Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 15
CAP. XV. De perseuerantia sempiterna, de confirmatione vide¬ licet beatorum & causa ipsius, quod ipsa est aeterna charitas Dei voluntas.
EXpedito igitur de perseuerantia temporali in via, restat inquirere de perseuerantia sempiterna in patria; de confirmatione scilicet peatifica beatorum, & de causa ipsius: Haec autem perseuerantia seu confirmatio beatorum efficit eos certos, perseuerantia miserorum nequaquam: Haec facit suos non posse peccare, illa nequaquam: Haec facit beatos comprehensores ab actu beatifico a fruitione Dei resilire non posse, illa miseros viatores nequaquam, sicut ratio beatitudinis perfectae requirit, sicut etiam multi Philosophi & Theologi omnes pariter contestantur, sicut & Petrus 2. sent. dist. quinta & septima aliqualiter recitat & declarat: quare circa ostensionem huius hoc loco, non reputo mihi ad alia properanti diutius immorandum. Circa causam vero istius multiplex sententia reperitur; Quibusdam enim videtur quod sit gratia, dicente Augustino tertio contra Maximinum 13. Cuicunque rationali creaturae praestatur, vt peccare non posset, non est naturae propriae, sed Dei gratiae; & Isidoro 1. de summo bono 10. Natura Angelorum mutabilis est, quia inest illis mutabilitas in natura, sed facit eos incorruptos charitas sempiterna: Gratia est, non natura esse incommutabiles Angelos; quod & Petrus 2. sentent. dist 7a plane tenet. Istud tamen in forma, qua dicitur, videtur pati calumniam: Si enim gratia indistincte sufficienter confirmet, gratia viatoris ipsum confirmat, praesertim cum sit eiusdem naturae sicut gratia beatorum. Item in daemonibus, & hominibus obstinatis non oportet ponere aliquem huiusmodi habitum velut causam obstinationis eorum, quare nec in Angelis aut hominibus confirmatis simili ratione. Quapropter & quibusdam videtur, quod non quaelibet nec quantalibet gratia, sed magna abundantia gratiae confirmet beatos. Vnde Augustinus de Correptione & gratia 40. Diabolus, inquit, & Angeli eius etsi beati erant antequam caderent, & se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem, tanquam praemium ipsius mansionis acciperent, id est, vt magna per Spititum Sanctum data abundantia charitatis Dei, cadere vlterius omnino non possent, & hoc de se certissime noscerent; hanc plenitudinem beatitudinis non nabebant, sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minori quidem, sed tamen beatitudine sine vllo virio fruebantur. Et sequitur 4I. sic & hominem fecit cum libero arbitrio, & quamuis scui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia & non mori & miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat, in quo statu recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine mortis & infaelicitatis vllo experimento acciperet illam, merito huius permansionis, beatitudinis plenitudinem, qua & sancti Angeli sunt beati, id est, vt cadere non posset vlterius, & hoc certissime sciret. Et 4. contra Iulianum. II. dicit, quod in fine quando videbimus summum bonum, superbiae malum animum nostrum tentare non poterit, & contra quod certemus, omnino non erit, quoniam tanta satiabitur vnusquisque charitate superioris boni, vt ad seipsum sibi placendo deficere, ab illius delectatione, seu dilectione non possit. Dicitque Lumbardus 2. sent. dist. septima, quod boni Angeli in tanta gratia confirmati sunt, vt nequeant fieri mali. Sed nec illud videtur certissimum; Ostensum est enim 30. huius, quod nulla causa secunda potest necessitare liberum arbitrium, quare nec vlla charitas vel gratia quantacunque. Item aliquis viator perfectus habet vt videtur, tantam charitatem seu gratiam, vel maiorem, in via; quantam vnus minimus beatorum puta infantu¬ ius; per haptusmu