Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 8
CAP. VIII. De perseuerantia quid sit, & quod nullus viator quanta¬ cunque gratia creata subnixus, solius Liberi Ar¬ bitrij viribus, vel etiam cum adiutorio gra¬ tiae possit perseuerate finaliter sine alio Dei auxilio speciali.
POst haec de perseueratia est agendum: superbus namque Pelagius astruere praesumebat, quod homo solius liberi arbitrij viribus possit omnia Dei mandata perficere, & omnia peccata vitare, sicut ex quarto secundi huius apparet; quare & perseuerare finaliter ex seipso, quod & diuersi libri beati Augustini contra Pelagianos editi contestantur: In primis igitur videndum de Perseuerantia, quid sit ipsa: Hanc autem Tullius 2. veteris suae Rhetoricae sic definit; Perseuerantia est in ratione bene considerata stabilis & perpetua mansio: Aristotelis vero 7. Eth. 7. ipsum perseuerare definit hoc modo; Perseuerare est in eo quod est detinere, & pro differentia illius ad continere, subiungit; Continentia autem in eo quod est superare, quemadmodum & non vinci in vincere, propter quod & eligibilius continentia perseuerantia. Cognito autem quid sit perseuerantia restat consequenter ostendere, nullum viatorem corrupto corpore aggrauatum in quantacunque creata gratia constitutum, solius liberi arbitrij viribus, vel etiam cum adiutorio gratiae posse perseuerate finaliter sine alio Dei auxilio speciali: Nam per capproximum, Nullus viator quantumlibet gratiosus potest sic vitare peccatum mortale. Item Nullus viator quantumlibet gratiosus potest sic vitare tentationem de peccato mortali, sicut Corollarium proximum inferebat; & satis constat ex capitulo proximo, quod & de se multum euidenter apparet, & si sit tentatus de quocunque peccato mortali, non // potest illud vitare, sicut quartum & quintum huius ostendunt. Item istam conclusionem omnia pene argumenta probabunt, quae similes conclusiones de tentationibus superandis & peccatis vitandis in quatuor cap. proximis probauerunt; & pro ista conclusione similiter facit totum fecundum capitulum primi libri. Ad hoc idem sunt satis multae autoritates Scripturae canonicae & Doctorum, quarum aliquae fuerant superius allegatae, quibus satis plures, si quic voluerit, remanent allegandae, ex quibus paucas & breuiter allegabo. Psalmus II8. Domino Deo dicit; Ordinatione tua perseuerat dics, id est, angelus siue homo lucidus luce iustitiae; Iosue quoque 14. scribitur Caleb sic dixisse; concessit Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est vsque in praesentem diem; quadraginta & quinque anni sunt ex quo Dominus loquutijs est verbum istud; Hodiec octaginta quinque annorum sum sic valens, vt eo valebam tempore, illius; in me temporis fortitudo vsque hodie perseuerat tam ad bellandum quam ad gradiendum, sed per quem tanta fortitudo sibi perseuerauit, nisi per illum qui Num. 14. sic promisit? Seruum meum Caleb inducam in terram hanc. Et Deut. 29. Adduxit vos, ait Moses, quadraginta annis per desertum; Non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt; panem non comedistis, vinum & siceram non bibistis, vt sciretis, quod ipse est Dominus Deus vester: sed quia secundum Apostolum 1. ad Cor. 10. Omnia in figura contingebant illis, quid posset per ista melius figurari, quam quod Domino nos ducente omnibus annis peregrinationis istius per desertum inuium huius mundi, ipso perseuerantiam largiente, non sunt attrita vestimenta nostra spiritualia, scilicet virtutes, nec casceamenta pedum nostrum, scilicet dona genuinae charitatis, duplicisue amoris, scilicet Dei & proximi, vetustate consumpta sunt per abusum; panem doctrinae non comedimus, qui sine ipso confirmaret cor nostrum; vinum & siceram deuotionis non bibimus, quae cor nostrum perseueranter laetificent sine ipso; nec tamen defecimus vt sciamus, quia ipse Dominus Deus noster, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia sunt & constant; qui & omnia verbo suae virtutis sustinet, & supportat, teste eodem Apostolo ad Rom. II. & ad Hebrae. 