Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 10
Tautem haec praemissa clarius patefiant, Sciendum quod necessitas & libertas multis modis dicuntur: Necessitas siquidem per se primo accipitur pro vehementia essendi illius quod per le & primo est necesse esse, quod est Deus, & sic proprie definiri non potest, sicut decimum tertium primi docet; Describitur tamen & notificatur vtcunque, & hoc melius per affirmationem quam negationem, scilicet? per vehementiam & firmitatem essendi, quam perimpossibilitatem seu non possibilitatem non essendi, sicut septima pars illius decimi tertij manifestat. Aliter accipitur necessitas pro necessitate naturali, pro necessitate fatali, pro necessitate violentae coactionis, & pro necessitate spontaneae stabilitatis permanentiae, seu etiam firmitatis, quae etiam Llicet) non tam proprie necessitas immutabilitatis vocatur. Necessitas etenim, sicut in principio dicebatur, melius per affirmationem quam per negationem describitur: Vnde Esa. 46. Consilium meum stabit, & omnis voluntas mea fiet; & 2. ad Tim. 2. Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Cognouit Dominus qui sunt eius; & Psalmo I16. Veritas Dominimanet in aeternum; & Psal. 32. Consilium autem Domini manet in aeternum, cogitationes cordis eius in generatione & generationem: Glossa; id est, Non sunt mutabiles, sed aeternae: & praedestinatio eius immutabilis est, In qua omnia reposita sunt, cum multis similibus 230. primi plenius recitatis; sicut & loquuntur Aug. & Ansel. vt probatio corollarij primi huius recitat & allegat. Est & necessitas praecedens & sequens, sicut secundum huius ostendit; & quia quot modis dicitur vnum oppositorum, tot modis dicentur & reliquum, & necessitas & libertas quodammodo opponuntur. Libertas dicitur contrarie iisdem modis; scilicet libertas a necessitate primo modo dicta, libertas a necessitate naturali, a necessitate fatali, a necessitate violenta, a necessitate praecedente, & a necessitate sequente. Harum autem omnium tres praemissae, scilicet necessitas naturalis, fatalis, & violentae coactionis libertati rationalis creaturae meritoque repugnant; Quare & hae tres possunt ad vnum generalem adduci, ad necessitatem scilicet aduersariam seu contrariam libertati, quae & ideo adimit libertatem ac peccatum excusat: & alia potest dici necessitas spontanea, consentanea, libera & compatiens libertatem & meritum iuxta distinctiones T Augustini & Anselmi de necessitate praemissas in probatione Corollarij primi huius. Omnes igitur autoritates negantes necessitatem a creatura rationali, negant tantum hanc primam quae scilicet est aduersaria & contraria libertati, & adimit libertatem; non autem secundam, spontaneam scilicet, consentaneam libertati, quae & compatitur libertatem: Vnde & vt plurimum cum negant necessitatem quasi aduersando necessitati per hanc coniunctionem (sed) aut aliam similem, quae secundum Grammaticos, & secundum veritatem, d secundum communem modum loquendi dicitur aduersatiua, eo quod aduersando priori sententie ponit eius oppositum, affirmant voluntatem siue libertatem, dicendo quempia fecisse vel facere hoc vel illud non necessitate, sed libertate, seu voluntate aut libera potestate, innuentes se tantum abnuere necessitatem aduersariam voluntati, aut etiam libertati: Vnde Apostolus ad Philemonem, Sine consilio tuo nihil volui facere, vt ne, velut ex necessitate, bonum tuum esset, sed voluntarium. Et 1. ad Cor. 7. Qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, & hoc iudicauit in corde suo seruare virginem suam, I bene facit, Item Ambr. 2. de Trin. 3. ita dicit; Paulus ait, quia omnia operatur vnus atque idem spiritus diuidens singulis prout vult, id est, pro libero voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Item Aug. de vera relig. 25. tales seruos suos meliores esse Deus iudicauit, si ei seruirent liberaliter, quod nullo modo fieri posset, si non voluntate sed necessitate seruirent. Idem de fide ad Petrum 57. Firmissime tene primos homines esse creatos cum libero arbitrio, eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse: & ide dicit saepissime in alijs locis multis. Talia quoque frequenter dicit Ansel. 2. Cur Deus homo 5. 10. & 17. sicut Corol. primi huius allegauit pro parte; qui & de Concordia 7. ita dicit; Neque praescit Deus, neque predestinat quenquam iustum futurum ex necessitate: Non enim habet iustitiam, qui eam non seruat libera vo¬ luntate pariter. Igitur quamuis necesse sint quae praesciuntur & predestinantur; quedam tamen praescita & praedestinata non eueniunt ea necessitate quae praecedit rem & facit, sed ea quae rem sequitur, sicut supradiximus. Non enim ea Deus, quamuis praedestinet, facit voluntatem cogendo aut voluntati resistendo, sed in sua illam potestate dimittendo, qualia & alibi saepe dicit. Sic loquitur Boetius 5. de Consolatione Philosophiae prosa vlt. sic loquitur, Decretum 23. quaest. 