Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 11
SEd obijcietur forsitan contra dicta: Dictum est enim nono huius, quod licet omnes actus humani proueniant a necessitate naturaliter praecedente; ideo tamen dicitur homo liber, & liberae voluntatis, quia non inuite nec coacte, sed spontanee, & cum vult facit, & cum non vult, non facit aliquos actus suos; eodem modo bestiae, licet faciant facta sua ex necessitate naturaliter praecedente, non tamen inuite nec coacte sed // pure spontanee, & cum volunt seu appetunt, faciunt, & cum ggll nolunt, seu non apperunt, non faciunt aliqua facta sua ex necessitate naturaliter praecedentem; ergo ita libere, & ita meritorie sicut homo. Item nulla videtur ratio possibilis assignari, quare in actibus humanis necessitas respectu Dei siue voluntatis diuinae praecedens naturaliter tales actus potius compatitur meritum, sicut dicunt corollaria proximi d& secundi, quam quaecunque necessitas alia, vel saltem quam necessitas respectu naturae vel fati, quod eis corollarium proximum denegauit, vel quam necessitas penitus absolutaHaec autem soluuntur faciliter, si praeostensa memoriter teneantur. Nam sicut capitulum proximum docuit, creatura rationalis est libera triplici libertate, scilicet a necessitate naturali. P fatali, & violenta, imo & a necessitate respectu causarum omnium secundarum per tertium secundi: Irrationale autem non sic, sed subduntur in omnibus necessitati naturae, &, vt placet quibusdam, necessitati fati stellarum. Pro mente vero Augustini, cum dicit ideo hominem libere facere aliquid, quia cum vult, facit, & cum non vult, non facit, potest dici, quod loquitur ibi contra Pelagianos, & contra necessitatem violentam & inuitam, quam dixerunt sequi ex praescientia vel praedestinatione diuina, sicut capitulum proximum recitauit, illam ab homine remouendo; non tamen affirmat in homine illam tantummodo libertatem. Aliter & melius potest dici, quod ideo dicitur homo liber libertate contradictionis, quia positis nibus causis secundis naturaliter praeuijs suae liberae volutioni cum omnibus dispositionibu necessario requisitis, non necessario sequitur ipsum velle, sed potest equaliter velle & non ve¬ sicut ex 4. & sequentibus huius patet: ideoque his omnibus stantibus isto modo, cum vult, vult & efficit suum velle, & cum non vult, non vult, nec efficit suum velle; quare posito secundum opinionem insipientis Deum non esse & hominem esse, posseque agere; vel secundum opinionem quorundam, puta Pelagianorum, qui dicunt se esse sapientes, hominem posse agere sine Deo aliqualiter coagente, homo in actibus suis liberis esset liber simpliciter libertate contradictionis, bestiae autem non sic. Imo & si ponatur ipsas posse agere Deo nullatenus coagente, adhuc posito appetibili & caeteris causis secundis cum dispositionibus requisitis & naturaliter praeuijs appetitui, actui scilicet appetendi, necessario sequitur ipsas appetere, necessitate scilicet naturali. Vnde Philosophus 9. Metaphys. 10. Irrationales, inquit, potentias necessario, quando vt possunt, passiuum & actiuum appropinquant, hoc quidem facere, illud vero pati: quod & testatur autoritas Damasceni dicentis, Irrationalia non sunt libera arbitrio; aguntur enim magis a natura quam agant, ideoque non contradicunt naturali appetitui, sed simul appetunt quid, & impetum faciunt ad actum, sicut superius plenius recitatur. Hanc etiam obiectionem Anselmus de libero arbitrio 5. simili modo soluit, vbi primo a discipulo ita quaerit: Quomodo non est libera voluntas, quam aliena potestas sine suo assensu subijcere non potest? Et discipulo requirente, Nonne simili ratione possumus dicere voluntatem equi esse liberam, quae non appetitui carnis seruit nisi volens? Respondet, Non hoc est similiter: in equo namque non ipsa voluntas se subijcit, sed naturaliter subiecta semper necessitate appetitui carnis seruit: in homine vero quamdiu ipsa voluntas recta est, nec seruit nec subiecta est cui non debet, nec ab ipsa rectitudine vlla vi aliena auertitur, nisi ipsa, cui non debet, volens consentiat, quem consensum non naturaliter nec ex necessitate, sicut equus, sed ex se aperte videtur habere. Beatus etiam Augustinus 3. de libero arbitrio 1. ad similem obiectionem de motu lapidis naturali simili modo respondet. Cum autem obijciens vlterius arguebat; bestiae agunt libere, ergo meritorie; consecutio illa non tenet. Nam sicut in morali Philosophia, & in sacra Theologia docetur creberrime, ad meritum non sufficit facere tantum naturaliter vnum bonum, sed requiritur facere ipsum bene, quod non facit nisi intentio recta finis, vt patet ex 34. primi; hanc autem dirigit ratio recte praeiudicans; quare bestiae ratione carentes, & merito de necessitate carebunt. Imo & sicut forsitan est absolute possibile, quod Deus faceret aliquam naturam immaterialem omnino liberam ad volendum sine iudicio rationis: ex quo enim nunc facit vnam naturam habentem potentias illas ambas, posset, vt videtur, facere aliam, quae vtramlibet tantum haberet: si igitur talem faceret creaturam, ipsa esset aeque libera, sicut homo vel Angelus, quae tamen omnino mereri vel peccare non posset, eo