Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 35
CAP. XXXV. Contra Pelagium, quod gratia gratis datur a Deo, non praece¬ dentibus meritis comparatur.
AMplius autem, quia sub prouidentia Dei magnifica diuina munera continentur; necesse videtur, qui de prouidentia Dei vult agere. de diuinis muneribus non silere. Omnia siquidem praeter Deum, quinimo etiam Deus ipse, diuina munera // computantur, sicut tertium huius, & 4. 2. 9. 27, & sequentia manifestant. Quare dicit Apostolus quod ipse dat omnibus vitam, & inspirationem, & omnia. Hoc igitur cognito, vlterius ostendendum, quod Deus dat omnia munera sua gratis. Non / enim est cupidus, neque indigens alicuius, sicut tertia pars, & quinta Corollarij, primi docent: Sic etiam dare est magnificentius & liberalius, melius & perfectius, quam alio modo dare, seu potius vendere, pro aliquo commodo prouenturo ex munere donatori. Hic igitur modus dandi Deo incunctanter est dandus, per primam Suppositionem, & tertiam partem Corollarij primi huius, sicut & vicesima nona pars eiusdem Pelagianos redarguit. Quapropter & quodlibet donum Dei potest non incongrue, gratia Dei dici, gratia scilicet gratis data: Haec autem gratia communis est omnibus creaturis ire rationalibus & rationalibus, gratis pariter & ingratis. Nec sine gratiarum actione gratissima vlterius aduertendum, quod est quaedam gratia, quaedam species gratiae iam praedictae, gratis omnibus multum grata, quae nedum gratis datur a Deo, verum etiam cui datur, efficit gratum Deo, charum, amicum, & filium in praesenti, & confortem gloriae in futuro. De hacigitur gratia, ipsa me dirigente, per omnia, contra Pelagianos ingratos, & gratiae inimicos, paululum disserendum. Dicunt nempe Pelagiani pestiferi, quod haec gratia Dei summa, nequaquam gratis datur a Deo, sed praecedentibus meritis comparatur. Verum hi Pelagiani per hic praemissa, & per 29. partem Corollarij primi, huius, pelluntur in pelagus & plectuntur. Praeterea si Deus det merita aut quaecunque adiutoria alicui praedestinato ad Regnum, non dat ea propter aliquam vtilitatem Dei secundum priora, sed vt ille praedestinatus consequatur Regnum per ea, quia rationabiliter vult; & potest ostendi per 22un istius; & si vult ipsum habere merita, vt per ea consequatur Regnum, prius naturaliter vult ipsum habere Regnum; haec enim est causa finalis quodammodo, quare vult ipsum mereri, scilicet vt per hoc acquirat sibi Regnum, & gratis acceptat eum ad Regnum prius quam velit aut acceptet merita eius. Quia ergo primo ex sua liberalitate magnifica, gratis acceptat ad regnandum, nec decet quod ad tantum regnum ascendat immeritus; vult eum mereri, & dat sibi adiutorium, & gratiam ad merendum. Gratia ergo gratificans & gratia gratis data, secundum distinctionem 25. scriptam, praecedit naturaliter omnia merita cuiuscunque. Hoc posset probari a simili: Si enim pater velit filium mercari, vt emat agrum, prius naturaliter vult ipsum habere agrum, quam mercati; haec enim est causa finalis illius, ideoque gratis dat sibi pecuniam, non propter hoc quod mercatus est, sed vt mercetur, & sic agrum acquirat. Hoc etiam totum confirmatur per illud Philosophicum vulgatum ex 2. Phys. 89. & 3. de Anima 49. & 3. Eth. 8. In operabilibus, primum in intentione est vltimum in executione. Item voluntas fertur in finem per se & primo, in tantum quod non consulit circa ipsum, sed non fertur in media; nisi tantummodo propter finem; ideoque de ipsis consulit studiose. Quare prius vult finem quam media. Vnde Philosophus 2. Eth. 8. Consiliamur autem non de finibus, sed de his quae ad fines: Neque enim Medicus consiliatur, si saluabit, nec Rethor si persuadebit; nec Politicus si pacem faciet; neque illorum aliquis de fine, sed ponentes finem aliquem, qualiter, & per quae erit, intendunt. Item Deus bene praescit & vult, quod quicunque habet perseueranter bona merita, regnabit, nec aliquis potest habere bona merita perseueranter, nisi ipsemet velit, operetur, donet, & seruet, per nonum istius; Prius ergo tempore & natura vult Deus quenquam regnare, quam debet sibi bona merita; quare & priusquam habeat bona merita. Non ergo propter merita, tanquam propter causam priorem, ipsum gratificat & acceptat ad Regnum, sed gratis omnino, & propter hoc dat sibi gratiam ad merendum.
