Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 27
CAP. XXVII. Respondet secundum sententiam Philosophorum & Theologorum, quod omnia futura euentent de quadam necessitate respectu causarum superiorum, non contraria, sed consentanea libertati.
VT autem super isto, prius quam recedam, propriam sententiam proferam, imo non mei propriam, sed Patrum nostrorum communem, supposita distinctione de necessitate antecedente & consequente, secundo huius praemissa; Dico quod duplex est necessitas antecedens: vna penitus absoluta, & alia quodammodo respectiua; & haec duplex, scilicet respectu aliquarum vel omnium inferiorum siue secundarum causarum, aut tantum respectu superiorum & primarum causarum, scilicet summae & primae causae omnium, qui Deus est. Iste autem modus loquendi de causis superioribus & inferioribus potest haberi ab Augustino 6. super Genes. ad literam 22. vbi dicit, quod Ezechias secundum causas inferiores finierat vitam suam termino ab Esaia praedicto, secundum alias vero causas, scilicet superiores, quae, vt dicit, sunt in voluntate & praescientia Dei, tunc erat finiturus vitam quando eam finiuit. Lumbardus autem 2. sentent. dist. 17. de superioribus & inferioribus causis loquens, dicit superiores causas esse voluntatem & potentiam Dei: Glossa vero super Esaiam 38. vbi agitur de praedictione mortis, & adiectionis annorum vitae Ezechiae, innuit eandem distinctionem, sub verbis tamen diuersis, dicens, quod Deus duobus modis aliquas res considerat, scilicet secundum merita & naturam rei, quae dicuntur causae inferiores, & secundum suum consilium. Consilium ergo Dei secundum eam, est causa superior, vel causas superiores complectens; causae vero inferiores, meritum & natura. Idem modus etiam loquendi quantum ad alteram eius partem, scilicet de causis primis, seu causa prima & secundis satis ex Philosophia cognoscitur, vbi Deus vocatur creberrime causa prima; ergo in comparatione ad posteriores & secundas, quod & satis exprimitur in propositione prima de causis. Secundum hanc ergo distinctionem videtur mihi dicendum, quod non omnia quae euenient, euenient de necessitate penitus absoluta, sicut duodecimum huius probat, nec etiam respectiua, respectu scilicet aliquarum aut omnium inferiorum siue secundarum causarum, sicut 5. 8. & 9. huius ostendunt; sed omnia quae euenient, euenient de necessitate respectiua, respectu scilicet superiorum siue primarum causarum, quae sunt voluntas & potentia summi Dei. Non est autem intelligendum, quod causae inferiores omnes vel aliquae, puta rationales, quantum est de se, possent agere libere hoc vel illud; & quod causa superior Deus ipse pure necessario agat ad extra, & sic illas necessitet ad agendum, quoniam contradictionem includeret, quod aliqua causa inferior quicquam ageret sine prima specialiter & proprie coagente, imo & naturaliter praeagente, sicut vicesimum, vicesimum octauum, & tricesimum secundi probarunt; actus quoque voluntatis diuinae ad extra nulli necessitati praecedenti subijcitur, sed est solus simpliciter contingens ad vtrumlibet, & liber simpliciter libertate contradictionis, sicut docuit quintum huius. Sed intelligendum hoc modo, quod omnia quae euenient, euenient de necessitate causarum superiorum, id est, omnia quae euenient, euenient causaliter de potentia & voluntate Dei superioribus & prioribus naturaliter in causando alijs quibuscunque, nec est simpliciter & antecedenter in potestate alicuius aut aliquarum causarum inferiorum ne E omnia illa eueniant: vel breuius isto modo, Omnia quae euenient, euenient de necessitate causae primae, necessitate scilicet agentiae siue actiuitatis seu efficaciae in agendo; id est, omnia illa euenient de voluntate diuina, quae respectu omnium volutorum est non impedibilis, nec a quouis auertibilis, quia in nullius alterius potestate, & ideo necessaria & ineuitabilis in causando, imo & ipsamet necessitas antecedens: hoc enim totum capitulum proximum manifestat, nec piget eius manifestationem breuiter recitare: Voluntas quippe Dei est causa superior & prior naturaliter; quare quodcunque futurum eueniet, per decimum quartum & corollarium noni primi, cum tricelimo secundi, & non frustrabilis, sed necessaria in causando per decimum primi, nec simpliciter in potestate inferioris aut inferiorum causarum per octauum huius. Quomodo namque Deum praeuelle quodcunque futurum est positum antecedenter, sufficienter & simpliciter in cuiuscunque alterius potestate? Imo per nonum huius nihil omnino est in nostra simpliciter libera potestate. Porro si aliquod futurum non euenire esset in nostra positum potestate, hoc esset resistendo voluntati diuinae, vel eam impediendo aut mutando, vel faciendo eam non sic praeuelle, quod est contra capitula proximo allegata: causa enim superior naturaliter atque prior non sequitur in causando inferiorem & posteriorem causam, sicut nec artifex instrumentum. Omnis quoque res inferior in actione & passione sua quacunque necessitatur quodammodo antecedenter naturaliter a voluntate diuina: ipsa enim est omnibus necessitas naturaliter antecedens, sicut secundum huius cum suo corollario manifestat. Quemadmodum igitur omnia quae sunt, fiunt, & eueniunt in praesenti, sunt, fiunt, & eueniunt de quadam necessitate haec omnia naturaliter praecedente in voluntate diuina; sic & quae erunt, fient, & euenient in futuro. Possunt autem haec omnia in vnam syllogisticam rationem breuiter sic reduci; Omnia quae euenient de necessitate naturaliter praecedente, de aliqua necessitate euenient: Omnia quae euenient, euenient de necessitate naturaliter praecedente, quia a voluntate diuina, quae omnibus suis volutis est necessitas naturaliter antecedens; ergo omnia quae euenient, de aliqua necessitate euenient. Vel breuius isto modo; Omnia quae de ista necessitate euenient, de aliqua necessitate euenient, demonstrata voluntate diuina: Omnia quae euenient, de ista necessitate euenient; ergo omnia quae euenient, de aliqua necessitate euenient. Sed quia nimia breuitas obscuritatis & dubietatis est mater, ecce ad hoc idem paululum diffusior & clarior syllogismus: Omnia quae euenient a causa, qua posita, necessario sequitur quod euenient, & cuius positio non est nec erit antecedenter in alterius potestate secundum contradictionem, euenient de necessitate respectu illius causae, ita quod non est, nec erit antecedenter in alterius potestate secundum contradictionem quin euenient; Omnia quae euenient, euenient a causa huiusmodi. Adhuc autem expressijs isto modo; Omnia quae euenient a voluntate diuina hoc modo, quod illa posita, necessario sequitur quod euenient, & quod illa ponatur, non est nec erit antecedenter in alterius potestate libera secundum contradictionem, euenient de necessitate respectu voluntatis diuine, ita quod non est, nec erit antecedenter in alterius potestate libera secundum contradictionem quin euenient: Omnia quae euenient, euenient a voluntate diuina hoc modo predicto. Maior potest ostendi per definitionem necessitatis naturaliter praecedentis, & sui effectus secundo huius praemissam; isto vero notorio coassumto, quod esfectus futurus causae quae est necessaria in causando, & necessitas antecedens ad intellectum definitionis praetactae non potest aliter esse antecedenter in alterius potestate libera secundum contradictionem, nisi quantum ad positionem vel non positionem causae, sicut illuminatio