quod careret iudicio rationis, cui se libere conformaret, vel etiam difformaret. Est etiam inexpugnabilis ratio possibilis assignari, quare necessitas in voluntate respectu voluntatis diuinae compatitur meritum, & alia nulla omnino. Ipsa enim compatitur meritum propter rationem quam ostensio corollarij primi huius assignat; & vt breuiter rationem huius assignem, dico quod natura voluntatis creatae est talis, vt in suis actibus liberis nulli causae secundae de necessitate subdatur, vt tertium secundi ostendit, sed tantum Deo, sicut 30. secundi, & 2. tertij docuerunt. Quod & bene in prima institutione hominis monstrabatur, quando fuerat institutus, vt soli Deo subesset, caeterisque praeesset, sicut historia Gen. 1. docet; quare & in merito simili modo erit: nulli etiam menti rationali dubium debet esse, quin Creator omnipotens super creaturam rationalem, sicut & super vniuersam creaturam, praerogatiua aliqua speciali caeteris actiuis agentibusve creatis aut creabilibus vniuersis sit rationabiliter praeferendus. Nec vlla necessitas alia compatitur meritum. Nam de necessitate violenta & omnino inuita nullus dubitat aut ignorat, omnisque necessitas naturalis est forme materialis & irrationalis, sicut ex tertio secundi potest haberi: quare secundum praeostensa isto capitulo meritum habere non potest. Vnde Augustinus in quaestionibus veteris & noui testa menti quaestione secunda; Diabolus si natura malus esset, voluntatem non haberet: nec enim posset discernere, sed vno atque eodem loco omnibus se quasi coecus immergeret. Porro autem iudicio quodam hoc facit; vnde manifestum est voluntatem eius esse in crimine. Et infra, Si haec naturaliter putatur facere, reus constitui non // potest: quomodo enim reus constituitur qui nescit quid facit? Ita & diabolus si bonum nescit, quare damnandus censetur, qui non facit quod nescit? Nos autem iure rei constituimur, quia aliud facimus quam scimus debere nos facere. Omnis quoque forma, si quae sit subiecta necessitati fatali stellarum, necessario est materialis & per consequens irrationalis; quare secundum praemissa non est meriti susceptiua: nam nulla forma immaterialis & rationalis subijcitur necessitati cuiuscunque formae materialis & irrationalis per tertium secundi: non enim deceret rerum ordinem naturalem, vt perfectius imperfectiori, rationale irrationali, & sapiens nihil scienti omnino necessario sub¬ deretur. Neque necessitas penitus absoluta compatitur meritum, quia si in actibus hominis esset talis necessitas, nec in ipso, nec in Deo esset vlla possibilitas aliter faciendi; quare Deus sic necessario ageret actus humanos, & eadem ratione quicquid agit ad extra; quare non esset agens rationale & liberum, vt patet per ostensa 4. huius & 5. sed agens irrationale & de necessitate naturae; & cum per 30. secundi ipse sit omnium primus motor, omnis motor inferior similiter tantum ageret & moueret. Non enim deceret nec esset possibile vt motor secundus rationabilior aut liberior esset primo, sicut iam poximo est ostensum, argutum & 6. primi & 9. quare nec vllus motor inferior posset mereri, sicut superius est ostensum.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, qualis sit libertas in irrationabilibus creaturis, & quomodo differt & conuenit cum rationalium libertate.
EX his autem cognoscitur luculenter qualis libertas est vel non est in irrationalibus creatuAris, & quomodo differt rationalis libertas ab irrationabilium libertate, & quomodo conuenit cum eadem. Est enim in eis respectu suarum naturalium actionum libertas a violentia & coactione inuita. Nam cum appetunt, faciunt, & cum non apperunt, minime; quod primo & maxime verificatur in eis de appetitu eorum, sicut est in hominibus de voluntate eorum, sicut 9. huius plenius ostendebat: quare & Philosophus 3. Ethicorum 5. attribuit & pueris & animalibus voluntatem, voluntario quidem, inquiens, & pueri & animalia communicant. Anselmus etiam de libero arbitrio 5. innuit equum habere voluntatem, vt praesens capitulum superius recitauit, qui & infra 13. ita dicit, Seruat naturaliter canis rectitudinem voluntatis, cum amat catulos suos, aut Dominum suum sibi benefacientem. Est insuper in bestijs forsitan libertas a necessitate fati stellarum: Videtur enim quod si bestiae fuissent creatae perfectae primo die mundi ante creationem stellarum, quod tunc potuissent exercuisse suas actiones proprias naturales; cuius tamen certificationem quia non multum videtur ad pietatis scientiam pertinere, relinquo Philosophis naturalibus & Astrologis, quos magis exagitat studium curiosum. Non est autem in eis libertas simpliciter, quia non respectu causarum superiorum, scilicet causae primae, id est, voluntatis diuinae, sicut nec in rationalibus, sicut quintum & nonum huius ostendunt, nec est in eis libertas a necessitate naturae, sicut praesens capitulum superius demonstrauit; quare nec potest esse in eis libertas contradictionis simpliciter. nec respectu omnium causarum inferiorum, omnium scilicet secundarum, sicut corollarium quarti huius ostendit. Differentiam autem & conuenientiam istarum libertatum adinuicem ex praecedentibus reputo manifestum.