4. Nabuchodonosor, & infra: sic loquuntur & omnes, Maiores scilicet & Minores, docti pariter & indocti; dicentes quempiam facere quippiam non necessitate, sed libera voluntate. Vlterius autem proll pleniori intellectu librotum Doctorum nostrorum sciendum; quod tripliciter vel quadrupliciter ponitur actus humanos supponi necessitati naturae. Nam quidam haeretici, puta Manichaei, dixerunt hominem facere omnia mala sua necessitate naturae animae suae malae. Quidam vero alij posteriores & quasi moderni posuerunt voluntatem humanam esse tantum passiuam; quare & sicut 3um, secundi ostendit, habuerunt ponere consequenter omnes actus voluntatis humanae, sicut & appetitus bruti ex necessitate naturae necessario prouenire. Tertij vero dixerunt voluntatem humanam passiuam & actiuam, sed primo passuam, & hoc necessitate naturae, quam sic passiua dixerunt ex necessitate naturae vlterius agere sicut bruta. Quarta autem necessitas voluntatis, quae ponitur a quibusdam respectu stellarum, videtur similiter ad necessitatem naturae non inepte posse reduci, quae tamen sub necessitate fatali magis proprie forsitan collocatur. Alij autem, vt Stoici, secundum Boetium super I peri hermenias vlt. aliqui etiam Mathematici, vt saepe recitat Aug. & maxime 5. de Ciuit. Dei, & in quaestionibus suis veteris & noui testamenti; atque Priscillianistae haeretici, sicut 28am. primi a Gregorio recitauit, posuerunt omnia prouenire ex necessitate fatali stellarum. Alij vero, vt Cicero & Pelagius asserebant, quod supposita praescientia, praedestinatione & reprobatione, & prouidentia futurorum in Deo, omnia prouenirent ex necessitate violenter cogente, sicut sextum & trigesimum quartum primi plenius recitarunt; & hi omnes in peccato quo libet hominis hominem totaliter excusabant, & naturam, fatum, vel Deum, imo necessario semper Deum Autorem naturae & fati, praescientiae, praedestinationis & reprobationis totaliter accusabant. Hi etenim Manichaei posuerunt duas naturas primas contrarias & aeternas, vna bonam, alteram vero malam, sicut recitant plenius rum. & 2cum, primi: Qui & consequenter vlterius posuerunt duas animas in quolibet homine ab illis duabus naturis correspondenter impressas, vnam bonam omnium bonorum operum hominis effectiuam, alteram vero malam omnium malorum effectricem, sicut patet per Aug. de duabus animabus contra Manich. de natura & gratia, de bono perseuerantiae, de vera religione, & alijs locis multis; dixeruntque ani mam illam malam naturaliter facere quicquid facit, scilicet necessitate naturae; quare & hominem in malo quolibet excusari, & ipsam naturam animae seu eius autorem tantummodo accusari: Vnde Aug. 5. contra Iulianum 9. Christiani, inquit, non sicut tu simulas, cum Manichae is dicunt inesse carni suae mali necessitatem, quod malum illi substantiale & Deo coaeternum esse mentiuntur, sed dicunt sane cum Apostolo. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Idem de natura & gratia 1. Vidi, inquit, hominem zelo ardentissimo accensum aduersus eos, qui cum in suis peccatis humanam voluntatem debeant accusare, naturam potius accusantes humanam, hominem per illam excusare conantur. Quare & isti habent dicere consequenter hominem peccatumvitare non posse propter pura necessitatem naturae, Vnde Hieron. epist. 32a. ad Damasum Papam; Liberum, inquit, arbitrium sic confitentur, vt dicamus nos semper indigere auxilio Dei, & tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Iouiniano asserunt hominem non posse peccare: Vterque enim tollit arbitrij libertatem: Ipsi tamen Manichaei hominem peccantem, eo quod necessitate naturae peccauit, dixerunt penitus excusandum, & naturam vel eius autorem solummodo accusandum. Haec autem opinio, licet rudis nimium sit & grossa, quandoque deceperat Aug. ipsomet testante 5. Confess. 10. sub his verbis; Mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam, & delectabat superbiam meam extra culpam esse, & cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, vt sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam, & accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, & ego non essem; & ideo erat peccatum meum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar: quod & liber suus de moribus Manichaeorum similiter contestatur, quod & patet similiter/ legentibus vitam suam. Alij etiam ponentes qualemcunque necessitatem naturae, se peccantes excusare volebant, & accusare naturam: Vnde B. Hier. ep. 36a. ad Amandum Presb. A de diuersis quaestionibus in solutione secundae quaest. sic ait; Omnes homines vitijs nostris fauemus, & quod propria facimus voluntate ad naturae referimus necessitatem. Item Aug. de A vera & falsa poenitentia vlt. Non itaque peccantes, inquit, dicamus, Non aliud potui, nec mirum si deditus sum fornicationi, quia talis creatus sum naturae & fragilitatis: Fragilitas enim, non A voluntas, me cogit committere criminalia. Etrat, qui sic fallitur; Natura enim talis est vt possit quisque resistere malo cui se subijcit exarbitrio. Secundi similiter supponentes actus humanos necessitati fatali, hominem peccantem excusant, fatum seu Deum potius accusando; Vnde Ammonius // Erineus in recordatione in librum peri hermenias Aristot. sup. c. vlt. primi recitans opiniones circa euetus futurorum, sic ait; Neque omnino idioticae dispositionis homines inuenies neglientes meditationem de hoc theoremate, sed hos quidem velut omnibus ex necessitate factis, causas eorum in quibus peccant ad fatum vel prouidentiam diuinam & daemonialem referre tentantes; sicut quidam inerudite apud Homerum dicit; Ego autem non sum causa, sed Iupiter & fatum. Item Aug. super illud Psal. 31. dixi, Confitebor tseu pronuntiabo secundum transtationem quam exponit) aduersum me iniustitiam meam Domino, ita dicit, Multi pronuntiant iniquitatem suam, sed aduersus ipsum Dominum Deum, quando inueniuntur in peccatis