1. Simile est illud Gen. 27. Frumento, vino, & oleo stabiliui eum. Quid etiam aliud quam perseuerantiam sonant ista, Conserua me Domine; Verbo Domini Coeli firmati sunt, id est, secundum Augustinum iusti siue Apostoli; Statuit supra petram pedes meos; Manda Deus virtuti tuae; Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis; Qui fundasti terram super stabilitatem suam; Custodi nos Domine vt pupillam oculi; Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilat qui custodit eam; & multa similia multis Psalmis: Dicitque disertissimus Esaias 26. cap. Vrbs fortitudinis nostrae Svon Saluator, ponetur in ea murus, & Antemurale ad custodiendum, scilicet ciuitatem. Sanctus quoque Dauid I. Paralip. vlt. sic orans Dominum pro populo sibi deuoto, Domine Deus, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, & semper in venerationem tui mens ista permaneat; quid aliud petijt, quam perseuerantiam consummatam? & cur eam perebat a Deo, si non daretur ab eo, sed vnulquisque viribus proprijs illam posset habere, sicut quadragesimum sextum primi plenius arguebati Vnde beatus Augustinus de bono perseuerantiae 2. per indem argumentum eandem conclusionem ostendit: Cur, inquit, Perseuerantia ista // peritur a Deo, si non datur a Deo? An & ista irriforia petitio est, cum illud ab eo petitur, quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante, esse in hominis potestate? sicut irrisoria etiam est illa gratiarum actio, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse, nec fecit: Sed nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur; & huic argumento multum inititur quasi per totum illum librum, vt patet cap. 3. 6. & 9. vbi & allegat hoc a beato Martyre Cypriano, de Dominica oratione, & est epistola sua quinta, & alijs locis multis. Et sicut: isle Dauid pro perseuerantia populi sui Deum orauit, sic & Dauid noster Dominus Christus pro populo suo Deum Patrem orauit; Pater, s inquiens, sancte serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, vt sint vnum, sicut & nos; cum essem cum eis, ego seruabam eos in nomine tuo, quos dedisti mihi custodiui, & nemo ex his periit nisi filius perditionis, vt Scriptura impleatur: & infra, Non rogo vt tollas eos de mundo, sed vt serues eos a malo: cuius doctrinam Sacerdotes sui sequentes sic orant; Custodi quaesumus Domine Ecclesiam tuam propitiatione perpetua, & quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxilijs & abstrahatur a noxijs & ad salitaria dirigatur. Item 3. Reg. 13. ait Dominus ad Eliam, Dereliqui mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incuruata ante Baal; & omne os, quod non adorauerit eum osculans manum?. Quicunque ergo non incuruat genua sua ante Baal, vt a iustitia deflectatur in opere, necore cordis aut corporis eum adorauerit, aut oscuiatus fuerit manum eius in cogitatione vel loquutione, non viribus suis aut meritis, sed data gratis perseuerantia a Domino custoditur: Non enim diceret Dominus, Dereliqui mihi septem millia virorum, &c. si non ipse, sed ipsi se potius Domino reliquissent, dum per se, non per eum, idola reliquerunt; sic etenim arguit Apostolus ad Rom. 1I. ostendens quod reliquiae Israel per gratiam saluae si siant; Nunquid, dicit Apostolus, Repulit Deus populum suum? Absit; An nescitis in Elia, quid dicit Scriptura? quid dicit illi diuinum responsum? reliqui mihi septem millia virorum qui non curuaverunt genua sua ante Baal; sic ergo &t in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae Dei saluae factae sunt; si autem gratia, iam non ex operibus; ex hoc ergo quod Deus dicit, Reliqui mihi, &c. innuit Apostolus quod Deus hoc fecit, non ipsi, & quod Deus hoc gratis fecit, scilicet secundum electionem gratiae, non pro meritis; si enim pro eorum meritis hoc fecisset, ipsi per sua merita prius & principalius quodammodo hoc fecissent; sic ergo, inquit, & in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae Dei saluae factae sunt, sicut, supple in illo tempore illae reliquiae, seu illi rehcti salui facti sunt, non a se, scilicet, sed a