Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 4
CAP. IV. Quod liberum arbitrium tentatum non potest proprijs viribus sine Dei auxilio & eius gratia tentatio¬ nem aliquam superare.
OStenso iam proximo quod nulla causa secunda, nec vlla temptatio potest necessitare liberum arbitrium ad rationalem & liberum actum suum; restat non impertinenter ostendere, quod liberum arbitrium temptatum, non potest proprijs viribus sine Dei auxilio & eius gratia temptationem aliquam superare. Oppositum enim huius superbus Pelagius astruebat: Dixit enim quod homo solius liberi arbitrij viribus potest perficere Dei mandata; sicut // tertio primi plenius recitatur: in fine quoque libri Beati Prosperi pro praedicatoribus gratiae Dei contra Cassianum, vbi recitantur 13. errores Pelagij; duo huius proferuntur, Non esse liberum arbitrium si Dei indigeret auxilio, quoniam in propria voluntate habet vnusquisque facere aliquid, aut non facere, & victoriam nostram non esse ex Dei adiutorio, sed ex libero arbitrio. Hoc idem testatur Concilium Mileuitanum, cui interfuit Augustinus & Anselmus Ecclesiae Romanae legatus contra Pelagianos, in quo scribitur isto modo. Placuit omnibus Episcopis qui fuerunt in hac sancta Synodo. constituere haec quae in praesenti Concilio definita sunt; & sequitur; Placuit, vt qui dixerit gratiam Dei qua iustificamur per fesum Christum Dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium vt non committantur, anathema sit, & recitatur in canone de Consecratione dist. 4. in fine. Vnde & Augustinus I. contra Pelagium & Caelestinum, de gratia Christi, & de peccato Originali 23. scribit ita in libro ad virginem sacram scilicet Demetriadem; cum dicit diuinam mereamur gratiam, vt facilius nequam spiritui, Sancti Spiritus auxilio resistamus, significat profecto quid sapiat; vt quid enim hoc verbum interposuit, illud est facilius? an vero non erat integer sensus vt nequam spiritui, Sancti Spiritus auxilio resistamus? sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intelligat? Volens vtique credi tantas esse naturae vires, quas extollendo praecipitat, vt etiam sine auxilio Spiritus Sancti, & si minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur. Iste igitur error Pelagij, licet per iam dicta videatur destructus; potest tamen ex abundanti per alia aliter, & non inutiliter destrui & conuinci: Omnis namque temptatio vel excitat ad agendum prohibitum, vel retrahit ab agendo praeceptum; quare & omnis temptatio proprie superatur, vel a prohibito quiescendo, vel praeceptum agendo; Sed nullus potest agere sine Deo agente, sicut tertium, & quartum primiostendunt; nec aliquis potest ab agendo quiescere sine Deo quietem eius causando; si enim quiescere sit agere patet per praedicta; si vero sit pure non agere, patet per toum. & Corollaria 13i. primi libri. Item per 22um, primi, quemlibet temptatum Deus necessario vel vult superate temptationem, & tunc per roum, eiusdem insuperabile auxilium fert temptato, vel non vult ipsum superare, imo vult ipsum non superare, & tunc per indem ioum, nullatenus superabit. Vel arguatur hoc modo; Ponat falsarius temptatum temptationem sine Dei auxilio superare; tunc per 22un. primi, Deus habet actum voluntatis circa istud superare: vel ergo volutionem vel nolutionem; si volutionem, ergo per 1oun. primi insuperabile autilium dat temptato; si nolutionem, ergo per indem roun, nullatenus superat temptamentum. Aliter breuius, Temptatus superat; verum est ergo temptatum superare; quare & per Corollarium 22i. primi Deus vult illum superare, &c. sicut prius. Nec potest quis fingere, quod temptatus prius naturaliter superat, & ideo post naturaliter Deus vult ipsum superare, sicque illa diuina volutio non facit temptato aufilium, quia per 22um. & 24um. primi illa volutio est, aeterna, & per vigesimum & vigesimum