Ego autem stultus a scientia Dei & vanus, quando Philosophicis literis intendebam, errore contrario seducebar. Quandoque enim audiui Theologos istam tractare materiam, & pars Pelagij mihi verior videbatur. In Scholis enim Philosophorum, raro solebam quicquam audire de gratia, nisi aequiuoce forsan dicta; sed tota die audiui, quod nos sumus Domini nostrorum actuum liberorum, & quod in nostra potestate est, operari bene vel male, habere virtutes vel vitia, cum similibus suis multis. Et si quandoque in Ecclesiae audiui lectionem Apostoli gratiam extollentem, & liberum deprimentem arbitrium, cuiusmodi est illud ad Rom. 9. Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, & multa similia, ingrato mihi gratiae displicebat. Cum Manichaeis quoque credebam Apostolum, velut hominem, potuisse in aliquo, a veritatis semita deuiasse. Postea vero adhuc nondum Theologiae factus auditor, praedicto argumento velut quodam gratiae radio visitatus, sub quadam tenui veritatis imagine, videbar mihi videre a longe gratiam Dei omnia bona merita praecedentem tempore & natura, scilicet gratam Dei voluntatem, qui prius vtroque modo vult merentem saluari, & prius naturaliter operatur meritum eius in eo, quam ipse, sicut est in omnibus motibus primus Motor; vnde & ei gratias refero, qui mihi hanc gratiam gratis dedit. Augustinus etiam hoc errore Pelagij se fatetur quandoque deceptum, in tantum quod textus Apostol gratiam commendantis, testimonijs Legis & Prophetarum nequaquam sibi videbatur congruere, sed etiam aduersari; a quo errore ad veritatis notitiam similis ratio deducebat: Dicit enim de praedestinatione Sanctorum quarto. Cum similiter vt Pelagius errarem, putans fidem, qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis in nobis, & per illam nos impetrare Dei g dona, neque fidem putabam Dei gratia praeuenire, hoc praecipue Apostoli testimonio ictus, conuictus sum, Quid habes, quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Et septimo Confess. vlt. postquam confessus est, quomodo per libros, sapientiam, & scientiam saeculares erat inflatus, & postea diuina gratia visitatus, sic dicit; Auidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, & prae caeteris Apostolum Paulum, & perierunt illae l/ questiones, in quibus aliquando visus est mihi aduersari, & non congruere Testimonijs Legis & Prophetarum textus sermonis eius, & apparuit mihi vna facies eloquiorum castorum, & inueni quicquam verum illac legerem, hac cum commendatione gratiae tuae dici, vt qui videt non sic glorietur quasi non acceperit; Quorum etiam vestigia in tota ista materia quan¬ tum possum, specialiter insequor, quia vnus mihi videtur tam Logicus, quam Philosophus Apostolorum, aliusque Doctorum. Multi quoque, vt timeo, moderni Philosophis hanc falsam insaniam sub specie verae sapientiae charius amplectuntur. Videtur enim multis, multum verisimiliter colorata, conueniens experientiae & consona rationi Cfalsa enim quandoque probabiliora sunt veris) quam tamen si vere philosophari voluerint, possunt philosophice confutare, non dico per rationes hic positas, aut ponendas, sed forte per alias fortiores, quas preueniente Dei gratia poterunt inuenire. Amplius autem gratia Dei duce, proceditur isto modo: Nullus potest habere merita, nec perseuerate in eis, nisi Deus det & seruet, vt proximo est ostensum; & si vellet dare malo bona merita & seruare ea, sicut facit bono, ipse mereretur, & perseueratet similiter sicut bonus, sicut decimum clare probat. Non ergo propter merita, sed gratis