Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 46
CAP. XLVI. Contra quosdam concedentes praedestinationem & reprobatio¬ nem ad gloriam & ad poenam, sed negantes has esse ad aliquos certos gradus.
ST adhuc circa praedestinationis & reprobationis materiam quaedam tam stulta loquacitas, vt forsitan stultius videatur sibi contradicere studiose, quam ipsam dicere fabulose. Dicit enim Philosophus 3. Me taph. 15. de fabulose sophisticantibus, Non est dignum cum studio intendere: veruntamen quia sapiens praecipit stulto respondere, ne sibi sapiens videatur, respondebo sibi non studiose sed perfunctorie obuiando. Quidam igitur videntes praedestinationem & reprobationem, tam firme fundatas, quod non possint eas omnino perimere, saltem moliuntur ipsas in aliquo mutilare: Concedunt enim quosdam esse praedestinatos adgloriam, & quosdam reprobatos ad poenam; dicunt tamen nullum esse praedestinatum vel reprobatum ad aliquem certum gradum gloriae siue poenae. Haec autem positio nullam rationem vel Autoritatem ad suam intentionem probandam citat nec ministrat, sed velut in historicis tantum simpliciter asserit ita esse; quare & eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Tamen ex abundanti adducam rationes aliquas contra ipsam: Completo finali iudicio, Deus // volet & parabit cuilibet gradum suum gloriae siue poenae; quare & per 23um prius sic parauit & voluit ab aeterno: quapropter & per capitula proxima praedestinauit sic fieri ab aeterno. Item hoc aeternaliter praesciebat, ergo per 1Sun capitulum hoc aeternaliter praeuolebat. Hoc idem probant 22. & 27 & alia quae sequuntur, imo & omnia, quae probant Praedestinationem in genere, probabunt eam similiter in specie, & in gradu; & omnia quae hanc vltimam reprobare debetent, & illam primam similiter reprobabunt. Item Deus praedestinauit cuilibet gradum meriti, ergo &st & // praemyj; quod autem assumsi, per capitulum 3I. patet, & potest adhuc patere vlterius, quia nulla // creatura sine Deo faciente, mouente, & conseruante, potest aliquid facere, aut mouere, imo nec actionem aut motum actualiter existentem vlterius conseruare, sicut capitulum tertium, quartum, & // decimum quartum ostendunt; Nulla ergo // creatura potest per se intendere motum suum aut meritum sine Deo; hoc enim est maius. Si ergo Deus intendat temporaliter meritum alicuius, hoc non est pure naturaliter, nec per solam cognitionem, sed per eius volutionem, sicut octauum & nonum demonstrant, & per 23. haec volutio non est nuua, sed aeterna; per capitula ergo proxima Praedestinauit sic fore. Item gratia agit omnem gradum meriti, & non nisi acta & mota per Deum, sicut capitulum 40. ostendebat, &c. sicut proximo est argutum. Item mereri multum & intense est melius quam I mereri simpliciter & remisse; per praemissa ergo 38. huius illud est a Deo. Vnde ad Phil. 1. Qui caepit in nobis opus bonum perficiet; vbi Glossa, & est Augustini, Cooperando in nobis Deus perficit, quod operando incipit, quia ipse vt velimus, operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Et sexto contra Iulianum 18. Ignorantia, & concupiscentia remittuntur in renascentibus, minuuntur in proficientibus; Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente, concupiscentia minuitur charitate magis magisque feruente; Nihil boni horum duorum est a nobis: Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, vt seiamus quae a Deo donata sunt nobis. Item venerabilis Beda super Cantic. tractaus illud Cantici septimi, Ascendam in palmam, & apprehendam fructus eius, sic dicit, Descendit Dominus in hortum suum, cum coelestia dona fidelibus Iargitur, ascendit in palmam, cum augmenta virtutum proficientibus electis donet, eos ad profectum prouehat, dignanter impendit; Et infra, eodem, super illud, Quae est ista quae ascendit innixa super difectum meum? merito super illum innixa, sine cuius adiutorio non solum ad summam ascendere, sed nec resurger: quidem valebat: Nam & virtutum profectus, & ipsa fider initia, non nisi Domino largiente habere poterimus. Item si Deus Praedestinaret, & prouideret suis meritum absolute, & non aliquem certum gradum, quantum ad gradum Deus derelinqueret meritum improuisum, & committeret illud casui, seu fortunae, nec regeretur prouidentia aliqua, neque cura, quod capitulum 27. cum sequentibus non permittit; cui & Sapiens similiter contradicit, Sapient. II. dicens Deo, Omnia in mensura, & numero, & pondere disposuisti. Philosophus quoque in secreto secretorum part. 1. cap. 16. concorditer ei dicit, Deus cuncta sua sapientia equali pondere, & certo numero, & ordine destinauit, & statuit seruis suis ea, vt seruiant ei, & decimo tertio Metaphys. capitulo secundo, sic dicit, Boni autem maxime species & ordo, commensuratio & determinatum. Vnde ergo haec bona nisi a primo in genere bonorum, quod influit caeteris omne bonum? Vnde & Hermes de Mundo & coelo 1. Illic, inquit, textus operis satalis series saeculorum dispositio, temporalium omniummeta summi digito dispositoris exarata, sicut secundo huius fuerat plenius recitatum. Quare & Boetius A. De consolatione Philosophiae, prosa sexta introducit Philosophiam dicentem, Omnis generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, & quicquid aliud aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate fortitur. Haec in suae simpliplicitatis