Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 41
OStenso quidem quod gratia cum voluntate efficit bonos actus; vlterius inquirendum nunquid ambae aeque primo secundum naturam, vel altera prius naturaliter reliqua; & si sic, quae illarum. Puto autem quod gratia gratis infusa prius naturaliter voluntate faciat actus bonos: Voluntas enim humanam peccati grauedine seu naturae in tantum deprimitur, quod non potest nisi se & commodum suum diligere finaliter propter semetipsam, scilicet voluntatem, nisi virtute gratiae erigal tur ad Deum super omnia propter seipsum tantummodo gratuito diligendum, sicut 3 oum probat. Huiusmodi autem erigens necessario praeuenit sic erectum in ascensione illius, sicut videtur patere de lapide superius eleuato; maxime autem quia anima sic depressa non potest // ex se in ascensionem aliquam illius speciei, sicut proximo huius patet: Sicut enim homo grauis & debilis iacens in terra, non potens multum nec modicum se per se erigere, potest tamen cum alio ipsum praeueniente & continue praeerigente, & ne recidat continue sustinente, quodammodo coerigere semetipsum & ad hoc quod se erigat, indiget necessario in principio, & continue huiusmodi praeerigente, & continue sustinente, sic voluntas creata gratia destituta, gratiaue adiuta. Hoc autem nedum est verum propter depressionem liberi arbitrij per peccatum, verum propter grauedinem liberi arbitrij naturalem, qua ad principaliter diligendum se & proprium commodum &c. propter ista naturaliter alligatur, nec valet ascendere ad aliquid supra se, puta Deum super se &c. gratuite diligendum, nisi per gratiam praeueniatur & erigatur continue, & ne recidat, continue sustentetur, sicut ex 39o & 40o huius patet. Hoc autem totum videtur Daniel congrue figurasse cum dixit, Non remansit in me fortitudo, sed & species mea immutata est in me, & emarcui, nec habui quicquam virium, & audiui vocem sermonum eius, & audiens iacebam consternatus super faciem meam, & vultus meus haerebat terrae, & ecce manus tetigit me, & erexit me super genua mea, & super articulos manuum mearum, & dixit ad me, Daniel, vir desideriorum, Intellige verba, quae ego loquor ad te, & sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens, & ait ad me: Noli metuere Daniel, Dan. 10. Vnde Gregorius 22. moralium 18. super illud Iob 3I. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, Nemo, inquit, infima deserens repente sit summus, quia ad obtinendum perfectionis meritum, dum quotidie mens in altum ducitur, ad hoc proculdubio velut ascensionis quibusdam gradibus peruenitur: vnde hoc apte subiungitur, per singulos gradus meos pronuntiabo illum. Hinc Propheta dicit, Excitatus sum, & defecit paulisper spiritus meus: Quid est itaque quod ait, Spiritus meus, nisi spiritus hominis, videlicet spiritus elationis? & quia per occultam gratiam ad amorem Dei temperata desuper mensura proficimus; quanto in nobis quotidie de Dei spiritu virtus crescit, tanto noster spiritus deficit; qui spiritus erroris, quia non a nobis subito funditus amputatur, bene paulisper defecisse perhibetur: Tunc vero in Deo plene perficimus cum a nobis ipsis funditus defecerimus: Hae itaque crescentium mensurae virtutum, sancti viri vocibus gradus dicuntur. Quod & infra sequenti capitulo, per illud factum Danielis superius allegatum confirmans; Bene, inquit, Daniel Propheta, loquente ad se Domino, dum positionem nobis sui corporis insinuare studuit, haec meritorum incrementa significauit: Ait enim, Audiui vocem verborum, & audiens iacebam consternatus super faciem meam, vultusque meus haerebat terrae, & ecce manus tetigit me, & erexit me super genua mea, & su¬ per articulos manuam mearum, & dixit ad me, Daniel, vir desideriorum, Intellige verba, quae ego loquor ad te, & sta in gradum tuo, Nunc enim missus sum ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens, & ait