primum, eiusdem illa non causatur ab huius feparare. Item talis victoria placet Deo, ergo approbat & vult illam, & non volutione nouella, nec causata posterius a tali victoria, vt proximo est argutum, sed priori illa aeternaliter tempore & natura, vt decimum octauum primi cum tribus sequentibus manifestat: ergo per decimum primi ipsa est auxiliatrix insuperabilis superanti. Item alias non omnis temptati victoria esset a diuina prouidentia praestituta, sed aliqua dimitteretur casui & fortunae contra vigesimum septimum primi, & alia quae sequuntur. Item per trigesimum primum primi, victoria corporalis sub diuina prouidentia continetur, sed victoria spiritualis melior est quam illa, ergo per trigesimum primi, ista sine diuina prouidentia esse non potest. Item omnes rationes & autoritates probantes victoriam corporalem dari a Domino, probabunt idem de victoria spirituali: Omnia namque scripta de victorijs corporalibus in veteri testamento, spirituales victorias praefigurant: Nam secundum Apostolum primae ad Cor 10. Omnia in figura contingebant illis, sicut trigesimum primum primi plenius pertractauit. Vnde & Gregorius, & allegatur in Canone 23. quaestione prima: Nisi bella, ,sic ait) Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium gererent; nunquam vt opinor Iudaicarum historiarum libri discipulis Christi, qui venit pacem docere, legendi in Ecclesiis fuissent ab Apostolis traditi. Item resistere maiori temptationi est maioris virtutis, & minori minoris, ergo quantumlibet paruae resistere est alicuius virtutis: sed nulla virtus quicquam potest sine Domino virtutum, qui est virtutum omnium prima virtus, sicut 2um. 3um. & 4um, capitulum primi docent, quod & Psalmista fideliter protestando dicebat Psalmo 139. Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli; ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori; & Psalmo 590. Da nobis Domine auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis; in Deo faciemus virtutem; & ipse ad nihilum deducet tribulantes nos, qui & Psalmo 320. magis expresse; Verbo, inquit, Domini caeli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorum; Vbi Augustinus tractatu primo per Coelos intelligit iustos; & tractatu tertio ita dicit; Non habuerunt aliquid ex se, & tanquam supplementum a Domino perceperunt: Spiritu enim oris eius, non pars, sed omnis virtus eorum; & infra eodem tractatu tertio, dicit, quod Coeli sunt Apostoli, & loquens eis quasi ex persona Domini, ita dicit; Ecce ego mitto vos sicut oues inter lupos: Iam ergo armate vos virtute propria? Absit; imo nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis, quia spirituoris eius omnis virtus eorum. Item cum maioris virtutis & difficultatis existat magnae temptationi ressstere, quam elicere paruum actum; si quis sine Dei auxilio potest hoc maius, potest & hoc minus, contra 3um, & 4un. Capitulum primi libri, & contra Augustinum proxime allegatum. Quare & Gregorius 22. Moral. 9. super illud Iob 3I. Si laetatum est, &c. & osculatus sum manum meam, &c. Sancti, inquit, viri sciunt se non virtute propria, sed praeueniente superna gratia ad meliora vota vel opera commutatos, & quicquid in se boni inspiciunt, immortalis gratiae cognoscunt donum, eique de accepto munere debitores fiunt, qui & praeueniendo dedit eis bonum velle, quod noluerunt; & subsequenter concessit bonum posse quod volunt. Vnde bene per Ioan. dicitur, Adorauerunt viuentem in saecula saeculorum, mirtentes coronas suas ante thronum Domini: Coronas namque suas ante thronum mittere est certaminum suorum victorias non sibi tribuere, sed autori; vt ad illum referant gloriam laudis, a quo se sciunt vires accepisse certaminis: Beatus ergo lob qui sic bona quae operatus est, natrat, vt tamen hec suae operationi non tribuat, sed ad Autoris laudem recurrat; manum suam ore suo se osculatum