Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 12
CAP. XII. Ostendit quale sit illud primum principium, quia affirmatiuum, & quod sit illud quod Deus est, seu Deus est Deus.
INuento igitur quod primum principium complexum est in Deo; vel de eo, restat vlterius quaerere, quale & quod est illud. Primo ergo quaerendum est, quale sit illud, vtrum Affirmatiuum, vel potius negatiuum. Quod autem non sit pure negatiuum, apparet, quia pura negatio nihil ponit; Primum principium complexorum ponit, & causat omnia vera complexa sequentia, sicut capitulum proximum demonstrauit; non est ergo pure & totaliter negatiuum. Nec est negatiuum praegnans, seu implicans, quia talis negatiua virtute solius negationis penitus nihil ponit, sed si forsitan quicquam ponat, hoc est virtute alicujus affirmatiuae prioris quam importat: ergo illa affirmatiua per se potius est primum principium complexorum. Ipsa enim per se est causa veritatis in alijs; sed illa negatiua non nisi per illam, ergo illa prior, Sed nihil tale est primum verum complexum, & causa veritatis in alijs, quo est aliud verum prius, & alia causa prior. Item sicut 2. capitulum ostendebat, omne quod est per accidens aliquale, reducitur ad aliquod prius, quod per se est tale: talis autem negatiua implicatiua seu praegnans tantum per accidens ponit & causat in alijs veritatem; ergo reducitur ad aliquod per se prius, cuius virtute hoc facit; illud ergo aliud prius & magis causat veritatem in alijs; Igitur illud est potius principium complexorum. Hoc etiam aliud est prius verum, & causa veritatis hujus negatiuae, ergo illa non est primum verum, nec primum principium complexorum. Item secundum Philosophum I. Post. 17. Demonstratio affirmatiua est dignior, melior, & nobilior, prior & potior negatiua, & propositio affirmatiua propositione negatiua similiter, vt ibi dicit & probat. Omnis enim negatiua per affirmatiuam probatur, & cognoscitur, non e contra. Item sicut demonstratio affirmatiua ad negatiuam, sic propositio affirmatiua ad negatiuam; sed demonstratio affirmatiua praecellit negatiuae in conditionibus supradictis; quare & propositio affirmatiua praecellit similiter negatiuae. Quod autem affirmatiua probet negatiuam & non e contra; patet ex libro Priorum de omnibus syllogismis. Et quod negatiua cognoscitur per affirmatiuam, & non e contra, sequitur ex ipso, & patet similiter; quia priuatio cognnoscitur per habitum, & non e contra, vt probat Philosophus 3. de Anima 25. & patet similiter in Comment. Vnde & Auicenna 1. Metaph. 5. Esse notius est quam non esse; Esse enim cognoscitur per se, non esse vero per esse. Quibus & consentit Augustinus, 12. de Ciuit. Dei 7. dicens tenebras & silentium esse nota, non sane in specie, sed in speciei priuatione: Affirmatio autem est esse quodammodo & habitus, vel haec importat; Negatio vero non esse atque priuationem. Item omnis negatiua vera habet affirmatiuam veriorem priorem, quae sit causa illius, vt patet per Philosophum 2. peri hermenias vlt. sic dicentem, Si quod bonum est, & bonum est, & malum non est; hoc quidem secundum se, scilicet est bonum, illud vero secundum accidens, scilicet non est malum: Accidit enim ei malum non esse; magis haec in vnoquoque vera, quae secundum se est, & etiam falsa; ergo haec bonum est bonum, verior est & prior, quam ista, bonum non est malum. Est etiam causa illius, quia enim bonum est bonum, ideo non est malum, & non e contra; quia non esse malum, penitus nihil ponit, & per consequens nihil causat. Primum ergo principium complexorum nullatenus negatiuum, sed affirmatiuum firmiter arbitrandum. Ostenso igitur quale sit istud principium, iam superest inuestigare vlterius quod sit illud, Vtrum videlicet sit Deum esse, an Deum scire omnia vera, vel Deum velle omnia vera; quodlibet enim horum posset tale principium estimari: Nam sicut ex 9o huius apparet, voluntas Dei est prima & summa causa omnium, quare & omnium veritatum; ergo Deum velle est primum principium complexorum. Sed haec aestimo non est vera; Illud enim non est primum verum quo est aliud verum prius; sed Deum velle habet aliud verum naturaliter prius eo, scilicet Deum