eligit hunc, non illum. Item si Deus propter bona merita priora det gratiam, quare ergo dat illa merita? non propter alia merita priora, ne forte sic processus fieret infinitus; gratis ergo dat illa, quare & gratiam. Haec enim ex vi nominis sui, inter omnia data, gratissime dari videtur. Nec potest dici, quod dat huic bona merita, quia praescit quod bene vsurus est illis, quia ita faceret quilibet, si Deus vellet quod bene vteretur illis, vt patet per decimum. Nec alias poterit, sicut capitulum nonum probat; quomodo etiam posset quis bonis meritis male vti, aut non bene, cum bonum meritum bonus vsus, seu actus existat? Item si Deus daret alicui gratiam propter merita, ergo quia merebitur, vellet ipsum regnare, & quia merebitur, vellet ipsum habere merita. Ipsum ergo mereri esset causa volutionis diuinae mouens voluntatem diuinam, & ipsa, patiens a mereri, contra vicesimum, & quod ipse merebitur, esset causa, quare Deus vult ipsum mereri, quod falsum est; contrarium enim est verum. Propter hoc enim, quod Deus vult ipsum mereri, ipse merebitur, sicut 14. ostendebat. Adhuc autem, tunc Deus, quantum est de se, esset in potentia, & in differentia pura, ad volendum hunc habere gratiam, vel carere, & pateretur, actuaretur, & determinaretur per meritum huius bonum vel malum, quod perfectioni, & actualitati eius summae repugnat, sicut ex vicesimo huius patet. Item, si Deus non daret gratissime gratiam, sed propter aliquam causam iuferiorem contingentem & liberam, non certe praesciret se daturum illam, sicut decimum octauum huius ostendit: Eadem enim causa praecise qua Deus primo praescit se daturum gratiam, pro tempore dationis scit se dare illam. Nam propter quamcunque causam tunc dat gratiam, semper praesciuit & voluit dare gratiam propter illam; alias enim haberet mutabilem voluntatem, contra vicesimum tertium. Item si Deus daret gratiam pro meritis, hoc vellet & faceret, quia sic fieri iustum esset, cum tamen sit e contra & non ita, sicut vicesimum primum docet. Item tunc collatio gratiae, & meritum hanc praecedens non continerentur sub diuina prouidentia, cum per capitulum decimum ipsa sit efficax, sed relinquerentur casui & fortunae contra 27um, & alia quae sequuntur. Item per primam suppositionem Deus est tantum bonum, quod non potest intelligi aliquid maius eo, & bonum est sui ipsius communicatiuum, & maius magis; Deus ergo est ita liberaliter communicatiuus & datiuus, quod liberalius communicari vel dari non poterit cogitari: sed liberalius est dare gratis omnino nullo penitus merito praecedente; sic ergo Deus dat, maxime cum non indigeat bonis nostris; & quid liberalius vel gratius dabit quam gratiam? dat ergo gratiam Deus gratis. Hoc autem & significatio nominis gratiae significare videtur, quod sit videlicet gratis data, in quo fundans se Apostolus ad Romanos, vndecim. probat per demonstrationem ducentem ad impossibile, scilicet ad abnegationem eiusdem a se, gratiam non esse ex operibus: Si, inquit, gratia, non ex operibus, alioquin, id est, si detur oppositum, Gratia, iam non est gratia. Et supra 4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Item aliqui homines virtuosi, vt liberalis & magnificus, dant pure liberaliter & gratis omnino, secundum exigentiam suae virtutis sine aliquo merito praecedente, vel etiam subsequente, vt 4. Eth. docetur; ergo est & Deus cum sit omni homine virtuosior, liberalior, & magnificentior infinite; imo & si isti virtuosi hoc faciant amicis, vel etiam non inimicis tantum modo ipse nedum hoc faciet amicis, & non inimicis, si qui tales sunt medij, sed etiam inimicis. Nam secundum Augustinum, Enchir. 