Deo, & hoc gratis, non ex operibus. Beatus etiam Augustinus de bono perseuerantiae 54. tractans istud Apostolicum argumentum, sic ait; Apostolus, vt ostenderet Dei gratia fuisse relictas reliquias, non meritis operum eorum, secutus adiunxit, An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum aduersus Ifrael, &c. sed quid dicit illi, inquit, responsum diuinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curuauerunt genu ante Baal; Non enim ait relicta sunt mihi, aut reliquerunt se mihi, sed reliqui mihi; Sic ergo, inquit, & in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt; si autem gratia, iam non ex operibus. Item Esai 40. Deus sempiternus Dominus, qui creauit terminos terrae, non deficiet, nec laborabit, qui dat Iasso virtutem, & his qui non sunt, fortitudinem & robur multiplicat; deficient pueri & laborabunt. Clossa, id est pueriliter viuentes, & iuuenes in infirmitate cadent, scilicet de virtutibus proprijs praesumentes; & addit, Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem; assument pennas sicut Aquilae, current & non laborabunt, ambulabunt & non deficient. Et infra 48. Super Deum Israel constabiliti sunt; Et infra, Haec dicit Dominus gubernans te in via qua ambulas. Item Ierem. 32. Ecce ego congregabo eos de vniuersis terris, & reducam eos ad locum istum, & habitare eos faciam confidenter, & dabo eis cor vnum & animam, seu alias viam vnam, vt timeant me vniuersis diebus, & feriam eis pactum sempiternum, & non desinam eis benefacere, & timorem meum dabo in corde eorum vt non recedant a me: Vnde claret, quod tam reditio a malo, quam permansio in bono finaliter, scilicet vniuersis diebus, pacto sempiterno vt nunquam recedatur a Domino, quae est perseuerantia vsque in finem, non est sufficienter nec antecedenter ab homine, sed a Deo: Vnde & Augustinus de bono perseuerantiae 2. eandem conclusionem per eandem autoritatem ostendit; Hanc enim, inquiens, scilicet perseuerantiam promisit Deus, dicens, Timorem meum dabo in cor eorum, vt a me non recedant; quod quid est aliud, quam quod talis ac tantus erit timor meus quem dabo in cor eorum, vt mihi perseueranter adhaereant? Cui & Sanctus Dauid, Sancti Spiritus cithara aptissime concinit Psalmo 79. dicens, Deus virtutum, conuerte nos, respice de coelo, & vide, & visita vineam istam, quantum ad conuersionem a malo; & perfice eam, quam plantauit dextera, quantum ad perfectionem in bono; & super filium hominis quem confirmasti tibi, fiat manus tua, scilicet perseueranter sustinens & confirmans super virum dexterae tuae, quem scilicet Spiritus Sanctus dexterae tuae digitus, de sinistra ad dexteram conuertebat; & super filium hominis, quem confirmasti tibi ipsum nullatenus dimittendo; & non discedimus a te: More prophetico praeteritum ponit pro futuro; quasi diceret manifeste; Si haec cuilibet nostrum feceris, non discedemus a te, sed perseuerabimus tecum vsque in finem; Et ideo fubiungit reliqua de futuro; Viuificabis nos, scilicet vita aeterna, quia qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit, Matth. 10. Ideoque subiunxit, Domine Deus virtutum conuerte nos, scilicet de malo ad bonum, & Ostende faciem tuam, scilicet voluntatem tuam, nos in bono perseuerantes finaliter faciendo, & salui erimus: Vnde & Beatus Augustinus de bono perseuerantiae II. ita dicit; Post casum hominis non nisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, vt homo accedat ad eum, neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, vt homo non recedat ab eo, hanc posuit in illo in quo fortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui vniuersa operatur, & per hoc sicut operatur vt accedamus, ita operatur ne discedamus; propter quod ei per prophetam dictum est; Fiat manus tua super virum dexterae, & fuper filium hominis, quem confirmasti tibi, & non discedimus a te: Ille certe non est Adam primus, in quo discedimus ab eo, sed Adam nouissimus, super quem sit manus eius, vt non discedamus ab eo; Christus enim to¬ tus cum membris suis est propter