futura huius diaphani ab hac lucerna, est in mea libera potestate, quia possum libere amouere, vel non amouere, extinguere vel non extinguere hanc lucernam. Aliter enim, scilicet quod stante tali causa sit in alterius potestate secundum contradictionem, effectum euenire vel non, implicat contradictoria manifeste. Implicat etenim, quod aliqua causa sit necessitas naturaliter antecedens ad intellectum definitionis secundo huius praemissae, & quod eadem ad eundem intellectum non sit necessitas naturaliter antecedens. Nam si huiusmodi causa stante, sit in alterius contradictoria potestate, suum effectum nullatenus euenire, ex ipsa plene posita non necessario nec indefectibiliter sequitur causatum suum causari: ergo per definitionem praetactam illa causa non est necessitas naturaliter antecedens, quae tamen secundum hypothesin ponitur necessitas naturaliter antecedens. Minorem vero demonstrat corollarium noni primi, cum decimo, & octauum istius. Amplius autem secundum praemissa 15. & 23. secundi, voluntas diuina necessitat quodammodo quadam necessitate spontanea Angelos, hominesque beatos, & finaliter confirmatos ad beatificum actum suum aeternaliter consernandum, ad nunquam peccandum, & ad caetera quae ad beatitudinem pertinent vniuersa; quae & tam efficax est & firma respectu omnium aliorum, sicut praehabita docuerunt, quia infinitae virtutis simpliciter omniquaque. Verum ne in re tanta tantillus quicquam videat minus sobrie sapere, perperam agere, aut temere affirmare, ecce maiorum meorum magna & conuenientia testimonia ad hoc ipsum. Dicit siquidem sapiens Ecclesiastici 42. Cognouit Dominus omnem scientiam, & inspexit in signum aeui, annuntians quae praeterierunt & quae superuentura sunt, reuelans vestigia occultorum: non praeterit illum omnis cogitatus, & non abscondit se ab eo vllus sermo; Magnalia sapientiae suae decorauit, quae est ante saeculum & vsque in saeculum, neque adiectum est, neque minuetur, & non eget alicuius consilio. Quam desiderabilia sunt omnia opera eius, & tanquam scintilla quae est considerare ? Omnia haec viuunt, & manent in saeculum, & in omni necessitate omnia obaudiunt ei. Vnde & Augustinus 6. super Gen. ad literam 2I. loquens de factione primi hominis de limo in aetate virili, sic ait; Ma¬ nifestum est sic non factum esse hominem, contra quod erat in illa prima conditione, causarum A scilicet inferiorum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis ibi non erat ita fieri necesse. Hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in beneplacito Creatoris, cuius voluntas rerum est necessitas. Et cap. 22. Est quippe in natura huius iuuenis vt senescat, sed vtrum hoc sit etiam in Dei voluntate nescimus; sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, & vtique occulta est ratio senectutis in corpore iuuenili: Neque enim oculis cernitur, sed alia quadam notitia colligitur; occulta ergo est ista ratio, qua sit vt hoc esse possit, sed oculis, menti autem non est occulta; vtrum autem hoc etiam necesse sit omni modo nescimus, & illam vero qua sit vt esse possit, in natura ipsius corporis nouimus; illam vero, qua fit, vt necesse sit, manifestum est illuc non esse; sed fortassis in mundo est vt necesse sit istum senescere: si autem nec in mundo est, in Deo est, hoc enim necessario futurum est quod ipse vult, & ea vere futura sunt quae ille praesciuit. Nam multa secundum inferiores causas futura sunt, sed si ita sunt in praeicientia Dei, vere futura sunt; si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, vbi I qui praescit, falli non potest. Nam futura dicitur Piuuentus in senectute; sed tamen futura non est, si ante moriturus est: hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue in mundo contextae, siue in Dei praescientia reseruatae; Nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam; id vtique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, & in sua voluntate seruabat; Nec illi additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in alijs causis habuerat; secundum aliquas igitur causas inferiores iam vitam finierat; secundum illas autem quae sunt in voluntate & praescientia Dei, qui ex aeternitate nouerat quid illo tempore facturus erat, & hoc vere futurum erat, tunc erat finiturus vitam quando finiuit vitam; quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, vt tali oratione concedi oporteret, ille vtique praesciebat, cuius praescientia falli non poterat: & ideo quod praesciebat, necessario futurum erat. Lumbardus etiam 2. sentent. distinct. 18. allegat Augustinum dicentem, vt mulierem fieri de costa viri ( necesse foret, non in rebus conditum, sed in Deo absconditum erat, & potest sententialiter elici ex 9. super Gen. ad literam 28. Item Ambrosius super illud ad Rom. 9. vt secundum electionem propositum Dei maneret, &c. In illo, inquit, quem elegit, propositum Dei manet, quia aliud non potest euenire quam sciuit & proposuit in illo, vt salute dignus sit; & in illo quem spernit, simili modo manet propositum quod proposuit de illo, quia indignus erit. Idem super illud 1. Cor. 7. Quid enim scis mulier, si virum saluum facias? &c. Hoc, inquit, dicit quia forte possunt credere, sicut vnicuique diuisit Dominus, diuisit Dominus vnicuique quando saluetur, hoc est, scit quando potest credere, & sustinet illum. Item B. Cypr. epist. 3. intitulata De sapsis, sic ait; Cum corona martyrij de Dei dignatione descendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem denegat, sed tempus expectat. Item I. Esdr. 5. Oculus Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, & non potuerunt inhibere eos. Hanc etiam necessitatem secundum causas superiores praedictam tam non faciendo, quam etiam faciendo, beatus Iob diuersis locis euidenter ostendit. Quinto namque capitulo loquens de Deo, sic ait, Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant. Et infra 14. Breues dies hominis sunt, Numerus mensium eius apud te est: & vt ostendat quomodo sit apud eum, quia per modum necessitatis praedictae, subiungit; Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt. Et inferius 23. Nemo auertere potest cogitationes eius; & Anima eius, quodcunque voluit, hoc fecit, Super primum autem istorum B. Greg. 6. Moral. 12. ita dicit, Supernae voluntati cognitae debet nostra actio deuote famulari, & quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens seruiat, si hanc superbiens declinat: vitari enim vis superni consilij nequaquam potest. Cui & satis concordat illud Tob. 39. Non est in hominis potestate consilium tuum: & illud Esa. 14. Dominus exercituum decreuit, & quis poterit infirmare? & illud lerem. 47. de mucrone Domini non potente quiescere, cum Dominus praecepit ei motum vindictae, sicut 320. primi plenius allegatur. Et illud supra eiusdem 10. Scio, Domine, quod non est hominis via eius, nec viri est vt ambulet & dirigat gressus suos: Glossa, Erubescant qui aiunt vnumquemque suo regi arbitrio: Non est enim hominis via eius: Vnde Dauid, A Domino gressus hominis dirigetur: & Parab. 20. A Domino diriguntur gressus viri: Glossa, Non libertate arbitrij. Nec potest quis exponere ista de // bonis vjs seu gressibus bonis tantum, sicut 32un. primi ostendit. Super secundam vero autoritatem Iobi praemissam B. Gregorius 12. Moral. 