arte composita multiplicem rebus gerendis modum statuit, qui modus cum in ipsa diuina: intelligentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum vero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a veteribus aupellatum est, quae diuersa esse facile liquebit. Nam prouidentia est ipsa diuina ratio quae cuncta disponit; Fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam puidentia suis quaeque nectit ordinibus, quod & singula dirigit in motu locis, formis, ac temporibus distributa, sicut 28. plenius allegauit. Vnde Augustinus 2. de lib. arbitrio 28. Quantacunque bona quamuis minima, quamuis magna, nisi ex Deo esse non pos¬g sunt, quae quantumlibet deficiant, & in id tendant vt non sint, tamen aliquid formae illis remanet, vt quoquomodo sint; quicquid autem cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est que nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Hanc autem propositionem beatus Pros hinc excerpsit, & cap. 380. sententijs suis inseruit, cui & talis titulus est praescriptus, Nihil in creaturis quibuslibet creator inordi natum relinquit. Idemque August. 4. super Gen. ad sit. 5. tractans autoritarem sapientis praedictam, & ostendens quomodo ista tria sunt LDeus )& quomodo non, sic dicit: Secundum id quod nouimus, mensuram in eis quae metimur, & numerum in eis quae numeramus, & pondus in cis que appendimus, non est Deus ista, secundum id vero quod mensura omni rei modum praefigit, & numerus omni rei speciem praebet, & pondus omnem rem ad quietem ac stabili¬ tatem trahit, ille primitus, & veraciter, & singulariter ista est, qui terminat omnia, & format omnia, & ordinat omnia, nihilque aliud dictum intelligitur. Quomodo per Icor, & linguam humanam dici potuit; Omnia in mensura, & uumero, & pondere disposuisti, nisi omnia in te disposuisti? Neque enim mensura, & numerus, & pondus in sapidibus tantummodo & lignis, & huiusmodi mobilibus, & quantumcunque corporalibus vel terrestribus, vel coelestibus animaduerti & cogitari potest. Est etiam mensura aliquid agendi ne sit irreuocabilis, & immoderata progressio, & est numerus affectionum animi & virtutum, quo ab stultitiae deformitate ad sapientiae formam decusque colligitur, & est pondus voluntatis & amoris, vt appareat quanti quidque in appetendo, fugiendo, praeponendo, post ponendoque pendatur. Sed haec animorum atque mentium mensura alia mensura cohibetur, & numerus alio numero formatur, & pondus alio pondere rapitur. Mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est; Numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse; pondus sine pondere, quo referuntur omnia vt quiescant. Et infra, codem 7. Sciamus ergo ita dictum esse omnia in mensura, numero, & pondere disposita, tanquam dictum esset; Illa disposita vt haberent proprias mensuras suas, & proprios numeros, & proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis & diminutionibus, multitudine & paucitate, seuitate & grauitate secundum dispositionem Dei. Et de Praedestinatione contra Pelagianos 4. Quis hanc mensuram, hunc numerum, hoc pondus Dei sufficit comprehendere, vt constitutiones eius vniuersas in his tribus definitionibus valeat enarrare? In mensura puto quod constet qualitas, in numero quantitas in pondere ratio aequata. Vnde & Num. 22. Si dederit mihi Balaal plenam domum suam auri & argenti, non potero immutare verbum Domini Dei mei, vt plus vel minus loquar. Huic etiam sententiae vltimae plane concordat Greg. 27. Moral. 22. super illud Iob 37. Nubes spargunt lumen suum, quae Iustrant cuncta per circuitum: quocunque eas, voluntas gubernantis duxerit ad omne, quod praece pit illis. Item quis Christianus tam indeuotus & aridus, qui nunquam oret Deum, vt cogitationes suas putificet, deuotionem augmentet, & dilectionem inflammet, ac bonis operibus faciat abundare, cum tota Ecclesia humiliter deprecetur; Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, vt in nomine dilecti Filij tui mereamur bonis operibus abundare. Et Apostolus hoc orat proximo, quis ergo hoc non orabit pro seipso? hoc, inquit Apost. Oro, vt charitas vestra magis ac magis abundet ad Philip. 1. & 1. ad Thes. 3. Vos, inquit, Deus multiplicet, & abundare faciat in charitate, seu charitatem in inuicem, & in omnes, & quem ad hoc orauit nisi Deum? Et cur Deum ad hoc // rogamus, nisi ipse faciat quod rogamus? alias enim ipsum rogare, vanum & derisorium videretur. Quare B. Aug. De bono perseu. 2. probans perseuerantiam non esse a nobis, sed a Deo, arguit isto modo; Cur perscuerantia poscitur a Deo, si non donatur a Deo? an & ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur, quod scitur non ipsum dare, sed ipsum esse in hominis potestate? Sed nolite errare, inquit Apost. Deus non irridetur; si aliquid a tanto diuite veraciter & fideliter poscis, ab illo, a quo poscis te accipere, crede quod poscis; noli eum labijs honorare, & super eum corde extollere, credens a teipso tibi esse, quod ab illo te fingis orare. Et idem habetur infra, eiusdem 36. & 12. vbi semper vult Aug. quod nihil est petendum a Deo, nisi quod creditur faciendum ab eo; & De gratia & lib. arbit. 