fuisse denegat; ac si patenter dicat; Ego mea opera tanquam mea non profero, quia Autoris sui gratiam negare conuincitur quisquis sibi tribuit, quod operatur: Vnde & protinus subdit, quae est iniquitas maxima & negatio contra Deum altissimum. Liquet enim quia illum negat cuius despecta gratia sibi vires boni operis arrogat, quod recte quoque & iniquitas maxima vocatur; quoniam omne peccatum quod ex infirmitate est, spem nequaquam perdit, quia a superno Iudice veniam requirit; praesumptio autem virtutis propriae tanto grauius in desperatione est, quanto longius ab humilitate, cumque vires sibi tribuit operis, ad adiutorium non recurrit Autoris. Quare & Augustinus super Ioannem parte prima, & homilia 5 3a. recitans duplicem haeresin ita scribit; Quosdam nimia voluntatis suae fiducia extulit in super biam, & quosdam nimia voluntatis suae diffidentia deiecit in negligentiam: Illi dicunt, quid rogamus Deum ne vincamur temptatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt, vt quid conamur bene viuere, quod in Dei est potestate? O Domine, O Pater qui es in coelis ne nos inferas in quamlibet istarum temptationum, sed libera nos a malo: Audiamus Dominum dicentem, Rogauipro te Petre, ne fides deficiat tua: Ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, vt diuino non egeat adiutorio. Audiamus & Euangelistam dicentem, dedit eis potestatem filios Dei fieri, ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus; veruntamen in vtroque illius beneficia cognoscamus: Nam & agendae gratiae sunt, quia data est potestas, & orandum ne succumbat infirmitas. Ipsa est fides quae per dilectionem operatur, sicut eius mensuram Dominus cuique partitus est, vt qui gloriatur, non in seipso sed in Domino glorietur. Item si homo posset proprijs viribus sine gratia Dei & Deo temptationem aliquam superare, posset similiter peccata nondum commissa vitare. quod est haeresis Pelagiana teste Augustino, de gratia & libero arbitrio 29. Dicunt, inquit, scilicet Pelagiani, gratiam Dei quae data est per fidem Iesu Christi, quae neque est lex, nec natura, ad hoc tantum valere vt peccata praeterita dimittantur, non vt futura vitentur, vel repugnantia superentur: sed hoc si verum esset, vtique in oratione Dominica cum dixissemus, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris, non adderemus, Et ne nos inferas in temptationem: Illud autem dicimus vt peccata dimittantur, hoc autem vt caueantur, siue vincantur, quod a Patre, qui in coelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere: Et 6. contra Iulianum, 26. Verum tu a vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, sic in sola remissione peccatorum versari, vt non adiunet ad vitanda peccata, desideria vincenda carnalia, diffundendo charitatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui ab illo datus est nobis. Concilium quoque Mileuitanum recitatum superius dicit idem: Et siquis dixerit, ista debere sic accipi, quod per gratiam facilius possunt vitari peccata, conuincitur per idem Concilium, & per alia testimonia satis authentica recitata 39o. primi. Si autem quis finxerit, ideo gratiam esse necessariam ad vitanda peccata, quia facit hominem cognoscere peccata, & discernere inter peccata & non peccata, qua discretione per gratiam habita, per liberum arbitrium potest ea vitare, reuincitur per indem Concilium, & alia testimonia eodem 39o. capitulo recitata. Adhuc autem fortasse aliquis tam effronter proteruiet vt dicat gratiam quae est necessaria ad vitandum peccata esse liberum arbitrium homini gratis datum, vt sciat reprobare malum, & eligere sibi bonum: Sed & iste Pelagianus refellitur per praehabita, capitulo memorato. Amplius praeter istas est alia falsigraphia quae sibi videtur subtilior, asserens tantum illam gratiam Dei necessariam homini ad vitanda peccata, qua sic temperat