ad me, Noli metuere: Quam videlicet positionem sui corporis, dum verba intrinsecus loquentis audiret, nequaquam nobis tanta cura exprimeret, si a mysterijs vacare cognouisset; In Scriptura enim sacra, Iusti viri non solum quod dicunt, prophetia est, sed & plerumque quod agunt. Vir itaque Sanctus interius mysterijs plenus, per positionem quoque corporis exprimit virtutem vocis; & per hoc quod primum in terra prostratus iacuit, per hoc quod se postmodum manuum suarum articulis, & in genibus erexit, per hoc quod ad extremum erectus quidem sed tremens constitit in semetipso, nobis omnem ordinem nostri prouectus innotescit. Vbi & verbis A Propheticis expositis ordinate, super vltimum, scilicet Noli timere, Apte, inquit, diuina voce subiungitur, Noli metuere, quia cum plus ipsi, quod timeamus, agnoscimus, plus nobis de Deo per internam gratiam infunditur quod amemus, quatenus & contemptus noster paulisper transeat in timorem, & timor transeat in Charitatem; vt quia quaerenti nos Deo per contemptum resistimus, per timorem fugimus, & contemptu quandoque & timore postposito solo ei amore iungamur: Paulisper enim eum timere dediscimus, eique vi solius dilectionis inhaeremus. Appositis igitur quasi quibusdam gradibus prouectus nostri mentis pedem prius per timorem in imo ponimus, & postmodum per charitatem ad alta amoris seuamus. Huic etiam consonat dictum eiusdem 22. Moral. 9. praemissum 35. huius. Huic? similiter satis concordat Ezechiel, Cecidi, inquiens, in faciem meam, & audiui vocem loquentis, & dixit ad me, Fili hominis, sta supra pedes tuos, & loquar recum; & ingressus est Spiritus in me, postquam locutus est mihi, & statuit me super pedes meos, Ezech. i. His & concordat Apostolus, B oratia, inquiens, Dei sum id quod sum, & gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui, non autem ego sed gratia Dei mecum, 1. ad Cor 15. Haec autem prioritatem gratiae insinuant euidenter. Certum est enim Apostolum laborasse, ipsomet testante. Cur ergo dicit non ego, sed gratia, nisi vt innuat gratiam primo & principaliter quasi efficiens principale efficere bonos actus, hominem vero non sic, sed secundario instrumentaliter & subseruienter gratiae sic agenti? Quare Cregorius I. super Ezechielem homilia 9. tractans verba Exechielis & Apostoli iam praemissa, sic ait, Ecce diuina vox iacenti Prophetae iussit vt surgeret, sed surgere omnino non posset, nisi in hunc omnipotentis Dei Spiritus intrasset; quia ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipse non adiuuat qui iubet. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens, Cum metu & tremore vestram ipsorum salutem operamini, illico quis in eis haec ipsa bona operatetur adiungit, dicens, Deus enim est, qui operatur in nobis & velle & perficere pro bona voluntate. Hinc est quod ipsa veritas discipulis dicit, Sine me nihil potestis facere. Et infra, sed sciendum est quod mala nostra solummodo nostra sunt; bona autem nostra, & omnipotentis Dei sunt, & nostra, quia ipse aspirando nos praeuenit vt velimus, qui adiuuando subsequitur, ne inaniter velimus, sed possimus implere quae volumus. Praeueniente autem gratia & bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, sit meritum nostrum; quod bene Paulus breui sententia explicat dicens, Plus illis omnibus laboraui, qui ne vidertur suae virtuti tribuisse quod fecerat, adiunxit, Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim coelesti dono praeuentus est, quasi alienum se a bono suo opere agnouit, dicens, Non autem ego; sed quia praeuenientis gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bono, quo libero arbitrio eandem gratiam est subsecutus in opere, adiunxit, Sed gratia Dei mecum; ac si diceret, In bono opere laboraui non ego, sed & ego. In eo enim quod solo Domini dono praeuentus sum, non ego; In eo autem quod Deum voluntate subsecutus, & ego. His