Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 29
EXclusa igitur responsione fallaci, quae munitiones necessitatis secundum causas superiores praemissae moliebatur suffodere, Iam Pelagianorum clamosus insultus ingruit quaquauersum: quorum primum & acutissimum telum est istud; Si homo necessitetur ad quodlibet faciendum, non peccat, Nam secundum Augustinum 3. de libero arbitrio 28. Nullus peccat in eo quod nullo modo caueri potest: Qui & de duabus Animabus 18. Peccati, inquit, reum tenere quenquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis & infamiae est. Quare & Hieronymus in explanatione fidei ad Damasum Papam ep. 32. Execramur inquit, eorum blasphemiam, qui dicunt impossibile aliquid homini esse praeceptum a Deo, & mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in communi posse seruari: & sequitur, Liberum arbitrium sic confitemur, vt dicamus nos semper indigere auxilio Dei; & tam illos errare qui cum manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos, qui cum louiano asserunt, hominem non posse peccare. Vnde & Apostolus 1. ad Cor. 10. Fidelis Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione prouentum, vt possitis sustinere. Quibus & concordanter Philosophus 3. Ethic. 12. Omnes & solas malitias increpatas dicit esse in nobis; in nostra scilicet potestate: & 5. Metaphys. 6. Videtur, inquit, necessitas non increpabile aliquid esse recte. Item praecepta rationabiliter dantur hominibus; ergo sunt simpliciter in hominum potestate, sicut testatur autoritas Hieronymi superius allegata. Vnde & Deuter. 30. Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, inquit Moses, non supra te est, nec procul positum, nec in coelo situm, vt possis dicere, quis nostrum valet ad coelum conscendere, vt deferat illud ad nos, & audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, vt causeris & dicas, quis e nobis valet transfretare mare, & illud ad nos vsque deferre, vt possumus audire & facere quod praeceptum est? sed iuxta te est sermo valde in ore tuo & in corde tuo vt facias illum. Vnde & Philosophus 3. Ethic. 1I. Quaecunque neque in nobis sunt, nec voluntaria nullus prouocat operari, vt nihil autem opus existente suadere, puta non calefieri, vel dolere vel esurire: Nihil enim minus patiemur haec. Item tunc periret omne meritum bonum, & malum, omnisque libertas arbitrij, cum nihil sit libere in hominis potestate. Itemtunc omnes increpationes vel laudationes, exhortationes vel dehortationes, orationes, & vniuersaliter omnes operationes bonae & malae il superstuae viderentur; & etiam haec in parte est ratio Augustini 3. de libero arbitrio 1. & Philosophi 3. Eth. II. Quare & idem Philosophus I. peri hermenias vlt. probat non omnia esse aut fieri ex necessitate, quia tunc non oporteret nec consiliari, neque negotiari; Quoniam, inquit, si hoc facimus, erit hoc, si vero hoc non, erit: haec ergo sententia omnem politiam subuertit, omnes mores corrumpit, & omnem subruit honestatem. Item ista sententia reddit homines negligentes ad bonum, procliues ad malum, imo & praesumptuosos finaliter, aut finaliter desperatos, quare & aeternaliter perituros; quoniam secundum ipsam quicquid fecerint homines, vel non fecerint, non minus nec magis euenient, vel non euenient vniuersa. Praeter has autem aliae quamplures argutiae ab alijs opponuntur. Multa, inquiunt quidam, fiunt quae libere possumus impedire: Nam sicut exemplariter arguunt, Iste paruulus baptiuatus finaliterque damnandus propter peccatum futurum, quod committet adultus potest statim occidi in gratia & saluari. Item omnes, inquiunt, experimur in nobis omnimodam libertatem; ergo omnes habemus in nobis omnimodam libertatem. Vnde Aug. 3. de lib. arb. 1. Video, inquit, & quodammodo tango & teneo vera esse quae dicis, de animi scilicet libertate. A Non enim quicquam tam firme atque tam intime sentio quam me habere voluntatem, eaque me moueri ad aliquid faciendum. Item si sic esset voluntas nostra, non esset in nostra libera potestate, quare nec quicquam omnino, dicente Augustino 3. de libero arbitrio I. quid meum dicam prorsus non inuenio, si voluntas, qua volo & nolo, non est mea. Item tunc Deus esset Autor peccati, ergo non iustus accusator nec vltor. Item dicunt, Illum nolo pro Deo meo habere, qui me impellit ad malum. Item tunc difficultas & ignorantia in nullo excusaret peccatum, quia nec impossibilitas euitandi. Item tunc ante Iapsum hominis in peccatum, non fuisset maior possibilitas seu libertas vitandi peccatum, quam nunc post sapsum, contra Petrum secunda sententia distinctione vigesima quinta, & contra Bernatdum & similiter Hugonem: Tunc enim non potuit vitare peccatum, nisi de absoluta potentia, nec nunc potest. Item necessitas naturalis atque fatalis repugnat merito, ergo &st quaelibet alia. Item tunc non esset maior libertas in homine quam in bruto: Homo namque non potest non facere quodlibet faciendum ab eo, nisi de potentia absoluta, & sic & non aliter potest brutum. Item tunc homo non pesset peccare, quia necesse est eum in omnibus semper velle, sicut Deus vult eum velle, & hoc est velle iuste & recte, sicut per Anselmum de libero arbitrio 8. & de Concordia 5. patet. Item tunc non esset maior libertas in viatore quam in comprehensore finaliter confirmato. Non enim potest viator in oppositum alicuius quod faciet, nisi de potentia absoluta, & hoc potest similiter comprehensor; quare nec iste potest magis mereri quam ille, imo & est confirmatus finaliter sicut illeItem si futura qualicunque necessitate, euenient, hoc est propter voluntatem diuinam, quia scilicet Deus vult illa fore; ergo voluntas siue volutio diuina est causa necessitatis istius, & naturaliter prior ipsa, ergo potest esse sine illa necessitate: ex voluntate igitur diuina respectu futurorum non necessario sequitur necessitas futurorum. Item voluntas de se est libera secundum contradictionem; ergo Deus potest sibi assistere tali modo, quod vtatur libere sua huiusmodi libertate. Item perfectius est, Deum sic assistere voluntati, quod ipsa libere, quam quod necessario operetur; ergo hoc, & non aliud, tribuendum est Deo. Item tunc nullus peccat omittendo quod debet, dicente Aug. de duabus Animabus 18. Peccati reum teneri quenquam quia non fecit, quod facere non potuit, summe in iquitatis & insaniae est. Item tunc Deus nihil permitteret nisi quod proprie ageret, nec permissio & actio Dei differrent, nec voluntas permissionis a beneplaciti voluntate; Cuius oppositum omnes Doctores cocorditer attestantur. Item tunc Deus vellet & amaret peccatum, contra illud Psalmi 5. Non Deus volens iniquitatem tu es; & contra illud 44. Dilexisti iustitiam, & odisti, iniquitatem. Item multae autoritates canonicae istud damnant. Vnde Gen. 4. Subte erit appetitus eius, & tu dominaberis illius; & Ecclesiastici 15. Deus ab initio constituit hominem, & reliquit eum in manu consilij sui, &c. quae sequuntur; & i. ad Cor. 5. Qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, & hoc iudicauit in corde suo seruare virginem suam, bene facit: Quibus & sunt aliae plurimae similes in litera & in sensu. Item si omnia necessario euenirent respectu causarum superiorum, hoc esset necessitate, praecedente contra Anselmum 2. Cur Deus homo. 17. ostendentem, quod actus liberos hominum atque Christi non est nec fuit necesse fieri necessitate praecedente, sed tantum sequente: Vnde sic ait; Praecedens & efficiens necessitas est, cum dicitur coelum volui, quia necesse est vt voluatur; sequens vero & quae nihil efficit, sed sit, est cum dico te ex necessitate loqui quia loqueris: Cum hoc dico, significo nihil facere posse vt dum loqueris, non loquaris; non quod aliquid te cogat ad loquendum: Nam violentia naturalis conditionis cogit coelum volui, te vero nulla necessitas facit loqui. Et infra, hac sequente & nihil efficiente necessitate, quoniam vera fuit fides & prophetia de Christo, quia ex voluntate, non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit, vt sic esset; hac homo factus est, hac fecit & passus est, quae cunque fecit & passus est; hac voluit quaecunque voluit. Ideo enim necesse, fuerunt, quia futura erant, & futura erant, quia fuerunt, & fuerunt quia fuerunt; & si vis omnium quae fecit, & quae passus est veram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit; voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas: Quare si non fuerunt nisi quia ipse voluit, si non voluisset non fuissent; sicitaque nemo tulit animam eius ab illo, sed ipse posuit eam, & iterum sumpsit eam, quia potestatem habuit ponendi animam suam, & iterum assumendi eam, sicut ipse dicit. Idem de Concordia 3. 4. & & 2. dicit res liberi arbitrij priusquam fiant apud hominem, & per liberam voluntatem & in tempore posse mutari, sicut vigesimum septimum & vigesimum octauum huius plenius allegabant. Boetius etiam 5. de Consolatione Philosophiae prosa vltima. Quae, inquit, de libero profiĀ¬ ciscuntur arbitrio, priusquam fierent, non euenire potuissent. Anfelmus quoque de Concordia 2. sic ait, Si quaeritur de peccato ipsius voluntatis cum peccat volendo, vtrum sit necessitate; respondendum est, quia sicut non vult necessitate, ita non est peccatum voluntatis necessitate, nec necessitate operatur eadem voluntas. Robertus etiam Lincolniensis De libero arbitrio 10. dicit, quod Petrum praedestiuatum saluari, non necessario, sed contingenter est necessarium sic saluari; & addit, sed necessarium dico necessitate consequente, non antecedente. Item Bernardus de gratia & libero arbitrio 4. & 5. distinguens triplicem libertatem, a peccato, a miseria, & a necessitate, dicit vltimam libero arbitrio conuenire: Vnde& 5. sic ait, Libertas a necessitate aeque indifferenter Deo, vniuersaeque creaturae rationali conuenit tam bonae quam malae. Et vt in paucis multa dicam, Autores quamplurimi adducantur, omnes fere Autores Logici, & Philosophici, & vere omnes Theologici videntur necessitatem ab actibus liberis abnegare. Quare & Robertus Cantuariensis Archiepiscopus condemnauit Oxoniae quendam errorem dicentem, quod Omnis propositio de futuro vera est necessaria: & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit Parisijs quendam alium errorem ponentem, "quod nihil sit a casu, sed omnia de necessitate veniunt, & quod omnia futura quae erunt, de necessitate erunt, & quae non erunt impossibile est esse, & quod nihil euenit contingenter considerando omnes causas; Error, inquiens, quia concursus causarum est de definitione casualis, libro de Consolatione". Item alium sub hac forma, "quod Deum necesse est facere, quicquid immediate sit ab ipso: Error, siue intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem; siue de necessitate immutabilitatis, quia ponit impossibilitatem aliter faciendi". Bernardus etiam epistola sua decima ad Papam Innocentium reputat dictum Petri Abelardi haereticum, quod videlicet ea solummodo Deus possit facere vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit non alio: quod & idem Papa vt patet per suum rescriptum inter epistolas Bernardi pro decima quarta recitatum tanquam haereticum condemnauit. Quaedam vero rationes ostendentes necessitatem predictam destruere moliuntur vel necessitatem istam per illas; quoniam, sicut dicunt, si rationes opinionis huius ostendant, quod omnia quae euenient, eueniet de necessitate causarum superiorum, potest ostendi similiter, quod omnia quae euenient, eueniet de necessitate causarum inferiorum, quia necessario implebitur voluntas diuina per has, sicut per illas. Iterum aiunt, per rationem huius opinionis potest ostendi eius oppositum, vel saltem possibilitas eius oppositi. Deus namque potest velle aliquam creaturam posse agere libere sine necessitate quacunque; quod sic arguitur a quibusdam; Deum velle creaturam libere agere, diuersum est a Deum velle creaturam necessario agere; ergo hoc velle potest ab alio separari, & cum voluntas Dei sit efficax, possibile est creaturam libere agere sine necessitate quacunque. Praeterea inquiunt, si secundum rationem opinionis istius, quia Deus vult omnia futura euenire, ideo de necessitateeuenient; ergo simili ratione, quia Deus vult aliqua futura posse nullatenus euenire, necesse est aliqua futura posse nullatenus euenire; ergo possibile est aliqua futura nullatenus euenire, & necesse est omnia futura euenire, quae planissime contradicunt. Porro, quicunque scuro veritatis circundatusab his & similibus Pelagianorum sagittis atque incursibus etiamsi daemonium meridianum conduxerint, non timebit. Primum siquidem argumen tum est proprium argumentum Pelagij & suorum. Hoc etenim