56. Minus bonum est erga eum esse beneuosum, siue etiam beneficum, qui tibi nihil mali fecerit, sed illud multo grandius, atque magnificentissimae bonitatis est; vt tuum quoque diligas inimicum, & ei bonum velis & facias. Vnde Apostolus ad Romanos, quint. Commendat, id est, commendandam ostendit, Deus charitatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, & eum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filij eius. Item decentius videtur, quod bona dispensentur secundum voluntatem sapientioris & melioris, quam secundum voluntatem minus sapientis & boni; Deus autem omni homine est sapientior & melior infi¬ nite; decentius ergo videtur, quod omnia dispensentur secundum voluntatem diuinam, quam causaliter a priori secundum merita voluntatis humanae. Vnde ad Ephes. 1. Qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae. Item nulli dubium, quin Deus posset conferre gratiam suam gratis, & hoc esset misericordius atque decentius; quis ergo in tantum nouit sensum Domini, aut consiliarius eius fuit, quod audeat negare Deum sic facere, cum debeat hoc potius affirmare, qui & in paruulis ita facit notorie, sicut trigesimum primum huius allegat? Etsi quis dicat, Non est iustum sic fieri; quare non sic facit; sciat ex vigesimo primo huius, nihil esse iustum in talibus, nisi quia volutum est a Deo, non e contra: Non enim quia iustum est, ideo volutum est a Deo. Item si quis meruit gratiam suam dignior est illa, quam si illam non meruisset; Dignus est enim operarius mercede sua, Luc. 10. & adRom. 4. Ei, qui operatur, merces imputatur non secundum gratiam, sed secundum debitum; quilibet ergo homo habens gratiam quam meruit, dignior est illa, quam Christus gratiam vnionis, vel quacunque alia gratia sibi in principio gratis data, (Non enim meruit hanc vel illam) quod quicunque concesserit, monstrabit se non esse membrum Christi, sed potius Antichristi, cum se efferat supra caput. Vnde Augustinus de praedestinatione Sanctorum 19. Est praeclarissimum lumen praedestinationis & gratiae ipse Saluator Christus Iesus, qui, vt hoc esset, nullis praecedentibus meritis comparauit. Aperiat itaque nobis in capite nostro ille fons gratiae, vnde vnicuique secundum mensuram per cuncta eius membra se diffundit; ea gratia sit ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus. Et sequitur capitulo vigesimo; Quisquis in capite nostro praecedentia merita singularis illius generationis inuenerit, ipse in nobis membris eius praecedentia merita multiplicatae regenerationis inquirat. Et Enchirid. 27. & de bono perseuerantiae penult. & vlt. similia multa dicit; vbi capite vltimo ita dicit, Qui hunc fecit nominem iustum sine vllo merito praecedente, ipse ex iniustis facit iustos, sine vllo merito praecedente ipsorum, vt ille caput, illi membra sint eius. Item positio huic contraria aufert a Deo gratiarum actionum & laudum, timoris & honoris maximam portionem; spem quoque hominis eradicat a Deo, & fundat in seipso: Quis enim gratias aget aequaliter, & laudabit, timebit Deum & amabit, si reddat meritis suis proemium debitum, sicut si gratis ipsum etiam inimicum praeueniat, & conferat cuncta bona? Quare etiam non sperabit in seipso, cum sufficiat ipse sibi? quae tamen quam perniciosa sunt omnia, & Christianae doctrinae contraria, quis ignorat? Hoc etiam testatur copiosissime vtriusque series Testamenti, vnde pauca testimonia nunc adducam. Deuteronomij nono; Neque enim propter iustitias tuas ingredieris, vt possideas terram. Iob 31. Si laetatum est in abscondito cor meum, & osculatus sum ma num meam ore meo, quae est iniquitas maxima, & negatio contra Deum altissimum: Super quod dicit beatus Gregorius 22. Moral. 