29. Dicimus; Ne nos inferas in temptationem, vt peccata caueantur, quod a Patre, qui in coelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere. Et infra, eodem, dicit B. Cyprianum in libro suo De Oratione Domin. ostendere ea quae implenda iubentur in Lege, & in oratione esse poscenda, quod vtique vt dicit Augustinus; Vanissime fieret, si ad illa agenda, sine diuino adiutorio, voluntas humana sufficeret. Et De sancta virginitate 17. Testes sunt voces piarum deprecationum, ipsa quae praecipiuntur a Deo non fieri, nisi dante atque adiuuante qui praecipit: Mendaciter enim petuntur, si ea non adiuuante eius gratia facere possemus. Beatus quoque Cyprianus, homil. 5. quae intitulatur De Dominica Oratione, exponens illum versiculum, Et ne patiaris nos induci in temptationem, sic ait: Quando rogamus, ne in temptationem veniamus, admonemur imbecillitatis & infirmitatis nostrae, ne quis se insolenter extollat, cum Dominus Iesus humilitatem docens, dixerit; Vigilate & orate ne intretis in temptationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; vt dum praecedit humilis & submissa confessio, & datur totum Deo, quicquid suppliciter cum timore Dei peritur, ipsius pierate praestetur. Hanc etiam autoritatem adducit Augustinus ad eandem conelusionem de bono perseuerantiae, 9. & hoc idem innuit Dominus euidenter, Matth. septimo, cum sic dicit; Petite & dabitur vobis, seu & accipietis, quaerite & inuenietis, pulsate & aperietur vobis. Ab illo scilicet a quo petitis, quaeritis & quem pulsatis. Et Apostolus ad Rom. 10. Idem Dominus omnium, diues in omnes qui inuocant illum, scilicet diuitias, vt Dominus, large distribuens omnibus qui intus fideliter vocant illum. Vnde Psalmista, Delectare in Domino, & dabit tibi petitiones cordis tui Psalmo 360. & Iac. 1. Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, & non improperat, & dabitur ei; Postulet autem in fide, nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento mouetur, & circumfertur. Non ergo existimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino: Postulans igitur fideliter nullatenus haesitando, debet sperate, quod accipiat a Domino postulata; quod & testatur creberrime vtriusque series testamenti: Cum ergo fideliter postulemus a Domino bonorum operum incrementa, nulli Catholico haesitandum quin haec nobis Dominus tribuat affluenter. Vnde Apostolus 2. ad Cor. 9. Potens est Dominus omnem gratiam abundare facere in vobis, vt in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum; Qui autem administrat semen seminanti, & panem ad manducandum praestabit, & multiplicabit semen vestrum, & augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. Vnde sanctus Prosper in libro suo, pro praedicatoribus gratiae Dei 20. cap. recitat vnam definitionem Cassiani catholicissimam sicut dicit: Ex quibus, inquit, manifeste colligitur, non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis & initia sanctae voluntatis inspirat, & virtutem atque opportunitatem eorum, quae recte cupimus, tribuit peragendi: Omne enim datum bonum, & omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, qui & incipit quae bona sunt, & exequitur, & consummat in nobis, dicente Apostolo. Qui dat semen seminanti, & panem ad manducandum praestabit, & crescere faciet fructus iustitiae vestrae. Amplius autem quis tam fatuus adulator qui ageret gratias Deo pro aliquo, quod non crederet se recepisse ab eo, sicut 3run, cap. arguebat? & quis tam ingratus, vt nunquam referat gratias Deo, pro bonorum actuum & operum incremento? Quippe cum dicat Apostolus 2. ad Thessal. 1. Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, Fratres, ita vt dignum est, quoniam crescit fides vestra, & abundat charitas vniuscuiusque vestrum, inuicem. Super quod Augustinus de gratia & libero arbitrio 40. sic ait, Haec dixit Apostolus, ne forte de tanto bono, quod ex Deo habebant, tanquam ex seipsis id habentes, extollerentur. Quod ergo super: crescit fides vestra, inquit, & abundat charitas vniuscuiusque vestrum inuicem; gratias agere debemus Deo de vobis. Item Deus praedestinauit Samsoni tantum meritum, vt multipliciter abstineret, essetque Nazaraeus Domini, & populum Israel de manu Philistinorum inciperet liberate, Iudicum 7. Item praedestinauit similiter tantum meritum Salomoni, vt aedificaret sibi templum 2i. Regum 70. Et Esaiae tantum vt poneret os eius quasi gladium acutum, vt esset salus Domini vsque ad extremum terre, cum multis alijs eminentijs meritorum Esaiae 49. Et Ieremiae tantum, vt esset Propheta in gentibus, vt ad omnia ad quae mirteret eum iret, vt vniuersa, quae mandaret sibi, loqueretur, & vt constitueretur super I gentes & regna, vt euelleret, & destrueret, & disperderet, & dissiparet, & aedificaret si militer, & plantater, Ierem. 1. & Ioanni Baptistae tantum, vt coram Domino magnus esset, vinum & ficeram non biberet, & multos filiorum Israel conuerteret ad Dominum Deum suum, praecederetque ante Dominum in spiritu, & virtute Eliae, Luc. 1. Imo & vt Angelus diceretur, qui & praepararet viam ante faciem Iesu Christi, sicut Malach. 