argumentum:itanquam Pelagij proprium, recitat Augustinus prima Retractationum 9. & De natura & gratia 67 & respondet: Ille namque liber, sicut patet prima Retractationum 9. & secunda Retractationum 42. contra quendam librum Pelagij erat scriptus. Hoc etiam argumentum quasi sub sua forma recitat Augustinus a Coelestio Pelagiano de perfectione iustitiae 2. & subalia forma, neadem tamem peruersitatis sententia, multis locis, soquentibus, & respondet. Venerabilis quoque Beda contra Iulianum I2o necitat eandem argutiam exsepistola eius ad Demetriadem, de qua trigesimum quintum primi meminit, & resposidet. Quos & Petrus sequurus secunda sententia distinctione vigesima octaua, irecitat a Pelagianis hoc idem, & soluit. Verum quia hoc est eorum fortissimum argumentum, illud parumper operosius pertractabo: Hoc siquidem argumentum potest similiter fieri de bene mereri, sicut de peccare. Namsi nullus peccat in eo quod vitare non potest; eadem ratione nec vllus meretur in eo quod vitare omittereue non potest; quod falsum est de Chisto & de Angelis confirmatis secundum sententiam aliquorum, vt in primo huius & in probatione corol, eius patet, quod d& secundum huius ostendit. Omnis etiam qui nunc meretur, necessario nuc meretur, quia secundum illud vulgatum Philosophi, Esse quod est, quando est; necesse est: quod & patet apertius, si quis mereatur in primo ad ultionis seu euigilationis instanti, vel si Angelus aut homo creatus cum necessarijs ad merendum meruisset in eodem instanti, sicut & fuit de Christo secundum naturam humanam: alias enim in merito non profecisset, contra omnes Doctores Catholicos illud Luc. 2. Iesus proficiebat sapientia, aetate, & gratia apud Deum & homines, Catholice exponentes; quorum multos ibi recitat glossa Thomae, solus autem Ambrosius videtur sentire contrarium; sed Petrus 3. sent. dist. 13. ipsum reducit ad concordiam aliorum. Hoc idem tenet Gregorius super Ezechiel 1. homil. 6. quem & recitat idem Petrus codem 3. distinctione 18. qui & vtraque distinctione praedicta idem ostendit & tenet. Hoc etiam totum potest haberi ex ostensione octaui corollarij, quinti huius. Item qui istam necessitatem in meritis vult vitare, ponet cum Pelagio haeretico contra veritatem catholicam, merita nostra nequaquam a Deo, sed tantum a nostro libero arbitrio proficisci, sicut patet per beatum Augustinum de gratia & libero arbitrio 16. & 17. sicut trigesimum octauum primi plenius allegauit: quod & potest constare ex 45. & 40. primi & alijs locis multis. Item nullus peccat nisi in eo quod vitare non potest, saltem pro praesenti, quia nullus peccat nisi peccato praesenti, quod quando est, necesse est esse. Et si quis dixerit, quod prius potuit illud vitasse, non instat nec respondet, quia etsi prius potuit, nunc non potest; non ergo vitat, quin omnis qui peccat, peccatin eo quod vitare non potest. Hoc idem potest euidentius argui de peccante in primo instanti adultionis, curationis a furia, seu euigilationis a sumno. vel etiam instanti primario sui esse: Hoc enim videtur possibile de peccare, cum sit possibile de mereri, sicut superius est ostensum. Item qui sic arguit, euidenter innuit & supponit, quod quilibet homo proprijs vitibus diuinitus non adiutus possit tentationem quamlibet superare, peccatum quodlibet euitare, perseuerare quoque finaliter ex se solo, ac etiam mereri, & agere, vel saltem praeagere quidlibet ex seipso: Hoc autem quot haereses & errores contineat. quartum secundi cum quinto sequentibus, trigesimum octauum primi cum quadragesimo quinto & quadragesimo sexto eiusdem, vigesimo secundi cum eiusdem trigesimo, & pluribus alijs lucide manifestant. His autem istis argutoribus, & eorum argumento per viam instantiae redargutis, iam superest ipsum directe soluere argumentum, cuius recta solutio est peccati eius ostensio: Peccat siquidem mortaliter insanabiliterque in forma, sicut corollaria primi d secundi huius ostendunt. Veruntamen decimum huius cum suo corollario multum artificiosius, elucidatius, distinctius atque formalius respondebit. Ad autoritatem vero beati Augustini & ad alios similes potest multipliciter responderi. Primo, quod potest intelligi congrue isto modo, quod nullus peccat in eo, quod non facit libere libertate contradictionis & contingenter ad vtrumlibet, sicut quartum & quintum huius ostendunt; ita quod quantum est de potentia voluntatis per se nude & absolute consideratae, posset illud non facere: Et simile est similiterque dicendum de quolibet actu libero bono vel malo aut in differenti, si ponatur secundum substantiam ipsam actus. Secundo & concordanter cum expositione priori, & cum processu priori, & cum processu & litera potest dici, quod Augustinus intenditibi remouere ab homine necessitatem naturalem peccandi, ita quod nullus peccat in eo quod vitare non potest possibilitate naturae, sed facit illud necessitate naturae: Vnde supra eiusdem I 3i. 26. Si hoc debet quisque quod accepit, & sic homo factus esti, vt necessario peccet, hoc debet vt peccet: quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit vt peceet. Et infra 28. Improba, inquit, voluntas malorum omnium causa est, quod si secundum naturam esset, conseruaret vtique naturam, & ideo non esset improba; vnde colligitur radicem omnium malorum non esse naturam. Hunc etiam intellectum ioum. huius probat, docens librum Augustini de libero arbitrio fuisse conscriptum contra Manichaeos, ponentes in homine duas animas naturales, bonam & malam, malamque animam facere necessitate naturae omnia mala facta; quare & post autoritatem vltimo recitatam, quae dicit radicem omnium malorum non esse secundum naturam, immediate subiungit, quod sufficit aduersum omnes qui volunt accusare naturas. Oportet ergo correspondenter, elenchice intelligere & exponere illum librum, sicut nunc tangebatur, & superius decimo huius plenius docebatur. Adhuc autem tertio non minus concorditer cum processu potest praemissa euntoritas sic exponi, quod nullus peccat in eo quod nullo modo caueri potest etiamsi velit, sed nolenti & inuito contingit, vt sic necessitatem violentam cogentem & inuitam remoueat a peccante. Iste namque est creber modus loquendi vulgarium & Doctorum; possum si volo, potes si vis, potest si vult facere hoc vel illud. Quid enim facilius, quid liberius quam facere quid, si volo, & non facere si non volo? Quod autem iste sit intellectus Augustini, videtur ex verbis eius & processu 30. de libero arbitrio 28. vbi fuerat allegatus. Ostenso namque quod voluntas est causa peccati, inquirit vlterius, Nunquid ipsius voluntatis sit aliqua causa prior, cuirecte imputetur peccatum; & probato quod non, quia non ei obtemperet voluntas, & non peccabit, obijcit in personaquaerentis, An forte violenta est, & cogit inuitum; & responder, docendo non sic esse vsque ad finem capituli memorati. Secundum hanc ergo necessitatem & libertatem ei oppositam, oportet rationabiliter accipere & intelligere sua verba; alias enim non facerent ad propositam quaestionem. Supra quoque 26. ait, Neminem natura sua cogit vt peccet, sed nec aliena: Non enim quisque dum id quod non vult patitur, peccat: Nam non peccat in eo quod patitur inuitus. Qui & infra 209. dicit, Nec mirandum est, quod homo vel ignorando non habet arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recte faciat, vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodammodo naturaliter inoleuit, videat quid recte faciendum sit, & velit nec possit implere. Illa enim est peccati poena iustissima, vt amitteret quis quo bene vti noluit, cum sine vlla posset difficultate, si vellet; quod & de natura & gratia 68. recitat approbando. Qui adhuc inferius eiuidem 3. 3I. scribit, Rerum creator ostendit quanta facilitate potuisset homo, si voluisset, retinere quod factus est, cum proles eius potuit etiam superare quod nata est; & subsequenter 36. ait, Autor animae tantum illi praestitit dignitatis, vt in eius etiam potestate poneret, si vellet, ad beatitudinem tendere. Qui etiam supra 3 ostendens // quasi definitiue, quid sit esse in potestate nostra; Non possum, inquit, aliud sentire esse iti potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Idem de spiritu & litera 26. volens inquirere, An fides in nostra constituta sit potestate, prius ex intentione & multum diligenter inquirit quid sit potestas, & tandem determinando finaliter, & quasi definitiue notificando quaesitum, sic ait; Hanc dicimus potestatem, vbi voluntati adiacet facultas faciendi: vnde hoc quisque in potestate habere dicitur, quod si vult, facit, si non vult; non facit. Hoc idem istis concorditer attestatur eiusdem autoritas, 5. de Ciuit. Dei 10. posita nono huius. Cui & concordanter Anselmus 2. Cur Deus homo. 10. Omnis, inquit, potestas sequitur voluntatem; cum enim dico, quia possum loqui, vel ambulare, subauditur si volo: si enim subintelligitur voluntas, non est potestas, sed necessitas. Item Augustinus Enchir. 75. Nec Deus iniuste noluit quosdam saluos fieri, cum possent salui esse si vellent. Idem de fide ad Petrum 57. & allegatur 2. sentent. Lumbardi dist. 39. quamuis male, quia in Ecclesiasticis dogmatibus; Firmissime, inquit, tene, primos homines bonos & rectos esse creatos cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, propria voluntate // peccare, eosque non nec essitate, sed propria voluntate peccasse. Idem Hypognost. 28. tractans illud Ecclesiastici 15. Deus ab initio fecit hominem, & reliquit illum in manu consilij sui, &c. In manu, inquit, possibilitas intelligitur; ipsa est prima gratia, qua primus homo stare potuisset, si seruare Domini mandata voluisset. Idem de gaudijs iustorum & poenis malorum, siue de triplici habitaculo; Si praescientia Dei non potest vitari, non potuit homo aliter peccare nisi voluntate, nulla alia vi cogente, quia ita eum praesciuit Deus peccaturum: Si ergo voluntate, non coactus, ductus est ad peccandum, potuit sine dubio non peccare si vellet; ideo poenam meruit, quia non inuitus peccauit. Idem de correptione & gratia 148. Homo posset permanere in bono si vellet: qui & infra 49. 59. eandem sententiam repetit & confirmat. Idem de natura & gratia AA. Deus talem hominem fecit, qui peccati malo carere sufficeret si voluisset. Item Hieronymus super illud Ezech. 33. Si dicente me ad impium: Impis, morte morieris, non fueris locutus, vt se custodiat, &c. Ex his, inquit, dicimus, posse hominem quamuis impium & iniquum, si magistri verba audierit, & poenituerit a sua impietate, saluari, nec minus magistrum damnari, si non docuerit, & in vtroque liberum seruari arbitrium, dum & in magistri // voluntate est vel tacere vel loqui, & auditoris vel audire, & facere, & saluari, vel contemnere & contemtu perire. Veritas etiam ipsa dicit, Semper pauperes habetis vobiscum, & cum volueritis potestis illis benefacere, Marc. 14. Nec sic loquuntur Autores de solis hominibus, quin imo & de Deo. Vnde Algazel 3. Metaphys. sententia 8. Primus est potens, quod sic intelligitur vt faciat cum voluerit, nec faciat cum noluerit, & dicitur posse destruere ens vniuersum, quia hoc faciet si voluerit; ergo potens est super omne illud quod est possibile, ex hoc sensu, scilicet, quod si vellet, faceret. Quem de secutus Anselmus 2. Cur Deus homo. 10. inquirens vtrum Christus peccare potuit & mentiri; & respondens negatiue, ostendit quid sit potestas & posse, Omnis, inquiens, potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico, quia possum loqui, vel ambulare, subauditur, si volo, &c. sicut superius recitantur, & sequitur, Possumus itaque dicere de Christo, quia potuit mentiri, si subauditur, si vellet, & quoniam non potuit mentiri volens, nec potuit velle mentiri, non minus dici potest ipsum nequiuisse mentiri; sic itaque potuit & non potuit mentiri. Qui & infra 17. inquirens vtrum Christus potuit vitam suam seruasse, simili modo respondet; & supra primi primo innuit illud idem. Item Augustinus Hypognost. 6I. Summus Deus habet potestatem, si velit, tam per indebitam gratiam malos saluare, quam iusto iudicio futuro gehennae supplicio reseruare. Quapropter & Sapiens sapienter Sap. 12. dicit Deo, Subest tibi, cum volueris, posse. Hoc idem sacri Euangelij veritas artestatur, Domine, inquiens, si vis, potes me mundare. Matth. 