suis, dicunt, Deus hoc voluit, Si enim homo dicat, Non feci, aut hoc factum quod arguis non est peccatum, non pronuntiat nec aduersum se nec aduersum Deum: si dicat, feci prorsus & peccatum est, sed Deus hoc voluit, quid ergo feci? hoc est pronutiare aduersus Deum. Forte dicatis, Nemo dicit; quis est qui dicat, Deus hoc voluit? Multi & hoc dicunt; sed & qui hoc non dicunt, aliud dicunt; quid dicunt? fatum mihi fecit, stellae meae fecerunt. Ita ia per circuitum ad Deum volunt peruenire, per circuitum volunt peruenire ad Deum accusandum, qui nolunt de compendio venire ad Deum placandum; & dicunt, Fatum mihi fecit. Quid est fatum? Stelle mee fecerunt; quid sunt stelle? certe iste, quas in caelo cospicimus; & quis eas fecit? Deus, quis eas ordinauit? Deus; ergo vides quid voluisti dicere; Deus fecit vt peccare; ita ille iniustus, tu iustus, quia nisi ille fecisset, tu non peccasses. Tolle istas excusationes in peccatis, memento illius Psal. Nec declines cor meu in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem. At enim maligni sunt, qui defendut peccata sua; maligni sunt & qui numerant sydera, & qui coputant stellas & tepora, & dicunt, quis, quando // vel peccet vel bene viuat; & quando Mars faciat homicidam & Venus adulterum; magni docti viri & electi videtur in saeculo, sed quid ait in Psal. Ne declines cor meum in verba mala cum hominibus operantibus iniquitatem, & non comunicabo cum electis eorum? Dicant illi // electos & doctos numeratores syderum, dicant illi sapientes Leos Iqui quasi digerunt in digitis facta humana, & scribunt de stellis mores humanos; Cum lib. arb. me creauit Deus; si peccaui, ego peccaui, vt non solum pronuntiem iniquitatem meam Domino, sed aduersus me, non aduersus eum; ego dixi, Domine miserere mei: clamat aeger ad medicum; ego dixi; quare, ego dixi, sufficeret? dictum est ego, ego, non fatum, non fortuna, non diabolus, quia nec ipse coegit, sed ego persuadenti consensi, ego dixi, Domine miserere mei. His & concordant multi Doct. catholici multis locis 28. primi breuiter memorati. Tertij etiam, qui, data praescientia, praedestinatione, reprobatione, prouidetiaue diuina, actus humanos necessitati violeter cogenti subijciut, hominem a peccato T excusat, & pro ipso Deum accusat, sicut plane testatur autoritates quaplurime 34oprimi plenius allegatae. Multis enim videtur praescientia Dei &c, huiusmodi libertati arbitrij & merito repugnare: Vnde & Ansel. de Concor. 5. dicit; pro illo autem arbitrio tantum, & pro libertate ista vetilatur quaestio, Sine quibe homo saluari nequit, postqua potest illis vti. Nam ideo coquerumtur multi; quia putant ad salutem, vel ad danationem nihil valere lib. arb. sed solam necessitatem propter Dei praescientiam. Item Aug. 3. de lib. arb. 2. proponens hanc quaestionem sub nomine discipuli, ita dicit; Ineffabiliter me mouet quomodo fieri possit, vt & Deus praescius sit omuium futurorum, & nos nulla necessitate peccemus. Quisquis enim dixerit aliter euenire aliquid posse, quam Deus ante praesciuit, praescientiam Dei destruere insanissima impietate molitur. Quapropter si primum hominem peccaturum esse praesciuerat, necesse erat id fieri quod futurum esse praesciebat Deus; quomodo est igitur voluntas libera, vbi tam incuitabilis apparet necessitas? vbi Aug. statim respondendo subiungit, Pulsasti vehementer misericordiam Dei; Assit, aperiatque pulsantibus; Veruntamen parte maximam hominum ista quaest. torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt, velocioresque sunt ad excusationem quam ad confessionem peccatorum suorum. Alij enim nullam diuinam prouidentia praeesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis comittunt casibus & animos & corpora sua, tradunt se feriendos & dilaniandos libidinibus, diuina iudicia negates, humana fallentes, eosa quibus accusantur, fortunae patrocinio propulsare se putant, Aliquando vero quanqua negare non audeant praesidere humanae vitae prouidentiam Dei, malunt tamen eam vel infirmam vel iniustam, vel malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri. Et infra 3. Hoc te mouet, & hoc miraris, quomodo non sint contraria & repugnantia, vt & Deus praescius sit omnium futurorum, & nos non necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim prae¬ scius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est vt peccet; si autem necesse est, non ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius ineuitabilis & fixa necessitas; qua ratiocinatione hoc videlicet ne conficiatur, times vt aut Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si hoc negare non possumus, fateamur non voluntate sed necessitate peccare. Et inferius adhuc 4. Sub nomine discipuli scribitur & quaeritur isto modo; Nondum video quomodo sibi non aduersantur haec duo; praescientia Dei de peccatis nostris, & nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam & iustum Deum necesse est fateamur & praescium; sed scire vellem, qua iustitia puniat peccata quae necesse est fieri? aut quomodo non sit necesse fieri, quae futura esse praesciuit? aut quomodo creatori non deputandum est quicquid in eius creatura fieri necesse est? quam quaestionem, opponendo & respondendo, diffuse prosequitur multis capitulis consequenter. Idem de vera & falsa poenitentia 8. Sunt, inquit, qui defendunt culpam ex Dei prouidentia, reputantes Dei ordinationi & necessitati, quod relictum