cognoscere, quoniam Deus naturaliter prius cognoscit quodlibet volutum quam velit illud. Omnis enim volutio est necessario praecogniti, sicut tam Philosophis quam Theologis satis constat. Ideoque poterit apparere Deum cognoscere siue scire, esse principium iam quaesitum. Sed apparentia ista fallit; Est enim aliud verum naturaliter prius isto, scilicet Deum esse, Deum esse cognitiuum, Deum esse omnipotentem cum similibus suis, distinguendo & multiplicando ista in Deo, & secun¬ dum prius & posterius ordinando, non essentialiter omnino siue realiter, sed intellectualiter aut imaginarie, sicut tam Philosophi quam Theologi solent loqui, sicut ab Aristotele in De Mundo fuit superius allegatum. Et patet idem per eundem 12. Metaph. multis locis, & per Auerroem Commentar. 39. hoc idem plenius declarantem; quod etiam doctus Plato, Auicenna, Algazel, & Auicebrol testantur concorditer, sicut probant superius allegata. Sic etiam loquitur Apostolus ad Romanos I. cum dicit; Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sed sempiterna quoque eius virtus ac deitas; & alibi in sacra Scriptura creberrime. In libris quoque Augustini de Trinitate, & alijs ac caeterorum Sanctorum, omniumque Doctorum distinguuntur quodammodo, potentia, scientia, & voluntas: Multa enim potest, & scit, quae non vult. Idem patet de iustitia, gratia, & misericordia, & multis similibus, omnibus satis notis. Vt autem istud principium possit facilius inueniri, sciendum secundum Philosophum 2. Metaphysic. Quod licet Deus de se, & apud naturam existat notissimus, intellectus tamen animae nostrae sic se habet ad eum, sicut oculi Nycticoracum ad lucem diei, scilicet ipsum Solem; & hoc est aequaliter ex limositate corporalis materiae oculos animae obumbrantis. Quamdiu igitur corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, & terrena habitatio deprimit fensum plurima cogitantem, non potest homo intelligere Deum perfecte sicuti est, ipsomet dicente Mosi deprecanti. Non poteris videre faciem meam, non enim videbit homo, & viuet, Exod. 33. Quare secundum Philosophum, I. Physie, & alibi; Innata est nobis via a notioribus nobis ad notiora naturae, quae sunt simpliciter notiora, a posterioribus scilicet ad priora, & a causatis ad causas. Nomina igitur quibus Deum cognoscimus: non significant ipsum per se essentialiter, & penitus absolute, quoniam a creaturis, & effectibus notioribus nobis transferuntur ad ipsum ignotiorem nobis, licet simpliciter notiorem. Ideoque dicit Philosophus in De Mundo vlt. Cumque sit vnus, multinomius est nominatus ab omnibus passionibus quas innouat; Vocatur enim Iupiter. Zima, filius Saturni, Enicus, fulmineus, pluuialis, tonitrualis, tempestuosus, serenus, & in summa loquendo, coelestis & terrestris appellandus a qualibet natura, & fortuna, velut ens ipse omnium causa; cui & concordant Hermes atque Dionysiis superius recitati. Vnde & Rabbi Mose de duce dubiorum, 58. Omnia nomina Creatoris quae inueniuntur in libris sunt sumpta aboperibus, praeter vnum nomen quod est appropriarum ei, scilicet tetragrammaton, & idcirco vocatur nomen separatum, quia significat sapientiam Creatoris significatione pura in quo non est participatio. Si igitur vt hic dicit, nomen Domini tetragrammaton, vel quodlibet aliud significet Deum pure, subijciaturque verbo seu praedicato simplicissimo, siue purissimo dicto de Deo, propositio sic affirmans erit primum simpliciter ve rorum omnium complexorum, & principium primum intrinsecum totius generis complexorum. Si autem nullum nomen creatum, nec aliquid aliud ab vnico Dei Verbo, quod est eius imago perfecta, significet eum pure, quod reputo magis probabile; ponatur quod hoc nomen, Deus, quod est tetragrammaton, quatuor scilicet literarum, imponatur Deo ab essentia eius pura, & significet eum purissime, quo poterit comprehendi ab aliqua creatura, & propositio coniungens simplicissime & purissime verbum vel praedicatum purissimum cum isto subiecto, est principium iam quaesitum, scilicet Deus est, vel Deus est Deus. Quod autem proprijssimum & purissimum nomen Dei, ab eius pura essentia imponatur, patet, ipsomet docente Moysem nomen eius scire