3. & Matth II. satis patet; Et Paulo tantum, vt de ipso praediceret Dominus Iesus Christus, Vas electionis mihi est iste, vt portet nomen meum coram Gentibus, & Regibus, & filijs Israel: Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati, sicut Actorum 9o. patet: Multa quoque similia occurrunt saepissime in Scriptura. Et quis tandem audeat dicere nullum cer tum gradum meriti fuisse praedestinatum Domino Iesu Christo, sed hoc per incuriam fuisse neglectum, dimissumque casui & fortunae, cum omnes paene Prophetae de eius maximis meritis in spiritu Domini studiosissime prophetarunt, ac ipsemet Christus dixerit Patri suo, Domine probasti me, & cognouisti me, tu cognouisti sessionem meam, & resurrectionem meam intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, & funiculum meum inuestigasti, & omnes vias meas praeuidisti, Psal. 138i Nec potest quis fingere, quod aliquibus praedestinat certum gradum meriti, & aliquibus non; vel alicui aliquem gradum meriti futuri, & alicui non, propter cap. 27. & alia quae sequuntur, & quia non subtrahet personam cuiusquam Dominus, qui est dominator omnium, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum & magnum ipse fecit, & aequaliter cura est illi de omnibus Sap. 6. Ad haec autem proteruus forsitan respondebit, quod Deus non praedestinauit ista magna merita memorata, sed tantum praedixit. Sed istud stare non potest, quia si Deus ista vere praedixit, ista praesciuit, quare & ista praeuoluit aeternaliter, atque praedestinauit, sicut i 8um. 23um, & capitula proxima clare monstrant. Potest quoque haberi ex 3io huius, quod Deus praedestinauit merita cuncta cunctis, quare & merita ista istis: Patet insuper ex serie Scripturae superius allegatae, quod Deus nedum praedixit, verum & promisit merita illa niagna: Quare & ipsemet fuit illa facturus, & hoc per voluntatem suam, non nouam, sed aeternam, &c. sicut supra. Iosue siquidem 23. scribitur, Sicut ergo Deus impleuit opere quod promisit, & prospere cuncta venerunt; sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est, eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri. Et Apostolus ad Rom. 4. loquens de promissione quam fecit Dominus Abraliae, Gen. 15. Quod semeneius esset futurum, sicut stellae coeli, sic dicit, In repromissione Dei non haesitauit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens quod quaecunque promisit Deus, potens est & facere. Quam autoritatem tractans August. de correp. & gratia 56. dicit; Ipse ergo illos bonos facit, vt bona faciant: Neque enim cos propterea promisit Abrahae, quia praesciuit a seipsis bonos futuros; Nam si illud vtique est non suum sed eorum est quod promisit. Non autem sic credidit Abraham, sed quia quae promisit, potens est & facere, non ait, quae praesciuit potens est promittere, aut quae praedixit potens est ostendere, aut quae promisit potens est praescire; sed, quae promisit, potens est & facere: Ipse igitur eos facit perseuerate in bono, qui bonos facit. Idem de praedestinatione Sanctorum 3. Cauendum est, fratres dilecti a Deo, ne homo se extollat aduersus Deum, cum se dicit facere quod promisit Deus. Nonne fides promissa est Abrahae? Ille dans gloriam Deo plenissime credidit, quoniam quae promisit Deus potens est & facere. Ipse igitur fidem gentium facit, qui potens est facere quod promisit. Et infra eiusdem 12. Promisit Deus quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciant homines bona quae pertinent ad colendum Deum, ipse facit vt illi faciant quae praecepit, non illi faciunt vt ipse faciat quod promisit: alioquin vt Dei promissa compleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate, & quod a Domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. Idemque de spiritu & litera 18. Hoc Deus promittit quod ipse facit: non enim ille promittit & alius facit, quod iam non est promittere, sed praedicere: Vnde & 45. proposito sententiarum Prosperi est excerpta. Et siquis adhuc non erubescat vlterius cauillare, dicendo, In autoritatibus Scripturae praemissis, de meritis non esse promissionem sed praedictionem, audiat Apostolum ad Rom. 9. dicentem, Non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae, neque qui semen sunt Abrahae, omnes filij sunt Abrahae, sed in Isaac vocabitur tibi semen. Gen. 2t. id est, Non qui filij carnis, hi filij Dei, sed qui filij sunt promissionis, aestimantur in semine. Promissionis enim verbum hoc est, Secundum hoc tempus veniam, & erit Sarae filius, Gen. 18. Dicitque August. de spir. & lit. 18. Ipsa est promissio Abrahae qua ei dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen: Si ergo haec verba, In Isaac vocabitur tibi semen & erit Sarae filius, sunt verba promissoria; cur non alia similia similiterque prolata? Amplius autem malorum operum vt tribulationum & persecutionum est certus terminus praestitutus, quare & bonorum: non enim est minor cura Deo de bonis operibus quam de malis. Vnde Psalmo 79. Cibabis nos pane lachrymarum, & potum dabis nobis in lachrymis in mensura; & Psalmo 103. Ascendunt montes & descendunt campi in locum quem fundasti eis, terminum posuisti quem non transgredientur, neque conuertentur operire terram. Vbi August. tract. 