est voluntati & arbitrij libertati. Idemque in confutatione catholica 16. capitulorum sibi per Pelagianos falso imputatorum, recitat obiectionem eorum 13. in haec verba, Quod omnes fideles illi & sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, quando ad vomitum suum relabuntur, vitio etiam suo hoc facere videntur, sed ipsius vitij causa est diuina praedestinatio, quae illis latenter subtrahit bonas voluntates, quod & multae aliae obiectiones eorum ibi recitatae praetendunt. Quare & ipsi Pelagiani praedestinationem simpliciter abnegarunt, vel eam tantum & vix in Christi Apostolis concesserunt, sicut multi libri Augustini ostendunt, sed specialiter liber de bono perseuerantiae multis capitulis versus finem; specialssime vero liber eius de praedestinatione contra Pelagianos, in quo per scripturam canonicam, & per rationem similiter ostendit praedestinationem diuinam generaliter concedendam; qurliber eius immediate debet sequi opus eius praedictum de confutatione 16. capitulorum per Pelagianos sibi obiectorum; vnde & in eius principio ita dicit, Addere etiam haec quam maxime huic operi, de his scilicet 16. capitulis nunc praemisso oportet, vt & vestra calumnia, quam obijcere nobis soletis, per illuminationem gratiae Saluatoris reuincatur, imo confutetur, & nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel praedicare flagitatis, quia cum lege Dei & Prophetis, cum Euangelio Christi eiusque Apostolis praedestinationem dicimus, quod quosdam homines sic praedestinat ad vitam regni coelorum, vt si nolint orare, ieiunare, aut in omni opere diuino vigiles esse, eos omnino perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus, quia voluit, semeliam eligendo praedestinauit ad vitam; quosdam vero praedestinauit in gehennae poenam, vt etiamsi credere velint, si ieiunijs & orationibus omnique se voluntati diuinae subiecerint, in his Deum non delectari, & vitam illis aeternam in toto dari non posse. Et infra eodem vlt. Praedestinationem igitur negare, quam apud Deum esse breuiter probauimus, in maius blasphemia est, quam non tantum sicut soletis dicere in Apostolis debemus accipere, sed & in Patriarchis, Prophetis, Martyribus, & Confessoribus, in omnibus sanctis & Deo digne seruientibus. Porro cum intellectus dictorum ex causa dicendi rationabiliter sit pensandus, // considerandum est valde in libris Autorum refellentibus hos errores, quis & vbi quem refellat, & iuxta haec oportet elicere dictorum omnium intellectum Vbi namque contradicendo primo istorum errorum dicunt absolute actus humanos non ex necessitate, sed libere prouenire, intelligendum est de necessitate naturae, & de libertate sibi opposita, sicut & aduersarius intellexit: alias enim non esset verus elenchus, nec vera contradictio contra ipsum. Nam secundum Philosophum 1. elenchorum, vbi de ignorantia elenchi determinat, Elenchus est contradictio eiusdem & vnius, non nominis tantum, sed rei & nominis secundum idem & ad idem: vbi vero redarguendo secundum, tale quid dicunt, intelligendum est de necessitate fatali stellarum, & de contraria libertate: vbi autem tertium reprobando remouent necessitatem simpliciter ponentes liberam potestatem, intelligendum est de necessitate ex parte Dei praescientis, vel quidlibet simile facientis violenter cogente, excusante peccatum, meritumque tollente, & correspondenter e contrario de libera potestate. Quamobrem vlterius est sciendum, quod primum istorum errorum destruit Philosophus generaliter 9. Metaphys. 10. & post, sicut 4. huius plenius allegauit, alij quoque multi Philosophi alijs locis multis. Vnde Ammonius // vbi prius, recitat opinionem dicentem omnia euenire ex necessitate, & hoc ipsum ex necessitate euenire vt dicant, quod omnia sunt necessaria, vel quod omnia sunt in nobis; quam reprobat isto modo: Si quidem secundum verum est, non omnia ex necessitate; si autem primum, quomodo opinabuntur quidam oppositum, quod multa sint in nobis? A natura enim omnia necessario producente, vt ponit illorum sermo, moueri nos praeter naturam ad sententiandum contra ea quae fiunt ab ipsa, penitus mirabile & consimile: vt si quis medicatiuam artem docens, per hoc ipsum instruxit disci¬ pulos destruere principia artis quam didicerunt, quamuis artificem quidem verisimile facere aliquid eorum quae praeter artem, non secundum quod talis, puta medicum dare corruptivum aliquid vel venenosum, tanquam habentem animam a seipsa mobilem, & arte nihil faciente; naturam tamen contrarium aliquid proprio sui facere impossibile est. Boetius quoque super eundem locum dicit Animal esse triplex, scilicet subiectum naturae, subiectum coelo, subiectum rationi & libero arbitrio voluntatis: & declaratis duabus primis speciebus, subdit de tertia, // quia nos sumus cuncti diuinae prouidentiae subiecti, ex ipsa quoque diuinorum voluntate pendemus. Per hoc ergo vult dicere, quod homines non sunt subiecti necessitati naturae, sicut animalia caetera sunt subiecta. Idem quoque de consolatione Philosophiae prosa vltima, ostendit non omnia prouenire ex necessitate naturae, cuius verborum series recitatur in canone 23. quaestione 4. Non ergo, quamuis Gratianus nihil inde Boetio, sed totum tribuat Augustino, vt sic contra eum merito valeat conqueri, sicut & fecit Virgilius in simili casu, dicens; "Hos ego composui versus, tulit alter honores: Sic vos non vobis mellificatis apes, Sic vos non