9. Per manum quippe operatio, per os autem locutio designatur. Manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit, & virtutem suae sibi tribuit operationis. Sancti autem viri sciunt, non virtute propria, sed praeueniente gratia, ad meliora se vota vel opera commutatos. Et quia Autoris sui gratiam negare conuincitur quisquis sibi tribuit quod operatur, protenus subdit, quae est iniquitas maxima, &c. quia illum negat, cuius despecta gratia, sibi vires boni operis arrogat. Psalmo 55. Pro nihilo saluos facies eos, & pro nihilo habuerunt terram desiderabilem Psalmo 105. & supra 87. Pluuiam volunt ariam segregabis haereditati tuae, &c. Super quod Augustinus in expositione praemissa, subiungit; Multo congruentius intelligitur ipsa gratia pluuia voluntaria, quia nullis praecedentibus operum meritis, gratis datur. Si enim gratia, non ex operibus; alioquin gratia, iam non est gratia; Non enim dignus sum, inquit, vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; Gratia autem Dei sum, id quod sum; hoc est pluuia voluntaria. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis, haec est pluuia voluntaria. Adhuc autem & Esaiae 52. Gratis, glossa, id est vestra sponte) venundati estis, & sine argento redimemini; Glossa, id est, nullo merito vestro, sed gratuito Dei beneficio. Et Hos. vlt. Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee; glossa, id est, sola misericordia, quia ipse prior dilexit nos. Quod & in Nouo Testamento, in tempore gratiae clarius demonstratur. Ipse enim autor omnis gratiae per Ioannem, Dei gratiam, plane dicit; Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum; &, Nemo potest venire ad me, nisi datum ei fuerit a Patre meo, Ioh 6. Et infra 15. Sine me nihil potestis facere; Et supra 3. Spiritus vbi vult, spirat; & infra 5. Filius, quos vult, viuificat; & Marc. 3. Vocauit ad se quos voluit, & venerunt ad eum; Et lacobi I. Voluntarie genuit nos, verbo veritatis, vt simus initium aliquod creaturae eius, & similia multa valde. Testis est & Apostolus ipse Paulus, vas electionis gratuitae, in quo effectus gratiae gratis datae euidentissime // patuit, quem non insistentem bonis operibus, imo nec desistentem a malis, sed adhuc spirantem minarum, & caedis in discipulos Domini; ac Christianorum sanguinem, vt vir Belial, sitientem, ac ipsum Dominum persequentemisubito circumfulsit lux de Caelo, cum qua & ipsum praeuenit gratia lesu Christi, vt Act. 9. patet. Hic igitur specialiter quodammodo filius gratiae, nec ingratus, ipsam gratiam matrem suam in omnibus pene Epistolis deuotius honorat, extollit, & praedicat, praecipueque defendit; qui ad Romanos quasi per totam Epistolam prolixe disputans & acure, principaliter ista facit. Vnde capitulo 3. ita scribit, Omne os obstruatur & subditus fiat omnis mundus Deo; Glossa, totum ei tribuens, nihil meritis proprijs, quia ex operibus legis non iustificatur omnis caro, & iustificatigratis per gratiam ipsius: Et ad, Ephes. 2. Gratia estis saluati per fidem, & hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur: Et ad Titum 3. Apparuit benignitas & humanitas Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit. Hoc idem ad Rom. 9. & II, nedum dicit, sed probat per Autoritates veteris Testamenti, & per rationem similiter. Nono enim allegat illud Exodi 33. quod Dominus dixit ad Mosen, Miserebor cuius voluero, & demens ero in quem mihi placuerit. Vnde concludit Apostolus, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: Si tamen gratia & misericordia esset ex operibus, potius diceretur, Miserebor & clemens ero ei, qui hoc meruerit; &, Est volentis & currentis, id est, in merito operantis, vt Deus misereatur, & gratiam largiatur: Et IIo probat idem per vnam autoritatem. 3. Reg. 19. dicentem, quod Deus reliquit sibi septem millia virorum, qui non curuauerunt genua sua ante Baal. Vnde concludit, Sic ergo in hoc tempore reliquiae, secundum electionem gratiae, saluae factae sunt, & statim post probat idem per demonstrationem ducentem ad impossibile, scilicet ad abnegationem eiusdem a se, scilicet, Si gratia sit ex operibus, iam non est gratia, sicut erat superius allegatum. In hac etiam sententia omnes Doctores Catholici vnanimiter sunt concordes, inter quos Augustinus, quia sicut Apostolus primo fuit infidelis & blasphemus & inimicus gratiae Iesu Christi, postquam praeuentus ea¬ dem gratia, similiter est conuersus quodammodo singulariter imitatus Apostolum, factus est gratiae Iaudator, gratiae magnificus ac strenuus propugnator. Item ad hanc partem potest adduci vnum peremptorium argumentum; Pars enim contraria, quae ponit gratiam secundum merita nostra dari, est haeresis Pelagiana quam nedum Patres Catholici in Episcopali iudicio Palaestino damnarunt, verum & Pelagius ipse haereticus ibidem damnari metuens, similiter condemnauit, vt patet per Augustinum de haeresibus 88. & de praedestinatione Sanctorum 2. & de gratia & libero arbitrio II. & per Isidorum 8. Ethic. 