1. dicit, quod in profectu virtutum homo conatur bonum apprehendere, & non valet quia omnipotens Deus terminos constituit homini qui praeteriri non poterunt, sicut 4dum, primi plenius allegauit: qui & infra eiusdem 10. super illud Iob 15. Antequam dies eius impleantur, peribit, sicait; Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia; nec augeri possunt nec minui, nisi contingat vt ita praesciantur, vt aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breuiores; sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lachrymarum. Sed ne quis credat Gregorium affirmare, praeordinationem seu praescientiam Dei a futuris operibus dependere, audiat eum supra eiusdem 1. de eodem Ezechia dicentem, per Prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur, per largitatem vero misericordiae illo eum tempore ad mortem distulit, quod ante saecula ipse praesciuit. Nec Propheta igitur fallax, quia tempus mortis inuotuit, quo vir ille mori merebatur; nec // dominica statuta conunlta sant, quia vt ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula prefixum fuit, atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine auomento praescientiae fuit intus staturum. Idem quoque 16. Moral. 4. super illud Iob22. Qui sublati sunt ante tempus suum, sic ait; Omnipotens Deus illud tempus vniuscuiusque ad mortem praescit, quo eius vita terminatur, nec in alio tempore quisquam mori potuit nisi ipso quo inoritur. Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim memorantur, tempus quidem vitae creuit ab illo termino quo moriipse merebatur. Nam diuina dispositio eius tempus tunc praesciuit, quo hunc postmodum ex praesenti vita subtraxit. Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur, quia iniqui sublati ante tempus suum, nisi quod omnes, qui praesentem vitam diligunt longiora sibi eiusdem vitae spacia promittunt? Sed cum eos mors superueniens a praesenti vita subtrahit, eorum vitae spatia, quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueuerant, intercidit. Idem adhuc infra eiusdem 15. super illud Iob 23. superius allegatum, Nemo auertere potest cogitatior nes eiue, sic ait; De cuius mox immutabilitate apte subiungitur, Et nemo auertere potest cogitationes eius: sicut enim immutabilis natura est, ita immutabilis cogitatione; cogitationem quippe eius nullus auertet, quia nemo resistere occultis eius iudicijs praeualet. Nam etsi fuerunt quidam, qui depraecationibus fuis eius cogitationem auertisse viderentur, ita fuit eius interna cogitatio, vt sententiam illius auertere depraecando potuissent, ac ab ipso acceperunt quod agerent apud ipsum. Dicat ergo, & nemo auertere potest cogitationem eius, quia semel fixa iudicia mutari nequaquam possunt: vnde scriptum est, Praeceptum posuit, & non praeteribit; & rursum, Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transibunt: & rursum, Non enim cogitationes meae sicut cogitationes vestrae, neque viae meae sicut viae vestrae. Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de vnaquaque re immutabiliter intus constituitur, quicquid foris mutabiliter agitur. Nec debet quenquam mouere quod dicit, Diuinam sententiam depraecationibus posse auerti: hoc enim satis exponitur 25. primi; & quia hic dicit quod Dei cogitatio, iudicia, & consilium mutari non possunt, sicut & supra eiusdem 4. super autoritatem Iob 22. praemissam dicit, Deum plerunque mutare sententiam, consilium autem nunquam. Hanc etiam sententiam planissime testatur eiusdem autoritas 27. Moral. 22. quam 30. secundi plenius allegauit. Istam quoque necessitatem futurorum secundum causas superiores, non secundum causas inferiores ostendit Anselmus De concordia, sub alijs tamen verbis. Ostendit enim futura vno modo euenire ex necessitate, & alio modo ex libertate; quia scilicet respectu voluntatis diuine necessario cuenient, respectu vero voluntatis creatae nequaquam; & quia apud Deum, & in aeternitate sunt immutabiliter constituta, sed apud creaturam, & in tempore mutabiliter: vnde capit. 2. Sicut, inquit, necesse est esse quicquid Deus vult, ita esse necesse est quod vult homo in his quae Deus ita subdit humanae voluntati, vt si vult, fiant; si non vult, non fiant. Quoniam enim quod Deus vult, non potest non esse, cum vult hominis voluntatem nulla cogi vel prohiberi necessitate ad volendum vel nolendum, & vult effectum sequi voluntatem, tunc necesse est voluntatem esse liberam & esse quod vult. Et infra, Opus voluntatis cui datum est, vt quod vult sit, & quod non vult non sit, volnntarium siue spontaneum est, quoniam spontanea voluntate fit, & bifariam est necessarium quia voluntate cogitur fieri, & quod sit non potest simul non fieri. Qui & infra 3. ita dicit, Nihil prohibet aliquid sciri vel praesciri a Deo in nostris // voluntatibus & actionibus fieri aut futurum esse per liberum arbitrium, vt quamuis necesse sit esse quod scit vel praescit, multa tamen sint nulla necessitate, supple inuita, sed libera voluntatem; nempe quid mirum si hoc modo aliquid est, ex libertate scilicet respectu nostri, & ex necessitate, scilicet respectu diuinae praescientiae siue scientiae, cum sint quae recipiunt opposita diuersa ratione, sicut idem ire est adire & abire respectu diuersorum locorum? Et sequitur Si vero per hoc quod de homine dicit Iob Deo, Constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt, vult aliquis ostendere, quia nullus potuit accelerare vel differre diem in qua moritur, quamuis aliquando nobis videatur aliquis facere ex libera voluntate vnde moritur, non est quod obijcitur contra hoc quod supra diximus. Nam quoniam Deus non fallitur, nec vi¬ det nisi veritatem, siue ex libertate, siue ex necessitate eueniat, dicitur constituisse apud se immutabiliter, quod apud hominem priusquam fiat, mutari potest. Tale etiam est quod Paulus Apost. de his qui secundum propositum vocati sunt Sancti, dicit, Quos praesciuit, & praedestinauit conformes fieri imaginis filij sui, vt sit ipse primogenitus in multis fratribus: Quos autem praedestinauit, hos & vocauit, & quos vocauit, hos & iustificauit, & quos iustificauit, illos & magnificauit. Hoc quippe propositum secundum quod vocati sunt Sancti in aeternitate, in qua non est praeteritum vel futurum, sed tantum praesens, immutabile est; sed in ipsis hominibus ex libertate arbitrij aliquando est mutabile. Sicut enim quamuis in aeternitate non fuit aliquid, aut erit aliquid, sed tantum est, & tamen in tempore fuit, & erit aliquid sine repugnantia; ita quod in aeternitate mutari nequit, in tempore aliquando per liberam voluntatem antequam sit esse mutabile probatur absque inconuenientia. Vt autem ostenderet idem Apostolus, non illa verba se pro temporali significatione posuisse, illa etiam quae futura sunt praeteriti verbo temporis pronuntiauit: Nondum enim quos praesciuit adhuc nascituros, sic iam temporaliter vocauit, iustificauit, Lmagnificauit I. Vnde cognosci potest eum propter indigentiam verbi signantis aeternam praesentiam vsum esse verbo praeteritae significationis; quoniam quae tempore praeterita sunt, ad similitudinem aeterni praesentis omnino immutabilia sunt; in hoc siquidem magis similia sunt aeterno praesenti temporaliter praeterita quam pesentia, quoniam quae ibi sunt, scilicet in aeternitate, nunquam possunt non esse praesentia, sicut temporis praeterita non valent vnquam non esse praeteritas praesentia vero tempore, omnia quae transeunt, siunt non praesentia. Et capit. 