igitur bre uiter contra Pelagium & Coelestium dictis, ad exponendi ordinem redeamus. Fili hominis, sta super pedes tuos & loquar tecum. Notandus nobis est ordo locutionis & operis; quia prius nimilitudo gloriae Domini apparet vt deijciat; postmodum alloquitur vt reuelet; deinde superabundantis gratiae Spiritum mittit, & leuat, ac supra pedes statuit. Nisi enim aliquid De aeternitate in mente videremus, nunquam in facie nostrall paenitendo caderemus. Sed iam iacentes vox Domini consolatur, quod tamen nos facere nostra virtute non possumus; ipsius ergo nos Spiritus implet & leuat, & super pedes uostros statuit, vt qui proni in poenitentiam pro culpa iacuimus, recti postmodum in bono opere stemus. Ex his autem verbis Gregorij diligenter inspectis, euidenter apparet, quod est haeresis Pelagij, dicere gratiam non praecedere liberum arbitrium, sed e contra, quod & plane testantur Augustinus, Isidorus, & Canon. sicut 36. huius fuerat // recitatum. Vnde etiam Lumbardus 2. Sent. dist. 26. allegans Augustinum etiam ad hoc idem, sic ait, Bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem.I Vnde Augustinus ad Bonifacium Papam scribens contra Pelagianos, inquit, Cum fides impetret iustificationem, sicut vnicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipso meretur augeri, vt aucta mereatur & perfici, voluntate comitante non ducente, pedissequa non praeuia; & subdit Lumbardus, Ecce expresse hic habes quod gratia praeuenit bonae voluntatis meritum, & ipsa voluntas bona pedissequa est gratiae non praeuia. Fulgentius etiam Ecclesiae Imspensis Episcopus, referente Isidoro in Catalogo virorum illustrium decimo quarto scripsit: & misit ad Episcopos duos libros de veritate Praedestinationis, in quibus demonstrat quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam praeueniat. Istam quoque Sententiam Apostolus plane docet, Non, inquiens, volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, ad Rom 9. Cur enim diceret, non esse volentis velle, neque currentis currere, scilicet operari, sed miserentis Dei, nisi vt ostenderet, hoc esse Dei, & diuinae misericordiae & gratiae primo & principaliter, & tanquam prioris agentis; volentis autem & currentis non sic, sed secundario & instrumentaliter, & vt posterioris agentis, sicut & de simili dicto eius superius est ostensum. Hunc etiam intellectum Apostolici dicti huius satis ostendunt expositiones Augustini Enchir. 23. & de duabus animabus, 15. 36. & 37. huius scriptae. Vnde & Petrus 2. Senten. dist. 25. vlt. Voluntas, inquit, hominis quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum, vel opere implendum, nisi per gratiam liberetur & adiunetur; liberetur quidem vt velit; & adiunetur vt perficiat; quia vt ait Apostolus; Non est volentis velle, neque currentis currere, id est, operati, sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle & operari bonum; gratiam non aduocat hominis voluntas vel operatio, sed ipsa gratia voluntatem praeuenit praeparando, vt velit bonum, & praeparatam adiuuat, ne frustra velit, id est, vt perficiat. Qui & infra dist. 26. tractans quasdam autoritates, quae videntur asserere fidem & actum fidei esse liberae voluntatis; Haec, inquit, ita sunt dicta, quia non est fides nisi in eo qui vult credere, cuius bonam voluntatem fides praeuenit non tempore, sed causa, & natura. Vnde Augustinus supra congruenter dixit, quod Bona voluntas in cis donis est, quae non praecedit, & ipsa iuuat, quia ea iuuat, quibus praeuenitur, dum eis consentit ad effectum boni, & in eis est, quia tempore ab eis non praeceditur. Item quis nesciat causam priorem esse principaliorem posteriori? gratia autem est causa principalis cuiuslibet boni actus, sicut proximo huius contra responsionem secundam apparet. Istam quoque sententiam plane docent autoritates quamplurimae, 36. huius & sequentibus allegatae, quam & Ecclesiae