8. Ex istis omnibus, sicut spero, euidenter apparet, quod Autores & Autoritates dicentes homines posse vitare peccata quaecunque, possunt conuenienter exponi modo praedicto, videlicet, quod possunt, si velint, veruntamen sine dubio ex se solis, aut antecedenter ad Deum hoc velle non possunt, sed cum Deo, & ex Deo antecedenter, sicut vicesimum & tricesimum secundi declarant. Vnde & potest elici quarta expositio Autorum & Autoritatum huiusmodi non minus consona veritati. Cum enim dicunt Autores, quod homo potest vitare peccatum, verum est, si Deus voluerit, si Deus voluerit adiuuare, & auxilio Dei iuncto: alias // enim nullus potest vitare peccatum, sicut superius est ostensum. Vnde & Augustinus de perfectione iustitiae 33. Si quis, inquit, scilicet Coelestius, dixerit, Potest fieri vt homo vel in verbo non peccet; respondendum est, Si vult Deus, potest; vult enim Deus, ergo potest. Item ait, scilicet Coelestius, Si quis dixeris, Fieri potest vt homo non in cogitatione delinquat; respondendum est, Si vult Deus, potest; vult enim Deus, ergo potest. Hunc // enim modum loquendi, licet videatur Coelestij, non reprobat, sed potius approbat Augustinus: Hanc quoque sententiam, etsi videatur Coelestij, Augustinus non negat totaliter, sed magis affirmat. Quis enim negaret hominem, sicut virginem benedictam, per Dei omnipotentis auxilium posse vitare quodcunque peccatum, vt certo tempore vel nunquam in aliquo deuiaret? Quare & statim subiangit, videte quemadmodum voluerit dicere, si Deus adiuuet, potest, cui dicitur; Adiutor meus esto, ne derelinquas me, non vtique ad corporalia bona capessenda, & mala cauenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam; propter quod dicimus, Ne nos inferas in tentatibnem, sed libera nos a malo. Respiciendo igitur processum Augustini ante & post, euidenter apparet ipsum velle negare aliquem hominem pro statu praesentis miseriae esse de facto sine peccato, vel etiam posse esse viribus suis tantum, posse tamen hominem per Dei auxilium vitare peccatum concedit. Vnde & supra 2. recitat primum argumentum Coelestij sub hac forma, Interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit peccatum quod vitari potest, aut quod vitari non potest: si quod non potest, peccatum non est; si quod vitari potest, potest homo sine peccato // esse: nulla enim rationalis iustitia patitur dici peccatum quod vitari nullo modo potest: & respondet Augustinus posse vitari peccatum. si natura vitiata sanetur gratia Dei per Iesum Christum. Sanetur, inquit, & supple, sana seruetur; sicut patet per eum de natura & gratia 26. Et in sententijs Prosperi 13I. sicut quinto & octauo secundi plenius allegatur. Et infra recitat decimum quintum argumentum Pelagii, Si est aliquod peccatum quod vitari non possit, quomodo iustus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitare non possit? Et respondet, quod peccatum vitati potest, quando voluntas humilis adiuuatur. Idem de correptione & gratia 7I. dicit, quod damnatio alicuius per Episcopale iudicium potest, si Deus voluerit, in corruptionem saluberrimam cedere. Item venerabilis Beda contra Iulianum 12. recitat ab eo istud haereticum argumentum, Ascribimus iniquitatem iusto, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur; deinde pro his damnandum ab eo putamus hominem quae vitare non potuit: & respondet, quod verum dicit, si ad Dei respicit auxilium, cui catholica vox supplicat dicens, Deduc me in semita mandatorum tuorum; Si vero viribus animi sui fidit, refellit veridicam eius sententiam, qua dicit, Sine me nihil potestis facere. Amplius autem vt huius autoritatis authentici Augustini indubitanter recipias veram glossam, audi ipsummet Augustinum I. Retract. 9. eandem autoritatem obiectam sibi a Pelagio exponentem, quis, inquam, peccat in eo quod nullo modo caueri potest? Peccatur autem, caueri ergo potest. Quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius vsus est in his atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, putant Pelagiani suam nos tenuisse sententiam, sed frustra. Voluntas quippe est qua peccatur, & recte viuitur; sed voluntas ipsa, nisi Dei gratia liberetur a seruiture peccati, & vt vitia superet adiunetur, recte pieque viui a mortalibus non potest. Quem & 2. sentent. distinctione vicesima octaua, tam in oppositione quam in responsione Petrus sequitur non a longe. Audias etiam Augustinum de natura & gratia 67. eandem autoritatem a Pelagio pro sua haeresi allegatam, exponentem clarissime & glossantem. Dicit Pelagius; Item, inquit Augustinus Episcopus in libris de libero arbitrio, Quaecunque ista causa est voluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur; si autem potest, non ei cedatur, & non peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caueat ne fallatur. An tanta fallacia est vt caueri omnino non possit? Nulla ergo peccata sunt: Quis enim peccat in eo quod caueri nullo modo potest? Peccatur autem, caueri igitur potest. Agnosco, verba mea sunt; sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. De gratia quippe Dei agitur, quae nobis per Mediatorem mediceina opitulatur, non de possibilitate iustitiae: potest ergo ei causae, quaecunque illa est, resisti; potest plane. Nam in hoc adiutorium postulamus dicentes, Ne nos inferas in tentationem, quod adiutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus: // Quodlibet ergo peccatum potest caueri, sed opitulunte illo qui non potest falli: nam ideo dicimus, Ne nos inferas in tentationem. Ad aliam vero autoritatem Augustini de duabus animabus, iam immediate praemissa, & decimum huius respondent, & specialiter expositio secunda, quia ille liber agit contra Manichaeos, sicut decimum huius dixit. Respondeo igitur, sicut secunda expositio & decimum huius docent; Et isto modo confidenter respondeo, quia Augustinus I. Retract. 15. hunc librum de duabus animabus retractans, ad eandem autoritatem? suam a Pelagianis sibill obiectam, & ad similes eiusdem libri simili modo respondet. Quare & Petrus 2. sentent. dist. 28. recitata autoritate Augustini praedicta, his, inquit, auditis, exilijt Pelagius dicens, Cur igitur paruuli & illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata diuina, rei tenentur?? Et subdit sententiam responsoriam Augustini. Haec, inquiens, qua occasione dixerit in libro Retract. Pelagio respondens aperit. Id enim contra Manichaeos dixit, qui in homine duas naturas esse // contendunt, vnam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quae nunquam bona fuit, nec bonum velle potest; quod si esset, non videretur ei imputandum esse si bonum non faceret. Ad autoritatem vero Hieronymi similiter respondendum: ipsa namque loquitur contra Manichaeos expresse. Ad autoritatem vero Apostoli respondendum, per tres expositiones praemissas. Expositio namque prima potest elici congruenter ex illo verbo, Non patietur vos tentari supra id quod potestis. Nam per hoc innuit, quod tentatio non est, nec erit fortior, quam potentia voluntatis, sicut tertium secundi docebat. Tertia vero expositio supradicta satis potest haberi ex illo verbo potestatis, & possitis, scilicet, si velitis. Expositio autem quarta innuitur euidenter cum dicit, quod Deus non patietur vos tentari supra id quod potestis; quasi diceret, ex Deo est, & ex diuino auxilio, vos non tentari supra id quod potestis, quod adhuc verbum sequens expressius manifestat, sed faciet, inquit, cum tentatione prouentum, vt possitis sustinere, quasi diceret manifeste, Ex eius factione adiutrice, & prouentu auxilij sui habetis, quod tentationem sustinere possitis, sicut & quartum ac quintum secundi declarant. Ad primam autoritatem Philosophi nonum huius respondet; ad secundam vero autoritatem eiusdem respondet distinctio de necessitate, decimo huius scripta. Loquitur enim Libi) de necessario violento: assignans namque tertium modum necessarij, Amplius, inquit, vim faciens & vis, hoc autem est quod praeter imperum, & praeuoluntatem impediens & prohibens: violentum enim necessarium dicitur, quapropter & triste, sicut & Euenus ait. Omnis enim res necessaria tristis est vt vis, necessitas quaedam, vt Sophocles dicit, Si vis me hoc facere, cogit; & videtur necessitas non esse increpabile aliquid; & recte: contrarium enim motui secundum praeuoluntatem & secundum excogitationem, Argumentum de praeceptis non magis obuiat huic sententiae, quam dicenti Deum agere liberos actus nostros, & Dei gratiam ad obseruantiam mandatorum necessario requisitam. Est igitur istud argumentum Pelagianum, haereticum, execrandum, sicut vicesimum octauum secundi ostendit, quod & nihilominus plene // soluit. Vnde & Augustinus super illud Psalmi II8. Declaratio sermonum tuorum illuminat, & intellectum &c. sermone 27. dicit ita. Quid est paruulus, nisi humilis & infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere ac intelligere, quare sit de bono Deo bona lex data, quae tamen viuificare non possit? Ad hoc enim data est, vt de magno paruulum faceret, vt te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstret; ac si opis indigus & egenus ad gratiam confugeres, & clamares, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, Ita Domine, Ita fac misericors Domine, Impera quod non possit impleri, imo impera quod non possit nisi per tuam gratiam impleri, vt cum homines per suas vires adimplere nequiuerint, omne os obstruatur, & nemo sibi magnus videatur. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur, nisi in eius corde per spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur? Non enim qui spiritu agunt, sed quotquot spiritu Dei aguntur, hi filij sunt Dei; non quia nihil ipsi agunt, sed ne nihil agant boni, a bono aguntur vt agant. Ad autoritates vero Hieronymi & Deuteronomij respondendum, sicut ad primam autoritatem Augustini superius est responsum; autoritas quoque Hieronymi exposita erat prius. Pro autoritate vero Deuter, est sciendum, quod eundem locum scripturae cum multis similibus obijcit Coelestius Pelagianus contra Augustinum de perfectione iustitiae 32. & Augustinus respondet, sicut in quarta expositione primae autoritatis suae responsum est prius, prout vicesimum octauum secundi plenius recitauit. Autoritas autem Philosophi potest per nonum huius exponi, ipsa tamen seipsam exponit; quaeĀ¬ cunque, inquit, nec in nobis sunt, nec voluntaria &c. & verum est, quod ad non voluntaria nullus rationabiliter prouocatur: nec propter hoc perit aliquod meritum, sicut corollaria primi & secundi huius ostendunt; nec etiam libertas arbitrij, sicut eadem corollatia manifestant. Nam quomodo sequitur, quia Dei voluntas non impedibilis, sed omnipotentissime efficax, vult hominem libere operari, ideo ipsum non libere operari? Imo non hoc Esequitur) sed oppositum sequitur manifeste, ipsum videlicet libere operari, imo & necessario libere operati, necessario, inquam, necessitate 27. huius dicta; & haec est finaliter responsio Augustini & Anselmi, sicut euidenter testantur autoritates eorum. 3. de libero arbitrio 2. de gaudijs iustorum & poenis malorum; de concordia 1. & aliae multae 10. huius plenius recitatae. Haec ergo sententia nequaquam liberum arbitrium perimit, sed inuiolabili stabilitate fundat & firmat, protegit & defendit. Veruntamen summa libertas & maxima est in solo summo Deo, summe & maxime libero, sicut quintum huius & decimum manifestant: in inferioribus autem causis inferior est libertas, sicut eadem capitula docuerunt. Quod autem arguitur, increpationes, laudationes, exhortationes, vel dehortationes, orationes &c. huiusmodi debere superfluas reputari, non magis impugnat 27. tertij, quam 20. secundi aut 23. primi libri: nec argumentum concludit, sicut plane docetur 23. & 25. primi, & 28. secundi. Augustinus vero 3. de libero arbitrio I. & Philosophus 3. Eth. 1I. per praemissa hic & 10. huius debent rationabiliter contentari. Pro dicto vero eiusdem Philosophi I peri hermenias vlt, aequius ponderando secundum consilium sapientis de 4. virtutibus cardinalibus, Non te moueat dicentis autoritas, nec quis, sed quid dicat intendito; famosa seu potius fumosa autoritas // interim deponatur, vt sic quanto liberius, tanto verius iudices, quid ratio ipsa probat, & videbis aperte, quod non concludat propositum, sed oppositum manifeste. Nam quomodo sequitur, omnia futura fient ex necessitate; ergo non oportet consiliari neque negotiari? imo oppositum sequitur euidenter; omnia futura fient ex necessitate, ergo oportet, quia ex necessitate oportet consiliari & negotiari. Nam multa oportuna consilia & negotia sunt futura. Vt autem accedam propinquius etiam vsque ad fundamentum in ea, quis vnquam ponens necessitatem in cunctis futuris, ponet eam tantum in finibus, & non in medijs ad hos fines? Sapientissimus // namque Deus, sicut ab eterno praestituit certos fines, sic & certa media ordinauit, sicut 27. primi & sequentia manifestant. Nam quae sunt, a Deo ordinata sunt, ad Rom. 13. sicut & docet 26. primi. Dei namque sapientia infinitissime infinita, sicut 6. primi docebat, attingit vbique. Sap. 7. Attingit ergo a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. infra 8. Attingit, inquam, a fine primo, a termino a quo, & a principio quolibet per omnia media vsque ad finem vltimum, & ad terminum ad quem omnem, & disponit omnia, fines & media suauiter ordinando. Si igitur diuina preordinatio & praeuolutio non impedibilis sed efficax omniquaque imponit necessitatem, finibus aliqualem talem imponet & medijs. Si igitur ex Dei prouidentia qualitercunque necesse sit homines consequi certos fines, necesse est ipsos similiter consiliari, negotiari, & procedere per debita media, veluti per viam ad terminum, per curam ad salutem, per disciplinam ad doctoratum, per merita ad coronam, sicut tangit 25. primi, & plane testatur autoritas beati Gregorii 1. Dial. 21. allegata in canone, & autoritates Augustini 23. primi scriptae: Veruntamen pro reuerentia Philosophi potest dici, quod argumentum suum est bonum in logica, quia multum probabile & apparens. Vel aliter & melius, Si omnia euenirent de necessitate contraria libertati & simpliciter absoluta, non oporteret consiliari, neque negotiari, quia nihil esset tunc consiliabile, nec consilium aliquod posset esse. Consilium namque secundum eundem 3. Eth. 7. 