vobis pullificatis aues, Sic vos non vobis uellificatis oues." Item Augustinus quaestionum veteris & noui testamenti prima sic ait, Si homo potestatis suae non esset, subiectus fuerat necessitati, vt neque boni operis haberet gloriam, neque mali poenam, sed fuisset vnus ex pecoribus. Et quaestione secunda, Si diabolus natura malus esset, poenam illi promittere aut dementis erat aut iniqui: quis enim arguat eum, quem videt non aliter aliquid facere, quam natura eius admittit? // Aut qui igni potest succenseri quia vrit, aut aquae quia infrigidat, cum non vtique voluntate hoc faciat, sed natura? Et infra, Si haec naturaliter putatur facere, reus constitui non potest, quia hoc facit quod naturae suae est & potest, & non facit quod non potest, quia naturae suae non est; itaque neque laudandus neque condemnandus est, quia non voluntate haec facit, sed impulsu naturae. Haec generaliter contra hunc primum errorem, qui & in alijs locis quampluribus & ab alijs multis Autoribus similiter condemnatur, secundum & concorditer tertium secundi condemnat. Sed adhuc vlterius aduertendum contra istum errorem, quantum Manichaeos concernit; quod contra ipsos Manichaeos beatus Augustinus scripsit specialiter & principaliter multos libros; librum scilicet de libero arbitrio, vt patet 1. Retract. 9. & de bono perseuerantiae 27. & deinceps librum de Genesi contra Manichaeos, sicut tam ipse liber quam 10. primi Retract. ostendit; librum de vera religione, sicut capit. 13. tam illius libri, quam pRetract. ostendit; libros de duabus animabus contra Fortunatum Manichaeum, contra Adimantium Manichaei discipulum, contra epistolam Fundamenti, contra Faustum Manichaeum, contra Felicem Manichaeum, De natura boni, contra Secundinum, sicut 22. primi Retract, cum secundo, septimo, octauo, nono, & decimo secundi clarissime manifestat. Contra quem & quos similiter in multis alijs libris suis, licet non ita principaliter, incidenter tamen & partialiter inuehit multis locis. Hunc quoque errorem quantum ad partem eius secundam, damnauit Stephanus Episcopus Parisiensis sub his verbis; quod liberum arbitrium est potentia passiua, non actiua, & quod de necessitate mouetur ab appetibili: Iiterumque sub istis, quod voluntas de se est indeterminata ad opposita sicut materia, determinatur autem ab appetibili sicut materia ab agente; quam sententiam similiter sapiunt multi alij articuli ab eodem similiter condemnati. Hunc etiam eundem errorem, quantum ad tertiam eius partem, damnauit idem Episcopus sub his verbis; quod voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti: & iterum sub hac forma; quod voluntas necessario sequitur quod principaliter creditur a ratione, & non potest abstinere ab eo quod ratio dictat: haec autem necessitas non est coactio, sed natura voluntatis. Eundem quoque errorem pro quarta & vltima eius parte, quare & secundum Perrorem) principalem de necessitate fati stellarum, idem opus in multis articulis condemnauit, sicut tertium secundi plenius recitauit. Hunc & Ammonius, atque Boetius super 1. peri hermenias vlt. iuste damnant. Quem & damnant omnes Philosophi, exceptis paucis Mathematicis, Geomanticis, // Necromanticis, caeterisque Diuinis, qui in ea parte nequaquam Philosophi, sed friuophili potius sunt dicendi; nec omnes Mathematici hoc concedunt, sed quidam directe oppositum confitentur, sicut tertium secundi plenius re citauit. Quem & Augustinus 5. de Ciuitate Dei, & 83. quaestionum 45. 2. de doctrina Christiana, & post de quaestionibus veteris & noui Testamenti II5. & multis alijs locis feruenti zelo condemnat: quem & omnis turba catholicorum Doctorum varijs locis reprobat & con¬ demnat, sicut 28. primi aliqualiter recitauit. Tertium autem errorem reprobant Ammonius & Boetius vbi prius. Quem etiam Pelagianorum errorem, ac ipsos Pelagianos errantes reprobat Augustinus, & alij Doctores Catholici multis locis, sicut aliqualiter recitat tricesimum quartum primi, & alia quae sequuntur, & specialiter in libris contra Pelagianos conscriptis: in libro scilicet de Praedestinatione contra Pelagianos superius memorato; in libro de praedestinatione sanctorum ad Prosperum, & Hilarium; in libello de praedestinatione & gratia Dei, qui primo libro sermonum suorum ponitur quintus sermo, Hypognosticon, De libertate arbitrij ad Hilarium, De natura & gratia, De correptione & gratia, De gratia & libero arbitrio, De bono perseuerantiae, De gestis Pelagij, De gratia Christi, & peccato originali contra Pelagium & Coelestium, Contra duas epistolas Pelagianorum in libris quatuor ad Bonifacium, Contra Iulianum Pelagij discipulum in sex libris, De perfectione iustitiae hominum ad Paulum & Eutropium, Contra Coelestium Pelagianum, De confutatione 16. capitulorum Augustino per Pelagianos falso imputatorum; In epistolis suis ad Sixtum Romanae Ecclesiae Presbyterum, ad Valentinum Monachum, ad Innocentium Papam, & alijs. In quibusdam etiam alijs libris suis, licet aliam materiam principaliter prosequatur, incidentaliter tamen quandoque Pelagianam haeresin redarguit & refellit, vt 3. de libero arbitrio, I. Retract. & 2. multis capitulis, De verbis Domini, De verbis Apostoli, Super Iohannem, & super Psalterium frequentissime, in alijs quoque libris suis non paucis, nec a me facile numerandis. Contra istum quoque errorem specialiter scripsit Anselmus librum de concordia praescientiae, praedestinationis, & gratiae