temptatoris potentiam, vt non permittat ipsum temptare quemcunque supra id quod potest propriis viribus sustinere: Haec autem subtilitas haereticae vanitatis statim retunditur malleo catholicae veritatis. Supponit enim quod aliqua causa inferior, vel secunda posset necessitare liberum arbitrium ad volendum contra 3um. huius 2i. Item tunc liberum arbitrium posset esse ex naturalibus suis tam potens, & temptator tam impotens, quod ista gratia nullatenus indigeret, quia quantumcunque Deus // ipsum dimiserit effrenatum, liberum arbitrium viribus propriis vires illius excederet; quare sic temptatus ad superandam temptationem huiusmodi. & minorem quamcunque nulla Dei gratia penitus indigeret, contra praemissa hoc eodem Capitulo. Item Christus secundum animam humanam excellebat in naturalibus, vt rationabiliter creditur, excellentissimum Angelorum; & similiter beata virgo gloriosissima mater eius, & forsitan aliquis alius, nec dubium quin Deus posset talem creare; posset ergo beata virgo & talis creatus forsitan vel creandus omnem Diabolum proprijs viribus sine aliqua gratia superare, quare & mundum & carnem facilius: Non enim est super terram potestas quae comparetur ei, Iob4I. Item iste fuit implicite error Pelagij, & explicite cuiusdam Pelagiani, scilicet Cassiani in libro suo praenotato de protectione Dei, in quo sicut recitat sanctus Prosper in libro suo pro praedicatoribus gratiae Dei, contra dictum librum Cassiani, 25. 12. definitiones ponebat, quarum tantum prima fuit catholica, reliquae vero vndecim haereticae & Pelagiano veneno praegnantes, in quarum decima vt recitatur Capitulo eodem 25. & 20. ita scripsit, Quod etiam in Iob probatissimo athleta suo, cum eum Diabolus expetisset ad singulare certamen, diuinam legimus prouidisse iustitiam; Si enim contra inimicum non sua virtute sed Dei solius fuisset gratia protegente congressus, & absque vlla virtute patientiae suae, diuina tantum opitulatione suffultus, multiplices illas & tota inimici crudelitate quaesitas temptationum moles & exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam diabolus quam pmiserat vocem aduersus eum iustius iterasset, Nunquid Iob gratis colit Deum? Nonne tu vallasti eum, & vniuersam substantiam eius per circuitum? Sed aufer manum tuam; hoc est sine eum suis mecum viribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi: sed cum nullam huiusmodi quaeremoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei sed illius se victum viribus confitetur, licet etiam Dei gratia non in totum defuisse credenda sit, que tantam temptatori tribuit potestatem, quantam & illum resistendi nouerat habere virtutem, non eum ab illius impugnatione sic protegens, vt nullum virtuti humanae relinqueret lo¬ cum, sed hoc tantum procurans, ne violentissimus inimicus animam eius amentem faciens, & impotem sensu, impari eum, atque iniquo certaminis pondere praegrauaret. Contra quem Prosper eodem capitulo 200. multis oppositis inter caetera ita quaerit; Cur inuictissimae veritatis arce deserta, gradatim ad praecipitia Pelagiana decurris, vt remoto longius Deo, & a sustentatione hominis separato, tantam libero arbitrio potentiam tribuis? vt non solum amissionem multiplicium facultatum, & totius simul familiae ac necessitudinum acerbissimum finem constanter aequanimiterque suscipiat, sed & ipsius quoque corporis proprij ineffabiles cruciatus proposito nudae voluntatis euincat: Quicunque ergo sic dixerit praecipitio Pelagiano dilabitur. Item arguit contra eum quia dixit Iob gratia Dei protectum in temptatione minori, scilicet in amissione exteriorum bonorum, & non in maiori, scilicet in afflictione proprii corporis, animaeque tormentis; quasi, inquiens, vir ille in damnis atque orbitatibus debuerit superna protectione circumtegi; in carnis autem suae animaeque tormentis non eguerit adiuuari. Et