8. & 9. non est de necessarijs talibus, sed tantum de his quae sunt in nobis, in nostra scilicet libera potestate. Quod autem loquatur ibi de necessitate contraria libertati, & simpliciter absoluta, processus suus & verba indicant euidenter. Loquitur enim ibi de necessario omne ad vtrumlibet excludente: tale autem non est necessarium secundum causas superiores. 27. huius concessum, contingentiam ad vtrumlibet & libertatem compatiens, quod & similiter est in nostra libera potestate, sicut 5. & 10. huius docent: sed tantum necessarium contrarians & perimens libertatem & liberam potestatem, sicut eadem cap. manifestant. Unde Philosophus ita dicit, quae contingunt in consequentia haec sunt, & huiusmodi; si omnes affirmationes & negationes, necesse est hanc esse veram, illam vero falsam, nihil ad vtrumlibet esse, sed omnia esse vel fieri ex necessitate. Quare non oportebit nec consiliari neque negotiari, cuius causam subiungit, quoniam si hoc, scilicet quodcunque, facimus, erit hoc, scilicet vnum signatum futurum; si vero hoc non, supple facimus, erit, supple idem futurum; quasi diceret, quicquid fecerimus vel non fecerimus, non magis nec minus eueniet hoc futurum, sicque nullum futurum esset in hominum potestate, nec ex humanis liberis actibus dependeret. Quare & infra sic ait; Haec non sunt possibilia: videmur enim esse principium fuĀ¬ turorum ab eo quod consiliamur, & agimus aliquid. Respiciendo ergo processum PhilosoĀ¬ phi euidenter apparet ipsum velle reprobare necessarium contrarium & peremtorium contingentiae ad vtrumlibet, libertatis, & liberae potestatis. Vnde & Animonius exponendo ilIad capitulum dicit, Multi // abducuntur in opinionem interimentem ipsum contingens, & Philosophum arguere contra eos qui omnia ex necessitate faciunt & contingens auferunt. LoĀ¬ quitur etiam ibi de necessitate simpliciter. Ait enim, Esse quod est, quando est, & non esse, quod non est, quando non est, necesse est; sed non omne, quod est, necesse est esse, nec omne, quod non est, necesse est non esse, supple simpliciter: quare & statim subiungit; Non enim idem est, quod est esse necessario quando est, & simpliciter esse ex necessitate; similiter autem & in eo quod non est; & in contradictione eadem ratio est. Hoc idem verba eius immediate sequentia clare monstrant. Concedit enim tales in sensu composito, Necesse est hoc fore vel non fere, & negat in sensu diuiso. In sensu autem composito est necessitas in se nsu diuiso, sicut in secunda expositione Boetij 28. huius plenius docebatur. Vnde sic ait, Esse quidem vel non esse omne necesse est, & futurum esse vel non esse, non tamen diuidentem dicere alterum necesse est: dico autem necesse est quidem futurum esse bellum nauale cras, vel non esse futurum, sed non futurum esse cras nauale bellum necesse est, vel non futurum esse; futurum autem esse vel non esse necesse est. Quare & Ammonius exponendo hoc verbum tex tus Futuris, sic ait, significat per hoc, quod ait, Futuris, quod in contingenti materia accipitur. Aliud enim est, vt ipse in his, quae de generatione & corruptione determinat, meslon, id est, futurum, ab eo quod est esomenon, hoc est participium futuri temporis de sum, es; & esome non quidem significat quod omnino eueniet, vt cum dicimus erit hyems aut aestas, aut eclipsis: mellon, id est, futurum, quod potest euenire, & non euenite, puta futurus sum ambulare, futurus sum nauigare. Insinuat igitur quod secundum alias quidem materias necessarium & impossibile; hyems autem aestas & eclypsis secundum ipsum, sicut & secundum Philosophos caeteros, euenient de necessitate simpliciter & de necessitate naturae. Hanc ergo necessitatem hic negat, & possibilitatem seu contingentiam oppositam correspondenter affirmat. Voluenti igitur, scripta Philosophi diligenter, & diligentius reuoluenti perspicue apparebit, ipsum ab actibus liberis necessitatem triplicem remouere; necessitatem scilicet simplicem absolutam, necessitatem naturae, & necessitatem violenter cogentem: hic 1. 2. & 3. sicut ex praeostensis hic & 10. huius patet; secundam 9. met. sicut idem 10. manifestat; tertiam 5. met. sicut superius recitatur; eandem quoque 2. & 3. 2. & 3. Eth. Qui & 2. post. 3. ita scribit; Necessitas duplex est; haec quidem secundum naturam &e motum, sicut lapis ex necessitate sursum & deorsum, sed non propter eandem necessitatem, sed in his quae sunt ab intelligentiaalia quidem nequaquam sunt ab eo, quod per se frustra est, vt domus aut effigies, nec ex necessitate sunt, sciliet hac vel illa predicta. Amplius autem pro omnibus de possibilitate & necessitate obiectis, & possibilibus obijci, potest aliter responderi & forsitan melius, quia breuius, & consueto modo loquendi conformius & cautius, nec ideo minus vere, Constat siquidem possibile atque posse a possibilitate siue potentia? deriuari, sicut & vocaliter nuncupari; possibilitas aute & potentia est multiplex, sicut praeced docuerunt. Cum igitur dupliciter sit Iohan. facere vel non facere hoc vel illud, siue Iohan. potest facere hoc vel illud, vel non facere. Considerandum est circumquaque si de aliqua potentia illud potest, puta, si de potentia naturali proptia, vel etiam aliena: si de potentia, imo de omnipotentia Dei magna & absoluta: & potest concedi simpliciter, quod possibile est sic esse, quia de aliqua possibilitate siue potetialiest sic esse, sicut propositio particularis aut indefinita habens aliqua singulare etiam vnica vera, est vera & simpliciter concedenda. Verum de necessitate aliter sentiendum. Non enim si de aliqua necessitate signata est, hoc necesse esse vel non esse, simpliciter ideo confitendum quod necesse est hoc esse vel no esse, sicut de possibilitate & possibili // dicebatur, praesertim ad consuetum modum loquendi vulgarium Logicorum, Philosophorum, & Theologorum in logicalibus instructorum. Ad mentem namque istorum sequitur euidenter, necesse est hoc esse, ergo impossibile est hoc non esse; & non possibile est hoc no esse, vnde & necessario infertur vlterius, qd, nulla possibilitate siue potetia possibile est hoc non esse. Constat igitur clare sic loquendo no sequi de aliqua necessitate, necesse est hoc esse, ergo necesse est hoc esse; quia tunc de nulla possibilitate siue potentia posset hoc no esse; cum tamem de aliqua necessitate necesse sit aliquid esse, & de aliqua possibilitate siue potetia potest illud no esse, & possibile est illud non esse. Si tame fortassis esset fas loqui acutius, licet paululum strictius dici possit, quod si de aliqua necessitate necesse est hoc esse, necesse est hoc esse propter rationem de possibilitate potentiaque praemissa; sed no sequi vlteris, necesse est hoc esse, ergo impossibile est hoc no esse, & no possibile est no esse tam generaliter proferendo, sed specialiter restringendo; ergo de aliqua possibilitate siue potentia, opposita A scilicet alicui necessitati impossibile est hoc non esse, & non possibile est hoc non esse. Loquendo igitur communiter, sicut plures, nusquam simpliciter absoluteue concedo, concedereue intendo, nisi maior autoritas me compellat, quod necesse est quempiam facere vel non facere hoc vel illud, nec quod non est possibile, aut non potest facere vel non facere hoc vel illud; imo quod possibile est, & potest facere vel non facere hoc vel illud, demonstratis huiusmodi in quibus contingentia reperitur, & licet modus huiusmodi respondendi simpliciter forsitan cautior videatur, alius tamen modus respondendi per definitiones praemissas aut alias: meliores doctrinalior comprobatur. Nec ista sententia sensate intellecta mores aut virtutes corrumpit. Non enim libertati arbitrij aut merito aduersatur, sicut corollaria primi & secundi huius ostendunt; imo sententia ista mores & virtutes fortissime, quia muro diuinae, potentiae & necessitatis praedictae inexpugnabili protegit, munit, & saluat, sicut tricesimum quartum secundi monstrauit. Quod autem arguitur, quod ista sententia reddit homines neg. B ligentes, ita procedit contra vicesimum & tricesimum secundi, contra praescientiam, praedestinationem & gratiam, & sic contra sextum, quadragesimum quartum, tricesimum quintum & sequentia primilibri, sicut contra vicesimum septimum tertij. Quare & Augustinus 4. contraIulianum Pelagianum 10. recitat ab ipso sibi obiectum simile argumentum; Calumniaris, inquiens, me dicere nihil studij expectari ab humana voluntate debere, contra illud Euangelicum, Perite & accipietis. Qui & de bono perseuerantiae 46. ad similia sibi obiecta contra gratiam & praedestinationem diuinam simili modo respondens sic ait; Ista cum dicuntur, ita nos ad confitendam veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, & adconfitendam secundum eam, praedestinationem sanctorum deterere non debent; sicut non, deterremur a confitenda praescientia Dei, Si quis de illa populo sic loquatur, vt dicat, siue nunc recte viuitis siue non recte, tales eritis postea quales nos Deus futuros esse praesciuit; vel boni si bonos, vel mali si malos. Nunquid enim si hoc audito nonnulli in torporem segnitiemque vertantur, & a labore procliues, & ad libidinem, post concupiscentias suas eunt? Propterea de praescientia Dei falsum putandum est esse quod dictum est. Nonne si Deus illos bonos esse futuros praesciuit, boni erunt, in quantalibet nunc malignitate versentur? Si autem malos, malierunt in quantalibet nunc bonitate seruentur? Fuit quidam in nostro Monasterio, qui corripientibus fratribus, cur quaedam non facienda faceret, & facienda non faceret? respondebat; qualiscunque nunc sim, talis ero, qualem me Deus futurum esse praesciuit: quod profecto verum dicebat, & hoc vero non proficiebat in bonum, sed vsque adeo profecit in malum, vt deserta Monasterij societate fieret canis ad suum reuersus vomitum, & tamen adhuc qualis futurus sit, incertum est. Vtrum tamen ista sententia, occasione accepta, reddet aliquem negligentem & malum ac finaliter periturum, nescio, timeo, & doleo si sic erit: scio tamen quod nullum nisi forsitan filium perditionis, vt Scriptura aeterna libri Dei aeterni impleatur, sicut dicebat ipsemet Saluator, Ioh. 17. // Et quid possum? Non enim possum praedestinare, nec etiam E reprobare. Veruntamen proculdubio non sum melior praedicator, aut Doctor magistro meo. Christo, aut doctore gentium sancto Paulo, & etiam caeteris Apostolis eius sanctis: horum. autem praedicatio & doctrina non semper omnibus profuit ad salutem, imo aliquibus obfuit,, saltem occasione assumta non data. Vnde Christo praedicante & docente de sui benedicti corporis & sanguinis Sacramento & materia ista, dicendo, Nemo potest venire ad me, nisi Pater. qui misit me, traxerit illum; & Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. nulli audientes ex discipulis eius dixerunt, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Qui & ex hoc abierunt retro, Ioh. 6. Abierunt retro, scilicet, a fide, secundum Chrysostomum, & a vita secundum Augustinum, sicut recitat glossa Thomae. Pharisaei quoque audientes praedicationem illius scandalizati fuerunt, Matth. 