4. subiungit, Hoc ergo modo, quicquid de his quae libero fiunt arbitrio velut necessarium sacra Scriptura pronuntiat, secundum aeternitatem loquitur, in qua praesens est omne verum, & non nisi verum immutabiliter non secundum tenipus, in quo non semper sunt actiones & voluntates nostrae; cum autem res tam aliter cognoscatur esse in tempore quam in aeternitate, vt aliquando verum sit, quoniam aliquid non est in tempore quod est in aeternitate, & quia fuit in tempore quod ibi non fuit, & erit temporaliter quod non ibi erit; Nulla ratione negari videtur posse similiter aliquid esse in tempore mutabile, quod ibi est immutabile, quippe non magis opposita sunt, mutabile in tempore & immutabile in aeternitate, quam non esse in aliquo tempore, & esse semper in aeternitate, & fuisse, vel futurum esse secundum tempus, atque non fuisse, aut non futurum esse in aeternitate; sic vtique sine vlla repugnantia dicitur aliquid esse mutabile in tempore antequam sit quod in aeternitate manet immutabiliter non antequam sit vel postquam est, sed indesinenter, quia nihil est ibi secundum tempus. Annon & istam sententiam multi praeclari Prophetae confirmant, sicut docet clarissime series veteris testamenti? Annon & Sibylla prophetans de Christo, & de multis eum concernentibus, dicitita, O Iudaei, necesse est ista fieri, sicut trigesima secunda pars corollarij primi, primi plenius recitauit? Decem siquidem leguntur Sibyllae Gentiles omnes prophetissae praeclarae: Haec autem Sibylla Graece cognominata fuit Tiburtina, Latine Ebulnea; quam tamen Augustinus IB de Ciuit. Dei 23. & 24. Erithraeam, siue secundum quosdam Cumaeam cognominat: cuius & sub isto cognomine meminisse videtur Virgilius in Bucolicis, ecloga quarta sic dicens, Vltima Cumaei venit iam carminis aetas; carminis Cumaei, id est, carminis Sibyllae Cumanae secundum Seruium in commento: & sequitur consequenter, Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo, Iam redit & Virgo redeunt Saturnia regna, Iam noua progenies coelo dimittitur alto, &c. quae omnia ad Christum satis possunt aptari, sicut & facit Hieronymus in epistola prooemialisBibliae praelibata. Hanc dicit Augustinus 18. de Ciuit. Dei 23. & 24. tempore Achas seu Ezechiae Regis Iudae & Romuli ac Romae conditae. siue vt nonnulli scripserunt, tempore belli Troiani fuisse. Cuius etiam aliquas prophetias de Christo, prout in libro eius scribuntur, Lactantius in libro suo Institutionum diuinarum aduersus Gentes allegat; quod & Augustinus 18. de Ciuit. Dei digne commemorat. Huius quoque Sibyllae versuum itrigesima tertia parte corollarij primi, primi scriptorum sacrosancta Ecclesia meminit in quadam sequentia de Natali sic canens, Si non suis vatibus credat, vel gentibus Sibyllinis versibus haec praedicta. Haec idcirco cumulatius protuli, ne huius Sibyllae sapientis autoritas contemnenda forsitan putaretur. Dicit ergo haec Sibylla proplietans multa de Christo, necesse est ista fieri. Annon & istam sententiam ipsemet Dominus prophetarum, ac Autor ipse fidelis fidei fideliter autorisat, cum dicit, Necesse est impleri omnia, que scripta sunt in lege Mosis & Prophetis, & Psalmis de me. Luc. 24. Quare & simili ratione necesse est impleri omnia, quae in libro vite, in mente, & in voluntate diuina sunt scripta, & ibi omnia futura eternaliter & immutabiliter, distinctissime & certissime sunt conscripta, sicut praehabita docuerunt. Amplius autem nisi talis necessitas suppo¬ natur, possibile est totam sanctam Dei Eccle siam ruere, cadere, deficere, & perire. totam Pes tri nauiculam pati naufragium, & submergi, totam fidem Christi ante consummationem saeculi, etiam cras vel hodie deficere & cessare; quinimo & quoad omnes eius articulos de futuro esse & semper fuisse erroneam, falsam, fatuam, & fallacem, & Christum fuisse Pseudo Prophetam, seductorem, mendacem & falsum, sanctos quoque Christi Apostolos, Martyres, TConfessores olim in hac fide fideliter transeuntes non esse, nec vnquam fuisse saluatos, sed semper damnatos, aut fidem fictam sufficere ad salutem, quod quis Christi discipulus, quin potius Antichristi, quis sanctae matris Ecclesiae filius, quin potius synagogae Satanae, quis Catholicus, quin potius haereticus praesumserit affirmare, cum sit tam absonum, tam absurdum, tam horribile, tam execrabile auribus Christianis? Quis insuper Christianus nesciat Christum esse lapidem angularem, & fundamentum Ecclesiae militantis? Et quale sundamentum debile, labile, & infirmum, absit hoc ab animo Christiani vel leuiter somniare, Nonne ideo Christus comparat Christianum fidelem aedificanti domum suam supra petram, quam nulla tempestas subruit, aut euertit? Cuius causam assignat, quia aedificata erat supra petram, sicut Matth. 7. recitatur: super quod Chrysostomus, Ecclesia, inquit, aedificata a Christo dirui non potest. Vnde & Augustinus de verb. Dom, serm. 13. Hoc ei nomen vt Petrus appellaretur a Domino impositum est, & hoc in ea figura, vt significaret Ecclesiam: quia enim Christus petra, Petrus populus Christianus. Petra enim principale nomen est; ideo Petrus a petra, non petra a Petro; quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus, & super hanc petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam: Super me aedificabo te, non me super te. Discernamus quid de Deo, quid de nostro; tunc enim non turbabimur, tunc in petra fundabimur, fixi & stabiles erimus aduersus ventos, imbres, & flumina, tentationes videlicet praesentis saeculi. Illum tamen videte Petrum, qui tunc erat figura nostra, modo fidit, modo titubat, modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur: proinde quia Ecclesia Christi habet firmos, habet & infirmos, nec sine firmis esse potest nec sine infirmis. Quare & Apostolus, Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, preter id quod positum est, qui est Christus Iesus, I. ad Cor. 3. & iterum, Firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc, Nouit Deus qui sunt eius; nouit, inquam, Dominus qui sunt eius: cognoscendo & volendo, aedificando & custodiendo, & hoc infallibiliter, insuperabiliter, & immutabiliter, & ideo firmum fundamentum Dei stat. Et quam firmum? firmius proculdubio quocunque alio fundamento debili, labili, corruptibili, temporali, terrestri vel coelesti, sicut praemissa testantur: quare & glossa; Firmum fundamentum Dei stat, i. illi quos Deus elegit, & immobiliter in fide fundauit. Nonne & hoc est, quod Propheta figurate predixit, Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi, Psalmo 103. & iterum, Aedificauit sicut vnicornis sanctificium suum in terra quam fundauit in saecula, Psal. 77. & iterum, Firmauit orbem terrae qui non commouebitur Psal. 92. Huius autem totius causam assignans Psal. 1I8. sic ait, In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo, in generatione & generationem veritas tua: fundasti terram, & permanet, ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. Beatus // siquidem Augustinus super haec loca per terram intelligit Ecclesiam, que adhuc peregrinatur in terra; qui & super illud Psal. 103. recitatum serm. 1. Terram, inquit, intelligo Ecclesiam: quae est firmitas eius, super quam fundata est, nisi fundamentum eius? An incongrue intelligimus firmitatem, super quam fundata est terra, fundamentum vbi constituta est Ecclesiae? Quod est illud fundamentum; Fundamentum, inquit, nemo potest ponere, praeterquam quod positum est, quod est Christo Iesus. Ibi ergo firmati sumus merito, quia ibi firmati non