Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 24
OBijcitur autem contra immutabilitatem diuinae scientiae isto modo. Deus sciuit Christum pati, & nunc nescit, ergo scientia sua mutatur. Item Deus nesciuit hoc instans esse, & nunc scit. Item Deus praesciuit Christum pati vel passurum, & nunc non praescit. Itemque Iudith 8. Illa post illa cogitasti. Pro istis autem sciendum quod Deus aliter intelligit complexa quam nos; Nos enim semper intelligimus talia comparando ad praesens instans, Omnis enim propositio componitur ex nomine & verbo, communiter loquendo de verbo, sicut Priscianus, & caeteri Latini loquuntur, vt comprehendit praesens, praeteritum, & futurum; non sicut loquuntur Graeci, qui teste Aristotele 1. peri hermenias, vocant verbum tantum verbum praesentis temporis, reliqua vero casus verborum; & vt patet ibi, omne verbum consignificat tempus; Currit enim consignificat tempus praesens, scilicet nunc esse cursum, Curret vero vel currebat quod complectitur scilicet praeteritum vel futurum; & hoc manifestum est, quia currebat significat fecisse cursum prius secundum tempus, curret vero futurum cursum posterius; & vt patet 5. Metaph. 16. Prius secundum tempus in praeterito est remotius a nunc praesenti, in futuro vero quod est propinquius ipsi nunc, ipso nunc vt principio, & primo ente ad quod alia comparantur. Nos autem propter debilitatem intellectus nostri non possumus distincte cognoscere omnes particulas temporis semper fluentes, & continue succedentes; Ideoque accipimus praesens instans quod de toto tempore est actualissimum, & nobis notissimum, & ponimus illud pro signo, & termino quodam certo, per comparationem ad quod seu quem, intelligimus praesentia, praeterita, & futura. Quare & propositiones nostrae significantes cum tempore, necessario significant isto modo, scilicet relatiue, & comnaratiue ad praesens instans quodcunque. Ideoque haec propositio Christus patitur, continue diuersum significat, & diuersum, secundum quod diuersa instantia fiunt praesentia successiue, & Christus patiebatur, & patietur, consignificant pari modo, sicut species in oculo fixo vidente in certo situ partes fluminis continue decurrentes, continue significat diuersam partem fluminis, & diuersam; & sicut tales propositiones in anima sic videntis, ista pars directe mihi obijcitur in hoc situ, & haec pars est superior, haec vero inferior, vel haec pars est prior, & haec posterior, semper alia & alia //repraesentans, in comparatione ad varias partes, varijs vicibus oculo praesentatas. Quare & haec propositio Christus patietur aut patitur, quae aliquando fuit vera, nunc est falsa; & haec proposito Christus patiebatur, quae aliquando fuit falsa, nunc est vera; & quia scientia, credulitas, & opinio nostra sunt per propositiones huiusmodi, variantur similiter sicut illae. Deus autem ex sua infinitissima claritate comprehendit omnes res particulares, & omnes particulas temporis, sicuti sunt, verissime per seipsum: Non enim indiget comparatione vel relatione praeteritorum vel futurorum ad praesens instans, more infirmitatis humanae, sed intelligit omnia simul & praesentialiter aeque clare; & hoc est, quia non scit per tales propositiones verbales mutabiles, sed persuam essentiam, & propriam voluntatem, quae semper vniformiter, & inuariabiliter omnia repraesentant. Quemadmodum si poneretur visus punctualis quiescens in centro coeli circumuoluti, & videret per extramissionem & actiue non passiue, sicut Deus res videt; videret semper vniformiter, sine omni mutatione sui, circumgiratas continue singulas partes coeli, & eandem partem nunc in oriente, nunc in meridie, nunc in occidente: Sic & Deus omni eodem modo ex parte sui intrinsece videt aliquid primo futurum, secundo praesens, tertio vero praeteritum; & hoc est quia non videt patiendo quicquam a visis, seu passiue, sed agendo potius seu actiue, sicut sunerius est ostensum. Hanc autem causam diuersitatis scientiae Dei & nostrae insinuans August. 