior est, non est. Vbi & textus quem habet Auerroes, sic ait; Prius enim semper magis dignum in esse, posterius autem non sic: qui & 12. Metaphys. 37. Optimum, inquit, semper // autem proportionale quod primum; quare & Pictagorici posuerunt primum in coelementatione boni, vltimum vero in coelementatione mali, sicut ostensio decimae octauae partis Corollarij primi tangit. Rursum sic ad idem; Primum in quolibet genere est maxime tale, sicut 2. Metaphysic. & 10. satis patet, sicut illud quod est aequale per se, magis est tale, quam id quod est tale per accidens, sicut manifeste patet per Philosophum, tertio Topic. nec aliquis diffitetur. Adhuc autem si hoc sit per accidens potest non esse, omne enim quod inest alicui non per se & essentialiter, sed tantum accidentaliter, potest separari ab eo separato; hoc enim nullam contradictionem includit; & quia quodlibet entium sufficienter existit, habitis omnibus & solis il¬ lis, quae ad suum existere per se & essentialiter requiruntur; quoniam tunc nihil existentiae suae deest, hoc etiam patet per definitionem propriam accidentis; & I. Post. 6. scribitur isto modo: Omne autem aut sic est scilicet per se primo modo vel secundo; aut per accidens: Accidentia autem non necessaria sunt; & cofirmatur per Philosophum 8. Phys. 36. probantem quod non omne mouens mouetur, quia non per se, neque per accidens; Non per accidens, quia si secundum accidens, inquit, non est necesse moueri quod mouetur. Si autem hoc est manifestum, quod contingit aliquando moueri, nihil eorum quae sunt; Non enim necessarium est accidens, sed contingit non esse, quod & patet ibi per Auerroe expressius in comment. Si quis autem non vereatur concedere, quod rebus existentibus Deus potest non esse conseruator earum, faciliter conuincetur, quoniam antecedens & consequentia sunt necessaria in ratione, qua per finitatem rerum & conseruationem earum, probatur quod aliquis qui est Deus, est primus omnium conseruator; quare & conclusio simili necessitate firmatur. Item si res sine conseruatione diuina possent existere per seipsas, frustra conseruarentur a Deo secundum illam maxima Philosophorum, Frustra ponuntur plura, vbi sufficiunt pauciora: sed secundum Philosophum 1. de Coelo 32. Deus & natura nihil frustra faciunt; quomodo & Apostolus arguit ad Gal. 2. Si per legem, inquit, iustitia, ergo Christus mortuus est gratis; vbi glossa Augustini, si per legem, id est, opera legis, quibus Iudaei confidebant, iustitia est; ergo Christus mortuus est gratis, id est frustra sine causa; est ergo Deus omnium entium necessarius conseruator. Huius quoque sententiae testis est Thomas de Aquino, qui in quaestionib suis de potentia Dei 35. multipliciter hoc ostendit, & quaestione 36a. quaerit, Vtrum Deus posset alicui creaturae communicare, quod per se in esse conseruaretur absque Deo, & respondet sub verbis quae sequuntur: Dicendum, quod ad omnipotentiam Dei non pertinet, quod possit facere duo cotradictoria esse simul: In hoc autem quod dicitur, quod Deus faciat aliquid, quod eius conseruatione non indigeat, contradictio implicatur. Iam enim ostensum est, quod omnis effectus a sua causa dependet, secundum quod est eius causa. In hoc igitur quod dicitur quod Dei conseruatione non indigeat, ponitur non esse causatum a Deo; & in hoc quod dicitur, quod Deus faciat ipsum, ponitur esse causatum; Sicut igitur contradictionem implicaret, si quis diceret, Deum facere aliquid quod non esset causatum ab eo; ita si quis diceret Deum facere aliquid, quod eius conseruatione non indigeat; vnde vtrumque pari ratione Deus non potest.
Corollarium
EX his igitur omnibus manifesta est conclusio principalis. Vnde non immanifeste conseLquitur hoc porisma, Nulla res creata sufficit aliam conseruare, & quod necesse est Deum per se & immediate seruare quamlibet creaturam; imo & immediatius quacunque causa creata; immediate, inquam, nedum immediatione loci aut situs, sed & naturae ac causae, & immediatius eisdem modis, vel saltem duobus vltimis modis dictis.