2. per montes & campos nequaquam diuersos intelligit sed eosdem, scilicet potestates saeculares diuersimode se habentes. Vnde sic dicit, Quamdiu ascendunt montes & descendunt campi, saeuierunt & placati sunt; cum saeuierunt, montes erant, cum placati sunt campi facti sunt: fundauit enim eis locum: quare non saeniunt modo? quare non insaniunt? quare non dant operam si non possunt subuertere terram nostram, certe contegere? quare non? Audi; Terminum posuisti quem non transgredientur, neque reuertentur tegere terram; terminum acceperunt debitum, quia transgredi non possunt impositum finem. Item Psalmo 94. In manu eius sunt omnes fines terrae, & altitudines montium ipsius sunt: Super quod dicit Augustinus, Tertenae potestates aduersatae sunt Ecclesiae; Leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen Christianum delere de terra conati sunt. Tu forte de tot tentationibus propter scandala mundi turbaris, sed nec ipsa scandala tibi aliquid faciunt, quoniam mensuram a Domino acceperunt, quoniam ipsius est mare: Est enim mare mundus iste, nec saeuire fluctus possunt, nisi vsque ad littus vbi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio nisi acceperit mensuram a Domino, aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat. Et quinto de Ciuitate Dei 22. Haec, scilicet regna terrena Deus vnus & verus regit & gubernat vt placet, sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est iustoque iudicio & misericordia, vel atterere vel consolari genus hominum, vt alia citius alia tardius finiantur. Hoc idem beatus Iob dilucide manifestat: Vnde 28. sic ait; Ipse, scilicet Deus, fines mundi intuetur, & omnia quae subi coelo sunt, respicit, qui fecit ventis pondus, & aquas appendit in mensura, quando ponebat pluuijs legem, & viam procellis sonantibus. Et infra 38. Circumdedi illud, scilicet mare, terminis meis, & posui vectem, & ostia, & dixi, vsque hunc venies, & non procedes amplius. Item quilibet Praedestinatus habebit gradum praemij, secundum gradum virtutum suarum, & maxime charitatis seu gratiae, quia quanto quis fuerit melior, tanto melius sibi erit; Et secundum Philosophum 2. Ethic. 6. Omnis virtus cuius fuerit virtus & id bene habens perficit. Et secundum Augustinum Enchirid. 95. Charitas quanto in quocunque maior est, tanto melior est in quo est; sed omne augmentum verae virtutis, charitatis seu gratiae est a Deo agente illud & volente, & hoc non volutione noua sed antiqua. Praedestinauit ergo Deus cuilibet certum gradum harum virtutum in via, & praemiorum in patria Quod autem Deus faciat augmentum virtutum in via, ex hoc probatur, quod Deus facit, augmenta bonorum operum sicut superius est probatum, ex quibus habitus semper augentur; vt patet per Philosophum 2. Ethic. 2. vel si qui sint habitus qui non augentur ex operibus, illi a solo Deo augentur. Item per secundum capitulum nulla // creatura sola potest seruare aliquam virtutem in esse, quare nec in aliquo certo gradu, quia hoc est idem vel maius. Item omnes pene rationes & autoritates probantes augmenta operum esse a Deo, probabunt similiter augmenta virtutum esse ab eo, & specialiter argumenta de petitione & gratiarum actione? Fideles enim petunt a Deo fideliter augmentum virtutum, quare & Ecclesia tota sic orat, Da nobis quaesumus Domine, fidei, spei, & charitatis augmentum. Vnde & Apostoli iam fideles dixerunt, Domine adauge nobis fidem. Luc. decimo septimo, & Pater pueri infirmati, Credo Domine, adiuua incredulitatem meam. Marc. 9. Apostolus quoque 1. ad Thessal. 3. Vos, inquit, multiplicet Dominus, & abundare faciat charitate etiam inuicem & in omnes, & multa similia occurrunt saepius in Scriptura Item quis tam acharis & ingratus, vt pro augmento charitatis & gratiae Deo non referrat gratiam, cum pro augmento bonorum temporalium, hoc faceret prompto corde? Porro & Apostolus 2. ad Thessal. 1. sic dicit, Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, & abundat charitas vniuscuiusque vestrum in alterum. Cum ergo augmentum virtutis petatur a Deo, & pro ipso accepto agantur gratiae dignae Deo, certum est illud dari ab eo, sicut superius est argutum. Hunc quoque gradualem profectum virtutum & meritorum, certosque terminos prosperitatum & aduersitatum, ipsiusque vitae humanae diuinitus constitutos, ostendit beatus Iob dicens, Constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt, Iob 14. Et infra 3I. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum. Super quorum primum beatus Gregorius 12. Moral. 1. Nulla, inquit, quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt: Nam cuncta Deus secutura praesciens ante saecula decernit, qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe iam homini est; vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum aduersitas feriat, ne electos eius aut immoderata prosperitas eleuet, aut nimiae aduersitas grauet, Staturum quoque est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter viuat. Bene ergo dicitur, Constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt; quod tamen intelligi etiam iuxta spiritum valet, quia non nunquam in virtutibus proficere conamur, & quaedam dona praecipimus, a quibusdam vero repulsi, in imis iacemus: Nemo enim est qui tantum virtutis apprehendit quantum desiderat, quia omnipotens Deus interiora discernens, ipsis spiritualibus prouectibus modum ponit, vt ex hoc bono quod apprehendere conatur, & non valet, in illis se non eleuet, quae valet. Super secundum vero 22. Mor. 18. & 19. pulchre docet eandem sententia, sicut AI. huius plenius recitatur. Qui & infra 20. ostendit hoc ide per illud Mar 9. Credo Domine, adiuua incredulitatem meam, Et per illud Lu. 17. Auge nobis fidem; Et per authoritate Exe. 47. quam moraliter exponendo sic ait; Ipsa quoque sapientia quae esse bonorum operum solet magistra, anhelanti menti per incrementa tribuitur, vt ad eam proculdubio magni moderaminis gradibus ascendatur, quod bene Exec. Propheta figurata narratione denunciat, qui de eo viro que in excelso monte viderat, narrat, dicens, Mensus est cubitos mille, & transduxit me per aquam vsque ad talos, rursumque p menfus est mille, & transduxit me per aquam vsque ad genua, & mensus est mille, & transduxit me per aquae vsque ad renes, & mensus est mille, & transduxit me adtorrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transuadarit Quid namque millenario numero nisi collati muneris plenitudo significatur? Hic autem processus Gregorij recitatur in Canone De poenitent. distinct. 