cum libero arbitrio. Item beatus Prosper, cuius in canone dist. 15. capitulo vltimo, inter caeteros Doctores Catholicos opera velut authentica comprobantur; In libro suo intitulato pro praedicatoribus gratiae Dei contra librum Cassiani Presbyteri, qui praenotatur De protectione Dei, Pelagianorum errorem foecunde redarguit & elidit. Quod & facit similiter venerabilis Beda in libro suo contra Iulianum, qui est primus suorum super Canticum Canticorum: Beatus quoquev Gregorius, & alij sancti Patres idipsum faciunt multis locis. Aduertendum igitur diligenter, quod Autores vbi errorem istum redarguunt, & negant necessitatem a libero arbitrio, intelligunt de necessitate proueniente ex praescientia, prouidentia, seu praedestinatione diuina aduersaria libertati, & violenter cogente, excusante homines in peccatis, & Deum de omnibus accusante; necessitatem vero spontaneam nunquam negant, imo concedunt. Vnde Augustinus de praedestinatione? contra Pelagianos 9. dicit se non dicere, vt Pelagiani putabant, Deum non praedestinatos precipitare inuitos ad quodlibet opus mortis, quod & plane testantur autoritates quamplurimae tricesimo quarto primi, & hoc eodem capitulo superius allegatae. Sunt & praeter has aliae hoc idem testantes. Gratianus enim vicesima tertia quaestione, 4. Vasis irae, allegat Augustinum dicentem, Vasis irae Deus nunquam redderet interitum, si non spontaneum inueniretur homo habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini iuste infert iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpam. Et statim subiungit aliam eius autoritatem dicentem, Praedestinationem Dei siue ad bonum siue ad malum in hominibus operari ineptissime dicitur, vt ad vtrumque homines quaedam necessitas impellere videatur; impellere, inquit, scilicet violente, vel sic saltem vt non ex se haec faciant, sed tantum moti ab alio: Impulsio enim & expulsio sunt species pulsionis, quae, sicut patet 7. Phys. 10. est motus violentus, vel saltem tantum ab alio, non a pulso. Quare & Autoritas vt remoueat violentiam & motum tantum ab alio statim subiungit, Cum in bonis voluntas sit intelligenda non sine gratia, in malis autem voluntas intelligenda est sine gratia. Quare & Gratianus inferius sic concludit, Non ergo necessitatem facit correctionis vel obdurationis diuina praedestinatio seu praescientia, cum boni per gratiam corrigantur, libero arbitrio mali pereant. Item Augustinus in sermone de praedestinatione & gratia Dei 17. Si dicitur, inquit, iam Pharaonem non posse mutari, quia eum praesciuerat Deus non esse mutandum; Respondetur, Dei praescientiam non cogere hominem vt talis sit, qualem praesciuit Deus, sed praescire talem futurum qualis futurus est, quamuis eum non sic fecerit Deus; quoniam si cogit esse, hoc vtique cogit quod non est. Porro, si praescierat futurum esse quod non est, prescientia non est, quod de Deo quam impie dicatur; aduertit quilibet qui peccatis suis non inde blanditur, quod Deus eum peccatorem futurum esse praescierit. Idem de gaudijs iustorum & poenis malorum, siue de triplici habitaculo Dei, inquit; Praescientia neminem cogit ad peccandum, vt multi errantes dicunt: Si enim, inquiunt, praesciuit Deus Adam peccaturum esse, non peccare non potuit; ex quo errore nascitur Deum causam esse peccati, quod nefas est dicere; & illi tamen etiam suis verbis alligantur. Si enim quod praescientia Dei habuit, necesse est fieri, ideo voluntate propria homo peccauit, & non aliqua necessitate, quia in praescientia Dei fuit vt voluntate & libero arbitrio, & non necessitate cogente peccaret. Si ergo praescientia Dei non potest vitari, non potuit homo aliter peccare nisi volumtate, nulla alia vi cogente, quia ita eum praeseiuit Deus peccaturum: Si ergo voluntate, non coactus, ductus est ad peccandum, potuit sine dubio non peccare si vellet; ideo poenam meruit, quia non inuitus peccauit, alioquin a Deo poenam mortis non susciperet. Idemque 3. de libero arbitrio 4. respondendo quaestioni discipuli superius recitatae. sic ait; sicut itaque non sibi aduersantur haec duo, vt praescientia tua noueris, quod alius sua voluntate facturus est; Ita Deus neminem ad peccandum cogens, praeuidet tamen eos, qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non iudicet iustus, quae fieri non cogit praescius? Sicut enim memoria tua non cogis facta esse quae praeteriere, sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Vnde & 38I. propositio sententiarum Prosperi est excerpta. Et supra 3. ostendit istam consequentiam non valere, Deus praescit hominem peccaturum, ergo homo non voluntate, sed necessitate peccabit; quia si valeret, cum Deus praesciat se facturum cuncta quae faciet, ipse non voluntate, sed necessitate faceret vniuersa. Et infra 5. soluit tertiam quaestionem praemissam, ostendens peccatum creaturae non esse deputandum vituperabiliter creatori. Vult igitur Augustinus in locis istis & similibus negare ab homine necessitatem inuitam violenter cogentem voluntatem, & potestatem liberam adimentem; non autem necessitatem spontaneam: vnde & supra eiusdem 3. dicit discipulo; vide quam facile de tam magna questione respondeam. Certe enim hoc te mouet, & hoc miraris, quomodo non sunt contraria & repugnantia, vt & Deus praescius sit omnium futurorum, & nos non necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim praescius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est