Ecclesiam, quae est corpus eius, plenitudo eius: Cum ergo sit super eum manus Dei vt non discedamus ab eo, ad nos vtique peruenit opus Dei, haec est in manus Dei quo opere Dei sit, vt simus in Christo permanentes cum Deo; In Christo enim fortem consecuti sumus praedestinati secundum propositum eius qui vniuersa operatur: Manus igitur Dei est ista non nostra vt non discedamus a Deo. Item 2. ad Cor. vlt. Oramus, inquit Apostolus, vestram consummationem, & quid aliud est hoc quam orare eorum perseuerantiam consummatam? sed a quo hoc orauit nisi a Deo? a quo ergo datur nisi ab eo?. Idem ad Rom 14. Potens est Deus statuere illum de quo nullus ad literam dubitat; hoc er go nequaquam tantus doceret Apostolus, nisi aliud vellet intelligi, scilicet quod omnem stantem Deus per suam potentiam statuit, non illius, quia non dicit, potens est homo seipsum statuere, sed potens Deus illum statuere. Vnde Augustinus de bono perseuerantiae 18. sic ait; Voluntate Dei stat, qui stat; potens est enim Deus statuere illum; Non ergo se ipse, sed Deus. Idem de correptione & gratia 56. tractans eandem autoritatem sic: Apostolus respiciens ad praedestinatos ait; Stabit autem; & ne hoc sibi arrogarent; Potens est enim Deus, inquit, statuere eum: Ipse itaque dat perseuerantiam qui statuere potens est eos qui stant, vt perseuerantissime stent. Idemque Apostolus supra, eiusdem 4. similiter loquebatur, cum dixit quod Abraham in repromissione Dei non haesitauit, plenissime sciens, quia quaecunque promisit Deus, potens est & facere, id est potenter faceret quae promisit; Alias enim rationabiliter haesitasset; quod & patet per Augustinum de Correptione & gratia 52. de Praedestinatione sanctorum 3. & 12. sicut allegatum est plenius 460. primi. Eodem quoque modo loquitur beatus Iudas Apostolus in haec verba; Ei autem qui potens est vos conseruare sine peccato, & constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exultatione gloriosa, &c. Vnde Augustinus de Correptione & gratia 17. Apostolus, inquit, Iudas, cum dicit, Ei autem qui potens est, &c. Nonne apertissime ostendit donum Dei esse in bono perseuerare vsque ad finem? Quid enim aliud sonat, qui potest conseruare vos sine offensione, & constituere ante conspectum gloriae suae imaculatos in laetitia, nisi perseuerantiam bonam? Item quis tam insulse desipiat, vt neget perseuerantiam esse donum Dei, cum dicat sanctissimus Ieremias; Timorem meum dabo in corde eorum, vt non recedant a me: Multa quoque alia testimonia adducta superius hoc testantur, cum etiam secundum beatum Apostolum Iacobum, Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum Iac. 1. & quod donum melius perseuerantia viatori? Quis etiam Christianus tam tepidus vt Deum non oret, vt in bono finaliter perseueret? sed ad quid perseuerantiam poscit a Deo, si non donetur ab eo? & quicunque eam donum Dei esse concesserit, concedet necessario consequenter, eam non esse sufficienter aut antecedenter ab homine, sed a Deo: Si enim sic esset homini ex seipso non ita congrue donum Dei, sicut donum hominis diceretur, nec ab eo congrue peteretur, sicut 40. primi plenius ostendebat; cum tamen nihil magis congruum videatur quam ab eo hanc petere, qui hanc donat: Dicit etiam Apostolus ad Eph. 2. gratia saluati estis per fidem, & hoc non ex vobis, Dei enim donum est; haec igitur est causalis Apostoli, quia est donum Dei, ideo non est ex vobis. Et per istam rationem probat Augustinus de bono perseuerantiae ipsam non esse homini a seipso sed a Deo; vnde capitulo secundo sic dicit, Videamus vtrum haec perseuerantia de qua dictum est, Qui perseuerauerit vsque in finem hic saluus erit, donum sit Dei; quod si non sit, quomodo verum est, quod ait Apostolus, Vobis datum est pro Christo non solum vt credatis in eum, verum etiam vt patiamini pro eo? horum quippe vnum pertinet ad initium, alterum ad finem; vtrumque autem est Dei donum, quia vtrumque dictum est esse donatum; quid autem dici potest, cur perseuerantia vsque in finem non donetur in Christo, cui donatur pati