2. Haec quae de charitate. Amplius autem charitas seu gratia est habitus, non naturaliter acquisitus, nec naturaliter acquiribilis ab aliqua // creatura, fed supernaturaliter gratis infusus a Deo, sicut 35. capitulum & sequentia docuerunt; Quare nec potest naturaliter // angmentari: Est enim eiusdem naturae sub quolibet eius gradu: Sicut ergo a solo Domino creatur, sic & ab ipso solummodo augmentatur. Vnde Psalmista, Psalm. 137. Deo dicit; Multiplicabis in anima mea virtutem; dicitque Apostolus, 2. ad Cor. 3. Trans formamur de claritate ad claritatem a Domini Spiritu; & ad Rom. 12. V. nicuique sicut diuisit Deus mensuram fidei. Super quod dicit Glossa quae ascribitur Augustino, quam scilicet fidem, Deus mensurate diuisit. Nam & fidem mensurate partitur vnicuique. Qui & super illud Psalmi 118. Legem pone mihi, Domine, &c. Sermone II. Cur, inquit, iste adhuc poscit sibi legem poni, quae vtique si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine, id est, charitate, legis plenitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, & Dei donum nouit esse quod proficit, quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi vt in ea magis magisque proficiat? Denique addidit; Et exquiram eam semper: Quid enim exquirit quod habet, nisi quia & habet agendo, & exquirit proficiendo? Sed quid est semper? An semper dictum est quamdiu hic viuitur, quia tamdiu proficitur? Et infra, eodem, super illud eiusdem Psalmi; Da mihi intellectum, vt discam mandata tua, Sermone decimo octauo, sic dicit; Proficit noster intellectus ad intelligenda quae credat, & fides proficit ad credenda quae intelligat, & eadem ipsa vt magis magisque intelligantur in ipso intellectu proficit mens: sed hoc non sit proprijs tanquam naturalibus viribus, sed Deo adiuuante atque donante, sicut medicina sit, non natura vt vitiatus oculus vim ceruendi recipiat. Qui ergo dicit Deo, Da mihi intellectum vt discam mandata tua, non omni modo expers eius est velut pecus, nec ita quamuis homo vt in eorum numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae obscurati intelligentia, alienati a vira Dei: Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parui intellectus est nosse a quo poscendus est intellectus, & cogitandum est, quanto sint altius intelligenda diuina mandata, quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui iam sic intelligit, & qui eloquia Dei se custodisse ante iam dixit. Item primo ad Corinthios, duodecimo; Diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, & diuisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus, & diuisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus; vnicuique autem datur manifestatio spiritus ad vtilitatem; alij quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alij autem sermo scientiae, alteri fides, alij gratia sanitatum, alij operatio virtutum, alij prophetia, alij discfetio spirituum, alij genera linguarum, alij interpretatio sermonum: haec autem omnia operatur vnus atque idem spiritus diuidens singulis prout vult. Hic autem ostendit Apostolus manifeste tam habitus virtutum, quam actus diuidi singulis secundum Sancti Spiritus voluntatem, & ab vno Deo, qui omnia in omnibus operatur. Vnde constat tam eorum initia, quam augmenta esse similiter distributa. Hoc plane testatur August. De praedest. Sanct. 13. ita dicens; Cum dicitur, inquiunt, scilicet Pelagiani; Si credideris saluus eris, vnum horum exigitur, alterum orfertur; quod exigitur in hominum, quod offertur in Dei est potestate. Cur non vtrumque in Dei, & quod iubet, & quod offertur? Rogatur enim vt det quod iubet, Rogant credentes vt sibi fides augeatur, rogant pro non credentibus, vt eis donetur fides; & in suis ergo incrementis, & in suis initijs Dei donum est fides. Sic autem dicitur; si credideris saluus eris, queadmodum di¬ citur, Si Spiritu facta carnis mortificaueritis, viuetis: nam & hic ex duobus vnum exigitur, alterum offertur; Si Spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, viuetis. Vt ergo spiritu facta carnis mortificemus exigitur, vt autem viuamus offertur. Vnde igitur placet, vt facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus, neque id donum Dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis, praemio vitae si hoc fecerimus, oblato? Absit vt hoc placeat participibus, defensoribus gratiae; Pelagianorum est iste error damnabilis, quorum mox Apostolus ora obstruxit, adiungens; Quotquot enim Spiritu Dei aguntur hi filij sunt Dei, nefacta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus: de quo Dei Spiritum & ibi loquebatur, vbi ait; Omnia autem haec operatur vnus atque idem spiritus diui, dens propria vnicuique pro vt vult, inter que nominauit & fidem. Est ergo error Pelagianorum damnabilis participare fidem