iterum, si magnitudine animi, qua illata per singulos omnesque artus tot mortium poena non superat nihil plus inter sanctorum palmas memorabilius, nihil inuenitur illustrius, eamque asserit ex humana tantum virtute subsistere; quid erit laudis ac meriti quod inter studia quietis & pacis nequeat arbitrij obtinere libertas, quam in tanti fine certaminis de suis viribus coronasti. Item arguit contra eum, quod habuit gratiam Dei qua vicit, quia habuit Spiritum Sanctum & Deum quo vicit: Vnde sic dicit; Quaero ergo abs te, videaturne tibi vir iste, cum illis quae legimus suppliciis probaretur, habuisse in se Spiritum Sanctum? si habuisse dicis, certum est, quia Deus quem non deseruit, adiuuit; si autem recessisse ab eo Spiritum Sanctum dixeris, propheticus te eiusdem sermo conuincit dicens; Scio enim quod redemptor meus viuat, & in nouissimo die de terra surrecturus sum, & rursum, Circumdabor pelle mea, & in carne mea videbo Deum Saluatorem meum, quem visurus sum ego ipse, & oculi mei conspecturi sunt, & non alius: Reposita est haec spes mea in sinu meo: quod si de lncarnatione Domini nostri Iesu Christi, ac resurrectione eius qui est primitiae dormientium, & de spe redeptionis quae in ipso reposita est omnibus sanctis, recte intelligitur prophetatum, manifeste apparet non discessisse a templo suo gratiam Dei, & fecisse iam tunc dominium in hoc sancto suo, quod postea in Apostolis, & Martiribus suis spondebat esse faciendum, dicens; Cum autem tradent vos, nolite cogitarte quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini; Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis: Et infra eodem ait, Nesciebat ex illo se habere quod habebat; sed ait, Apud ipsum est sapientia & fortitudo; ipse habet consilium & intelligentiam, de quo dicit, In cuius manu anima omnis viuentis, & spititus vniuersae carnis hominis: Et iterum, Operi manuum tuarum porrigis dexteram; tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis; signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam: Non ergo deseruerat Dominus quem curabat; neque opem suam abstulerat ab eo, cui purificatoria remedia quibus clarius nitesceret, admouebat. Et capitulo 2ro. quod autem dicis gratiam Dei ad Iob ex eo intelligendam non penitus recessisse, quod temptatori eius tantam dederat potestatem, quantam & illum resistendi nouerat habere virtutem; nonne rectius veraciusque loquereris, si vbi dixisti quantam & illum resistendi nouerat habere virtutem, diceres potius quantam & illi resistendi nouerat se dedisse virtutem: In eius enim verbi correctione totam istam gloriam, quam humanis viribus assignare voluisti, sobrietate aliqua temperares; vt illa mirabilis in tanta afflictione patientia, & Dei adiutorio, & libero hominis ascriberetur arbitrio; sed veritus es naturae humanae minuere Iaudem, si ei profiteatis a Deo datam esse virtutem: Ideo conflictus illius atque victoriae non vis credi Deum cooperatorem fuisse, sed tantummodo spectatorem, vt cui persuadere potueris per naturalem liberi arbitrij facultatem tam arduum certamen victum, dubitare non audeat in seuioribus causis, multo liberiores esse bonae voluntatis effectus, atque ita in illius damnatae sententiae foueam cadat, qua dicitur a Deo nobis gratiam iustificationis dari, vt quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, &c. sicut 39. primi plenius recitauit. Et 250. capitulo recitata ista ioa. definitione Cassiani, Prosper ipsam redarguendo subiungit; Si Deus sciuit tantummodo quod Iob posset, non etiam donauit, vt posset, testis patientiae eius non auxiliator fuit, & in quo erit necessarium gratiae adiutorium, si humanis solis viribus tanta illi est parta victoria? Item in fine libri, vbi recitantur 13a. capita Pelagiani haeretici in Palaestina svnodo condemnata; istud ponitur T2um. victoriam nostram non esse