cireumcisionem vel aliunde ab oniginali purgatus, habet in patria; & haec non sufficit confirmare: Quomodocunque autem sit de facto, videtur Deum posse conferre viatori charitatem maiorem, quam habeat talis infantulus, & confirmare infantulum, aliquemque adultum sine tanto munere charitatis, quo posito reponitur difficultas. Item in obstinatis non est ponenda aliqua abundantia huius habitus, velut causa obstinationis in malo; quare nec in confirmatis in bono. Quibusdam videtur quod contemplatio Dei sit causa confirmationis beatorum in bono: Dicit siquidem Isidorus, primo de summo bono 10. Mutabilitatem naturae suffragatur in bonis Angelis contemplatio Creatoris, vnde priuatus est Apostata Angelus, & dum sunt mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari diuina. Dicitque Augustinus de vera religione 33. quod contemplatione & visione Dei Angeli & homines sunt beati; quibus & multa similia saepe leguntur a multis: Sed haec opinio sicut proxima arguetur. Praeterea Angeli ante suam confirmationem contemplabantur & videbant Deum; homo etiam secundum Petrum 4. sentent. dist. 1. ante peccatum sine medio Deum videbat, & post peccatum multi Sancti Prophetae contemplabantur, & videbant Deum, sicut clare demonstrant loca plurima Scripturarum. Item si visio Dei confirmet bonos in bono, quae visio confirmat malos in malo? Et si dicatur quod priuatio visionis diuinae confirmet eos in malo, cur ergo non omnes viatores dormientes & similes priuati visione diuina non confirmantur in malo? Alij forte dicent, quod non quaelibet visio Dei confirmat, sed elara, & multum intensa: Haec autem opinio potest refelli vt proxima a secunda. Iuxta haec autem vlterius posset fingi opinio quinta & sexta, quae dicerent quod delectatio in Deo seu quaedasm certa delectatio multum intensa in Deo est causa confirmationis quaesita: Sed hae duae possunt refelli sicut duae proximae praecedentes. Alij vero opinantur, quod adhaesio ad Deum, & quasi conglutinatio quaedam cum eo sit causa confirmationis beatificae beatorum: Dicit enim Augustinus I2. de Ciuit. Dei 1. Beatitudinis Angelorum bonorum causa est adhe rere Deo. Sed ista opinio videtur posse redargui vt priores. Et si quis eam correxerit vt quas¬ dam priores dicendo magnam adhaesionem Deo esse causam confirmationis quaesitam; Et haec eius opinio corrigetur vt similes praecedentes. Alij arbitrantur quod quia sancti in coelo non vident quicquam boni quo careant, quod possent male appetere, ideo non possunt peccare; sed in bono quod habent immobiliter confirmantur. Vnde Anselmus de casu diaboll 6. dicit de bonis Angelis, quod a Deo sunt prouecti, vt sint adepti quicquid velle potuerunt, nec iam videant quid plus velle possunt, & propter hoc peccare nequeunt. Sed istud stare non potest; Confirmatio namque est effectus posituus; habet igitur causam aliquam positiuam, quare non sufficit causa huius priuatiua. Secundum hoc etiam viator habens aliquod paruum bonum, nec videns maius, aut aliud ssic enim possent oculi eius teneri) esset immobiliter confirmatus. Nec ratio oppositionis rationabiliter ipsam fundat; Licet enim quis volens seu amans vnum bonum; non possit peccare volendo aliud seu amando, posset tamen peccare non volendo? seu non // amando illud simpliciter omittendo; vel si non possit a tali actu desi¬ stere, sed de necessitate illum semper continet, quae causa positiua confirmationis in illo? Item si sic esset, aliqua esset causa proportionalis obstinatiua malorum in malo, quae tamen non videtur posse rationabiliter assignari. Alij sequentes Anselmum de casu diaboli 22. & post, ae stimant quod causa confirmationis beatorum Lperfecta est, I quaesita est, quia sciunt se fuiuros aeternaliter miseros si peccarent, & nullus