15. & Marc. 6. habetur quod multi audientes eum scandaliabantur: & Luc. 4. Repleti sunt in Synagoga, ira, haec scilicet verba Christi praedicantis audientes. Et infra 6. Ipsi scilicet audientes Christum Dei sapientiam praedicantem, E repleti sunt insipientia, & colloquebantur adinuicem, quidnam facerent de Iesu. Et Ioan. 8. dixerunt Christo docenti, Daemonium habes. Apostolo quoque cum Atheniensibus disputante, quidam dicebant, quid vult seminator verborum hic dicere? Alij vero dicebant, // nouorum Deorum videtur annuntiator esse; & quidam quidem itridebant, Act. 17. Ipsi etiam veritatis & sobrietatis verba loquenti dixit quidam insanus, Insanis Paule, multae te literae ad insaniam conuertunt, Act. 26. Quidam etiam in Christum & eius discipulos propter praedicationem & doctrinam, eorum tam crudeliter exarserunt, vt ipsos morte. durissima consummarent. Sed nunquid propter causas seu occasiones huiusmodi suspendenda sint organa veritatis?. Vere ersi coram aliquibus, pro loco & tempore, non tamen coram omnibus vbique & semper, sicut Christus, Paulus, & Apostoli caeteri iucidis suis exemplis nos lucide docuerunt, sicut superius tangebatur. Quare & Chrysostomus super illud verbum Ioh. 6. superius recitatum, Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, Hoc, inquit, forte factum est ad consolationem nostram, quando aliquando contingit vt homo dicat verum, & quod dicit non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizantur & discedant: Poeniter autem hominem dixisse quod verum est. Dicit enim apud se homo, non debui sic dicere. Ecce Domino contingit; dixit, & perdidit multos, & non turbatur ipse quia ab initio nouerat, qui non essent credentes. Nos si nobis contingat perturbamur, sed solatium in Domino inueniamus, & tamen caute verba dicamus. Cui & concordanter Augustinus, De bono perseuerantiae vbi prius, scilicet 46. recitatis periculis memoratis, subiungit, Nunquid propter huiusmodi animas ea, quae de praescientia Dei vera dicuntur, vel neganda sunt, vel tacenda sunt? Etiam qui propterea vel non orant, vel frigide orant, quoniam Domino dicente, didicerunt scire Deum quid nobis necessarium sit priusquam petamus ab eo, num propter tales huius sententiae veritas deserenda, aut ex Euangelio delenda putabitur? His igitur & huiusmodi periculis nequaquam obstantibus, veritas est docenda: & hoc duabus de causis; prima vt errores circa alia necessaria salubriter caueantur, secunda vt capaces & habiles vtiliter instruantur. Pro prima dicit Augustinus de bono perseuerrntiae 46. Nunquid propter huiusmodi animas ea, quae de praescientia Dei vera dicuntur, vel neganda sunt vel tacenda? Tunc scilicet quando si non dicantur, in alios itur errores: in quos autem & quantos eatur errores negata necessitate vicesimo septimo huius ostensa, facile est videre. Cum enim illa necessitas euidenter sequatur ex multis antecedentibus praelibatis, quicunque illam negauerit, oportet similiter Logica compellente negare quodlibet antecedens; Oportet ergo negare Dei praeactionem, coactionem, auxilium, gratiam, praedestinationem, praescientiam, efficientiam, conseruantiam, & caetera huiusmodi, imo & tandem Deum esse, & cum insipiente insipientissime dicere, Non est Deus. Pro hac etiam prima causa & secunda coniunctim Augustinus de bono perseuerantiae 47. Dicatur, inquit, verum maxime vbi alia quaestio vt dicatur impellit, & capiant qui possunt; ne forte cum tacetur propter eos qui non capere possunt, non solum veritate fraudentur, verum etiam falsitate capiantur, qui verum capere, quo caueatur falsitas, possunt. Facile est enim, imo & vtile, vt taceatur aliquando verum propter incapaces. Sed alia est ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas vero tacendi longum est omnes quaerere vel inserere; quarum tamen est & haec vna, ne peiores faciamus eos qui non intelligunt, dum volumus eos qui intelligunt facere doctiores, qui nobis aliquid tale tacentibus doctiores quidem non fiunt, sed nec peiores fiunt. Cum autem res vera ita se habeat vt fiat peior, nobis eam dicentibus, ille qui capere non potest, nobis autem tacentibus ille qui potest, quid putamus esse faciendum? Nonne dicendum est potius verum, vt qui potest capere capiat, quam tacendum, vt non solum id ambo non capiant, verumetiam qui est intelligentior, ipse sit peior, qui, si audiret, caperet? Per illum etiam plures discerent: quo enim est capacior vt discat, eo magis est idoneus vt alios doceat. Timemus ne loquentibus nobis offendatur qui veritatem non potest capere, & non timemus ne tacentibus nobis qui veritatem potest capere, falsitate capiatur? Et si quis adhuc vrgeat & opponat, propter doctrinam paucorum multos non debere turbari, & paucos si aliquos recipere hanc doctrinam, multo vero plures illam respuere conturbatos, multum quoque bene stetisse Ecclesiam retroactis temporibus sine ista nouella doctrina tot hominum turbatiua; Aduertat, quaeso, Philosopum 3. Polit. 5. dicentem, Vnum quidem differre secundum virtutem, vel paucos contingit; plures autem ad summum omnis virtutis peruenisse difficile. Attendat insuper, supplico, quid simile potuit obijci magistro, & Domino nostro Christo, Paulo, & caeteris eius Discipulis, Doctoribus nostris sanctis. Christo namque docente de Sacramento Eucharistiae benedictae, & de necessitate & impossibilitate, quam habemus in manibus, scilicet in actibus hominum respectu causarum superiorum, dicendo, Panis verus est qui descendit de coelo, &c. & omne quod dat mihi Pater ad me veniet, & nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit illum, &c. Turbati sunt multi insipientes corde, in tantum quod murmurarent & adinuicem litigarent & dicerent, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Et tandem retro // abirent: Pauci vero, scilicet duodecim eius Discipuli, remanserunt, Ioh. 6. Vnde & ipsomet testante, Multi sunt vocati, pauci vero electi, Matth. 22. Quare & moner intrare per angustam portam, quia lata est porta & spaciosa via quae ducit ad perditionem, & multi sunt qui intrant per eam, quum angusta sit porta & arcta via quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui inueniunt eam, Matth. 7. Similiter & Paulo AtheniĀ¬ ensibus praedicante, multi erant turbati deridentes eius nouam doctrinam; pauci vero, scilicet Dionysiis Arcopagita & Damaris cum paucis alijs crediderunt, Act. 17. In ciuitate quoque Ephesiorum, vt habetur Act. 18. propter sanam eius doctrinam fiebat magna turbatio, in tantum vt impleretur ciuitas confusione, & impetum facerent vno animo in theatrum, & cum postularetur silentium vt ratio redderetur, facta est vna vox ommum quasi per horas duas clamantium, Magna Diana Ephesiorum. Similis quoque turbatio, commotio. concursio populi, acclamatio, & vociferatio facta est in ciuitate Ierusalem propter doctrinam eiusdem, vt patet Act. 2I. & capitulis alijs consequenter, in tantum quod fere periclitabatur; accusabatur coram Iudicibus, & appellare Caesarem cogebatur. De alijs quoque Apostolis. & caeteris sanctis Dei nimis frequenter inuenies, quod ad eorum praedicationem & doctrinam multi fuenunt scandalizati & grauiter conturbati, pauci vero salubriter informati: hoc tamen eos ab euangelizando communiter omnibus nullatenus retrahebat propter rationem assignatam tricesimo nono primi. Nec eorum meritum minuebat; vnde ille excellentissimus Praedicator & Doctor in persona omnium Praedicatorum & Doctorum, Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in his qui salui fiunt, & in his qui pereunt; alijs quidem odor mortis in mortem, alijs autem odor vitae in vitam, 2. ad Corinth. 2. Quomodo etiam bene stabit. Ecclesia & Catholica veritas sine // distinctione huius problematis, cum fideles & infideles, Grammatici, Logici, Mathematici, Naturales, Morales, Diuini, Theologi, senes & iuuenes, mares & foeminae, literati & idiotae, ac vniuersaliter omnes & singuli, docti pariter & indocti ipsum quotidie lacerent, masticent, ruminent & corrodant? Maxime cum ex defectu notitiae solutionis huius problematis in plurimos & maximos eatur errores, sicut superius monstrabatur, sicut & euidenter demonstrant opiniones erroneae circa istud problema supra isto tertio multis capitulis recitatae. Vnde Ammonius super vlt. primi peri hermenias, Hoc, inquit, theorema ad omnes partes Philosophiae est necessarium, ad moralem Philosophiam omnino, quinimo & ad Physiologiam, & ad Logicam methodum: porrectum autem theorema & ad primam Philosophiam inuenies. Quaeret enim & Theologus secundum quem modum gubernantur res, quae in mundo ante omnia ex necessitate & determinate fiant, quemadmodum in perpetuis, An sint aliqua contingenter euenientia; & nec omnino idioticae dispositionis homines inuenies negligentes meditationem de hoc theoremate. Et infra, Istud theorema magnam habet virtutem ad totam vitam nostram. Beatus etiam Augustinus de bono perseuerantiae 59. recitat simile ex simili causa sibi obiectum, Dicunt, inquiens, non opus fuisse huiusmodi disputationis incerto, minus intelligentium tot corda turbari, quoniam non minus vtiliter sine hac definitione praedestinationis per tot annos defensa est catholica fides. Opinor quoque verisimiliter multos recipere, & paucos respuere hanc doctrinam; & vt vtar verbis Auicennae 10. Metaphys. 1. recitatis 29. primi, Plus appropinquat vulgus & tenet, & dicit, verum est, nec refugiunt hoc, nisi qui volunt videri Philosophi. Haec etiam doctrina non est nouella secundum substantiam, sed antiqua, sicut vicesimum septimum huius per antiquos Autores ostendit: & si aliquid nouitatis haberet quantum ad modum elucidatiorem, & pleniorem dicendi, non esset rationabiliter increpanda. Non enim rationabiliter increpatur Christus, sed laudatur, quia post vetus testamentum nouum induxit, licet multum bene viuerent homines sub veteri testamento; nec increpatur, sed laudatur a Domino Scriba doctus, qui profert de thesauro suo noua & vetera, Matth. 13. Quare Hieronymus in epistola ad Sophronium, quae vice prologi psalterio Hieronymi est praescripta, de obtrectantibus transtationem suam nouam post veterem ita scribit, Peruersissimi homines; nam nouas voluntates cum semper experant, & gulae eorum vicina maria non sufficiant: cur in solo Scripturarum studio, veteri sapore sunt contenti? Vnde & Philosophus I. Metaphys. vlt. postquam correxit opiniones antiquorum de causis, sic ait, Tenuiter hae, scilicet causae, & modo quodam omnes prius dictae sunt, modo vero quodam F nullatenus. Balbutiens enim visa est prima Philosophia de omnibus velut noua existens circa principium; qui & 1. Eth. II. videbitur, inquit, omnis esse, perducere, & particulatim disponere quae bene habent circumspectionem, & tempus talium inuentor, vel cooperator bonus est; vnde & artium facta sunt additamenta: Omnis enim est apponere quod deficit, Auerroes quoque super 4. de coelo comment. II. Sermo, inquit, posterioris deberet esse acutior & rectior. Quare & Boetius primo de disciplina scholarium, agens de excellentia Magistratus, Miserrimi, inquit, ingenij est, semper inuentis vti, & nunquam inueniendis stultius quam Magistratus orationibus omnino confidere. Quapropter & Philosophus I. polit. 9. ostendit, quod magis expedit ciuitati ab optimo viro regi, quam ab optimis legibus; vbi & ait, In quacunque arte principari secundum literas miserum: manifestum igitur quod non est secundum literas & leges optima politia: quibus & Varro concorditer in sententijs suis ait, Illum eruditorem elige, qui magis didicerit in suis quam in alienis; Nil magnificum docebit, qui a se nihil didicit, falsoque Magistri nuncupantur audirorum narratores, ac si audiendi sunt vt qui recenserit rumores. Vnde & Vitruuius de Architectura libro septimo notabiliter multum refert, quod Rex Ptolomaeus Bibliothecam egregiam Alexandriae congregauit, Iudos Musis & Apollini dedicans; & sicut athletis, sic Scripturarum & Poetarum victoribus certa proemia statuebat, assignans sex Iudices, quibus & septimum, scilicet Aristophanem, adiunxit; qui ex ordine legeret cunctos libros; factoque vna dierum conuentu ad certamen publicum Poetarum, populus innuebat, quem maxime approbaret: & sententia Iudicum implorata, sex Iudices illi, qui populo placuit, victoriam decreuerunt; Solus autem Aristophanes illum vicisse dijudicat qui populo minime complacebat, commotusque est Rex ac populus vniuersus; & impetrato tandem Aristophanes silentio, illum solum asseruit esse Poetam, quia quod dixit, proprio studio adinuenit, caeteros vero aliena carmina rapuisse, & serutatis armarijs regijs, libris inspectis, collationeque facta, eos fures esse conuicit, iussitque Rex agi furti cum illis. Quapropter & Iesus filius Sirach laudatur quia post legem & Prophetas, & sapientiam maximam Solomonis, de corde suo sapientiam renouauit Eccles. 