aut gratiam, scilicet eius initium & augmentum, vnum scilicet dando Deo, alterum vero nobis, totum enim est totaliter dandum Deo, sicut patet per eundem, supra, eiusdem tertio sic dicentem; Si fidem nostram operatur Deus miro modo agens in coedibus nostris, vt credamus, nunquid metuendum est ne totum facere non possit, & ideo sibi homo primas eius vendicat partes vt nouissimas ab illo accipere, mereatur? Videte, si aliud agitur isto modo, nisi vt gratia Dei secundum merita nostra detur quolibet modo, ac sic gratia iam non sit gratia. Redditur namque hoc pacto debita non donatur gratis: Debetur enim credenti vt a Domino fides eius augeatur, & sit merces fidei capte fides aucta. Et infra eodem; Componit homo cum Deo, vt parte fidei sibi vendicet, atque illi partem relinquat, & quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem dat illi, & in eo quod dicit esse amborum, priorem se facit, posteriorem Deum; ex quo patet quod fides augetur a Deo, & quod elationis est, quod homo partem fidei sibi tribuat, partem Deo. Totum igitur bonum A nostrum totaliter demus Deo, dicente Augustino de bono perseuerantiae 9. Tutiores viuimus si totum Deo damus, non autem nos illi ex parte, & nobis ex parte committimus. Item iste fuit error Cassiani Pelagiani. Ipse enim vt recitat sanctus Prosper in libro pro praedicatoribus gratiae Dei contra Cassianum 25. in secunda sua definitione sic dixit; Adest, igitur inseparabiliter nobis diuina protectio, tantaque est erga creaturam suam pietas creatoris, vt non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugiter prouidentia, quam expertus Propheta, confitetur dicens; Deus meus, Misericordia eius me preueniet; qui tamen in nobis ortum quendam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam atque confortat, & incitat ad salutem, incrementa tribuens ei quam ipse plantauit, vel nostro conatu viderit emersisse, contra quem Prosper immediate subiungit; Iam in hoc a praemissa definitione disceditur, & quod totum gratiae datum fuerat, ex parte nunc in libero arbitrio deputatur. Item error Pelagianus dedit nobis fidei nostrae principium, & Deo totum augmentum, vt patet de praedestinatione p Sanctorum 2. & 3. Iste error dat Deo principium & nobis totum augmentum; Tantum ergo distat hic ab alio, quantum conuertens a conuersa; Imo iste videtur deterior quam sit ille. Ille namque tribuit homini partem fidei priorem sed peiorem, scilicet minus bonam, posteriorem autem sed meliorem dat Deo; iste vero e contra partem meliorem tribuit homini, & peiorem dat Deo. Item si augmentum gratiae esset homini tribuendum, hoc esset propter meritum hominis, quia scilicet meritum voluntatis humanae praecederet, augmetum gratiae sequeretur, quod est contra Augustinum scribentem ad Bonifacium Papam, contra Pelagianos, vt recitat Lumbardus 2. sent. dist. 26. in haec verba; Ipsa gratia meretur augeri, vt aucta mereatur & perfici, voluntate comitante non ducente, pedissequa non praeuia; cui & concordat capitulum quadragesimum primum probans gratiam in agendo praecedere voluntatem, humanam. Capitulum quoque trigesimum nonum probat nullum mereri augmentum gratiae de condigno, imo quod ipsum augmentum gratiae gratis datur, quare & gratis praedestinabatur ab eo, sicut sepius est argutum. Hoc insuper testatur Apost. ad Col. 2. sic dicens, Nemo vos seducat, // volens in humilitate & religione Angelorum quae non vidit, ambulans frustra inflatus sensu carnis suae, & non tenens caput ex quo totum corpus per nexus & coniuctiones subministratum & constructum crescit in augmentum Dei. Super quod Glossa, Caput, id est, Christum, ex quo, id est de cuius plenitudine, accipiendo, totum corpus, id est Ecclesiae per nexus charitatis & coniunctiones fidei & spei & operum, in quibus fideles coniuncti sunt & similes, subministratum & constructum crescit in augmentum Dei, id est, quantum Deus prouidit: Augmentum ergo virtutum & operum est prouisum & praedestinatum a Deo sub quolibet eius gradum, quare & praedestinato cuilibet praedestinatus est beatitudinis certus gradus. Haec enim sibi inuicem mutuo correspondent, quod & pene per omnia potest ostendi per quae de gradum operum & virtutum superius est ostensum. Ampllus autem specialiter ad hoc idem, diuersitas mansionum in domo Patris coelestis, non minus est ad perfectionem & ornatum ciuitatis Dei gloriosae, quam numerus ciuium; sed hic est praedestinatus a Deo, ergo &st illa. Hunc autem numerum non solum asserit, sed & probat venerabilis Anselmus I. Cur Deus homo 16. In hunc modum; Rationalem naturam quae Dei contemplatione beata vel est; vel futura est in quodam rationabili & perfecto numero praescitam esse a Deo, ita vt nec maiorem nec minorem illum esse deceat; non est dubitandum. Aut enim nescit Deus in quo numero melius deceat eam constitui, quod falsum est, aut si scit in eo illam constituer, & haec eadem ratio procedit similiter de gradibus praemiorum. Dicitque Augustinus 3. de libero arbitrio 18. Si omnes peccassent Angeli nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum creatori Angelorum: Non enim vel bonitas eius quasi aliquo taedio; vel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alij deseruissent, aut creatura spiritalis quantilibet numeri pro suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui conuenienter & decenter