pro Christo? aut vt expressius loquar cui donatur mori pro Christo: Nam & Petrus Apostolus donum Dei hoc esse demonstrans, Melius est, inquit, benefacientes, si velit voluntas Dei, pati, quam malefacientes; cum dicit, Si velit voluntas Dei, ostendit diuinitus dari, nec omnibus Sanctis vt pro Christo patiantur; Neque enim quos non vult voluntas Dei peruenire ad experientiam gloriamque passionis, non perueniunt ad regnum Dei si perseuerauerint in Christo vsque in finem. Si quis dicat istis non dari istam perseuerantiam, qui aegritudine corporis vel quocunque casu mort untur in Christo, cum longe difficilior donetur illis a quibus suscipitur & mors ipsa pro Christo; sed cui nihil difficile est, vtramque donat; hanc enim, scilicet faciliorem promisit Deus dicens, Timorem meum dabo in cor eorum, vt a me non recedant. Et infra eodem, Per hoc quod perseuerantia poscitur a Deo, ostendit eam esse donum Dei, & propter hoc quod est donum Dei, non esse homini a seipso, nec in hominis potestate si ipse non dederit: Vnde sic dicit; Cur perseuerantia ista poscitur a Deo, si non donatur ab eo? An & itrisoria petitio est, cum id ab eo peritur, quod scitur non ipsum dare. sed ipso non dante esse in hominis po¬ testate? sicut irrisoria est etiam illa gratiarum actio, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse nec fecit; sed nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur, o homo; nec verborum tuorum tantum, verumetiam cogitationum testis est Deus; si aliquid a tanto diuite veraciter & fideliter poscis, ab illo a quo poscis te accipere crede quod poscis; Noli eum labijs honorare, & super eum corde te extollere, credens a teipso tibi esse, quod ab illo te fingis orate. An ab illo perseuerantia ista forte non poscitur, cum ipsa oratione quae dominica nuncupatur, quando oratur a Sanctis, nihil pene aliud quam perfeuerantia posci intelligatur? quod & per singulas petitiones illius orationis secundum expositionem beati Martyris Cypriani in libro suo quem de hac re condidit, cuius titulus est de Dominica oratione, & est inter epistolas suas quinta, & secundum expositionem similiter propriam satis diffuse & plane quatuor capitulis sequentibus manifestat. Vnde & capitulo 30. allegat Cyprianum dicentem; Dicimus, Sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo, vt sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo vt sanctificetur nomen eius in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam & ego sanctus sum; id potius & rogamus, vt qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse ceperimus, perseueremus: Et infra eodem; Haec inquit, sanctificatio vt in nobis permaneat, oramus, hoc diebus ac noctibus postulamus, vt sanctificatio, & viuificatio, quae Dei gratia sumitur, ipsius protectione seruetur; & addit Augustinus, In sanctificatione igitur perseuerantiam, hoc est, vt in sanctitate perseueremus, nos ab eo petere: Iste Doctor intelligit, cum sanctificati dicimus, Sanctificetur nomen tuum: Quid enim est aliud petere, quod accepimus, nisi vt id quoque nobis praestetur, ne habere desinamus; & ita prosequitur infra eodem capitulo, & in caeteris consequenter: & idem prorsus ad eandem conclusionem habetur de Correptione & gratia 16. & 17. vbi cap. 160. ita dicit; Negare quidem non possumus perseuerantiam in bono perficientem vsque in finem magnum esse Dei munus, nec esse nisi ab illo de quo scriptum est, Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum; & cap. 17. probat idem multis autoritatibus sacrae Scripturae; Si dixerimus, inquit, perseuerantiam sic esse hominis, vt ei non sit ex Deo, illud primitus euacuatur quod ait Dominus Petro, & est Luc. 22. Rogaui pro te vt non deficiat fides tua: Quid eninr ei rogauit nisi perseuerantiam vsque in finem, quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset? Deinde cum dicat Apostolus, scilicet 2. ad Cor. vlt. Oramus autem Deum ne quid faciatis mali, proculdubio perseuerantiam eis orat ad Deum: Neque enim nihil malum facit, qui bonum deserit, & a quo