50. Vnde & supra 24. Sapientia ipsa dicit, Qui edunt me, adhuc esurient, & qui bibunt me, adhuc sitient, & qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Quare & Danieli viro desideriorum, qui posuit cor suum ad intelligendum in tantum vt se affligeret, Angelus haec dicebat; Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, & qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates: Tu autem Daniel, claude sermones & signa librum vsque tempus statutum; Pertransibunt plurimi, & multiplex erit scientia. Et infra, Ego, inquit Daniel, audiui, & non intellexi, & dixi, Domine mi, quid erit post haec? & ait, scilicet Angelus, Vade Daniel quia clausi sunt signatique sermones vsque ad tempus praefinitum; Eligentur, & dealbabun tur, & quasi ignis probabuntur multi, & impie agent impii, neque intelligent omnes impil, porto docti intelligent. Vnde Gregorius 2. super Ezech. homilia quarta. Sciendum est, in quit, quia per incrementa temporum creuit scientia spiritualium Patrum. Plus namque Moses, quam Abraham, plus prophetae quam Moses, plus Apostoli quam Prophetae in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt. Fallor, si haec ipsa scriptura non loquitur, Pertransibunt, inquit, plurimi, & multiplex erit scientia. Quod & probat dilucide consequenter, sic tandem concludens; Mensura ergo calami, quae est sex cubitorum, & palmi, ducatur ad cubitos decem, & mensura decem cubitorum ad extremum surgat in tresdecim, quia quantum mun dus ad extremitatem ducitur, tantum nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur. Porro sicut eidem homini in teneriori aetate cibus & doctrina facilior & infirinior, quam solidior congrue ministratur, sic & toti Ecclesiae. Nam in suae natiuitatis origine, lacte facilis, lucidae, & suauis doctrinae fuerat imbuenda; nunc autem postquam per processum temporis est adulta & firmiter roborata, cibarijs solidis est fouenda, maxime hi, qui habent gustum sanum, dentes potentes, & stomachum cordis fortem. Vnde Apostolus primo ad Corinthios tertio. Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam paruulis in Christo; lac vobis potum dedi, non escam: Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis. Et ad Hebraeos quinto. Estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; paruulus enim est; perfectior autem est solidus cibus, qui pro censuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem. Et primo ad Corinthios secundo, Sapientiam loquimur inter perfectos. Veruntamen propter istam sententiam non debent homines esse negligentes ad bonum, quia sicut Deus praesciuit homini finem, scilicet vitam aeternam, sic & viam & media ad hunc finem, sicut supra respondendo ad rationem Philosophi 1. peri hermenias vlt. est ostensum. Quare & Daniel spiritu Dei plenus, cerre intelligens imminere terminum septuagesimorum annorum desolationis, & initium consolationis Israelitici populi captiuati praedictae & promissae per Ieremiam 29. a Deo qui mentiri non potest, non ideo minus diligenter posuit faciem suam ad Dominum Deum suum, rogare & deprecari in ieiunio & facco & cinere, vt faceret quod promisit, sicut Dan. 9. historia manifestat. Super quam Hieron. Praedixerat Ierem. 70. annos desolationis templi, post quos rursus veniret populus in Iudaeam, & aedificaretur ibi templum, & Ierusalem; quae res Danie lem non facit negligentem, sed magis prouocat ad rogandum, vt quod Deus per suam promisit clementiam, per huius impleat preces. Cui & concorditer Greg. hom. 32, super Euang. ita scribit; Matrona quaedam fuit valde religiosa, quae ad horum martyrum, scilicet Processi & Martiniani Ecclesiam crebro veniebat; & quada die dum ex more ad orandum venisset, egre. A diens duos stantes sub peregrino habitu monachos inuenit, peregrinos credidit, dare eis aliquid eleemosynae praecipit, sed priusquam eius erogatur eis ad largiendum eleemosynam propinquasset, astiterunt illi vicinius, & dixerunt; Tu nos modo visitas, nos te in die iudicij requiremus, & quicquid possumus, praestabimus tibi; quo dicto, ab oculis eius ablati sunt: territa illa ad orandum redijt, seseque in lacrymas prolixius effudit, & facta est post hoc tanto instantior in prece quanto certior de promissione. Nec illud est verum, quod quicquid fecerint homines vel no fecerint, non minus nec magis euenient vniuersa. Primo, pro ipsis factionibus seu operibus; Secundo, pro finibus operum, Non enim soli fines seu termini, puta mansiones in coelo, praedestinantur a Deo, sed & via, & media ordinata, sicut super:us respondendo ad simile argumentum Philosophi 1. peri hermenias vlt. suerat demonstratum, sicuti etiam clare docet 4sum, primi: Verum est tamem quod nullus vnquam faciet aliquid vel omittet, vnde aliquod futurum non eueniet, aut alio & non omni illo modo eueniet quo eueniet, nec vnde aliquod non futurum eueniet: hoc enim contradictionem includit, quod & iSum. huius ostedit; quare & omnia quae euenient, & quibuscunque modis euenient, ita seriose eueniet, ac si omnino essent necessario cuentura. Quod autem quidam arguunt consequenter multa futura se posse libere impedire; vel intelligunt quod hoc possunt ex se solis sine Deo coagente vel praeagente, & tunc sunt Pelagiani haeretici, sicut 20. & 30. secundi demonstrant; aut intelligunt quod Deo coagente & praeagente cum ipsis possant; & tunc nedum est possibile, imo & necessarium neceslitate causarum superiorum, sicut 27. huius ostendit. Quare & de // quolibet impedimento libero futuro & non futuro similis est necessitas, sicut & de quocunque effectu libero fururo, vel non futuro: omne namque tale impedimentum futurum est aliquis talis effectus futurus. Rursum aut intelligunt quod cum Deo coagente aut praeagente possunt impedire aliquod futurum, quod sit Astante etiam voluntate diuina ad A. fore, sicut 14. primi docet, quod esit hae reticum & blasphemum, sicut 10. primi monstrat; aut intelligunt, quod possunt mutare aut auertere voluntatem diuinam ab A. vel facere ipsum non velle A. fore, quod similiter est erroneum & contra 20. primi, 30. secundi, & 8. istius: aut quod Deo agente & praeagente, & ex se solo, non ex actu humano quocunque non volente, sed nolente A. fore, possunt impedire A. fore, & sic non instant: sic enim nedum est possibile. sed necesse modo praedicto. Sic etiam quod dicunt se posse,: magis est dicere Deum posse per eos, sicut omnipotentem artificem, per sua sibi subseruientia necessario instrumenta; quanquam & quomodo causa secunda, vt homo, possit impedire effectum voluntatis diuinae posset plenius disputari. Et quod arguunt de paruulo, vere videntur loqui vt paruuli, & vt paruuli cogitare. Quomodo namque intelligunt se posse occidere paruulum, vel per se, vel cum Domino, &c. sicut prius? Similis enim necessitas vel impossibilitas in occisione paruuli est ponenda, sicut in alijs effecti, bus liberis quibuscunque. Argumentum quoque de paruulo potest similiter fieri de adulto. Isti etiam videntur supponere saluationem vel damnationem hominis dignissimae creaturae fortuitis motibus hominum, daemonum, vel ferarum, & quasi casuali casui taxillorum; quare & praedestinationem & reprobationem, personas & numerum coelestium ciuium consequenter, quod vicesimum septimum primi cum sequentibus 45. & 46. non sinunt, quod & damnant autoritates Augustini de beno perseuerantiae 35. De correptione & gratia 27. recitatae tricesimo primo primi, De gratia & libero arbitrio 50. cum multis alijs recitatis tricesimo nono primi. Quod autem arguitur de experientia libertatis, non certificat omniquaque, quoniam sicut dicit Hippocrates primo primi Aphorismorum, Experimentum fallax iudicium difficile. Similem namque libertatem videntur bestiae, furiosi, moriones, & pueri experiri, qui tamen non habent omnimodam libertatem, quia non libertatem contradictionis, nec a necessitate respectu causarum superiorum, nec etiam inferiorum, sicut ex vndecimo huius patet. Nec Augustinus, nec aliquis alius experitur se habere libertatem a subiectione Dei exemtam, sed voluntatem liberam a coactione inuita. Porro quod obijciunt consequenter est argumentum Manichaeorum, contra illud magistri nostri Christi, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum, Ioh. 6. dicente ibi Chrysostomo. Hic insiliunt Manichaei dicentes, Ergo in nobis nihil est positum; quod & potest similiter obijci 20. & 30. secundi; veruntamen 9. huius // plene respondet. Quod etiam opponunt, quod Deus sit Autor mali. 20. & 30. secundi similiter potest opponi, veruntamen hic respondet 34. primi. Quod etiam dicunt, Illum nolo pro Deo meo habere, qui me impellit ad malum, contrall 26. & 30. secundi similiter potest dici; quibus &e contrario ego dico, Illum nolo pro Deo nostro habere, qui non sit omnipotens in agendo, qui non habeat omnipotentissimum dominatum super mea debilem voluntatem, qui non posset omnipotentissime facere me velle, & facere quicquid vellet, qui non habeat voluntatem vniuersaliter efficacem, infrustrabilem, indefectibilem, & necessariam in causando, imo cuius voluntas non sit mihi necessitas secundum sensaram sententia 27. huius scriptam. Quinimo costanter & libera voce dico, Illum nolo pro Deo meo habere, cuius beatissimam voluntatem ego miser peccator possum facillime a // summa arce suae dignissimae libertatis detrudere, & oppositae seruitutis necessario iugo submittere, & submissam insolubiliter detinere, cuius sanctissimam voluntatem ego peccator velut mulierculam debilem facillime possum opprimere, & necessitare ad horribilem actum peccati, imo & quam plusquam mulierculam qualemcunque possum necessitare ad consentiendum in actum turpissimum vilissimumque peccatum. Cui & adhuc fiducialiter agens, dico illum nolo pro Deo meo habere, quem peccator impello ad malum necessario volendum, aut etiam permittendum, quem ego miser peccator necessito vicissitudinaliter, sicut malitiae placuerit, ad volendum, permittendumue malum, qui seruituti tam miseri peccatoris tam miserabiliter sit subiectus. Aduersarius etenim confitetur, quod quamdiu actus meus malus est futurus, tamdiu Deus est liberrimus libertate contradictionis plenissima ad volendum & permittendum illum, vel non: sed cum temporaliter praesentialiter a me fiat, necesse est tunc primo necessitate opposita priori libertati aeterno Dominum velle & permittere illum actum: cui similiter adhuc dico, Illum nolo pro Deo meo habere, qui in tota vniuersitate creaturae aliquam rem malam simpliciter & non bonam facit, conseruat, voluntarieue permittit. Quare & 26. primi ostendit nullam rem esse malam simpliciter, sed quamlibet esse bonam: Quamobrem adhue dico, Illum nolo pro Deo meo, scilicet summo bono, habere, a quo secundum sententiam Iacobi, non omne aliud bonum descendit. Cur, iterum inquio, vis tu illum pro Deo tuo habere, qui te ad omne bonum saltem necessario debitum non impellit, & ab omni malo non repellit, cum hoc possit facillime, & ita faciliter sicut permittit oppositum, & sine omni suo incommodo vel labore, & ad tuum maximum commodum & valorem? Cur, insuper aio, vis tu illum pro Deo tuo habere, qui tot mala secundum te in vniuersitate regimini suo subiecta permittit, qui & tot parua & minora bona meliora non facit, imo & totum vniuersum non efficit melius, cum aeque faciliter ita posset? Quem & adhuc requiro, Vis tune illum pro Deo tuo habere, qui te ad bonum impellit? Si non, Pelagianam haeresin profiteris, sicut 21. 23. & 30. secundi ostendunt: si sic, ergo secundum te omnia bona quae eueient, de necessitate euenient, &c. sicut contra 15. opinionem 22. huius repressam. Veruntameri proculdubio Deus nullum inuitum violenter impellit, sed omnes voluntarios spontance immpellit & trahit ad quoslibet liberos actus suos. Amplius autem proisto & omnibus similibus de peccato & necessitatione peccandi, seu ad peccandum, aliter fortasse subtilius & probabilius dici potest, quod Deus necessitat quodammodo ad actum peccati secundum substantia ipsius actus; non ideo tamen videtur consequens, quod ipse necessitet ad peccatum, vel ad deformitatem peccati, quatenus est peccatum deformitasue peccati. Posset enim Deus omnipotens, vt apparet, separare substantiam ipsam actus, & rem quamlibet positiuam a deformitate peccati, possetque producere & seruare talem suum effectum realiter positiuum & bonum absque tali defectu & malitia priuatiua, praesertim cum peccatum, deformitas, malitia, aut defectus non sit essentialiter ipse actus?, neque necessario consequens substantiam ipsam actus, sicut apparet ex 26. primi. Deo igitur bono recte agente, praeagente, & necessitante quodammodo ad actum talem bo num secundum substantiam & naturam, nequaquam de necessitate consequitur malitia aut peccatum. Vnde ergo sequitur, nisi ex voluntate libera creaturae deficientis spontance, // voluntarieque peccantis? Verum si quid aliter sapientia, & hoc mihi Deus reuelare dignetur, & reddere sobrie sapientem, & si deficiens forte peccem, ad iustitiae regulam me reducat. Quod autem arguitur, difficultatem & ignorantiam in nullo excusare peccatum, quia nec impossibilitatem vitandi; potest similiter argui de merito qualicunque: haec tamen in aliquo excusant peccatum, eo quod liberum arbitrium tollunt, vel minuunt quoquomodo, quia vel cognitionem obnubilant, vel executione debilitant; haec autem impossibilitas euitandi, seu necessitas faciendi neutrum minuit vel offendit, sicut corol. 