Corollarium 2
QVod etiam Deus per se & immediate conseruet quamlibet creaturam, euidenter ostendent rationes praemissae, si ad hoc debite applicentur: Omne namque de se potentiale, si E debeat actuari, hoc necessario erit per aliquem actum, non immediate exterius, sed omniquaque interius actuantem, atque formantem, diffusumque per totum, vt patet de materia & forma, de accidente & de subiecto. Ille igitur actus sic actuans potentiale huiusmodi; vel est actus per se purus a nullo alio penitus actuatus, & tunc est Deus, & habetur intentum; vel non est actus huiusmodi, & tunc ille actus de se est potentialis necessario indigens alio actu ipsum immediate actuante; & cum propter suppositionem secundam non contingat sic in infinitum procedere, tandem necessario finaliter venietur ad vnum actum per se purum, a nullo alio penitus actuatum, qui quodlibet de se potentiale, positumque sub actu, per se & immediate actuat, & informat, nedum exterius circumstando, verum interius totaliter penetrando; & quodlibet citra Deum est de se potentiale, ipse autem solus actus per se & purus, sicut praemissa testantur. Item omne de se fluxibile & informe, ad hoc quod figatur stabiliter & formetur, necessatio indiget aliqua fixione & forma ipsum immediate figente atque formante; Huiusmodi igitur fixio siue forma, vel est per se fixa seu fixio, formata seu forma, & tunc est Deus, & habetur intentum; vel non est talis, & tunc necessario immediate figitur, & formatur per aliquam fixionem & formam, & cum suppositio secunda non sinat processum huiusmodi infinitum, necessario finaliter stabitur ad vnam fixionem & formam per se, & puram, a nulla alia fixam quomodolibet aut formatam; & haec est habitudo omnium creaturarum & Dei. Hae autem rationes satis concordant cum Autoritatibus Philosophicis, & Theologicis superius recitatis. Item si sufficeret alicui creaturae tantum mediate conseruari a Deo, scilicet tantum mediante alia creatura, cum illa creatura conseruans influeret tantum virtutem finitam creaturae conseruatae, posset Deus creare aliquam creaturam tanto virtuosioris permanentiae illa creatura per aliam conseruata, quantum virtutis illa conseruans influit conseruatae. Quae si ponatur creata, non indigebit conseruatione alicuius creaturae: Tanto namque est virtuosioris permanentiae ex seipsa, quantum si esset debilior, indigeret a creatura alia confortari: Nec indigebit conseruatione Dei mediata, quia illa fieret per mediam creaturam: quare indigeret conseruatione mediae creaturae, contra proximum praeostensum: Nec indigebit conseruatione Dei immediata, quia & hac creatura debilior non egebat; erit igitur aliqua creatura non egens conseruatione aliqua creatoris, quod praemissa conclusio non permittit. Imo secundum istud, posset Deus tantum // confortare res mundi, & totum hunc mundum creare, vel alium mundum secundum se totum, & singulas partes suas tam fortem. quod nullo modo neque immediate, neque mediate, neque secundum totum, neque secundum partem egeret conseruatione diuina; imo & Deo per imaginationem omnino sublato, sanus & integer permaneret, quod praemissa destruunt euidenter. Item sicut Deus est vbique sic vbique conseruat; sed Deus per se & essentialiter est vbique; quia si non, aut nusquam est, quod nullus non negat; aut est alicubi circumscriptus, quod eius infinitati, & immensitati omnimode contradicit, quas Suppositio prima docet, quod & quaedam Autoritates praemissae testantur. Docet namque prima Suppositio, tertia pars, & quarta Corollarij primi huius, quod quicquid est bonitatis, aut perfectionis perfectissimae & infinitissimae est in Deo; sed magnae perfectionis est posse esse in multis locis praesentialiter totum simul; quare & spiritus qui sic possunt, iudicantur perfectiores corporibus, quae non possunt. Summus igitur spiritus propter suam perfectionem infinitam simpliciter, est necessario repletiuitatis & praesentialitatis infinitae simpliciter, & immensae; quare & omnibus locis & situbus locatis & situatis de necessitate praesentialiter ipse adest, essentialiter cuncta replens supra omnem eorum mensuram magnus, & immensus; vt sicut vere omnipotens dicitur, sic & veraciter dicatur omnipraesens: Et hanc arbitror rationem sacrae Scripturae atque Doctorum, per quam immensitatem Dei ostendunt. Vnde vt de multis vnum commemorem, Batuc. 