declinare non debet, inclinatur in malum, non perseuerans inbono: Illo etiam loco, vbi dicit, Gratias ago Deo, &c. quoniam qui cepit in vobis opus bonum, perficiet vsque in diem lesu Christi, quid aliud eis, quam pereuerantiam in bono, vsque in finem vitae Dei miseratione promittit? Item vbi dicit, Salutat vos Epaphras seper certans pro vobis in orationibus, vt stetis perfecti & pleni in omni voluntate Dei, quid est vt stetis; nisi vt perseueretis? Quid est etiam quod in Actibus Apostolorum legimus, Crediderunt autem quotquot erant ordinati in vitam aeternam? Quis in aeternam vitam potuit ordinari, nisi perseuerantiae dono, quandoquidem qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit? qua falute nisi aeterna? vbi & innuit notabile argumentum quod est tale; Si Deus quenquam praeordinat ad aliquem certum finem, praeordinat sibi omnia necessaria media ad hunc fine, & quaecunque cuicunque praeordinat haec & donat. Et de bono perseuerantiae. 3. facit simile argumentum, quod scilicet quicunque vult aut poscit aliquem certum finem, vult & poscit quodlibet medium, sine quo non potest consequi illum finem: Vnde sic dicit; Cum dicimus, Adueniat regnum tuum, Num aliud poscimus nisi vt veniat, & nobis quod esse venturum non dubitamus omnibus Sanctis? ergo &t hic qui iam Sancti, sunt, quid orant, nisi vt in illa sanctitate, quae eis data est, perseuerent?. Nec onimaliter tibi veniat Dei regnum, quod non alijs, sed his qui perseuerant vsque in finem certum est esse venturam, Et adhuc consequenter eodem capitulo scilicet de Correptione & gratia 17. probat idem per istam petitionem orationis dominicae; Sanctificetur nomen tuum, secundum expositionem propriam & beati Martyris Cypriani, sicut ex capitulo 36. de bono perseuerantiae superius allegaui. Idem infra eodemas, Si confiteatis do num Dei esse perseuerare in bono vsque in finem, cur hoc donum? illiaccipiant, illi non accipiant? puto quod mecum pariter nostis; aut si ad liberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sed contra eam defendis, pertinere dicis, vt perseueret in bono quisquis vel non perseueret, non Deo donante sic perseuerat, sed humana voluntate faciente. Idemque de Natura & gratia 27. Admonentur, inquit, illi, ne dona Dei suae potestati tribuendo, seseque extollendo grauius percant,quam si nihil operatentur boni; quibus dicitur cum tremore & timore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in nobis & velle & operari. Et vt in breuibus longa dicam, totus liber Augustini de bono perseuerantie, & fere totus liber eius de Correptione & gratia a 160. capitulo consequenter istam conclusionem, quod perseuerantia non est homini a seipso, per hoc medium quod est donum Dei, se reputat demonstrare. Item Hieronymus super illud Dan. 1. Dedit Deus autem Danieli gratiam & misericordiam in conspectu principis Eunuchorum; Ex quo, inquit, intelligimus pro necessitate rerum, si quandoque sancti diliguntur ab infidelibus, Dei esse misericordiae, non bonitatis hominum peruersorum: // Cui & concordat Psalmus 105. dicens, Dedit eos in misericordias, in conspectu hominum qui caeperant eos. Audi adhuc quaeso Augustinum de Correptione & gratia, 59. tuba Sancti Spiritus intonantem; In hoc, inquit, loco miseriarum vbi tentatio est vita humana super terram, virtus in infirmitate perficitur: quae virtus? nisi vt qui glotiatur in Domino glorietur, ac per hoc de ipsa perseuerantia boni noluit Deus sanctos suos in viribusI suis, sed in ipso gloriari, qui eis non solum dat adiutorium, quale primo homini dedit, sine quo non possunt perseuerare si velint, sed in eis etiam operatur & velle, vt quoniam non perseuerabunt, nisi & possint & velint, perseuerandi eis & possibilitas & voluntas diuinae gratiae argitate donatur: Tantum quippe Spiritu Sancto // accenditur voluntas eorum, vt ideo possint, quia sic volunt, ideo sic velint, quia Deus operatur vt velint. Nam si in tanta infirmitate vitae huius ipsis relinqueretur voluntas sua, vt in adiutorio Dei sine quo perseuerare non