19. & recitatur in Canone 24. quaest. vlt. Quid autem. Hanc etiam haeresin plene & sollicite destruit Augustinus, in diuersis libris contra Pelagianos in genere, & contra quosdam eorum, vt contra Iulianum & Coelestium in specie per libros alios speciales, vt satis norunt, qui libros Augustini nouerunt. Pro hac quoque sententia, & contra haeresin Pelagianam, adducit Lumbardus 2. sentent. distinct. 24. & multis distinctionibus sequentibus, multa & efficacia testimonia veritatis, quae gratiam operantem & cooperantem similiter clare probant. Contra haec autem Pelagius obijcit sic quaerendo, Si gratia gratis detur, cum omnes homines de se sint pares, quare datur huic, non illi? Quaero etiam ego a sic quaerente, quare Deus de infinitis animabus, & quibuslibet alijs rebus aeque possibilibus, & aeque bonis per omnia, si createntur, creat has non illas? Quaerat etiam iste, sicut in persona talium quaerit Augustinus de praedestinatione Sanctorum 19. Ego sum homo sicut Christus est homo, cur non sum quod ille? Dei enim gratia ille talis ac tantus est; cur diuersa est gratia, vbi natura communis? certe non est personarum acceptio apud Deum. Et quasi respondendo quaerit Augustinus; Quis, non dico Christianus, sed insanus hoc dicat? Idem in homilia vicesima sexta super illud Iohan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit illum, sic quaerenti, quasi non respondendo respondet; Magna, inquit, gratiae commendatio; Nemo venit nisi tractus, E quem trahat & quem non trahat, quare illum trahat & illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare: Huic tamen quaerenti respondet 2rum huius. Adhuc autem Pelagiani ingrati gratiae, non desinunt obuiare, sed sicut falsigraphi errantes, non intelligentes Scripturas, neque veritatem Dei, sicut beatus recitat Augustinus, de gratia & libero arbitrio II. talia testimonia de sacra Scriptura ad roborationem sui erroris colligunt, & proponunt: Conuertimini ad me, & ego conuertat ad vos: & 2o lib. Paral. Dominus vobiscum // si vos estis cum eo, & si quesieritis eum, inuenietis eum; ex quibus nituntur arguere, gratiam secundum merita nostra dari. Sed frustra, cum alibi sic scribatur, Deus virtutum conuerte nos, Deus, tu conuertens viuificabis nos; &, Postquam conuertisti me, ego egi poenitentiam, Ier. 31. & Thren. vlt. con¬ uerte nos Domine ad te & conuertemur, Innoua dies nostros sicut a principio. Ecce quod Dominus nos sapsos ad gratiam innouat, sicut & per eam in principio nouos facit. In talibus tamen praeceptorijs, Conuertimini ad me &c. secundum Augustinum ibidem, capit II. & 12. manifestat liberum arbitrium voluntatis. Et infra 23. Quando iubetur, vt operentur, liberum praeuenitur arbitrium, sed ideo cum timore & tremore, ne quis sibi tribuat quod bene operatur; imo si Pelagius haberet dimidium oculum, posset videre, quod Deus eo ipso quod sic llpraecipit, peruenit voluntatem, ipsam excitans ad agendum, non tamen vt sine ipso hoc faciat, sed cum ipso, sicut praecedentia docuerunt. Quapropter & dicit, Sine me nihil potestis facere, Ioh. 15. Et Apostolus 1. iad Cor. 15. Abundantius omnibus laboraui, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Similem quoque falsigraphiam recitat Aucustinus, de praedestinatione Sanctorum 13. in haec verba; Cum dicitur, inquiunt, Si credideris, saluus eris, vnum horum exigitur, alterum