3. scribitur; OIsrael, quam magna est domus Dei & ingens locus possessionis eius, magnus & non habens finem, excelsus & immensus. Sique Deus esset alicubi circumscriptus, hoc maxime videretur in Coelo, quoniam dignissimus est locorum, & adhuc in dignissima parte Coeli, seu in dignissimo puncto Coeli, & tunc moto Coelo, ipse similiter moueretur contra sextam partem Corollarij primi huius. Aliter enim partem Coeli, seu punctum digniorem quandoque relinqueret, & indigniorem intraret. Si autem dicatur secundum superficiem secundi de Coelo, & Mundo, Aristotelis, quod Deus est continue in vno situ nobilissimo, scilicet in Oriente, in fectione duorum circulorum magnorum; Istud stare non potest, quia quare magis esset in oriente Oxon, quam in oriente London, seu Cadum Herculis, vele contra? Si autem dicatur, ipsum esse continue in oriente totius terrae habitabilis in quauis Amphitritis vel Oceani fectione; cum secundum naturalem dispositionem coeli & terrae, & secundum cundem Aristorelem 2. Mereororum, vbi nunc est mare, erit quandoque arida, & e contra, erit aliquando alius oriens totius terrae habitabilis quae tunc erit, & tunc vel Deus erit tantum in illo, & sequitur ipsum moueri localiter de oriente vno ad alium orientem; vel tunc non erit in oriente praedicto, ergo eadem ratione nec nunc est. Deus etiam si tantum in oriente ponatur, non erit in loco dignissimo, cum medium coeli, & centrum Solis, Saturni, seu Iouis sit dignior locus seu situs. Item si Deus sit tantum in vno particulari loco, vel situ, posset illum relinquere, & alium ingredi, localiterque moueri. Per hoc quoque quod Deus vbique agit & conseruat, probant Autores ipsum esse vbique tripliciter, scilicet essentialiter, presentialiter, & potentialiter, sicut patet 1. sentent. Petri, dist. 37. quod tamen nullatenus sequeretur, nisi Deus immediate omnia faceret & seruaret. Vnde Anselmus Monolog. 13. ita dicit, quoniam ali¬ ter esse non potest, // vt ea quae sunt facta, vigeant, nisi & id a quo sunt facta, vigeat per seipsum; necesse est, vt sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil vigeat nisi per eiusdem seruatricem praesentiam; & addit 14. consequenter: Quod si ita est, imo quia exnecessitate ita est, consequitur vt vbi ipsa non est, nihil sit. Vbique igitur est, & per omnia, & in omnibus. Liquet igitur quoniam ipsa est, quae cuncta alia portat & superat, claudit & penetrat, eademque est quae in omnibus est, & per omnia, & ex qua, & per, quam, & in qua omnia, sicut erat superius plenius allegatum, & supra eiusdem septimo praemirtebat. Non opus est quaerere, Vtrum ideo sint vniuersa per ipsam summam substantiam, quia alio faciente aut alia materia existente, illa tantum quolibet modo vt res omnes essent adiuuerse. cum repugnet his quae iam supra patuerunt, si secundo loco & non principaliter sint per ips sam quaecunque sunt. Augustinus quoque de diuinitatis Dei essentia primo, ostenso per seria pturam, quod Deus est incircumscriptus, immutabilis, & immensus, subiungit; Proculdubio nullus est locus ab eius praesentia absens; super omnem quippe creaturam praesidet regendo, B subtus est omnia sustinendo, non pondere laboris, sed infatigabili virtute; quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere valet, nisi ab illo sustentetur, qui eam creauit. Extra omnia est, sed non exclusus; Intra omnia, sed non conclusus. Ecce causalis Augustini probans Deum esse vbique, quoniam, inquit, nulla creatura potest subsistere nisi sustentetur ab illo, qui & Epistola 39. quae est de praesentia Dei ad Dardanum facit diffusum processum ad idem; vbi & inter caetera ita dicit; Sic est Deus per cuncta diffusus, vt non qualitas Mundi, sed substantia creatrix Mundi, sine labore regens, & sine onere continens Mundum. Et, 6. super Genesin ad literam 33 ostendit Deum esse immutabilem per tempus & locum, licet administret & moueat mobilia per tempus & locum, cum sit, inquiens, Ipse nullo locorum vel interuallo, vel spacio ificommutabili, excellentique potentia, & interior omni re, quia in ipso sunt omnia, & exterior omni re, quia ipse est super omnia: quae tamen ratio non valeret, nisi Deus per se & immediate administret & moueat vniuersa. Si enim Deus per seipsum sit exterior & interior re quacunque: & moueat sic res motas, manifestum est quod ad ipsum mouere quicquam localiter, non sequitur ipsum localiter commoueri, eo quod ipse est in quolibet loco praesens. Nec potest quis dicere ideo improprie tantum dici, Deum esse vbique essentialiter, praesentialiter, & potentialiter, quia quaecunque essentia in quocunque loco existens, & vniuersaliter omnis locus habet esse ab illo, & quia cuncta locata & loca sunt ei, scilicet eius cognitioni praesentia, & eius potestati subiecta, cum ista fictio rationibus prioribus destruatur; & 1. Sentent. Lumbardi. 