1. & 2 ac 10 huius docet. Quod autem arguitur, non fuisse maiore possibilitatem vitandi peccatum ante lapsum quam post, potest similiter argui de vitatione meriti, vel de factione meriti possibilis, non tamen futuri. Nec ratio causalis procedit. Nam quomodo sequitur, homo non potest A. nisi de potentia absoluta, nec potest B. nisi de potentia absoluta; ergo non magis potest A. quam B. nec e contra? Non enim sequitur similiter arguendo, Nulla creatura potest aliquid nisi de potentia Dei, sicut 2. primi & sequentia probauerunt; ergo nulla creatura magis potest vnum quam aliud, facilius quam disficilius, nec vna creatura magis potest quicqua quam alia, fortior & potentior quam debilior & impotentior quantucunque. Nec etiam sequitur de potentia ordinata. Nulla creatura potest. quicquam futurum nisi de Dei potentia ordinata, sicut corollarium noni, primi monstrauit; A ergo nulla creatura magis potest vtnum futurum quam aliud facilius quam difficilus, nec vna creatura, puta potentior, magis quam alia impotentior quantumcunque. Tertio adhuc non sequitur de potentia naturali. Non enim quia nulla res naturalis potest aliquid naturaliter operati, nisi per potentiam naturalem, ideo nulla res naturalis magis potest naturaliter operari vnum quam aliud. Hoc igitur ante lapsum, quando erat in naturalibus totus sanus, & in gratuitis multum potens, magis potuit quam postquam incidit in latrones, & in latrinam peccati, vbi in naturalibus vulneratur, & gratuitis spoliatur, vnde efficitur impotens & infirmus: Habet & nunc fortissimum inimicum, quem tunc non habebat, corpus scilicet corruptum, quod aggrauat animam, & carnis concupiscentiam, quae spiritui aduersatur; cui & assunt duo pestiferi comites, ignorantia nimia discernendi, & difficultas plurima exequendi: Et haec est ratio & causa Doctorum, qui fuerant in oppositum allegati, Petri 2. sent. dist. 27. Hugonis de Sacramentis libri primi parte 6a. cap. 16. Bernardi de gratia & libero arbitrio I2. sicut scripta eorum lucide contestantur. Quomodo autem & quare necessitas naturalis & fatalis repugnet merito, & non ista, vndecimum huius docet. Quod autem arguitur non esse maiorem libertatem in homine quam in bruto, vndecimum huius soluit. In homine siquidem est necessitas respectu Dei solius, in brutis vero respectu ipsius, & respectu causarum inferiorum, naturaliumue causarum. Nec ratio sua causalis procedit. Non enim si homo non possit in oppositum faciendi, nisi de potentia absoluta, nec brutum; ideo non magis homo quam brutum, sicut superius est ostensum. Nec ista sententia redit hominem impeccabilem, sicut ostendit 34un. primi. Quod autem infertur, non esse maiorem libertatem in viatore quam in comprehensore, quis negare praesumpserit, cum maior libertas sit in Deo, in sanctis Angelis corfirmatis, & in comprehensore quocunque quam in aliquo viatore, sicut catholici non ignorant, quod & testatur Autoritas Augustini Enchirid. 86. primo huius praemissa, quod & ostendunt Hugo, & Petrus vbi erant proximo allegati? Nec ratio causalis est efficax, sicut superius est ostensum. Viator namque habet infirmitatem multiplicem, ignorantiam, difficultatem, carnem, mundum & diabolum tentatores, nec abundantiam gratiae confirmantis. Angelus vero nullum istorum malorum, sed opposita bona plene, cum abundantissima gratia beatifice confirmante; & haec est ratio confirmationis in bono, sicut decimum quintum secundi ostendit: Verum tamen vno modo habet viator libertatem arbitrij, quo Deus & comprehensor non habet, videlicet ad obediendum diuinis mandatis vel non, ad peccandum vel non. Quod autem ex isto consequenter infertur, quod viator non potest plus mereri quam Angelus confirmatus, videtur secundum sententiam Petri 2. sentent. dist. 5. & II. recitatam primo huius posse concedi. Verum quia idem potest argui de Angelis post finale iudicium beatificandis plenarie & perfecte, aliter respondendum, quod nullus potest mereri a Deo quicquam boni de condigno, scilicet de necessitate iuris, inflexibilique rigore, sed quicquid boni meremur ab eo, totum procedit & pendet ab eius gratissima gratia & gratuita voluntate, sicut 39an. primi clarius demonstrauit. Potest ergo Deus absque iutis iniuria, & sine praeiudicio cuiuscunque, praestituere Angelo & hominicertum terminum ad merendum, & illuc vsque sua opera velut meritoria acceptare, vltra vero tanquam praemiatoria & consummatoria praecedentium meritorum: Necessitas tamen sola in Angelis plenarie consummatis non videtur merito repugnare, sicut corollaria primi, secundi, & decimi huius docent, sed sola perfectio consummata. Merentes enim sunt in via & motu ad terminum, comprehendentes vero & consummati plenarie in termino vltimato. Nec sequitur hominem viatorem esse finaliter confirmatum: Non enim ideo dicitur quispiam finaliter confirmatus, quia necessario sequitur voluntatem diuinam, sed propter aliam rationem superius // assignatam. Argutia vero, quae consequenter obgarrit in Logica, in Philosophia & in Theologia est haeretica & damnata, sicut ex 4 30. primi constat. Rursum secundum istam insensatam sententiam Deus posset velle aliquid esse seu fore, & illud non esset? nec foret; posset velle aliquid esse seu fore tale vel tale, scilicet, praedestinatum & bonum, & illud non esset tale, nec foret; posset quoque velle aliquid non esse seu fore simpliciter siue tale, & ipso inuito illud esset aut foret simpliciter siue tale; sicque Deus superbeatus & omnipotens, miser & impotens redderetur, sicut decimum primi docet. Amplius? secundum istam vanam & falsam insaniam, posset Deus cognoscere se non amando se: Prius namque quodammodo videtur cognoscere quam amare: possetque Pater caelestis sine filio suo esse, cum sit quodammodo prioreo, sicut trigesimo secundi erat ostensum. Duo vero argumenta sequentia videntur praetendere vnam exemptionem blasphemam a subiectione & seruiture Domini Dei nostri, quibus tamen per quintum & nonum huius plenius IIrospondetur; Videntur quoque eadem argumenta cum Pelagianis supponere voluntatem creatam posse agere sine Deo proprie coagente, vel saltem sine, eo naturaliter praecedente, quod vicesimum secundi cum tricesimo reprobauit. Nec dubium quin sit longe, imo infinite perfectius, quod Deo volente quippiam facere per aliquam creaturam, ipsi curuetur necessario omne genu, quam quod ei ab aliquo posset resisti; sic enim & non aliter est omnipotens & infinite perfectus, sicut patet completius primo huius. Quod autem de omissione arguitur non plus obuiat vicesimo septimo huius, quam vicesimo vel tricesimo, seu tricesimo secundo secundi, nec magis de omissione quam de commissione procedit; autoritas quoque Augnstini superius est glossata, nec intendit ista autoritas Augustini aliam eius autoritatem supen Deut. 20. & textum ibi sacrum destruere, qui tricesimo tertio secundi fuerant allegati. Argumenta vero de permissione & volutione, & amatione peccati ita procedunt contra vicesimum secundi, sicut contra vicesimum septimum tertij, quae & soluuntur plenarie per tricesit mum tertium & tricesimum quartum primi. Autoritates Genes. & Ecclesiastici, ita vadunt, contra vicesimum & tricesimum secundi, sicut contra vicesimum septimum tertij, quae, & vicesimo octauo secundi clarius exponuntur. Autoritas vero Apostoli negat necessitatem aduersariam liberae potestati, sicut verba eius ostendunt, quod & decimo huius patet; videtur etiam loqui ibi de necessitate legis seu iuris, quae ortum habet ex voto alioue contractu, & de oppposita potestate. Ad illud vero quod arguitur de necessitate antecedente, respondendum per distinctionem de necessitate antecedente, vicesimo octauo huius praemissam; vel aliter Anselmus negans necessitatem praecedentem ab effectibus libere & contingenter futuris, intendit illam negare a prima causa illorum, scilicet a voluntate diuina, secundum vndecimam & duodecimam veritatem quinti huius; & hoc verba sua indicant euidenter. Aiti enim, Scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit, voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas, qui & in talibus effectibus affirmat necessitatem sequentem, quia secundum eum fiunt a causa, scilicet a voluntate diuina necessaria, necessitate sequente, vt paret capitulo proximo: ratio autem huius transumtiuae denominationis a causa ad effectus potest haberi ex praemissis vicesimo sexto secundi, nec repugnantiam vllam ineludit, eundem effectum respectu eiusdem causae sic esse necessarium necessitate sequente, & etiam praecedente, sicut per se patet, sicuti & ostensio sextae partis quinti huius docuit euidenter. Autoritates veroAnselmi & Boetij, dicentes res liberi arbitrij priusquam fiant apud hominem, & per liberam voluntatem, & in tempore, posse mutari & nullatenus euenire, intelligunt manifeste respectu causarum inferiorum, quia secundum ipsos respectu causarum superiorum sunt necessario. euenturae. Hoc enim sententia eorum & verba indicant euidenter, sicut vicesimum octauum huius ostendit. Volunt igitur dicere quod quantum est de ratione & causalitate causarum. inferiorum, scilicet liberi arbitrij, seu totius hominis, siue quarumlibet temporalium aliarum, nulla est necessitas respectu contingentium futurorum, sed contingentia & possibilitas advtrumque; sed in Deo aeterno super tempora & temporalia vniuersa habente determinatam, praesentaneam, immutabilem, & infrustrabilem voluntatem respectu omnium futurorum, est necessitas omnium futurorum, sicut capitulum proximum plenius ostendebat. Autoritas vero Anselmi de concord. 2. loquitur de necessitate libertati contraria & inuita, sicut verbum subsequens indicat euidenter: immediate namque subiungit, quod si non vellet sponte, non operatetur. Robertus Lincolniensis negat Petrum praedestinatum saluari necessario necessitate contingentiae repugnante; aliam vero necessitatem, scilicet amicam contingentiae, nusquam negat, sed plane concedit. Concedit enim necessarium esse Petrum saluari, non necestario, sed contingenter, quare & habet consequenter concedere, necessarium esse Petrum contingenter saluari. Quomodo autem neget necessitatem antecedentem, patet capitulo praecedente. Bernardus negat a libero arbitrio necessitatem inuitam, & ei contrariam, non concordem; vnde capit. 