15. de Trin. 13. ita dicit; Deus non aliter sciuit creata, quam creanda; non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis; longe est huic scientiae scientia nostra dissimilis, quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere, hoc est esse; nostra vero scientia est in rebus plurimis, propterea & amissibilis est, & receptibilis, quia non hoc nobis est esse quod scire. Quamobrem essentia Dei, seu voluntas quae eadem est, sicut primo ostendebat intellectui diuino Christum passurum, ita omni eodem modo post ostendit sibi Christum pati, & nunc ostendit Christum passum fuisse, ideoque Deum scire haec tria, imo potius hoc vnum tripliciter nominatum est idem scire & eode modo omnino, sicut si nos haberemus aliquam vnam propositionem vniformiter significantem naturaliter vel ex impositione, sicut essentia seu voluntas Dei sibi significat, primo Christum passurum, deinde pati, & demum passum, & haberemus semper vnam scientiam conformem illi propositioni; tunc eodem modo, sine aliqua mutatione in nostra scientia, sciremus eandem rem futuram, praesentem, & praeteritam. Cum ergo in primis assumitur, Deus sciuit Christum pati, & nunc nescit, Prima debet distingui penes compositionem & diuisionem, vel eo quod potest loqui de dicto, vel de re dicti; In sensu vero composito, & de dicto, videtur vlterius distinguenda, eo quod Propositio, complexum, seu dictum potest accipi pro Propositione, complexo, vel dicto extra mentem diuinam, vel in ipsa, quatenus ibi potest similitudiuatie assignari complexum, scientiaque complexa, sicut 18. capitulum suadebat. In sensu igitur compositionis, & de dicto, extra mentem diuinam est vera: Deus enim sciuit talem Propositionem, Christus patitur, scilicet in tempore Passionis. Et si arguitur in hoc sensu, Deus sciuit illam, & nunc nescit, igitur Deus, vel saltem scientia eius mutatur, dicendum hoc non sequi; imo hoc est propter mutationem Propositionis de vera significatione in falsam, & de veritate in falsitatem; sicut nec sequitur de oculo fixo intuente in eodem situ continue partes fluminis succedentes, quod ipse mutetur, eo quod prius vidit aliquam partem quam nunc non videt; Immo sufficit quod illa pars mutetur; sicut etiam non sequitur, Deus prius fuit Dominus diluuij, & nunc non est, ergo Deus mutatur, sed forsan diluuium ipsum mutatur, sicut & in puris creaturis non sequitur in talibus relatiuis. Et si adhuc arguatur, saltem sequitur, quod Deus pauciora scit quam sciuit; dicendum hoc non sequi, quia sicut prius ista fuit scita & nunc est nescita, ita sua contradictoria prius fuit nescita, & nunc est scita. Adhuc forsitan Sophisticus calumniator instabit; Ponatur, inquiet, quod contradictoria sua non sit nec aliqua talis vera, tunc cessat recompensatio huius pro illa, tunc ergo sciet pauciora quam p¬ us. Item cuiuslibet contradictionis altera pars est melior, dignior, & nobilior, vt patet ex pri oribus, & scientia de melioribus, dignioribus, & nobilioribus, est melior, dignior, & nobilior, vt patet per Philosophum I. de Anima 1. & I. Metaph: in Prologo 6. Metaph. 3. & per Auerroem ibi, & super 2. de Coelo Comment. 60 ergo tota diuina scientia est perfectior hac vice quam illa. Ad primum istorum dicendum quod est satis possibile quod sciat pauciora complexa extrinseca in esse existere, quam pus,non tamen intrinseca in esse scibili. Imo possibile est, quod nullum verum complexum, nec etiam incomplexum extrinsecum sciat in esse existere, quia possibile est quod omnia destruantur, sicut nec sciuit ante mundum, quando nullum illorum existebat, nec tamen si sic esset, haberet minorem scientiam tunc quam p Non enim scit per talia vera creata, sed tantum per vera sibi intrinseca, & aeterna, sicut praecedentia docuerunt; et illa vera manent semper aequalia omni modo penitus non mutata. Sed adhuc forsitan replicabit & dicet, sit A talis Propositio, vel quasi similitudinarie loquendo in mente diuina, Christus patitur, & B suum contradictorium, tunc A prius fuit verum, & nunc est falsum, & e contra de B, ergo illa vera intrinseca Deo mutantur, quare & ipse Deus necessario commutatur. Dicendum, quod A non significat sicut ista Propositio creata, Christus patitur, quia tunc continue significaret, vel consignificaret diuersimode, vel diuersa secundum diuersitatem instantis vel temporis, in quo esset, sicut superius est ostensum; sed semper immobiliter consignificat idem tempus omnino seu instans. Ideoque sicut tempore passionis significauit praesentialiter, Christum tunc pati, ita nunc significat eodem modo omnino, Christum fuisse tunc passum, aequiualenter istis duabus Propositionibus nostris, Christus nunc patitur, quae fuit in tempore Passionis, & Christus tunc patiebatur, quae est in praesenti. Adhuc autem non desinet obgarrite, sed dicet A nunc est verum, & B similiter; verum est enim Christum non pati, ergo contradictoria sunt simul vera. Hic autem dicendum, quod quot sunt instantia in