37. condemnetur. Item si Deus aliquid putater ram tantum mediate seruaret, cum aliquam creaturam immediate conseruet, & eadem ratione, si vellet, posset terram immediate seruare, & in naturalissimo loco suo, posset moueri localiter ad terram sic seruandam, quod praemissis repugnat. Item si Deus tantum mediate aliqua conseruaret, hoc maxime videretur de inferioribus rebus istis, quod illas seruaret coelesti corpore mediantem; sed Anima rationalis est de se tantae permanentiae & maioris, quam I corpus coeleste: ergo nequaquam ab illo naturaliter conseruatur; Hoc enim naturalis ordo requirit, vt a fortiori debilius conseruetur. Hoc idem & Autoritates ostendunt; Dicit enim Philosophus in De mundo 8. totam terram & mare, aetherem, atque Solem & Lunam, & totum Coelum decorauit vna, quae per omnia transit, virtus. Ammonius quoque // CArmenus in recordatione in librum peri hermenias Aristotelis, super vlt. primi, dicit, magis erat verisimile aeternas res non a prouidentia regi, quam quae fluxibilem habent naturam; quoniam illa quidem a sua natura determinationem habent & immutabilitatem talem a dijs fortita subsistentiam; quae autem in generatione propter fluxibilitatem propriae materiae in omnimoda transmutatione fieri nata, neque esse, neque contineri, neque ordinari posse si non fortiantur multa virtute conditiua, & prouisiua eorum, quae semper eodem modo se habent, non solum totaliore, & supereminente, scilicet corpori coelesti, sed etiam aliqua magis particulari & proximiori, sicut & hominum videtur ampliori indigentes cura foeminas quam viros, E & insensatos quam sapientes. Et Auicebrol. 5o fontis vite 35. sicut erat superius allegatum, ostendens omnia diuersa, cotraria, superiora & inferiora per vnitatem coniungi, sic ait; Et radix communis in hoc est hoc, quod vnitas vincit omnia, & est diffusa in omnibus & retentrix omnium. Et infra 36. dicit, Verbum, scilicet voluntas postquam creauit materiam & formam, ligauit se cum illis sicut est ligatio animae cum corpore, & effudit se in illis, & non discessit ab eis, & penetrat ea a summo vsque ad infimum. Et adhuc inferius 38. sic ait: Describere voluntatem impossibile est, sed pene describitur quum dicitur, quod est virtus diuina faciens materiam & formam, & ligans illas, & diffusa a summo vsque ad imum, sicut diffusio animae in corpore, Et ipsa est mouens omnia & disponens, quod & manifestat exemplo sic dicens; Materia & forma est sicut corpus & aer; & anima & voluntas ligans illa, & infusa in illis est sicut anima in corpore, lumen in aere, & intelligentia in anima, & modum infusionis huiusmodi sic ostendit: postquam voluntas est virtus spiritualis, sed multo excelsior, quam spiritualis; non dubites ipsam infundi materiae, & comprehendere eam simul cum forma, sicut est penetratio virtutis solis, id est, virtutis diffundentis lumen, & vnitio eius cum lumine in acre: erit ergo voluntas sicut virtus, & forma sicut lumen, & materia sicut aer. Et 39. dicit; Voluntas penetrat omnia sine motu, & agit omnia sine tempore propter magnam suam fortitudinem & vnitatem: Cui & autoritates sacrae concordant; Nam Sap. 1. sic scribitur; Spiritus Domini repleuit orbem terrarum, & hoc quod continet omnia: & infra 8. legitur de sapientia increata quod attingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. De qua & Ecclesiastici I. dicitur, quod altissimus Creator effudit eam super omnia opera sua; & Esaiae 66. Caelum se des mea, & terra scabellum pedum meorum: De quo dicit expressius Ieremias 23. Nunquid non caelum & terram ego impleo, ait Dominus. Vnde Propheta Psalmo 138. Quo ibo a spiritu tuo? & quo a facie tua fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades: si sumpsero pennas in diluculo, & habitauero in extremis maris, etenim illic manus tua deducet me, & tenebit me dextra tua. Beatus quoque IobII. de hoc dicit; Excelsior caelo est, & quid facies; profundior inferno, & vnde cognosces; Longior terra mensura eius, & latior mati. Et infra 22. recitat haereticorum falsam insaniam in haec verba; Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, & per cardines caeli ambulat. Super quod beatus Gregorius 16. Moralium 4. dicit; Quis de Deo ista vel desipiens suspicetur, qui nimirum dum sit semper omnipotens, sic intendit omnibus, vt assit singulis, sic adest singulis, vt simul omnibus nunquam desit; sic itaque exteriora circundat, vt interiora impleat, sic interiora implet, vt exteriora circundet, sic summa regit vt ima non deserat, sic imis praesens est, vt a