offertur; quod exigitur in hominis, quod offertur, in Dei est potestate, & quaerendo, sic obijcit contra eos; Cur non vtrumque in Dei est potestate, & quod iubet, & quod offertur? Et statim probat quod sic. Rogatur enim vt det, quod iubet; Rogant enim credentes vt sibi augeatur fides; Rogant pro non credentibus vt eis donetur fides; Et in suis igitur incrementis, & in suis initijs, Dei donum est fides, quamuis & ipsa, cum dicitur, Si credideris, saluus eris, proposito praemio salutis, a nobis exigatur. Ideo enim hoc & similia nobis praecipiuntur, & Dei dona esse monstrantur, vt intelligatur, quod & nos ea faciamus, & Deus facit, vt illa faciamus, sicut per Prophetam Ezechielem apertissime dicit; Ego faciam vt faciatis. Attendite, & videbitis Deum promittere se facturum vt faciant, quae iubet vt fiant. Vnde Ezechiel 36. Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum adducam vos in terram vestram, effundam super vos aquam mundam & mundabimini, & ab vniuersis idolis vestris mundabo vos, & dabo vobis cor nouum, & Spiritum nouum ponam in medio vestri; auferam cor lapideum, & dabo vobis cor carneum, & faciam vt in praeceptis meis ambuletis, & iudicia mea custodiatis & operemini. Possetque non inconuenienter intelligi, Conuertimini ad me & ego conuertar ad vos, hoc modo; Conuertimini ad me per gratiam operantem & liberum arbitrium voluntatis, & ego conuertar ad vos per gratiam cooperantem, gratiam pristinam conseruando, vel pleniorem donando, secundum quod Apoc. vlt. scribitur, Sanctus sanctificetur adhuc. Vnde & Anselmus de Concordia 10. Dicitur, inquit, conuersis, conuertimini, aut vt magis conuertantur, aut vt seruent quod conuersi sunt. Adhuc autem & quidam Pelagij aduocati non desinunt oblatrare, multa quidem & manifesta verba Epistolae, sicut dicunt, beati seronymi ad Demetriadem de Institutione virginis, allegando, contra adiutorium gratiae, & pro sufficientia liberi arbitrij ad opera quaelibet virtuosa. Sed hi, vt videtur, negligentes in hac parte scripta maiorum, Scripturam Pelagianam, quam Augustinianam, Scripturam Haereticam, quam Catholicam charius amplectuntur. Constat nempe legentibus, & non negligentibus Epistolarium beati Ieronymi, duas esse Epistolas intitulatas Ieronymo ad Demetriadem, quarum vna scilicet 94. tale habens initium, Inter omnes materias, proculdubio est ipsius, in qua nihil de excellentia liberi arbitrij continetur; altera autem videlicet 93. incipiens isto modo, Si summo ingenio parique fretus scientia, quae liberum arbitrium patenter extollit, conceditque gratiam, sed ambiguam, fatuam, & fallacem, nequaquam Ieronymi Doctoris Catholici est credenda. Neque enim stilum eius sapit, processum, nec sensum, sed alios multum distantes, sicut lectoribus facile est videre, concordatque multum in sententia, & in stilo, Epistolae magnae Pelagij directae ad Paulinum Episcopum, libro eius pro libero arbitrio, qui quatuor libros tenet, & alijs opusculis eius multis. Quare & ipsius Pelagij verisimiliter aestimanda. Nonne & ipse Pelagius in libello fidei suae, quem misit Romam ad Papam Innocentium, scribit ita? Legant Epistolam quam ad sacram Virginem Christi Demetriadem in Oriente conscripsimus, & inuenient ita nos homi nis laudare naturam, vt Dei semper gratiae addamus auxilium; & quae est illa Epistola, nisi illa superius memorata? Quare & Augustinus primo contra Pelagium, & Coelestium, de p gratia Christi, & peccato originali 23. 28. 29. 