potest illud velle, vnde scit, quod aeternaliter miser erit. Sed absit; secundum hoc enim beati potius vitarent peccata timore poenae, quam amore iustitiae, quod non decet. Rursum & si miseria infernalis nunquam fuisset peceantibus ordinata, posset Deus bonos in bono aeternaliter confirmare: Item tunc oporteret assignare causam proportionalem in obstinatis, quae tamen non videtur possibilis assignari. Alij somniant, quod beati ex magna vehementia beatitudinis & delectationis annexae efficiuntur quasi ebrij, sicque ligatur in ipsis liberum arbitrium, vt omnino nequeant ab actu beatifico resilire, nec in aliquem alium actum prodire, iuxta similia tertio huius praemissa. Vnde & Propheta, Inebriabuntur ab vbertate domus tuae, & torrente voluptatis tuae potabis cos &c. Psal. 35. & Cantic. 5. Comedite amici & bibite, & inebriamini Charissimi. Sed haec nullus sobrius // existimat, nec quisquam sic somniat, nisi forte fuerit ebrius aut insanus: Quis enim in tantum desipint, imo magis infaniat, vt affirmet in beatitudine, quae tam secundum Philosophos, quam Theologos est vltima perfectio hominis, animam humanam cum suis potentijs non fore summe perfectam, aut cum fuerit summe perfecta, non posse habere vsum liberi arbitrij, & actum suum perfectum? Vnde Apostolus 1. ad Cor. 13. Charitas non agit perperam, charitas nunquam excidit; ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod exparte est; Videmus nunc per specu¬ lum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognos¬A cam sicut & cognitus sum: Alij adhuc videntes quod nullum vnum bonum per se solum possit esse causa sufficiens confirmationis, existimant, quod beatitudo totalis, quae est omnium bonorum collectio simul & summa, est causa confirmationis quaesita: Illa namque plenarie satiat, cum omne desiderabile ibi assit, & omne fugibile longe absit, estque finis liberi arbitrij naturalis, & quodlibet mobile habito fine naturali quiescit. Vnde Boetius 3. de consolatione Philosophiae prosa 2a. Omnis, inquit, mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diuerso quidem calle procedit; sed ad vnum tamen beatitudinis finem nititur peruenire; id autem est bonum, quo quis adepto nil vlterius desiderare queat; quod quidem est omnium summum bonorum, cunctaque bona intra se continens, cui si quid abforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari: Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Dicitque Augustinus I. Confess. 1. Domine quia fecisti nos ad te, inquietum est cor nostrum, donec requiescat in T te: Sed haec opinio, sicut & aliae, videtur errare, maxime si loquatur de beatitudine totali creata; Nulla enim res creata simplex, vel multiplex potest necessitare rationalem & liberam voluntatem, sicut // tertio huius patet. Voluntas etiam volens vnum duorum bononum aequalium potest illud non velle, & aliud velle, imo & dimittere volutionem boni maioris, & vellelibere minus bonum; potest quoque vacare a dilectione cuiuslibet talis boni, sicut ex secundo & tertio huius patet. Item beatitudo totalis continet in se confirmationem tanquam partem eius praeclaram, non est ergo tota beatitudo primo causa confirmationis quaesita, cum idem, puta ipsa confirmatio non sit causa sui ipsius. Item si sic esset, esset & causa aliqua correspondens obstinationis malorum, quam tamen videtur impossibile assignare. Sunt autem praeter has, & multae aliae opiniones possibiles, quas gratia breuiandi melius // astimo silentio committendas. Mihi autem videtur, quod gratia, abundantia gratiae, contemplatio Dei, & huiusmodi supradicta sunt causa quodammodo confirmationis in bono; sed nulla istarum sufficit per seipsam; causa autem confirmationis sufficiens non est, nec potest esse aliqua causa inferior, aut secunda, sed suprema, & prima, videlicet Deus ipse, Spiritus Sanctus, gratia & charitas increata, aeterna, insuperabilis & immutabilis Dei voluntas, sicut ex 130. huius. 