superioribus non recedat. Sanctus quoque Thomas de Christiana religione ad Raynaldum, siue de fide, spe, & charitate 133. dicit, quod Deus immediate ordinat omnes effectus per seipium, licet per causas medias exequatur, sed in ipsa executione quodammodo immediate se habet ad omnes effectus, in quantum omnes causae mediae agunt in virtute causae primae, vt quodammodo ipse in omnibus agere videatur, & omnia opera secundarum causarum ei possunt attribui, sicut artifici attribuitur opus instrumenti: Conuenientius enim dicitur, quod Faber facit, cultellum, quam martellus. Habet etiam se immediate ad omnes effectus, in quantum ipse est per se causa essendi, & omnia ab ipso seruantur in esse. Idem quoque in quaestionibus suis de potentia Dei, quaest. 20. qua quaeritur; Vtrum Deus operetur in omni operatione naturae; respondendo probat, quod Deus est causa cuiuslibet actionis naturalis & voluntariae sex modis: Primo, quia tribuit virtutem agendi, sicut dicitur 8. Phys. quod generans mouet graue, & leue in quantum dat virtutem, per quam consequitur talis motus. Secundo, quia conseruat eam continue. Tertio, quia mouet quodlibet agens ad agendum, & applicat virtutem ad actionem, sicut homo est causa incisionis cultelli; & hoc est vt dicit, quia nulla res per seipsam mouet, nisi mouens non motum: Ideo sequitur de necessitate, quod Deus sit causa actionis cuiuslibet rei naturalis, vt mouens & applicans virtutem ad agendum. Quarto, quia ipse est agens principale in qualibet actione, & quodlibet aliud agens est instrumentum illius; quoniam virtute illius quaelibet alia virtus agit; & paulo post subiungit; sic igitur Deus est causa actionis cuiuslibet, in quantum dat virtutem agendi, & in quantum conseruat eam, & in quantum applicat actionem, & in quantum eius virtute omnis alia virtus agit; & cum coniunximus his, quod Deus sit sua virtus, & quod sit intra rem quamlibet, non sicut pars essentiae, sed sicut tenens rem in esse, sequetur quod ipse in qualibet re operante immediate operetur, non exclusa operatione voluntatis & naturae. Vnde potest elici quintus modus, scilicet quod Deus immediate vbique operatur. Quod & patet clarissime per Dominum Stephanum Parisiensem Episcopum condemnantem quendam articulum sub hac forma, Quod prima causa est causa entium remotissima; error si intelligatur cum praecisione, ita scilicet quod non propinquissima.
Corollarium 3
cunque causa creata. VEus igitur immediate quamlibet rem conseruat, nec immediate tantum, verum & imAmediatius quolibet alio conseruante; quia si non immediatius conseruaret, cum immediate conseruet; aut ergo aeque immediate conseruat, sicut causa secunda conseruans, aut minus immediate quam ipsa; Nonaeque immediate, quia Deus & causa secunda conseruans sunt causae conseruatiuae eiusdem essentialiter ordinatae; & nullae tales causae, & maxime in eodem genere causae habent eundem ordinem ad suum causatum; sed necesse est vnam esse priorem, aliam vero posteriorem in illo modo causandi, sicut ratio & Philosophia testatur. AIiter enim eadem ratione, qua possent esse duae causae propinquae eiusdem causati coaequales in ordine, possent esse & aliae duae superiores similiter coequales, & sic deinceps; quare & possent esse duae causae primae simpliciter in eodem ordine causandi penitus coaequales; & duo principia prima simpliciter. ac duo Dij. cum tamen omnia multa qualitercunque ordinata ad vnum aliquid necessario reducantur, sicut primo huius, & secundo praehabita manifestant. Docet quoque Philosophus in sua Metaphysica, quod omnium duarum causatum huiusmodi attributarum ad idem, vna reducitur ad aliam, vel ambae ad tertiam. C um ergo Deus & causa secunda sint cause coaequales in ordine conseruandi, neutra reducitur ad aliam, tanquam propinquior conseruato ad remotiorem; ergo ambae reducuntur ad aliquam tertiam priorem ambabus, cuius virtute ambae conseruant, quod impossibile est de Deo, sicut praecedentia docuerunt, & suppositiones ostendunt. Si autem fingatur Deum & causam secundam esse causas conseruatiuas eiusdem accidentaliter ordinatas; tunc multo magis vel vna reduceretur ad alteram. vel ambae ad tertiam essentialem priorem, sicut superius est ostensum. Item omne nomen conueniens Deo, & creaturae perfectius competit ipsi Deo, maxime cum ipse sit primum in tali genere; & causa quare illud nomen dicatur de alijs quibuscunqune iuxta processum Philosophi 2 & 10. Metaphysicae superius allegatum. Ergo hoc nomen immediate conseruans maxime & perfectissime competit ipsi Deo. Quare Deus magis immediatem conseruat quocunque