inclinamur in saeculum saeculi. Nihil enim firmius isto fundamento. Infirmus tu eras, sed firmum fundamentum te portatrin te firmus esse non poteras; firmus eris semper, si ab illo firmo fundamento non recedas, non inclinabitur in saeculum saeculi: Ipsa est praedestinata columna & firmamentum veritatis. Et infra serm. 2. Fundauit terram super firmitatem eius i. firmauit Ecclesiam super fu¬ damentum Christum. Nutabit Ecclesia, si nutauerit fundamentum. Et vnde mutabit Christus: Qui antequam veniret ad nos & carnem fusciperet, omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, qui omnia continet maiestate, & nos bonitate. Non nutante Christo non inclinabitur imfaeculum seculi; vbi sunt qui dicunt perijsse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest? Vbi & Cassiod. Mystice, inquir, accipi potest quod Ecclesiae super ipsum fundata inclinari non potest? Nonne & hoc est quod ipsemet Christus insinunt, ita dicens, Ques mee vocem meam audiunt, & ego cognosco eas, & sequuntur me, & ego vitam aeternam do eis, & non peribunt in aeternum, & non rapiet eas quisquam de manum mea a Pater meus, qui dedit mihi, maior omnibus est, & nemo potest rapere de manu Patris mei? Ego & Pater vnum sumus, Ioh. 10. None & hoc est quod docet Apostolus ad Rom. 8. cum dicit, Quis separabit nos a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio &c? Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Propter eum, inquit, non propter nos ipsos. Et sequitur, Certus sum enim quia nec mors neque vita &c. poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Cheisto Iesu Domino nostro. Et 2. ad Tim. 2. Fidelis sermo: nam si commortui sumus, & conuiuemus; si sustinemus, & corregnabimus; ille, qui fidelis permanet, negare seipsum non potest. Num etiam Christi promissio potest esse falsa, fallax & mendax, qua dixit; Ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem saeculi Math vlt.? Num & illa oratio Christi magna adpatrem, qua ipsum rogauit pro suis vt ipsos seruaret, & illa qua rogauit pro Perro ne deficeret fides sua, & illa positio qua electos discipulos posuit vt irent & fructus afferrent, & fructus eorum maneret Ioh. 17. Luc. 22 & Ioh. 15. recitata, potest esse irrita, vacua, & inanis? Absit hoc vel leuiter cogitare, quia tunc Christus // posset esse & fuisse non Christus, videlicet non verus Christus, sed pseudo. Christus & falsus aut nullus. Nonne & verus Christus veraciter dixit ita, Surgent pseudo. Christi, & pseudo. Prophetae, & dabunt signa magna & prodigia, ita vt in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi sicut Matth. 24. claret? Ecce vera consequentia veri Christi: si fieri potest, electi in errorem ducentur: quare d& secundum veram Logicae disciplinam, ex opposito consequentis oppositum antecedentis vere infertur: Consequitur ergo vere, Nulli electi in errorem ducentur, sicut innuit ibi Christus; ergo hoc fieri nusquam potest, Christo electore ipsorum ipsos insuperabiliter couseruante. Quare & beatus Greg. 1. super Ezech. homilia 9. tractans Christi consequentiam recensitam, Vnum, inquit, ex duobus est, quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri potest, electi non sunt: qui & I4. Moral. 8. super illud Iob. 18. In diebus eius stupebunt nouisssmi, & primos inuadet horror, tractans consequentiam Christi dictam, sic ait, Et si electi sunt vt tormentis vnici nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, & ipsa metuunt tormenta quae vident: & 33. Moral. 3I. super illud Iob. 4I. De natibus eius procedit fumus, consequentiam illam tractans, sic ait, Si fieri potest subiungitur, quia proculdubio fieri non potest, vt in errorem plene electi capiantur. Cui & concordat Augustinus, De fide ad Petrum 67. Firmissime tene & nullatenus dubites omnes, quos vasa misericordiae eius gratuita bonitate Deus fecit ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei praedestinatos a Deo, nec perire posse aliquem eorum quos Deus praedestinauit ad regnum, nec quenquam eorum quos Deus non praedestinauit ad vitam vlla posse ratione saluari. Idem de correptione & gratia 2I Illi, inquit, electi, qui secundum propositum vocati sunt, qui etiam praedestinati atque praesciti, horum si quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus: horum si quisquam generaliter perit, vitio humano vincitur Deus; sed nemo eorum perit, quia a nulla re vincitur Deus, Idem & 26. Quid commoliturus es contra verba dicentis, Rogaui prote, Petre, ne deficiat fides tual An audebis dicere, etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri defecturam fuisse, si Petrus eam deficere voluisset, hoc est, si eam vsque in finem perseuerare noluisset, quasi aliud Petrus vllo modo vellet, quam pillo Christus rogasset vt vellet? Nam quis ignorat tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret, & permansuram, si eadem voluntas maneret? Sed quia praeparatur voluntas a Domino, ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio; quando rogauit ergo ne fides eius deficeret, quid aliud rogauit, nisi vt haberet in fide liberrimam; fortissimam, inuictissimam, & perseuerantissimam voluntatem? Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei, non contra eam libertas defenditur voluntatis: voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, & vt perseueret delectabilem perpetuitatem & insuperabilem fortitudinem. Idem 34. quicunque in Dei prouidentiffima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati sunt & glorificati, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filij Dei sunt, & ideo omnino perire non possunt. Idem 35. Petrus secundum propositum vocatus erat, vt nemo eum I posset eripere de manu Christi cui datus erat. Idem 53. Christo discipulos sic ponente vt eant & fructum afferant & fructus eorum maneat, Quis audeat dicere, forsitan non manebit? Sine poenitentia enim sunt dona Dei & vocatio; sed vocatio eorum; qui secundum propositum vocati sunt. Adhuc autem & idem de verbis Domini sermone 14. tractans illud Matth. IA. quomodo Christo orante in monte nauicula in mari fluctibus iactabatur, sic ait, Dum ille orat in excelso, nauicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt fluctus, potest ista nauicula turbari; sed quia Christus orat, non potest mergi. Nauiculam quippe istam, fratres, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare hoc saeculum. Amplius autem per 28. primi, omnia fient fato a diuino famine nuncupato: fatum autem necessitatem importat, vt patet per omnes de ipso loquentes, & per autoritates ibi adductas. Dicitque Boetius super 1. peri hermenias vlt. Omnia quae fatalis agit ratio, sine dubio ex necessitate contingunt: quod & vult Ammonius super eundem locum, sicut 10. huius fuerat allegatum. Iosephus etiam 7. de Iudaico bello 8. Homines, inquit, fatum vitare non possunt, etiamsi praeuiderint. Vnde & Poeta, "Desine fata Deum flecti sperare precando". Hoc idem plane testantur autoritates Augustini 5. de Ciuit. Dei 9. & Isidori 8. Ethic. 