volentem, dicendo; Ego sum qui sum, Exod. tertio: quam autoritatem tractans Rabbi Mose, vbi prius 6I. vult quod hoc nomen maxime competat ipsi Deo, & significat Necesse esse; & supra 58. dicit: Quod nomen Dei tetragrammaton, quod est Deo maxime proprium, fortassis significat super ratione Necesse esse, quare nomen sumptum a pura eius essentia videtur sibi proprijssime conuenire. Apparet ergo quod Deus est, vel Deus est Deus, sit primum principium complexorum, si praedicatum & verbum essentialissime, & propriissime correspondenter significet vt subiectum. Sunt autem vera duplicia, superiora scilicet, & inferiora; inferiora vera, sunt omnia dicta de creabilibus, vel creaturis; & vniuersaliter de quocunque quod non est Deus, vel etiam de Deo per respectum ad aliud, vt Deus est Dominus omnium, vel Creator: Vera superiora sunt, quae in solo Deo consistunt; vt, Deus est potens, sapiens, atque bonus. Horum autem haec quidem sunt, quodammodo posteriora naturaliter, haec priora. Posterius enim est Deum velle, quam cognoscere; & cognoscere, quam esse: Esse enim naturaliter haec praecedit & vniuersaliter omnia talia attributa. Quod licet de se satis appareat, potest tamen per simile suaderi. Esse enim simpliciter in rebus creatis praecedit naturaliter omne esse earum determinatum ad esse tale vel tale, dicente quarta propositione de causis, Prima rerum creatarum est esse, & non est ante ipsum creatum aliquid; quare & simili sic videtur // de om¬ nium Creatore. Item per superius habita, Primum principium complexorum est affirmatiuum, quid ergo possit aliud affirmare quam esse primum de ente primo, purissimum de purissimo, & simplicissimum de simplicissimo; quaelibet enim affirmatio alia posterior erit tali. Videtur igitur Deum esse, vel Deum esse Deum, esse simpliciter primum principium complexorum. Illud enim verum est principium ceterorum, quod naturaliter ipsa praecedit. Unde & Anselmus de veritate 10. Omnia summae veritati debent; ipsa vero nulli quicquam debet, nec vlla ratione est quod est, nisi quia est. Hic forsan aliquis sic opponet, Illud non est primum verum quo est aliud verum prius; sed Deum esse, habet aliud verum prius, scilicet Deum posse esse; sequitur enim de quocunque, hoc est, ergo hoc potest esse, & non conuertitur; ergo per illam definitionem prioris notissimam, Deum posse esse, est prius naturaliter quam / hunc esse. Haec autem argutia peccat in materia: Prius enim est Deum esse, quam posse esse, quod videtur mirabile, sed est verum: Omne enim possibile seu potens esse aliqua potentia existente priore est tale; Deus autem non est potens esse per aliquam potentiam alienam, Non enim indiget vllo tali, nec per potentiam aliam praecedentem, cum nulla sit talis: est ergo Deus potens seu possibile esse per potentiam propriam sibi actualiter inhaerentem; Potentia autem possibilitas seu potestas est vnum attributum diuinum, prius ergo naturaliter est illud cui attribuitur & inhaeret, scilicet essentia pura Dei; quare & Deum esse videtur prius naturaliter, quam Deum posse esse, sicut ibi potest prioritas assignati. Hoc autem totum ex primo huius apparet. Causa autem quare magis apparet contrarium, est quia ita est in omnibus alijs citra Deum, a quibus sicut superius dicebatur, assurgimus ad cognitionem Dei, iudicantes sic esse in omnium Creatore, sicut est in omnibus creaturis. In his enim omnibus posse esse praecedit actualiter esse; Totus enim mundus prius potuit esse quam esset, & cum non ens nullam potentiam habeat, mundus quando non fuit, non fuit possibile esse per potentiam propriam, sed diuinam; Vnde Anselmus de Casu diaboli 12. quod nihil est omnino nihil habet, & ideo nullam habet potestatem, & sine potestate omnino nihil potest, & mundus antequam fieret nihil erat; ergo omnino nihil antequam esset, potuit; non potuit ergo esse, antequam esset; quare antequam esset possibile, & impossibile fuit eum esse; ei quidem in cuius potestate non erat, vt esset, erat impossibile; sed Deo in cuius potestate erat, vt fieret, erat possibile: quia ergo Deus prius potuit facere mundum, quam fieret, ideo est mundus, non quia mundus potuit prius esse.
On this page