alio conseruante; Non ergo aeque immediate nec minus. Praeterea si Deus minus immediate conseruaret, & per consequens sic causaret conseruatum & causatum causae secundae quam impsa, ipse non esset causa propinquissima entium: quod est damnatum in articulo Parisiensi praemisso, proprinquissima scilicet propinquitate causalitatis & naturae, non tantum situs aut loci. Tunc quoque Deus plus distaret in conseruatione & causatione quam causa secunda; ergo per plura media, vel saltem per aliquod medium, & causa secunda per nullum; ergo Deus nequaquam illud immediate seruaret. nec etiam sic causaret, cuius oppositum est ostensum. Item omnis causa secunda causans: aut conseruans quodcunque causatum, hoc facit per causationem seu conseruationom mediam naturalitar inter illa, quae ideo naturaliter propinquior est causato seu conseruato, quam illa causa secundam; Deus autem omnium causationem seu conseruationem huiusmodi per se de & immediate conseruat, sicut proxima pars corollarij huius docet, ipsamque cum causato vel conseruato copulat, de coniungit, sicut praehabita manifestant; Ergo inter causam secundam & omne eius causatum Deus naturaliter mediat, ipsum immediatius cocausando. Item causa essentialior & magis necessaria in esse causati est ei propinquior naturaliter; Deus autem est essentialior & magis necessaria causa in causatione cuiuscunque causari quam aliqua causa secunda; Non enim potest esse aeque vel minus essentialis causa alicuius causati, sicut [vel] quam causa secunda, sicut processus pramissus de aeque immediate vel minus ostondit. Praterea illud quod per se & virtute propria est aliquale, essentialius & magis est tale quocunque quod per aliud & virtute aliena est tale, sicut tam Logica quam Philosophia varijs locis docet & superius tangebatur; Prima autem causa causat causatum commune virtute propria per se; causa vero secunda virtute causae primae & per illam; et ergo causa prima essentialius atque magis: quare de causa prima propinquinor, coniunctior, & intimior est causato, quam materia eius vel forma, vel quaecunque causa secunda; ergo de propinquior, coniunctior, intimior, atque immediatior cuilibet rei creatae, quam aliqua res creata alteri posset esse. Quamobrem & in causatione quacunque cuiuscunque causae creatae siue secundae, quodcunque causatum quomodocunque causantis, prima causa propinquius, coniunctius, intimius, & immediatius idem causat. Vnde Commentator super hanc primam propositionem de causis. Omnis causa primaria plus est influens super causatum suum, quam causa vniuersalis secunda, sic ait. Causa vniuersalis prima agit in causatum suae causae, antequam in ipsum agat causa vniuersalis secunda quae sequitur ipsum; Et infra, Manifestum est quod causa primam longinqua, est plus comprehendens & vehementius causa rei, quam propinqua; & propter id sit eius operatio vehementioris adhaerentia: quam causae propinquae; & hoc quidem non sit secundum hoc, nisi quia res imprimis non patitur nisi a virtute longinqua, deinde patitur secundo a uirtute quae est sub prima, & prima adiuuat secundam super operationem suam, quoniam omnem operationem quam causa efficit secunda, prima ibi efficit; veruntamen efficit eam per modum alium altiorem, & sublimiorem: Et quando remouetur causa secunda a causato suo, non remouetur ab eo causa prima; quoniam causa prima est maioris & vehemantioris ad haerentia cum re quam causa propinqua. Item Sanctus Thomas in quaestionibus suis de potentia Dei quaest. 20. qua quaeritur, Vtrum Deus operetur in omni operatione naturae, respondendo inter caetera, ita dicit, Deus est causa omnis actionis, prout quodlibet agens est instrumentum diuinae virtutis operantis. Sic ergo si consideremus supposita agentia, quodlibet agens particulare est immediatum ad suum effectum; si autem consideremus virtutem qua fit? actio, sic virtus superioris causae erit immediatior effectui, quam virtus inferioris: Nam virtus inferior non coniungitur effectui nisi per virtutem causae superioris. Vnde dicitur in libro de Causis, quod Virtus causae primae prius agit in causatum, & vehementius ingreditur in ipsum: Sic igitur oportet virtutem diuinam adesse cuilibet rei agenti, sicut virtutem corporis coelestis oportet adesse cuilibet corpori elementari agenti; sed in hoc differt, quod vbicunque est virtus diuina, est essentia diuina; non autem essentia corporis coelestis est vbicunque est sua virtus. Et iterum Deus est sua virtus, non autem corpus coeleste, & ideo potest dici quod Deus in qualibet re operatur, in quantum eius virtute