vt peccet: si autem necesse est, non est ergo in peccando voluntatis arbitrium, sed potius incuitabilis & fixa necessitas. Et respondendo innuit argumentum peccare in forma dupliciter; primo quia haec consequentia prima non valet, Deus praescit hominem peccaturum, ergo homo necessitate non voluntate peccabit. Secundo, quia haec consequentia secunda non tenet; necesse est hominem peccare, non est ergo in peccando voluntatis arbitrium, sed potius immutabilis & fixa necessitas: per totum illud capitulum consequenter multis rationibus conatur ostendereistam consequentiam non valere; hoc de necessitate erit vel fiet, ergo non libera voluntate, ostenditque quod oppositum consequentis & antecedens, scilicet libera voluntas & necessitas non repugnant; & haec est continentia totius illius capituli tertij. Prima autem ratio, qua ostendit necessitatem ex praescientia Dei ortam nequaquam esse inuitam, nec adimere liberam voluntatem, est ista; Deus praescit se facturum te beatum sua voluntate, quae Dei voluntas tibi est necessitas, ergo inuitus eris beatus, dicit Augustinus discipulo, quasi diceret, Minime sequitur, quod & discipulus confitetur; Si enim, inquiens, mihi esset potestas vt essem beatus, iam profecto essem: volo enim etiam nunc & non sum. Quam rationem confirmat innuendo distinctionem necessitatis praemissam, cum dicit; Recte possumus dicere, non voluntate senescimus, sed necessitate, aut non voluntate infirmamur, sed necessitate, aut non voluntate morimur, sed necessitate, aut si quid aliud huiusmodi: non voluntate autem volumus, quis vel delirus audeat dicere, per hoc innuens euidenter, quod voluntas humana, quae secundum eum Enchirid. 86. pro statu praesenti necessario vult beatitudinem, vel saltem pro statu futuro necessario ipsam volet, non vult eam aut volet necessitate naturali aut inuita, cuiusmodi est necessitas senescendi, infirmandi & moriendi, sed necessitate spontanea: quare & subdit, Qua mobrem quamuis praesciat Deus nostras voluntates futuras, non ex eo tamen conficitur, vt non voluntate aliquid velimus: nam de beatitudine dico, cum futurus es beatus, non te inuitum, sed volentem futurum. Alia ratio sua est talis, necessitas ex praescientia Dei descendens non tollit, sed firmat potius voluntatem. Si enim quia Deus praescit me libere voluturum, ? necessario sequitur quod libere velim; ergo volam libere non inuitus, neque coactus. Vnde sic ait; Attende, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praesciuit Deus futuram voluntatem meam, quoniam nihil potest aliter fieri quam pesciuit, necesse est vt velim quidem quod ille praesciuit: si autem necesse est, non iam voluntate, sed necessitate illud me velle fatendum est. O stultitiam singularem ? Quomodo ergo non potest aliud fieri quam paesciuit Deus, si voluntas non erit, quam voluntatem futuram ille praesciuit? Cum enim sit praescius voluntatis nostrae, cuius est praescius, ipsa erit; voluntas ergo erit, quia voluntatis est praescius: non ergo per eius praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille, cuius praescientia non fallitur, affuturam mihi esse praesciuit. Ecce iam non nego ita necesse esse fieri quaecunque praesciuit Deus, & ita eum peccata nostra praescire, vt maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra posita potestate. Quid clarius, quid planius potest dici? Ecce non negat necessitatem, vt maneat tamen voluntas: Quare & infra II. sic concludit; Quae cum ita se habeant, tantum abest a vero quod Creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamuis necessitate fiant, quae ipsa futura praesciuit, vt cum dixeris non te inuenire quomodo non ei deputetur quicquid in eius creatura fieri necesse est, Ego contra non inueniam modum neque inueniri posse, atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quicquid in eius creatura ita fieri necesse est, vt voluntate peccantium fiat. Quem secutus Anselmus de Concordia 1. innuens distinctionem de necessitate praemissam ostendit, quod necessitas praescientiam Dei sequens non repugnat liberae voluntati; & hoc duplici ratione. Prima, quasi ex arte obligatoria sumitur, & est talis; Si talis necessitas & libertas repugnant, impossibile est eas simul stare; ergo si ponatur eas simul stare, aliquod impossibile consequetur; sed hoc posito, nullum impossibile sequitur. Secunda ratio sua similis rationi Augustini praemissae est talis; si praescita necessario sunt futura, ergo sicut praesciuntur esse futura, sic sunt futura; sed multa praesciuntur esse futura sine necessitate, scilicet inuita & cogente, quia libera voluntatem; ergo sic erunt. Has autem rationes cum sententia distinctionis praemissae diffuse prosequitur in haec verba: Videntur quidem praescientia Dei & liberum arbitrium repugnare, quoniam ea, quae Deus praescit, necesse est esse futura, & quae per liberum arbitrium fuerint, nulla necessitate proueniunt. Sed repugnant; Impossibile est simul & esse praescientiam Dei, quae omnia praeuidet, & aliquid fieri per libertatem arbitrij; quae impossibilitas si abesse intelligitur, repugnantia, quae videtur inesse, paene remouetur. Ponamus igitur simul esse & praescientiam Dei, quam sequi necessitas futurarum rerum videtur, & libertatem arbitrij, per quam multa sine vlla necessitate fieri credutur; & videamus vtrum impossibile sit haec duo simul esse: quod si est impossibile, oritur