3. Est, inquit, consensus voluntarius habitus liber sui, siquidem non cogitur, non extorquetur; ea quippe voluntatis, non necessitatis; nec negat se, nec praebet cuiquam nisi ex voluntate, alioquin si compelli valet, inuitus, violentus est, non voluntarius. Nisi enim voluntas non est, nec consensus: non enim est consensus nisi voluntatius, Vbi ergo consensus, ibi voluntas; porro vbi voluntas, ibi libertas, & hoc est quod dici puto liberum arbitrium. Et infra 4. Vniuersa quae hominis sunt, praeter folam voluntatem sui, libera non sunt; vita, sensus, appetitus, memoria, ingenium, & si qua talia sunt, eo ipso subiacent necessitati, quo non plane subdita sunt voluntati; ipsam vero, quia impossibile est de seipsa sibi non obedire (nemo quippe aut non vult quod vult, aut vult quod non vult) etiam impossibile est sua priuari libertate: potest quidem mutari voluntas, sed non nisi in aliam voluntatem, vt nunquam amittat libertatem; tam ergo non potest priuari illa quam nec seipsa. Si poterit homo aliquando aut nihil omnino velle, aut velle aliquid, & non voluntate, poterit & carere libertate voluntas: sola ergo voluntas, quoniam pro sui ingenita libertate, aut dissentire sibi, aut praeter se in aliquo consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate; non in merito iustam vel iniustam, beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit, prout iustitiae iniustitiaeue consenserit. Qui & 5. reddens causam dicti superius allegati, sic ait: Quomodo namque ad bonum conuersus per gratiam humanae voluntatis consensus eo libere bonum, & in bono liberum hominem fecit, quo voluntarius efficitur, non inuitus pertrahitur? Sic sponte deuolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum quam spontaneum constituit, sua vtique voluntate ductum, non aliunde coactum vt malus sit. Et sicut coelestis Angelus, aut etiam ipse Deus permanet libere bonus, quia scilicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate: sic profecto diabolus aeque libere in malum & corruit & persistit suo vtique voluntario nutu, non alieno impulsu; manet ergo voluntas libertatis, vbi etiam sit captiuitas mentis, tam plena quidem in malis, quam in bonis. Vnde & 6. vnam definitionem liberi arbitrij sic concludit; Ex hac ergo tantum libertate, qua liberum est voluntati seipsam indicare vel bonam si bono, vel malam si malo consenserit; quippe quae in neutram nisi certe volendo consentire se sentit liberum arbitrium credimus nominari. Qui & decimo octauo negat necessitatem non peccandi a Deo, similemque necessitatem, scilicet inuitam, Angelis & hominibus abnegans, tribuit eis oppositam libertatem; aliam vero necessitatem secundum causas superiores vicesimo septimo huius praedictam nusquam negat, sed magis affirmat: vnde sic ait, Caeterum nec Deus caret libero arbitrio, nec Diabolus; quoniam quod ille non potest esse malus, non infirma necessitas, sed firma in bono voluntas, & voluntaria firmitas; quodque // hic non valet in bonum respirare, non aliena facit violenta oppressio, sed sua ipsius in malo obstinata voluntas ac voluntaria obstinatio; & nunc igitur ex eo potius liberum dicitur arbitrium, quod siue in bono, siue in malo aeque liberam facit voluntatem, cum nec bonus quisquam, nec item malus dici debeat, aut esse valeat nisi volens. Tali iam ratione non incongrue dicetur ad bonum se & ad malum habere aequaliter, quod vtrobique videlicet par sit ei, non quidem in electione facilitas, sed in voluntate libertas: hac sane dignitatis diuinae, vt dictum est, praerogatiua rationalem singulariter creaturam conditor insigniuit; quod quemadmodum ipse sui iuris erat, suaeque ipsius voluntatis, non necessitatis erat, quod bonus erat; ita & illa quoque sui quodammodo iuris in hac parte existeret. quatenus non nisi sua voluntate aut mala fieret, & iuste damnaretur; aut bona maneret, & merito saluaretur; non quod ei propria sufficere posset voluntas ad salutem, sed quod eam nullatenus sine sua voluntate // consequeretur. Nemo quippe saluatur inuitus: nam quod legitur in Euangelio, Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum, item in alio loco, Compelle intrare, nihil impedit; quia profecto quantoscunque trahere vel compellere videatur ad salutem benignus Pater, qui omnes vult saluos fieri, nullum tamen iudicat salute dignum, D quem non probauerit voluntarium. Hoc quippe intendit, cum terret aut percutit vt faciat voluntarios, non saluet inuitos, quamuis dum de malo mutat, in bonum voluntatem transferat, non auferat libertatem. Calumniabile tamen secundum superficiem literae videtur, quod dicit libertatem a necessitate Deo & creaturae aequaliter conuenire, cum omnis virtus & perfectio vtrisque competens infinite plus Deo competere videatur, cum omnis creatura sit omniquaque finita, ipse vero infinitissimus omniquaque, sicut suppositio prima probat. Quod autem obijcitur, omnes Autores necessitatem ab actibus liberis abnegare per vicesimo nono & vicesimo octauo, & decimo huius praemissa, sufficienter, vt arbitror, potest solui. Articulus Oxoniensis per Robertum Cantuariensem damnatus non obuiat necessitati praedictae. Ex hac enim non sequitur, omnem propositionem de futuro veram esse necessariam, sed eius oppositum manifeste. Nam si haec sit vera & necessaria necessitate huiusmodi, Antichristus nascetur, nec essario sequitur quod aliquando nascetur, & quod post in perpetuum erit falsa. Pro hoc autem articulo plenius intelligendo, sciendum quod abaliquibus opinabatur Oxoniae, quod nulla propositio de futuro in materia contingenti est vera vel falsa, sicut ex decimo septimo huius potest haberi, ex qua necessario sequitur, quod omnis propositio vera de futuro est necessaria, vt scilicet necessario impleatur, veluti, Sol orietur, eclipsis erit, & similes, quare & iuste debuit condemnati. Praeterea potest dici, quod articulus loquitur de necessitate absoluta, & contraria, non consentanea libertati, sicut decimum huius distinguit: articulus vero Parisiensis loquitur de necessitate non respectu causarum superiorum, sed tantum inferiorum, scilicet corporum coelestium, & causarum naturalium, videlicet de necessitate naturae seu fati stellaris. Opinabatur namque a nonnullis Parisijs quod voluntas humana subiaceat necessitati stellarum, & quodsit tantum passiua, & quod necessario velit, positis omnibus causis inferio ribus requisitis, sicut ex 3o secundi, sexto & decimo huius patet. Hoc idem euidenter ostendunt verba articuli debite ponderata. In articulo namque damnatur, quod nihil sit a casu, quare & eius oppositum affirmatur: sed respectu Dei & superiorum causarum nihil penitus fit a casu, sed tantum respectu inferiorum per vicesimum nonum primi. Quare & idem Stephanus Parisiensis damnauit articulum asserentem, "quod Aliqua possunt casualiter euenire respectu primae causae, & quod falsum est omnia esse praeordinata a prima causa"; articulus autem negat necessitatem respectu illarum causarum, respectu quarum casu affirmat, sed hoc est tantum respectu inferiorum causarum. Quod etiam locus Scripturae, quem pro se allegat articulus, indicat euidenter, quia concursus, inquit, causarum est de definitione casualis, libro de consolatione & est 5. prosa. 1. Vbi Boetius, Liquet, inquit, definire casum esse inopinatum ex confluentibus: causis, in his quae ob aliud geruntur, euentum; quodde causis inferioribus, non superioribus intellexit, sicut verba eius praecedentia & sequentia manifestat, sicut ostenditur plenius vicesimo nono primi, quae & necessitatem praedictam muniunt & confirmant. Nam post definitionem casus praemissam immediate subiungit, Concurrere autem atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili connexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens, cuncta suis temporibus atque locis disponit. Quod etiam ar ticulus loquatur de necessitate respectu causarum inferiorum, scilicet de necessitate naturae seu fati stellaris, videtur per alios articulos sibi in damnatione coniunctos. Damnatur namque cum illo alius articulus asserens, quod ex diuersitate locorum acquiruntur necessitates euentuum; & rursum alius astruens, quod ex diuersis signis coeli signantur diuersae conditiones inhominibus tam bonorum spiritualium, quam rerum temporalium; & iterum alius, qui dicebat, quod in hora generationis hominis in corpore suo, & per consequens in anima, quiasequitur corpus ex ordine causarum superiorum, scilicet corporum coelestium & inferiorum, inest homini dispositio inclinans in tales actiones & euentus. Error, nisi intelligatur de euentibus naturalibus & per viam dispositionis. Amplius, alius, qui ponebat quod fatum, quod est dispositio vniuersi, procedit ex prouidentia diuina, non immediate, sed mediante motu corporum superiorum, & quod illud fatum non imponit necessitatem inferioribus, quia habent contrarietatem, sed superioribus, vbi & multi alij similes condemnantur. Porro damnatio huius articuli vltimi saluat necessitatem praedictam. Hic namque damnatur quod fatum procedens ex prouidentia diuina non imponit necessitatem inferioribus; ergo suum oppositum affirmatur, scilicet, quod imponit necessitatem inferioribus sub diuina prouidentia gubernatis. Huiusmodi autem sunt omnes liberi actus nostri, sicut ostendit tricesimum primi, quare & idem Stephanus Parisiensis damnauit articulum asserentem, quod humani actus non reguntur prouidentia diuina. Nec verisimile est quod iste Stephanus damnans articulum supradictum, reconciliauit alium, quem ipsemet prius damnauit, ponentem quod ad hoc quod effectus sint necessarij respectu causae primae, non sufficit quod ipsa causa prima non sit impedibilis, sicut vicesimum septimum huius plenius recitauit. Damnatio vero alterius Parisiensis articuli & Petri Abelardi non obuiat necessitatem vicesimo septimo huius dictae; quoniam vicesimum septimum huius tantum affirmat necessitatem in futuris respectu voluntatis diuinae, nunquid tamen Deus possit vel non possit aliter velle & facere non afflimat. Quod autem arguitur iuxta ratione necessitatis praedictae, quod omnia, quae euenient, euenient de necessitaterespectu causarum inferiorum, incurabiliter claudicat in materia & in forma. In materia, quia supponit, quod omnia, quae euenient, per causas inferiores euenient, cum tamen solus Deus multa faciet per seipsum; solus enim creabit futura creanda. De his etiam, quae per causas inferiores euenient, puta de rebus liberi arbitrij, peccat in forma; quia etsi respectu voluntatis diuinae infrustabilis ac immutabilis, determinateque & distincte volentis, quaeque euentura per causas inferiores, euenire per illas necesse sit, sicut vicesimum septimum huius docet; respectu tamen causarum, inferiorum, puta hominis & liberi arbitrij, non est necesse euentura per eas, euenire per illas, quia quantum est de ratione & causalitate ipsarum, nulla est necessitas respectu fuorum liberorum effectuum futurorum, sed indeterminatio, indifferentia, contingentia, & possibilitas ad vtrumque. Quod vero arguitur cousequenter, oppositum huius positionis esse possibile, non obuiat nec impugnat: multa namque sunt vera, quae non sunt necessaria, & quorum opposita possibilia dignoscuntur.: Veruntamen argumentum non probat oppositum esse possibile, nec est verum. Non est verum, quia per tertium & quarrum primi, non est possibile creaturam agere sine Deo proprie coagente, & hoc per voluntatem suam, non frustrabilem, prius natura agentem quacunque causa secunda, nec existentem in potestate alicuius causae secundae, causarumue aliquarum aut omnium secundarum, sicut sionum & decimum primi, tricesimum socundi; septimum & octauum tertij manifestant. Ratio vero non procedit. Cum enim arguitur Deum velle creaturam libere agere, diuersum est a Deum velle creaturam necessario agere; ergo hoc velle potest ab alio separari. Quomodo loquitur de libertate? Si de libertate opposita necessitati vicesimum septimum huius ostensae, falsum assumit. Non enim vult Deus, nec velle potest creaturam sic ibere agere, sicut hic supra & ibi fuit ostensum, sicuti nec vult nec velle potest creaturam esse sic liberam, quod non Deo de necessitate subiecta, aut quod possit agere sine eo; hoc enim contra dictionem includit, sicut vicesimum secundum secundi, & vicesimum tertium tertij contra opinionem decimam septimamostendebat; sicut etiam non potest velle se non esse, aut Deum non esse, non gignere, aut spirare, nec creaturam esse sibi aequalem omnipotentem simpliciter, & creaturae tria esse aequalia aut pauciora duobus, punctum vel animam esse corpus, & similia infinita. Si autem loquatur de: lia libertate, opposita scilicet necessitati naturae, fati, seu violentiae & consentanea necessitati praedictae, non obuiat elenchice, nec impugnat, sicut in decimo huius patet. Praeterea cum dicit diuersum, si loquatur de diuersitate essentiali & reali, falsum assumit; E quia non est, nec esse potest in Deo talis diuersitas voluntatum: omnes enim voluntates eius sunt essentia eius vna: si autem loquatur de diuersitate secundum rationem & modum intelligendi humanum, non concludit. Similiter etenim posset inferri, quod Deus possit intelligere, & non diligere semetipsum, quod possit gignere, & non spirare, quod possit facere tria non esse plura duobus. Nam velle tria esse, diuersum est a velle tria esse plura duobus. Ergo hoc velle potest ab alio separari &c. sicut aduersarius superius arguebat. Similiter quoque posset ostendi, quod possibile est Deum non esse, & praeterita non fuisse, praesentiaque non esse, quod negat; quoniam Deum velle se libere esse, diuersum est a Deum velle se necessario esse, ergo &c. sicut falsigraphus arguebat: de praeteritis etiam & de praesentibus patet idem, Similiterque probabo, quod possibile est punctum seu animam esse corpus, & simplicem vnitatem numerum quemcunque, quoniam Deum velle punctum, animam, vel simplicem vnitatem esse corpus, aut numerum, diuersum est a Deum velle haec, illa non esse, ergo &c. sicut arguitC contradictor Vltima vero argutia ex ignorantia elenchi, velut caeca delirat, deuiat & aberrat. Non enim secundum idem arguit, nec ad idem, vel si sic arguit, sumit falsum, sicut ex superioribus clare patet.
On this page