quaelibet res indiget ad agendum. Non autem potest proprie dici, quod coelum semper agat in corpore elementari, licet eius virtute corpus elementare agat. Vnde & praeter quinque modos operationis diuinae praemissos, potest elici sextus modus, scilicet quod Deus in operatione quacunque immediatius operatur quolibet alio operante. Quare & Philosophus de Mundo vlt. loquens de Deo, sic ait; Cum sit vnus multinomius, nominatus ab omnibus passionibus quas innouat ipse; vocamus autem eum Iouem; dicitur etiam fulmineus a fulmine, pluuialis a plunia, tonitrualis tempestuosus, serenus, & sequitur consequenter: & in summa loquendo, coelestis & terrestris appellandus a qualibet natura, & fortuna, velut ens ipse omnium causa; propter quod non male dicitur in Orphicis, Iupiter primogenitus est, Iupiter nouissimus, Iupiter caput, Iupiter medius, Ecce quomodo Philosophus Io docet, Deum esse generaliter omnium rerum causam; secundo vero ostendit ipsum esse specialiter causam triplicem cuiuscunque, scilicet primam, ultimam, seu finalem, & mediam; Est, inquit, Iupiter primogenitus & caput pro causa prima; est Iupiter nouissimus pro causa vltima seu finali; est etiam Iupiter medius pro causa media quorumcunque: ideoque expressius sic adiungit; Deus itaque sicut antiquus sermo testatur, initium, medium, & finem habet omnium entium; Deus ergo secundum Philosophum quacunque causa secunda quomodocunque causante quodcunque causatum, est in causando prior, posterior, & immediatior omniquaque. Vnde Dionysiis de diuinis nominibus 5. dicit, quod ipse est existendi omnium substantificum principium, medietas, & consummatio: quod & Autoritates praemissae, dicentes, quod Deus est omni re interior, sonare videntur. Nec ignoro responsiones quorundam fingentium, fingereue potentium Autores non ideo dicere Deum omnia conseruare, quia immediate per seipsum, & proprie ipsa seruat, sed tantum mediante Coelo, vel aliquo alio, & per illud, vel quia prohibet corruptiua, vel quia permittit rem esse, aut non destruit rem cum possit; sed has omnes falsas insanias quas vanitas confingebat confringet faciliter veritas praemissorum.
Obiiciunt autem quidam, Non videtur consonum rationi, quod quaelibet res creata, finita, paruula, & tantilla, tanta forma, & tanto conseruatore indigeat simpliciter infinito. Alij vero obijciunt aliter, Si Deus est omnipotens potest facere aliquid potens sufficienter existere per seipsum. Adhuc autem obijciet forte quisnam, Deum dignissimum, pulcherrimum, & honestissimum non decere, per seipsum & immediate quibuslibet obscaenitatibus immisceri, sicut nec quaeuis opera turpia facere, aut quaeque negotia vilia exercere; Imo tam sublimi maiestati potius conueniret in aliquo loco dignissimo, puta in summo coeli vertice residere, aliquam operationem nobilissimam sibique propriam exercendo, alijs operibus vniuersis, alijs causis secundis, velut subiectis sibi ministris gradualiter assignatis. Quare & Philosophus in De Mundo II. sic ait, potius aestimandum est, & quod conueniens est & magis aptum Deo, vt virtus quae residet in coelo, & plurimum distantibus de vno loquendo, omnibus fiat causa salutifera, magis quam iens & perueniens quo non est bonum nec honestum operari per se in terra. Hoc enim nec hominum ducibus conuenit cuilibet insistere operi, vt principi exercitus vel ciuitatis seu domus, & si opus sit, supellectilem sarcire, vel aliquod vilius agere, quod in magno Rege non quodcunque mancipium: exerceret; quod & probat a simili per Xerxem Regem, qui morabatur in Susis seu Bastanis, qui multa fecit in multis prouinciis, non tamen per seipsum, sed per officiarios vatios advaria deputatos. Ad primum autem istorum perspicue respondendum, quia quaelibet creatura est creata, finita, paruula, & tantilla, ideo per 17. partem Corollarij primi huius, est de se possibile esse & non esse. Quare secundum praemissa indiget necessario aliquo per se necesse esse ipsum continue sustentante, quare & Deo, eadem 17. parte teste. Secundum faciliter soluitur; quia etsi Deus sit omnipotens, non tamen potest facere aliquid impossibile sim¬ pliciter absolute, quare nec potest facere alium Deum, nec aliud necesse esse, sed tantum possibile esse per 17. partem dictam, &c. sicut supra. Istam responsionem confirmat Thomas superius memoratus. Tertium autem obiectum Petrus 1. Sentent. dist. 37. dicit esse tam friuolum vt nec responsione sit dignum; quod tamen soluit per duo exempla, quorum primum est, quod sicut spiritus creatus, scilicet Anima rationalis sordibus corporis leprosi & quantum cunque