excipit quoscunque damnatos. Si ergo in sedibus peccantium sint alij collocandi, certus videtur numerus praetaxatus, & si sit certus ordo qui conuenienter & decenter excipiat quoscunque damnatos, multo magis videtur esse similiter de saluatis. Idem Ench. 2I. Superna Ierusalem mater nostra ciuitas Dei nulla ciuium suorum numerositate fraudabitur, aut etiam vberiori copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum nouimus in quorum locum succedentes filij sanctae matris Ecclesiae, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace, de qua illi ceciderant, sine vllo temporis termino permanebunt: Sed illorum ciuium numerus, siue qui est, siue qui futurus est, in contemplatione est eius artificis qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ac in mensura, & numero, & pondere cuncta disponit. Idem¬ que de correptione & gratia 6I. Praedestinatorum ita certus est numerus, vt non addatur eis quisquam nec minuatur ab eis, quod probat per duas autoritates Scripturae: Prima est Mat. 3. Facite, inquit Iohannes Baptista, fructum dignum poenitentiae, & nolite dicere apud vosmet ipsos, Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscipere filios Abrahae, vt ostendat sic esse istos amputandos, si non fecerint fructum, vt non desit numerus qui promissus est Abrahae: Tamen apertius in Apocalypsi dicitur, Tene quod habes nealius accipiat coronam tuam: & est Apoc. 3. Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus electorum, id est, non potest augeri vel minui, sicut exponit Lumbardus 1. sentent. distin. 40. sicut & videtur rationabilis intellectus. Cui satis consonat illud Iob 34. Conteret multos & innumerabiles, & stare faciet alios pro eis. Super quod Gregorius 25. moral. 9. dicit, Notandum, quia dum alijs cadentibus, ad standum alij solidari perhibentur electorum numerus certus ac definitus ostenditur. Vnde etiam Philadelphiae Ecclesiae per Angelum dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Adhuc autem iuxta praemissa diuersitas graduum mansionum in coelo, non minus ad diuinam prouidentiam & praedestinationem pertinere dignoscitur, quam nomina ciuium coelestium futurorum: sed nomina propria omnium electorum sub diuina prouidentia & praedestinatione certissime continentur. Dicit enim Propheta de Deo, qui numerat multitudinem stellarum, & omnibus eis nomina vocat Psalmo 146. Per stellas autem Augustinus & omnes Doctores electos & praedestinatos intelligunt. Nonne & istud congrue figuratur in illo praecepto Dominico, Tollite summam vniuersae congregationis filiorum Israel, per congregationes & domos suas, & nomina singulorum? Numer. 1. Nonne & veritas ipsa dicit, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis, Luc 10. & Iohan. 10. proprias oues vocat nominatim? Super quod Augustinus sermone 45. Habet enim nomina eorum scripta in libro vitae. Hinc dicit Apostolus, Nouit Dominus qui sunt eius. Amplius autem diuersitas graduum coelestium mansionum coelestis Ecclesiae pulchritudinem conficit & ornatum, sicut sonorum diuersitas melodiam perficit dulciorem, & colorum varietas picturam efficit pulchriorem, sicut nullus ignorat: Vnde sicuti & testantur Philosophica & Theologica de contrarijs & diuersis praemissa 34. primi. Quare & Alacen. 2. perspectiuae suae, capitulo de pulchritudine, Diuersitas, inquit, facit pulchritudinem, quoniam figurae membrorum animalis sunt diuersarum partium, & non sunt pulchrae nisi propter diuersitatem partium; quoniam si nasus totus esset aequalis grossitudinis, esset in fine turpitudinis; & pulchritudo eius non est propter diuersitatem duorum extremorum eius, & eius pyramidalitatem, & similiter pulchritudo superciliorum non est nisi quando extrema eorum fuerint subtiliora residuis anterioribus, & similiter omnia membra animalis quando intuentur, inuenitur quod pulchritudo eorum non nisi ex diuersitate figurarum partium eorum, & similiter Scripturae, quoniam si partes omnes Scripturae essent aequalis grossitudinis, non apparerent pulchrae, quoniam extrema literarum non apparent pulchra, nisi quando fuerint subtiliora residuo, quoniam etsi extrema literarum, & media eatum, & continuatio earum essent vniusmodi spissitudinis, esset Scriptura in fine turpitudinis: diuersitas ergo facit pulchritudinem. Cur etiam aliter praeciperet Deus cortinas tabernaculi fieri variatas, & velum pulchra varietate contextum? cur aliter ex varietate vestitus laudaret Propheta reginam coelestem, triumphantem Ecclesiam, sponsam Christi, non habentem maculam, neque rugam, dicendo, Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate? & quis pulchritudinis huius autor, nisi totius pulchritudinis pulcherrimus autor Deus, & non voluntate mutabili & nouella, sed immutabili & aeterna, sicut praehabita perspicue docuerunt?
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod omnes gradus gratiarum, meritorum, prosperitatum, aduersitatum, gloriae siue paenae, in praesenti & in futuro similiter sunt praedestinati a Deo aeternaliter & distincte.
EX his autem perspicitur euidenter, quod omnes gradus & singuli gratiarum, meritorum, Tprosperitatum, aduersitatum, gloriae, siue poenae, in praesenti & in futuro similiter sunt praedestinati a Deo aeternaliter & distincte. Istud totum Corollarium tam patenter consequitur ex praemissis, quod probationis auxilio nusquam eget.