30. & 31. asserit illam Epistolam esse Pelagii, recitans, discutiens, & condemnans quasdam particulas eius plane; Qui & cum Alypio, Epi stola 7i. ad Iulianam, Ad sanctam, inquit, Demetriadem quisnam scripsit librum? & recitat discutiendo quasdam particulas Epistolae supradictae. Adhuc autem & Guido Prior Carthusiae, in Epistola sua missa ad Lazarum Priorem Durbonensem, & fratres, pro Epistolis beati Ieronymi, dicit plane praedictam Epistolam, non esse Ieronymi, imo Pelagij. Venerabilis vero Beda 1. super Cant. Canticorum, (qui est specialiter contra Iulianum) de gratia Dei, ra. Multas particulas huius Epistolae recitans & condemnans, affirmat hanc esset Iuliani, filij Pelagij, & alumni; Vnde & sic ait in libro quem ad Demetriadem Virginem Christi, de in¬ stitutione virginis, scripsit, haec eadem de potentia liberi arbitrij, quomodo sentiat, pandit; quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti & catholici Doctoris Ieronymi esse, temere arbitrantur, minime prouidentes, quod suauitas eloquentiae demulcentis, & haereseos peruersitas seducentis manifeste probet, illius hoc opusculum non esse. Quin potius ipse fidem eius vel magis perfidiam in dialogo Attici & Critaboli, quem, viuente Pelagio, edidit, cum adhuc Iulianus ab eo paruulus quasi in cauerna colubri nutriebatur regulus, diuinis expugnauerit ac perculerit eloquijs. Quidam tamen respicientes ad pauca, enuntiant facile, nihil tale in primo libro Bedae super Cantica reperiri. Sed hi nimirum falluntur, putantes primum librum Bedae expositorium super Cantica, esse simpliciter primum librum, sed non est ita. In primo namque libro, non exponit textum Cantici, sed priusquam ad expositionem Cantici accedat, per totum illum primum librum, errores & haereses librorum Iuliani discutit, & diuellit: quare & in multis codicibus iste primus liber nullatenus reperitur. Quicunque tamen initium vltimi librreius super Cantica viderit, manifeste videbit ipsum dicen¬ tem se primum illorum librorum contra Iulianum scripsisse, qui & in non defectuosis codicibus crebrius reperitur. Hic autem liber in quibusdam codicibus initium tale habet: Primo admonendum putaui lectorem, vt opuscula Iuliani, &c. in aliquibus vero tale; Scripturus Dei iuuante gratia, in Cantica Canticorum, primo admonendum, &c. sicut supra. Nec quisquam existimet Bedam, dicentem illam Epistolam esse Iuliani, contradicere Augustino dicenti illam esse Pelagij: haec enim non repugnant. Frequenter namque contingit, quod multi coniuncti vnam Epistolam mittant, aut forsitan ambo simul dictarunt, & Pelagius quia senior & magister, illam nomine suo misit, quam postea Iulianus sibi voluit vsurpare. Omnes tamen hi testes concorditer attestantur, quod illa Epistola non est beati Ieronymi, sed Pelagij, aut alicuius Pelagiani haeretici, & profani.
Corollarium
COROLLARIVM. Contra Cassianum mediantem, dicendo, Deum dare quibusdam gratiam suam gratis absque merito praecedenti, quibusdam vero non nisi prius ipsam recipere mereantur: quare & quod nullus seruus peccati mortalis potest proprijs tantum viribus liberari.
EX his igitur euidenter apparet, Cassianum mediare volentem inter Catholicos, ( affirmantes vniuersaliter in omnibus Deum primam gratiam gratis dare, & Pelagium aestimantem Deum dare cuilibet gratiam pro merito praecedenti, & nulli simpliciter, pure gratis) dicendo Deum aliquibus dare gratiam gratis pure, aliquibus vero pro merito praecedenti, grauiter delirare: quamobrem & quod nullus seruus peccati mortalis, potest proprijs tantum viribus liberari. Istud autem totum porisma patenter consequitur ex praemissis. Errorem quoque Cassiani praedictum sanctus Prosper, per totum poene libellum intitulatum sancti Prosperi pro praedicatoribus gratia Dei, contra librum Cassiani Presbyteri, qui praenotatur de protectione Dei, discrete redarguit, & diffuse repellit: Huius autem Cassiani errores in ista materia in collationibus Patrum scribuntur: Altera vero pars eius per hoc specialiter suadetur, quod omnis seruus peccati mortalis ingratus est Deo, & sine gratia gratificari non potest, nec hanc propriis tantum viribus potest acquirere per priora. Infoelix ergo homo, quis eum liberabit a corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum, ad Roman. 7. quod & Autoritates omnium Catholicorum Doctorum materiam istam tractantium vnanimiter contestantur.