ex Dei adiutorio, sed ex libero arbitrio: Tredecim vero capitulorum sequentium contra praedicta 13. condemnata, in eadem synodo sancitorum I2um. ita dicit, vt fatea¬ tur quando contra temptationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamuis illic debeamus & propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adiutorio Dei nostri victoriam: Non enim aliter verum erit, quod Apostolus ait, Non volentis, nec currentis, sed miserentis est Dei. Dicit adhuc forsitan Pelagij procurator, praemissa sic debere intelligi, quod gratia Dei est necessaria homini vt temptatio meritorie superetur, & peccatum meritorie caueatur, non autem vt temptatio superetur simpliciter, vt peccatum simpliciter caueatur: qui refelletur similiter, sicut similem vaniloquum refellebat 3oum. primi. Rem quomodo euadet iste sententiam Palaestinae synodi memoratam, in qua praeter illa quae quomodo potuit, ausus est defendere Pelagius, obiecta sunt sibi, 13. capita memorata damnata, quae nisi remota omni tergiuersatione anathematiset, ipse anathema factus esset, & quomodo iste se ab omni tergiuersatione purgabit? Et de 13. capitulis memoratis sancitis, sic dicitur; Haec omnia simpliciter sine vllis fateatur ambagibus, si quis in autoritatem catholicam & ipsius Pelagii expressa in Ecclesiasticis gestis verba consentit: sed quomodo iste haec fatetur simpliciter. & sine vllis ambagibus, qui diffitetur, & negat simpliciter duodecimum capitulum iam praemissum, scilicet quando contra temptationes & concupiscentias dimicamus, non ex propria voluntate, sed ex adiutorio Dei nostri esse victoriam? & vix cum ambage extraneae glossae omni intellectui dissonae confitetur, quod victoria temptationum meritoria est a Deo, cum neutrum capitulum nec damnatum scilicet, nec sancitum aliquam mentionem fecerit de victoria meritoria, sed tantum plane loquebatur de victoria absolute: Nec ille est communis modus loquendi nec intelligendi, sed sicut est communis loquutio de victoria absolute, sic est & communis intellectio de victoria absolute, quare & sic accipiendae sunt huiusmodi dicta semper, sicut plenius docuit quadragesimum sextum primi. Item si aliquis sine gratia potest temptationem proprijs tantum viribus superare, licet non meritorie, sic posset in gratia constitutus CGratia enim non, impedit naturam sed promouet) posset ergo gratiosus sine gratia vel Deo iuuante proprijs tantum viribus temptationes superate, sicut prius potuit, quando fuit gratia destitutus, vel sicut potest alius gratia Dei carens: Posset ergo gratiosus omnia pati & facere pro temptationibus superandis & peccatis vitandis nihil penitus promerendo cum absurditatibus alijs contra similem fictionem deductis 39o. primi. Item tunc posset homo sine gratia saltem non meritorie vitare peccatum quod est contra Augustinum de gratia & libero arbitrio 23. vbi dicit, Quando cognoscit homo peccatum, si non adiuuet gratia vt cognitum caueatur, sine dubio lex iram operatur, ergo &est peccatum, imo secundum Apostolum 2. ad Cor. 3. litera occidit, spiritus autem viuificat, id est, secundum Augustinum per totum librum suum de spiritu & litera qui totus est expositorius huius dicti, litera legis prohibens peccatum, occidit per peccatum mortale constiturum sub lege nisi spiritus gratiae viuificans iuuet eum: Vnde idem Apostolus ad Rom. 7. Peccatum, vt appareat peccatum per bonum, id est, legem, operatum est mihi mortem, vt fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Vnde Augustinus despiritu & litera 3. Artende, inquit, Apost. ad Rom. explicantem quod scripsit ad Corint. Litera occidit, spiritus autemviuificat, sic magis accipiendum, quemadmodum supradiximus; quoniam legis litera, quae docet non esse peccandum, si spiritus viuificans desit, occidit: sciri enim facit peccatum potius quam caueri, & ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praeuaricatio legis accidit, & idem dicit 25 6. propositione sententiarum Prosperi hinc excerpta. Item Bern. de gratia & libero arbitrio 20. Inter diuinum spiritum & carnis appetitum, tenet medium quendam locum liberum arbitrium, & tanquam in deuexo latere montis admodum ardui inter vtrumque pendens, ita in appetitu, infirmatur per carnem, vt nisi sedulo spiritus adiuuet infirmitatem eius per gratiam, non solum non valeat iustitiae, quae est iuxta Prophetam sicut montes Dei, ascendendo de virtute in virtutem apprehendere culmen, sed etiam de vitio semper in vitium suo ipsius pondere deuoluta ruat in praeceps: de multis autem similibus sufficiant ista pauca, Et si quis obijciat, quod superbus temptatus de furto potest resistere, fur temptatus de adulterio potest resistere; adulter temptatus de homicidio potest resistere, & quod multi infideles sicuti morales Philosophi multis temptationibus sine gratia restiterunt, & illas strenue superarunt: Dicendum quod gratia accipitur multis modis; sicut 25um. & corollatium 42i. primi docebant. Ad propositum autem cum dicitur, nullum temptatum posse sine gratia Dei temptationi resistere, vel ipsam superare, seu vincere; intelligitur gratia gratis iuuans, scilicet Spiritus Sanctus, & quodcunque adiutorium increatum vel creatum, quod gratis iuuat temptatum, vel gratis datur temptato vt temptationi resistat, superet, siue vincat; & hoc patet per illud, quod a beato Prospero superius allegaui. Probans enim quod Iob non propriis viribus, sed Dei gratia superauit, ostendit quod habuit Spiritum Sanctum in eo, qui ipsum adiuuit, & gratiam illam quandoque vocat Spiritum Sanctum iuuantem, quandoque gratiam Dei, quandoque adiutorium Dei, quandoque Deum seu Dominum adiuuantem, & vtitur his omnibus pro eodem; sicque loquitur synodus Palaestina in duobus capitibus allegatis: Damnat enim capitulum Pelagij, quod dicebat victoriam nostram non esse ex Dei adiutorio, sed ex libero arbitrio, & sanxit aliud capitulum quo docemur, quod quando contra temptationes & concupiscentias illicitas dimicamus, non ex propria voluntate, sed ex adiutorio Dei nostri victoriam. Item Augustinus de gratia & libero arbitrio 9. recitat scripturam liberum arbitrium sic mouentem, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum, & addit, Quod tamen vt fiat, adiuuat gratia, quae nisi adiuuerit, nihil lex erit, nisi virtus peccati; Et ideo dicit Apostolus; Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum, ergo &st victoria qua peccatum vincitur, nihil est aliud quam donum Dei in isto certamine liberum arbitrium adiuuantis. Sacra quoque Scriptura sub talibus nominibus, adiutorium, fortitudo, virtus, firmamentum, salus, & huiusmodi, quando¬ que intelligit ipsum Deum adiuuantem, fortificantem & cetera facientem quandoque vero non ipsum Deum, sed talia dona Dei, sicut de vtraque intelligentia simul Eccles. 34. pulchre scribitur in haec verba; Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, & vmbraculum meridiani, deprecatio offensionis, & adiutorium casus, exaltans animam, & illuminans oculos, dans sanitatem, & vitam, & benedictionem. Quod autem sub talibus nominibus intelligantur talia dona Dei, patet copiosisi sime in Scriptura; quod etiam sub talibus nominibus intelligatur aliquoties Deus ipse, patet per Psalmistam Psalmo 17. sic dicentem; Diligam te Domine fortitudo mea, Dominus firmamentum meum & refugium meum, & cornu salutis meae, & multa similia occurrunt saepissime in Psalmis, & alibi in Scriptura: & quia Deus tam multipliciter gratis se praebet hominibus, & tam multiplicia dona hominibus gratis donat, haec omnia gratiae nomine nuncupantur. Patet ergo quod & quomodo nullus temptatus solius liberi arbitrij viribus sine gratia Dei & eius auxilio potest temptationem aliquam superare.
On this page