inde aliud impossibile; Impossibile siquide est, quo posito, aliud impossibile sequitur. Sed si aliquid est futurum sine necessitate, hoc ipsum possit praescire Deus, qui praescit omnia futura; ad autem praescit Deus necessitate futurum est sicut praescitur; necesse est igitur ali quid esse futurum sine necessitate, vel praesciri sine veritate. Nequaqua ergo recte intelligeti nomen, repugnare videntur praescientia, quam sequitur haec necessitas, & libertas arbitrij, a qua remouetur necessitas, quonia & necesse est, quae Deus praescit, futura esse, & Deus praescit aliquid esse futurum sine omni necessitate. Sed dices mihi, non remoues tamen a me necessitate peccandi, vel non peccandi, quoniam Deus praescit me peccaturum vel non peccaturum, & ideo necesse est me peccare si pecco, vel non peccare, si non pecco; ad quod ego; Non debes dicere, praescit me Deus peccaturum tantum, vel non peccaturum, sed praescit me Deus peccaturum sine omni necessitate vel non peccaturum; & ita sequitur quod siue peccaueris, siue non peccaueris, vtrumque sine necessitate erit, quia praescit Deus futurum esse sine necessitate hoc quod erit: vides ergo impossibile non esse, simul esse praescientiam Dei per quam futura, quae praescit, dicuntur esse ex necessitate, & libertatem arbitrij, per quam multa fiunt sine necessitate. Si enim est impossibile, sequitur aliud impossibile; sed nulla ex hoc nascitur impossibilitas. Forsitan dicis; Nondum aufers a corde meo vim necessitatis cum dicis, quia necesse est me peccaturum esse vel non peccaturum esse sine omni necessitate, quia hoc Deus praescit, necessitas enim videtur sonare coactionem vel prohibitionem. Quare si necesse est me peccare ex voluntate, intelligo me cogi aliqua occulta vi ad voluntatem peccandi, & sinon pecco, a peccandi voluntate prohiberi: quapropter necessitate videor mihi peccare si pecco, vel non peccare si non pecco; & ego; Sciendum est quod saepe dicimus necesse esse quod nulla vi cogitur esse, & necesse non esse quod nulla prohibitione remouetur. Iam dicimus, necesse est Deum esse immortalem, & necesse est Deum non esse iniustum, non quod aliqua vis cogat ipsum esse immortalem, aut prohibeat esse iniustum, sed quando nulla res potest facere vt non sit immortalis, aut vt sit iniustus; sic vtique; sic dico necesse est peccaturum te esse vel non peccaturum sola voluntate, sic Deus praescit; Non est intelligendum quod aliquid prohibeat voluntatem quae non erit, aut cogat illam esse quae erit: Hoc ipsum namque praescit Deus qui praeuidet aliquid futurum ex sola voluntate, quae voluntas non cogitur aut prohibetur vlla alia re, & sic ex libertate fit quod sit ex voluntate. Qui & infra eodem 7. habet eundem processum, praedestinationem cum libero arbitrio concordando, vbi & sic dicit; Neque praescit Deus, neque praedestinat quenquam iustum futurum ex necessitate. Non enim habet iustitiam quieam non seruat libera voluntate; Pariter igitur quamuis necesse sit fieri quae praesciuntur; & quae praedestinantur; quod tamen praescita & praedestinata non eueniunt ea necessitate quae praecedit rem & facit, sed ea, quae iam sequitur, sicut supra diximus; Non enim ea Deus, quamuis praedestinet, facit voluntatem cogendo, aut voluntati resistendo, sed in sua illam potestate dimittendo; quamuis tamen sua voluntas vtatur potestate, nihil tamen facit quod Deus non faciat in bonis sua gratia, in malis non sua, sed eiusdem voluntatis culpa: patet ergo quod non A negat a libero arbitrio hominis necessitatem spontaneam, sed inuitam & violenter cogentem, Deum accusantem de culpa, & hominem excusantem: Quod & plane testantur autoritates ipsius praemissae in ostensione corollarij primi huius. Legenti igitur mihi libros Autorum, & etiam atque etiam relegenti, & nequaquam, vt arbitror, negligenti, constanter apparet, ipsos tantum velle negare a libero voluntatis arbitrio necessitatem aduersariam libertati, seu ademtoriam libertatis, scilicet necessitatem naturalem, fatalem, & violentam, quia tantum circa istas fuit erratum. Multi enim falsigraphi atque haeretici supposuerunt hominis voluntatem alicui necessitatum istarum, alteri autem nullus: necessitatem vero spontaneam & consentaneam libertati non videtur mihi quenquam Autorum velle negare a libero arbitrio voluntatis
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod necessitas & libertas ac meritum non repugnant ad inuicem, vel repugnant.
EX his autem reputo manifestum, quae necessitas & libertas ac meritum non repugnant Aad inuicem, vel repugnant. Necessitas enim spontanea nequaquam libertati repugnat. sicut praemissa hic & primo ac secundo huius ostendunt, quare nec merito repugnabit. Haec autem necessitas spontanea adhuc est duplex, scilicet praecedens & sequens, sicut potest haberi ex secundo huius; sicut & libertas est duplex; vna omnino simplex & penitus absoluta, altera vero secundum quid dicta, sicut 5. & 9. huius ostendunt. Harum autem necessitatum neutra repugnat libertati contradictionis secundum quid dictae, nec sequens repugnat libertati contradictionis simpliciter, sicut ex secundo, & quinto, ac nono huius potest haberi: necessitas autem praecedens repugnat libertati contradictionis simpliciter; necessitas etiam naturalis fatalis & violenta omnimode libertati contradictionis repugnant, sicut ex praemissis hic & tertio secundi apparet; quare nec cum merito stare possunt.