6. & 30. ex 20. primi 90. & 100. cum 230. potest elici manifeste. Hoc autem specialiter testificari videtur illud Platonis in 2. Timaei, introducentis Deum ad Angelos sic loquentem: Dij quorum opifex paterque sum ego; Opera siquidem vos mea dissolubilia natura, mea tamen voluntate indissolubilia, quia voluntas mea est maior nexus, & vegetatior ad aeternitatis custodiam, quam illi vitales nexus ex quibus aeternitas vestra coagmentata atque composita est, sicut primo de secundo primi plenius allegatur. Cui & concordanter Propheta, Verbo Domini coeli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorum, Psalmo 32. & qui conuenientius sunt hi coeli, quam creaturae rationales coelestes in coelestibus habitantes? Quod I tractans Augustinus, cum illo versiculi praecedentis, Misericordia Domini plena est terra. tractatu 30. ita scribit; Misericordia domini plena est terra, quid coeli? audi quid coeli: Non enim indiget misericordia, vbi nulla est miseria. In terra abundat hominis miseria, superabundag Domini misericordia; Miseria hominis plena est terra, & misericordia Domini plena est terra: Coeli ergo vbi nulla est miseria, nunquid quia non indigent misericordia, non indigent Domino? Omnia indigent Domino, & misera, & felicia; sine illo miser non subleuatur, sine illo felix eget: Ergo ne forte de coelis quaereres, cum audires, Misericordia Domini olena est terra, audi quia Domino & coeli indigent, sermone Domini coeli solidati sunt, non a se sibi solidamentum fuerunt, nec ipsi coeli firmitatem sibi propriam praestiterunt: Verbo Domini coeli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorum; non habuerunt aliquid ex se, & tanquam supplementum a Domino perceperunt; Spiritu enim, oris eius non pars sed omnis virtus eorum. Hoc autem verbum non incongrue potest intelligi verbum seu actus intellectus, seu voluntatis diuinae: Nam sicut dicit Rabbi Mose de duce dubiorum 63. Verbum est triplex, scilicet lingua prolatum, conceptus mentis, dixit insipiens in corde suos) voluntas, dixit Saul vt interficeret Dauid, Duo vltimi modi competunt Creatori, vbi & tractans illud Psalmi praemissum, Verbo Domini coelifirmati sunt, &c. dicit quod sicut spiritus oris, & os sunt verba accommodata ei, sic & verbum & dictum accommodantur ei, hoc est dicere quia sunt inuenta cum intentione & voluntate sua. Quod & Moses in prima rerum origine figurate ostendens, primo dicit coelum creatum, & postea factum firmamentum, & hoc per dictum Dei seu verbum; Dixit, inquit, Deus, Fiat firmamentum, &c. & factum est ita. Quare & Iob 37. sub eadem metaphora primo recitat coelos fabricatos, & postea solidatos; Tu. inquiens, forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. Super quod Gregorius 27. Moral. a5. Possunt, inquit, per Coelos hi quin caelestibus sunt conditi An¬ gelici spiritus designari, de quibus bene dicitur, quod solidissimi quasi aere fusi sunt: Natura namque aeris est rubigine difficile consumi, & virtutes Angelicae, qui in diuino amore fixe perstiterunt, Iapsis superbientibus Angelis, hoc in munere retributionis acceperunt, vt nulla iam rubigine surripientis culpae mordeantur, vt in contemplatione conditoris, // siue felicitatis fine permaneant, & in hoc quod sunt conditae, aeterna stabilitate subsistant: Quod bene apud Mosen ipsa de mundi origine historiae verba testantur, cum & prius factum coelum dicitur, & hoc idem postmodum firmamentum vocatur, quod videlicet natura Angelica & prius subtilis est in superioribus condita, & post ne nunquam potuissent cadere, mirabilius confirmata.
On this page