polluti nequaquam polluitur, sic nec Deus. Secundum est, quod sicut radius solaris per pollutionem quancumque diffusus, nequaquam polluitur; sic nec Deus. Augustinus quoque de Agone Christiano per indem exemplum eodem modo respondet. Vnde & Sapienttiae 10. dicitur de Sapientia increata; Attingit autem vbique propter munditiam suam, vapor est virtutis Dei & emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, & ideo nihil coinquinatum in illam incurrit. Candor est enim lucis aeternae, & speculum sine macula Dei maiestatis, & imago bonitatis illius. Est enim haec speciosior Sole, & super omnem dispositionem stellarum luci comparata, prior, seu aliter, purior inuenitur. Haec autem responsio sic poterit p confirmari. Perfectius est, omni deturpatiuo posse resistere, nequid deturpationis patiatur ab illo, & per consequens non posse penitus pollui, quam sic posse. Prima ergo Suppositio hoc dat Deo: Aliter autem, nec minus rationabiliter potest dici, quod sicut quaelibet res in quantum est, bona est, vt omnes Philosophi & Theologi simul docent; sic & omnis res in quantum est, pulchra est; Nam pulchritudo rei est eius dispositio naturalis: Vnde Philosophus 7. Phys. 17. in transtatione quam Commentator exponit, sic ait; Pulchritudo & fortitudo sunt de cap. relationis; Sunt enim dispositiones Animalium in respectu nobilissimi Animalium; et dico laudabilissimam dispositionem illam, quae est naturalis sphaera. Super quod dicit Auerroes, quod pulchritudo, & fortitudo sunt dispositiones laudabiles in Animalibus, quae non intelligunturnisi in respectu laudabilissimae dispositionis, sicut in respectu Animalis nobilissimi; disposito enim laudabilissima Animalis est, vt in omnibus suis dispositionibus sit secundum cursum naturae; & pulchritudo in aliquo Animali est dispositio in sua creatione considerata secundum suam dispositionem quam habet in comparatione nobilissimi Animalium in illa specie, & est illud quod in omnibus suis dispositionibus est secundum cursum nature. Quod & testatur Auicenna 8. Metaphys. 7. sub his verbis, Puschritudo omnis rei, & suus decer est, vt sit quemadmodum conuenit ei. Vnde & Plato I. parte Timae. vbi secundum Chalcidium in Comment. agit de genitura mundi, sic ait; Nec fas erat bonitati praestanti quicquam facere nisi pulchrum, & secundum eum praestans Dei bonitas cuncta fecit; quare & secundum cundem cuncta fuerant pulchra: quare & simili ratione, cuncta quae sunt, in quantum sunt, pulchra sunt. Quare & Augustinus de Natura boni. 13. loquens de varijs modis rerum, sic ait; In his omnibus quaecunque parua sunt in maiorum comparatione contrarijs nominibus appellantur, sicut in hominis forma qua maior est pulchritudo, in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur; & fallit imprudentes, tanquam id sit bonum & hoc malum. Et infra 15. probat quod turpitudo non sit omnino malum, sed bonum, & hoc specialiter de Simia, I quia ipsa potest fieri turpior; ergo &t in ea potest minui pulchritudinis bonum; quare & pulchritudinis bonum habet. Quid igitur dedecet pulchrum pulchris misceri? & pulchrius minus pulchris, vt sic magis pulchrum apparet, eaque sua pulchritudine in deturpabili illuminet & exornet? Quare & Philosophus in De Mundo 10. ait totam terram & mare, aetherem atque Solem, & Lunam decorauit vna, quae per omnia transit, virtus. Vnde & Dionysiis de diuinis nominibus 4. ait, Bonum autem & pulchrum non separandum in ipsa, in vno omnia comprehendenti causa. Hoc enim in existentibus omnibus in participationes & participantia diuidentes, bonum quidem esse dicimus pulchri particeps, pulchrum vero participationem pulchrificae omnium bonorum causae; super essentiale autem bonum pulchrum quidem dicitur, propter ab eo omnibus existentibus traditam proprie vnicuique pulchritudinem, & velut omnium bene compactionis & claritais causale, instar lucis fulminans simul omnibus pulchrificas fontalis radij sui traditiones, & velut omnia ad seipsum vocans. Imo I nedum decet: Deum esse vbique praesentem, sed indecentissimum, & impossibilissimum sibi esset, locis & locatis existentibus non sic esse, quia tunc Deus non esset, sicut in ostensione secundae partis praemissi Corollarij demonstrantur. Quod autem dicit Philosophus, Deum non per se operati in terra; verum est, non sic per se, quin per causam secundam, & per aliud agens inferius, sicut per se, & per nullum illorum operationem suam propriam operatur. Hanc autem materiam parumper diffusius persequebar propter pulchritudinem eius magnam, & quia videtur non paruum sequentium fundamentum