45. exponentes illud Psalmi 6I. Semel loquutus est Deus, id est, immobiliter, hoc est, incommutabiliter loquutus est, sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt, & quae facturus est, sicut 28. primi plenius recitauit. Idem de spiritu & litera 29. Scriptum est, inquit, Semel loquutus est Deus, hoc est, incommutabiliter, quanquam & de vnico verbo possit intelligi. Boetius quoque 4. de consolatione Philosophiae prosa 6. sic ait; Haec fati series seu prouidentia, actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit; quae causae cum ab immobilis prouidentiae proficiscantur exordijs, ipsas causas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime geruntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat: hic vero res mutabiles propria incommutabilitate coerceat. Et infra, Deus malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat. Amplius autem & Hermes pater Philosophorum de verbo aeterno 43. Asclepio quaerenti de beimarmene ita respondet, O Asclepi, ea est necessitas omnium quae geruntur semper sibi catenatis nexibus iuncta: hoc itaque est aut effectrix rerum aut Deus summus, aut sub ipso Deo qui secundus effectus est Deus, aut omnium coelestium terrenarumque rerum firmata diuinis legibus disciplina. Hoc itaque modo heimarmene, & necessitas ambae sibi inuicem in diuino connexae sunt glutino; quarum prior, heimarmene, rerum omnium initia parit, necessitas vero cogit ad effectum quae ex illis primordijs pendent: has ordo consequitur, id est, textus, & dispositio temporis & rerum perficiendarum. Nihil enim est sine ordinis compositione, vel in omnibus mundus ordine gestatur, vel totus constat ex ordine. Haec ergo tria, heimarmene, necessitas, ordo, vel maxime nutu Dei sunt effecta, quae mundum gubernant sua lege, & ratione diuina: ab his ergo omne velle aut nolle diuinitus aduersum est totum. Haec ira non commouentur, nec flectuntur gratia, sed seruiunt necessitati rationis aeternae; quae aeternitas inauersibilis, immobilis, & insolubilis est. Prima ergo heimarmene est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem; sequitur necessitas, qua ad effectum incoguntur omnia; tertius ordo textum seruans omnium rerum, quas heimarmene necessitasque disponunt. Qui & De mundo & coelo 1. agens de prima causa, ratione, & mente diuina, sic ait; Cuncta regit & componit: illic iunguntur in specie in indiuiduali singularitate conscripta, quicquid fyse, quicquid mundus, quicquid mundi machina, quicquid tempus, quicquid in temporalibus parturiunt elementa: illic textus operis fatalis series, saeculorum dispositio, temporalium omnium meta summi digito dispositoris exarata, illic nodus perpetuitatis. Quem & eius filius Aristoteles imitatus in De mundo vlt. ostendens quare Deus, cum sit vnus, est multinomius, declaratisque multis eius nominibus cum suis causis, sicut tertium primi allegat, assignat causam horum quatuor nominum diuinorum, Necessitas, Heimarmene, Nemesis, Adrastia. Sciendum namque secundum Damascenum in sententijs suis 39. quod apud Graecos 6. famosa principia ponebantur, scilicet Deus, necessitas, heimarmene, quod secundum eum interpretatur fortuna, natura, euentus, & casus. Dicit igitur Philosophus vbi prius, Reor autem & necessitatem nihil aliud dici, nisi hoc, quasi insuperabilem substantiam; heimarmenen vero, eo quod copulat & disiungit; Nemesin a distributione vnicuique facta; Adrastiam vero ineuitabilem causam entem. Vbi & consequenter exponens tria statura fatalia, scilicet Atropos praeteriti, Lachesis futuri, & Clotho praesentis, sic ait; Perficitur autem fabula non inordinate; sunt autem haec omnia nihil aliud nisi Deus quemadmodum & strenuus ait Plato. Fatum ergo seu famen diuinum, quo omnia fando disponit, secundum Augustinum, Isidorum, Hermetem, Aristotelem, & Platonem, aliosque Autores, immutabilitatem, incommutabilitatem, indissolubilitatem, indeclinabilitatem, necessitatem, & ineuitabilitatem importat. Quod & Autoris fidei fidelis sermo testatur: Coelum, inquit, & terra transibunt, verba autem mea non transibunt, seu transient, Matth. 24. Mare. 13. & Luc. 2I. quod & Luc. 16. sic exponit: Facilius est coelum & terram praeterire, quam de lege vnum apicem cadere. Et Matth. 5. Amen dico vobis, donec transeat coelum & terra, iota vnum aut vnus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant: Vnde & Ioh. 10. Non potest solui scriptura. Quibus & concordat illud Ierem. 3I. Haec dicit Dominus, qui dat Solem in lumen dici, ordinem lunae & stellarum in lumen noctis, qui turbat mare, & sonant fluctus eius; si defecerint leges istae coram me, tunc & semen Israel deficiet, vt non sit coram me cunctis diebus. Clossa, quomodo rerum maxime coelestium astrorum non potest ordo mutari, & maris fluctus voluitur ad littora, & fragor gurgitum terribilis auditur, nec vltra praeceptum progreditur, vnde terminum posuisti quem non transgredientur; sic semen Israel Domini voluntate perpetuum erit, nec aliquando cessabit. Et sequitur in Propheta; Haec dicit Dominus, Si mensurari poterint coeli desursum, & inuestigari fundamenta terrae deorsum, & ego abijciam vniuersum semen Israel propter omnia quae fecerunt. Glossa; Sicut hoc impossibile est, ita & illud. Infra quoque 33. Haec, inquit Propheta, dicit Dominus, Si irritum fieri potest pactum meum cum die, & pactum meum cum nocte, vt non sint dies & nox in tempore suo, & pactum meum irritum esse poterit cum Dauid seruo meo, vt non sit ex eo filius qui regnet in throno eius, & Leuitae, & Sacerdotes ministri mei: super quod glossa supra dixit de creatione Solis, & Lunae, & stellarum, & cursu eorum, quia eorum leges mutati non possunt; nunc similiter dicit pactum diei & noctis irritum non posse fieri, nec pactum Domini cum Dauid. Finito enim Sacerdotio legali, Christi Regnum & Sacerdotium in perpetuum manebit. His etiam concordat illud Esaiae 54. Montes commouebuntur, & colles contremiscent, misericordia autem mea non recedet a te, & foedus pacis meae non mouebitur, dixit miserator tuus Dominus: Super quod Hieronymus lib. 15. super Esaiam, sic ait, Facilius montes mouebuntur & colles, quam mea sententia commutabitur, iuxta quod in Euangelio loquitur, Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transieat. Qui & Matth. 24. super illud Euangelij recitatum sic allegatur in glossa Thomae, Vt magis eos ad fidem // praemissorum inducat, subdit, Coelum & terra transibunt, &c. ac si dicat, Facilius est fixa & immobilia destrui, quam sermonum meorum aliquid decidere. Vbi & Hilarius, Coelum, inquit, & terra ex conditione creationis nihil habent in se necessitatis, vt non sint; verba autem Christi ex aeternitate deducta id in se continent virtutis vt maneant: qui & super illud Ioh. 10. superius allegatum, dicit 7. de Trinit. vt recitat ibi glossa, quod sermo Dei est indissolubilis. Theophilus etiam super illud Mare. 13. recitatum secundum glossam, sic ait, Prius elementa immobilia // deficient, quam verba Christi: quod & plane testatur Gregorius 16. Moral. 15. superius allegatus. Beatus quoque Ambrosius suer illud Luc. 16. memoratum, Facilius est coelum & terram praeterire, quam de lege vnum apicem cadere, dicit, quod Christus in hoc dixit de lege, vnum apicem non posse cadere. Chrysostomus etiam super illud Matth. 