toto tempore, tot Propositiones affirmatiuas & negatiuas imaginarie diuersas correspondentes illis habet Deus de quocunque similes talibus, Christus patitur in hoc instanti, Christus patitur in illo instanti, & ita de caeteris; Intelligit enim Deus omnes Propositiones intelligibiles veras vel falsas. Et quia secundum Philosophum primo Elenchorum, Contradictio est oppositio vnius & eiusdem non nominis tantum, sed rei & nominis, secundum idem; & ad idem, similiter, & in eodem tempore; si A & B sint contradictoria, oportet quod referantur ad idem tempus; Ergo A in mente diuina affirmat pro instanti vel tempore Passionis, sic oportet, quod B neget pro eodem, & tunc B est falsum; Si autem capiatur vna alia similis Bquae negat Christum pati pro aliquo instanti vel tempore, puta pro praesenti illa est vera, quae & sit C. sed C non contradicit A, quia non pro eodem instanti vel tempore as firmant & negant, sicut ista non contradicunt, Christus patiebatur tunc, & Christus non patitur nunc, nec C & B conuertuntur, quia negaut pro diuersis instantibus vel temporibus sicut ista, Christus non patitur nunc, Christus non patiebatur tunc. Per haec patet responsio, si prima accipiatur in sensu compositionis, & de dicto extra mentem diuinam. Hunc autem reoresse intellectum dicentium quod Deus est pelagus infinitum, omnem contradictionem absorbens, & quod in aeternitate diuina omnia vera, futura, praesentia, & praeterita, sunt simul vera, quos quidam moliuntur arguere, quia tunc contradictoria essent simul vera, & eadem propositio simul vera & falsa. Qui ideo non concludunt, quia Deus non scit quicquam per puopositiones creatas affirmatiuas & negatiuas, quae necessario contradicunt, quia quandocunque sunt, sunt simul in eodem instanti, & affirmant & negant pro illo, ac vtraque taliumalcernatur successiue a veritate in falsitatem, vel e contra: sed quicquid Deus scit, complexe scit per propositiones ab initio increatas, quae licet secundum quid contradicere videantur, quia more contradictoriorum affirmant & negant idem de eodem; non tamen simpliciter contradicunt, quia non sic affirmant vel negant pro eodem tempore vol instanti, nec vnquam aliqua talium post veritatem induit falsitatem, quia copulatio extremorum in mente diuina, non est volubilis, secundum volubilitatem temporis vel instantis, sed semper stabiliter copulat pro eodem, sicut superius est ostensum. Per haec eadem patet responsio ad secundum argumentum praemissum, quia Deus omnem partem contradictionis intrinsecae, quam semel sciuit, stabiliter semper sciet; si autem loquatur de parte contradictionis extrinsecae, ex natura tali scientia Dei nec perficitur, nec imperficitur, sicut a nulla tali causatur, sicuti nec a posterioribus rebus scitis, sicut praecedentia docuerunt. Per haec patet responsio circa istam, Deus sciuit Christum pati, si sumatur in sensu composito & de dicto; si autem sumatur in sensu diuiso, & re dicti, videretur forsitan vlterius distinguendum, sicut istaLaborans sanabatur, eo quod pati potest supponere seu apponere pro pati nunc vel prius. Primo modo non est vera, Deus enim nunquam sciuit Christum nunc pati. Secundo modo est vera; Deus enim sciuit Christum pati prius, scilicet tempore passionis. Si igitur arguatur in hoc sensu, Deus sciuit Christum pati, & nunc nescit Christum pati, ergo Deus sciuit aliquid quod nunc nescit; est aequiuocatio manifesta. In maiori enim sumitur pati, pro pati prius; in minori vero pro pati nunc; in secunda namque sunt omnia verba praesentis temporis, nec ampliatiua ad praeteritum vel futurum. Si autem minor sumatur concorditer cum maiori, realiter non vocaliter oportet sic dicere; Deus nescit Christum passum fuisse, eritque discursus peccans in materia non in forma. Haec enim minor erit falsa, quoniam idem omnino realiter, est, Deum prius sciuisse Christum tunc pati, & Deum nunc scire, Christum tunc passum fuisse. Per haec quoque, vt arbitror, potest haberi recta solutio illius antiqui sophismatis Oxoniensis, Deus scit quicquid sciuit. Secundum etiam argumentum per eadem potest solui. Argumentum vero tertium capitale de praescientia per similem logieam potest solui; & haec videtur Logica Petri Lumbardi, primo Sententiarum suarum, Distinct. 44. capite vltimo, & Distinct. 41. 6. & Algazel 3. Metaphys. sentent. 6. Dictum autem Iudicm, in tertio argumento potest intelligi de ordine effectuum cogitationis diuinae, non de ordine cogitationum in Deo.
On this page