tota Catholica Catholice profitetur, orans hoc modo; Tua nos, Domine, gratia semper praeueniat & sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos; si tamen nos prius naturaliter operemur quam gratia, cur petimus vt ipsa nos praeueniat operando? Nos etiam potius praestamus illam bonis operibus esse intentam, quam ipsa nos praestet. Si autem dicatur quod gratia nos praeuenit liberando a peccato, non autem actus meritorios proprie faciendo, contradicit ei capitulum proximum, ostendendo gratiam efficere proprie bonos actus; cui etiam potest specialiter contradici, sicut sextae responsioni eiusdem fuerat contradictum. Aliter dicitur, quod gratia prius naturaliter efficit primum bonum actum humanum; alios autem sequentes voluntas prius naturaliter operatur. Sed cur tam varie, quae ratio diuersitatis, cum totum agens & actum sint primo & post similis rationis? Contra istam quoque responsionem procedunt rationes & autoritates iam praemissae; specialiter autem illa Apostoli; Non ego, sed gratia Dei mecum. Loquitur enim Apostolus de seipso, non pro instanti suae conuersionis, sed pro tempore subsequenti quo semper fuitin gratia, & cum gratia laborauit; quod & plane testatur Gregorius ipsam exponens, sicut superius allegatur. Hoc idem contestatur similiter Augustinus superius allegatus, dicendo, quod gratia meretur augeri, vt aucta mereatur & perfici voluntate comitante, non ducente; pedissequa, non praeuia: Loquitur enim expresse de merito, quo gratia meretur augeri, quod primo actui bono succedit.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium quod tam Deus, quam gratia eius creata efficit proprie, prius naturaliter quemlibet actum bonum creaturae rationalis, quam ipsa, & quod auctores dicentes Deum facere opera nostra bona, non excludunt, sed includunt Dei gratiam eadem similiter facientem, dicentesque gratiam Dei facere opera nostra bona, non exclu dunt, sed includunt Deum eadem similiter operantem.
EX his autem euidenter infertur quod tam Deus quam gratia Dei creata efficit proprie & Xprius naturaliter quemlibet actum bonum creaturae rationalis, quam ipsa; & quod autores dicentes Deum facere opera nostra bona, non excludunt sed includunt Dei gratiam eadem similiter facientem; dicentesque Dei gratiam facere opera nostra bona, non excludunt sed includunt Deum eadem similiter operantem. Quod autem Deus efficiat proprie quemlibet actum bonum, patet ex tertio huius, & quarto. Patet similiter ex 27. & sequentibus cum decimo huius plane. Et quod gratia similiter faciat, & etiam prius natura, quam creatura rationalis, patet per 40. & 41. huius. Quod autem Deus prius naturaliter faciat, quam creatura rationalis in bona factione amborum communi, quis non concesserit, concesso, quod gratia Dei ibi prius naturaliter faciat, quam huiusmodi creatura? Quis enim vel seuiter cogitabit gratiam Dei creatam prius naturaliter agere in actione eis communi, quam eius autorem? quam eius & omnium primum motorem? Hoc idem rationes & Autoritates trigesimi quinti huius, & sequentium, & specialiter Gregorij super Ezechielem allegata superius satis probant: Reliquae vero partes sequuntur lucide ex praemissis. Patent quoque creberrime in Scriptura sacra & in tractatoribus eius sacris, qui mixtim & indifferenter affirmant, nunc gratiam Dei facere opera nostra bona, & nunc Deum; ista pro eodem habentes. Exponentes quoque Sacram Scripturam dicentem Dei gratiam facere in homine actum bonum, dicunt sepissime Deum facere illum actum & similiter e contrario; voletes quoque ostendere Deum facere bonos actus humanos, ostendunt Dei gratiam illos facere, & e contra; sicut multae Autoritates in capitulis iam praemissis, & alibi in Sacra Scriptura, & in scriptis Sanctorum planissime contestantur; quas non oportebat hic tangere, quia nedum diligenti, verum etiam negligenti lectori se offerunt copiose.