5. praemissum homilia decima in imperfecto sic dicit, Quoniam omnia quae ab initio mundi vsque ad finem erant futura, mystice erant prophetata in lege, vt ne videatur aliquid eorum quae fiunt Deus non antea cognouisse, propterea dicit, Non potest fieri vt transeat coelum & terra, donec omnia quae in lege prophetata sunt rebus ipsis fuerint adimpleta. Ingenuus homo, si vel in vili mendacio inuentus fuerit, erubescit, & quomodo Deus quod promisit in lege, non faciat, aut aliter faciat? Vir sapiens quod dixerit, verbum suum non relinquit in vacuum, & quomodo verba diuina sine exitu vacua poterunt remanere? Deus hominem punit, si quod docet alium, ipse I non fecerit; quomodo Christus quod loquutus est in Prophetis, non adimpleuit in opere? Hoc est ergo quod dicit, Amen, quippe dico vobis, donec transeat coelum & terra, &c. qui secundum Remigium ibi in glossa, permanebunt essentialiter, sed transibunt per renouationem. Quibus & concordanter Philosophus in De mundo 13. dicit, quod Deus immobilis cuncta mouet & circumfert quo vult, velut ciuitatis lex immobilis ens disponit in animabus vtentium omnia quae secundum ciuilitatem: & hoc ostenso quasi per singula opera ciuitatis, concludendo subiungit; sic aestimandum est vtique & de maiori ciuitate, de mundo dico, Lex enim nobis aeque declinans, Deus nullam recipiens corruptionem, aut directionem, secundum aliam transtationem, aut transpositionem, maior & certior, in alia transtatione firmior, scripturis quae sunt in cyrbesibus, secundum aliam transtationem in lapidibus. Hoc idem testatur Balaam Num. 22. Non possum, inquiens, immutare verbum Domini Dei mei, vt plus vel minus loquar: & 23. Benedictionem prohibere non valeo: vbi glossa;? Non enim potest, etiamsi velit, verbum Dei humana lingua auertere, sicut octauum huius plenius allegauit. Et ecce maior Balaam ad hoc ipsum, sanctus scilicet Esaias, qui ait, Dominus exercituum decreuit, & quis poterit infirmare? Esa. 14. Glossa, hoc mutari non potest. Fatum ergo seu famen diuinum, quo omnia fatur, ordinat, & disponit, tam secundum literas Theologicas, quam Philosophicas, necessitatem saltem secundum causas superiores & primas ingerit & importat. Quod & sanctus Thomas de Christiana religione 137. testatur realiter, licet, vt videtur, verbaliter contradicat: vnde sic ait, Quamuis ordo diuinae prouidentiae rebus adhibitus sit certus Cratione cuius Boetius dicit, quod Fatum est dispositio immobilis rebus mobilibus inhaerens) non tamen propter hoc sequitur, omnia de necessitate accidere: nam effectus necessarij vel contingentes dicuntur secundum conditionem proximarum causarum. Manifestum est enim, quod si causa prima fuerit ne¬ cessaria, & secunda causa fuerit contingens, effectus sequetur contingens, sicut ostendit per exemplum de motu coelesti, & generatione & corruptione inferius: & subiungit, Ostensum est autem quod Deus suae prouidentiae ordinem per causas inferiores exequitur; erunt igitur aliqui effectus diuinae prouidentiae contingentes secundum conditionem inferiorum causarum. Qui & super 1. sentent. dist. 38. questione 5. quaerente, An scientia Dei sit contingentium, & arguto quod non, quia causae necessariae, & immutabilis videtur esse effectus necessarius, vnde cum scientia Dei sit causa rerum, & sit immutabilis, non videtur quod possit esse contingentium, sic respondet; Cum sint multae causae ordinatae, effectus vltimus non consequitur primam causam in necessitate & contingentia, sed causam proximam, vt patet in fforitione arboris, cuius causa remota est motus solis, proxima autem virtus generatiua plantae: Floritio autem potest impediri per impedimentum virtutis generatiuae; quamuis motus solis inuariabilis sit; Similiter & scientia Dei est immutabilis causa omnium, sed effectus producuntur ab ea per operationes causarum secundarum, & ideo mediantibus causis secundis necessarijs producit effectus necessarios, vt motum solis & huiusmodi; sed mediantibus causis fecundis contingentibus producit effectus contingentes. Qui etiam consequenter super dist. 39. & 40. quaerendo de prouidentia & praedestinatione, facit argumenta similia, similiterque respondet. Idem quoque 1. contra Gentiles 67. & 85. per indem exemplum idem ostendit. Huius igitur Doctoris sententia stat in isto, quod necessitas & contingentia non dicitur respectu superiorum, sed inferiorum causarum; quare licet superiores causae sint necessariae respectu omnium causarum, non sequitur tamen omnia necessario euenire, quia concausae inferiores & proximae, a quibus denominatur effectus necessarius vel contingens, non omnes sunt necessariae, sed aliquae contingentes. Sed istud non potest sane intelligi nisi secundum communem modum loquendi Philosophorum & vulgarium, qui considerant de rebus naturalibus secundum causas naturales & inferiores tantummodo, & sicut considerant, sic loquuntur, vt quintum huius ostendit. Et huiusmodi necessarium vel contingens non dicitur tale penitus alsolute, sed secundum quid tantum & in certo genere causarum, scilicet inferiorum. Cum ergo nomina sint ad placitum, possunt extendi, vt dicantur absolutissime, scilicet tam respectu causarum superiorum; quam inferiorum; imo & necessitas loquendi in Theologia maxime hoc requirit, sicut ostenditur quinto huius. Quis enim negare praesumpserit, Necesse esse Deum esse omnipotentem & bonum, & impossibile esse Deum talem non esse, ac possibile esse Deum caecos illuminare, & mortuos suscitare, facere solem stare, vel regredi cum suis similibus? Vnde & Luc. 18. quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: & supra 1. Non erit impossibile apud Deum omne verbum: Quare & beatus Ambrosius super illud 1. ad Cor. 3. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, sic dicit, Dum facit Deus quod mundus fieri posse negat, sapientiam illius stultitiam probat. Quis etiam catholicus vel prophanus negauerit, Deum esse omnipotentem, scilicet potentem facere omnia, omniaque fieri posse ab eo? Quis etiam vel insanus abnuerit, omnia, quae fiunt a Deo, fieri posse ab eo, & esse possibilia respectu illius omnia autem quae fiunt, de necessitate fiunt ab eo, sicut tertium primi docet. Sequendo etiam Philosophicam rationem, a quo vel respectu cuius melius denominabitur quicquam in quocunque genere, quam a principio & respectu primi in illo genere? Primum auteni potens & prima potentia est summa & prima causa; quare & Philosophus 9. Metaphys. 2. dicit quod in omnibus terminis, id est, definitionibus potentiarum, inest potentiae primae ratio, id est, definitio. Vbi & textus quem Auerroes exponit expresisus ita fidicit, Omnes istae definitiones habent definitionem primae potentiae: Super quod ipse sic ait, Istae potentiae non dicuntur aequiuoce, quia omnes habent definitionem primae potentiae, & intendit quod cum consideratum fuerit de istis potentijs, videntur attribui primae potentiae: In definitione enim omnis potentiae actiuae accipitur definitio actionis primae formae, quae est absoluta a materia Vnde & Parisijs damnatur articulus asserens quod possibile vel impossibile simpliciter, id est, omnibus modis, est possibile vel impossibile secundum Philosophiam, scilicet secundum causas naturales & inferiores, de quibus Philosophia confiderat. Praetere2, exemplum Doctoris non iuuat. Dicit enim, quod licet motus coelestis sit necessarius Veffectus tamen fui in rebus inferioribus sunt contingentes propter contingentiam inferiorum causarum; & sic intelligendum est, vt dicit, de scientia seu voluntate Dei & suis causatis. Si enim motus coeli esset necessarius, & complecteretur perfecte omnes causas inferiores, puta sr essent tantum causae agentes irrationales, & in omni sua actione totaliter coelo subiectae, omnia quae euenirent, de necessitate euenirent; sed quod non est ita, ideo accidit, quia aliquae cause inferio¬ res puta rationales, in sus actibus liberis non sunt coelo subiectae, sicut tettium secundi monstrauit, quae mediantibus talibus actibus possunt iuuare vel impedire operationem caelestem in alijs, vt patet de cultoribus arborum & agrorum, de generatione & nutritione animalium & similibus: Voluntas autem diuina perfecte complectitur omnes causas inferiores, tam ratio nales, quam irrationales in suis actionibus quibuscunque, sicut qum, & 22am. primi cum 20o. & 3oo. secundi, iuncto 100. primi docent. Quare si causa prima agat necessario, omnes causae secundae similiter coagent; omnes enim causae secundae in omni sua causatione immediatius, essentialius, & inseparabilius coniunguntur cum prima causa, quam aliqua illarum cum alia, omniaque earum causata similiter, sicut corollaria 2i. 3i. & 4a capituli, primi docent. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit articulum asserentem, "quod Entia declinant ab ordine primae causae in se consideratae, sed non in ordine ad reliquas causas agentes in vniuerso; Error, inquiens, quia essentialior & inseparabilior est ordo entium ad primam causam quam ad causas inferiores". Et rursus alium affirmantem, quod ad hoc, quod effectus omnes sint necessarij respectu causae, primae, non sufficit quod ipsa causa prima non sit impedibilis, sed exigitur quod causae mediae non sint impedibiles: Error, inquiens, quia tunc Deus non posset facere aliquem effectum necessarium sine causis posterioribus. Quare & idem Doctor distinctius ista pertractans de potentia Dei, quaest. 4a quaerente, Vtrum sit iudicandum aliquid possibile, vel impossibile secundum causas inferiores vel superiores, dicit respondendo, quod iudicium de possibili & impossibili potest considerari ex parte iudicantium: Si enim sint quae scientiae, quarum vna considerat causas altiores, & alia minus altas; iudicium in vtraque non eodem modo sumeretur, sed secundum causas quas vtraque considerat. Est autem duplex sapientia, scilicet mundana, quae dicitur Philosophia, quae considerat causas inferiores & secundum eas iudicat, sicut medicina de sanitate; & diuina, quae dicitur Theologia, quae considerat causas superiores, id est, diuinas, secundum quas iudicat quae sunt diuina attributa, vt sapientia, bonitas, voluntas diuina & huiusmodi: quare secundum consideratione Theologi omnia illa que no sunt in se impossibilia, possibilia dicutur. Cum ergo secundum huius Doctoris sententiam nihil obstet, cur non omnia quae euenient, de necessitate euenient, nisi istud, quod necessitas non dicitur secundum causas superiores, & hoc non obstat, sed potius adiuuat, cum sit verum maxime loquendo Theologice, vt est doctum, sequitur manifeste quod omnia, quae euenient, de necessitate euenient respectu superiorum causarum. Praeterea multa futura fient immediate a Deo sine coactione inferiorum causarum; Illa ergo non possunt dici contingenter futura, propter contingentiam inferiorum causarum; quare in illis non habet responsio sua locum; ergo secundum eum ad minus omnia talia de cecessitate euenient, quare & simpliciter omnia: Voluntas enim diuina liberius & contingentius se habet ad omnem suum effectum extrinsecum, quam aliqua causa secunda ad suum, sicut nona, decima, vndecima, & duodecima partes corol. 5i. huius ostendunt. Ex his ergo omnibus non immanifeste arbitror demonstratum, quod fatum seu famen diuinum necessitatem huiusmodi omnibus ingerit & imponit. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit articulum, qui dicebat "quod Fatum, quod est dispositio vniuersi, procedit ex prouidentia diuina non immediate, sed mediante motu corporum superiorum, & quod illud fatum non imponit necessitatem inferioribus, quia habent contrarium, sed superioribus": omnia ergo quae euenient, de necessitate causarum superiorum euenient, quod & plane testantur alij duo articuli proximo recitati. Hanc eandemque sententiam profitentur expresse autoritates Augustini 5. de Ciuit. Dei 9. & 10. allegatae in probatione corollarij primi huius; Autoritates quoque eiusdem de Correptione & gratia 6o & 70. quas 2oun. secundi recitat, volunt idem. Nam 69. dicit quod Deo volenti facere saluum hominem nullum resistit arbitrium; cuius causam statim subiungens, Sic enim, inquit, seu velle, seu nolle in volentis aut nolentis est potestate vt diuinam voluntatem impleat. nec superet potestatem, & 70. Quando Deus voluit Sauli regnum dare, non erat in potestate Israelitarum subdere se ei, siue non subdere, quod vtique in eorum erat positum voluntate, vt H etiam Deo valerent resistere, qui tamen hoc non fecit nisi per ipsorum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium quo placet inclinandorum omnipotentissimam potestatem. Et infra de quodam Semei, qui tamen 1. Paralip. 12. vocatur Abishai, quem induit Spiritus Domini vt promitteret & ferret auxilium Dauid Regi, sic ait, Nunquid posset iste aduersari voluntati Dei, & non potius eius facere voluntatem, qui in eius corde operatus est per spiritum eius, quo indutus est, vt haec vellet, diceret & faceret? Hoc idem testatur clarissime autoritas Auicennae 10. Met. suae I. vigesimo nono capitulo primi scripta. Boetius etiam 5. de Consolatione Philosophiae prosa vlt. post huius problematis ventilationem plurimam finaliter sic respondet; Fatebor rem quidem solidissimae veritatis, sed cui vixali¬ quis nisi diuini ingenij speculator accesserit. Respondebo namque idem futurum, cum addiuinam notionem refertur, necessarium, cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Et infra, Si quid prouidentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem: at quidem Deus ea futura, quae ex arbitrij libertate proueniunt, praesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria // siunt per conditionem seu dispositionem diuinae notionis, per se vero considerata ab solutam naturae suae libertatem non deserunt. Huic autem responsioni innititur Gratianus in canone 23. quaestione quarta vbi praemissa disputatione de eadem materia, definitiue respondens, sic ait; Quamuis conuenienter dicatur, si haec praedestinata vel praescita sunt necessario euenient, non tamen ideo absolute verum est quod necessario euenient, quae praedestinata sunt vel praescita, quia hic necessitas refertur ad rerum euentum, ibi ad intuitum diuinae praescientiae: quam responsionem confirmat per autoritatem Boetij allegatam, quamBuis non a Boetio, sed ab Augustino eam alleget; Nec mirum, si inter tot & toties allegatas in vnius nomine semel erret; Veruntamen si Augustinus eandem autoritatem conscripsit, nescio, non recordor, nec credo quod in libris Augustini valeat inueniti, si tamen inueniatur in eis, tanto est magis authentica & accepta. Quem & sequitur sanctus Thomas super 1. sentent. dist. 38. quaest. vlt. quaerente, Vtrum scientia Dei sit contingentium, vbi respondendo ad quoddam argumentum, sic ait; Dicendum quod actus diuinae cognitionis transit supra contingens, etsi sit futurum nobis, sicut transit visus noster supra ipsum dum est, & quia esse quod est, quando est, necesse est, quod tamen absolute non est necessarium; ideo dicitur quod in se consideratum est contingens, sed relatum ad Dei cognitionem est necessarium, quia ad ipsam refertur secundum quod est in esse actuali: & huic responsioni innititur in tota ista materia consequenter. Item nullus homo est liberior Iesu Christo; sed omnia quae euenerunt circa ipsum, euenerunt de necessitate superiorum causarum, scu voluntatis diuinae, sicut primo C huius fuerat demonstratum.
On this page