possent, manerent si vellent, nec Deus in eis operaretur vt vellent, inter tot & tantas tentationes infirmitate sua succumberet voluntas, & ideo perseuerare non possent, quia deficientes infirmitate voluntatis nec vellent, aut non ita vellent vt possent: Subuentum est igitur infirmitati voluntatis humanae, vt diuina gratia indeclinabiliter & insuperabiliter ageretur; & ideo quamuis infirma, non tamen deficeret, nec aduersitate aliqua vinceretur. Et cap. 49. Nunc autem, id est, post lapsum, quibus deest tale adiutorium iam poena peccati est; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum, & tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, vt non solum assit, sine quo permanere non possumus, etiam si velimus, verumetiam tantum ac tale sit vt velimus; sit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo & perseueranter tenendo non solum posse quod volumus, verumetiam velle quod possumus, quod non fuit in homine primo; & SaPrimo homine, qui in eo bono quo factus est, acceperat posse non peccare, posse non mori. posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret vt perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset: Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam praedestinatis, non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale vt eis perseuerantia ipsa donetur, non solum vt sine isto dono perseuerantes esse non possint, verumetiam vt per hoc donum non nisi perseuerantes sint: Non enim solum dixit, Sine me nihil potestis facere; verumetiam dixit, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, & posui vos, vt eatis, & fructum faciatis, & fructus vester maneat; Quibus verbis non solum eis iustitiam, verum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Item ponere hominem gratum posse perseuerate in gratia per seipsum, fuit error Pelagij: quod patet per Aug. de bono perseuerantiae 3. vbi volens ostendere per petitiones orationis Dominicae, secundum expositionem BMartyris Cypriani perseuerantiam in bono esse gratuitum donum Dei, & non esse homini a seipso, sic ait; Legite aliquanto intentius eius expositionem, B. Cypriani martyris libro que de hac re condidit, cuius titulus est de dominica oratione, & videte ante quot annos, contra ea quae erant futura Pelagianorum venena, quale hic antidotum praeparauit. Nam ibi sunt quae maxime contra eos catholica defendit Ecclesia; quorum est vnum, gratia Dei non secundum merita nostra dari, quoniam dona Dei sunt, & Dei gratia etiam conferuntur vniuersa merita iustorum; Et infra eodem; horum tertium hoc loco vlt. posui, solum non tractatur nisi in supradicto oloriosi martyris libro: De duobus vero caeteris tanta illic prosperitate disseritur, vt supradicti haeretici noui inimici gratiae Christi longe ante reperiantur conuicti esse quam nati. In his ergo meritis sanctorum, quae nulla nisi Dei dona sunt, etiam perseuerantiam donum Dei esse sic loquitur; Dicimus ergo, inquit, Sanctificetur nomen tuum, &c. sicut erant superius recitata; hoc idem patet per autoritates Augustini & Concilij Mileuitani, & Synodi Palaestinae, vt capitulum tertium huius secundi superius allegauit; Quare & in sententijs Prosperi proposito 131. dicit, Sicut duo sunt officia medicinae, vnum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas: Ita sunt duo dona gratiae, vnum quod aufert carnis cupiditatem, aliud quod facit animae perseuerare virtutem; cuius simile ex libro de natura & gratia 26. quartum capitulum huius secundi superius recit auit. Cui etiam simile 8. super Genes. ad literam 10. scribitur in haec verba; Neque enim tale aliquid est homo, vt factus deserente eo qui fecit eum, possit aliquid agere bene tanquam ex seipso; sed tota actio sua bona est ad cum conuerti a quo factus est, & abeo iustus, pius, sapiens, beatusque semper fieri, & non recedere sicut a corporis medico, sanari, & abire; quia medicus operarius corporis fuit extrinsecus seruiens naturae intrinsecus operanti sub Deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus; Non ergo ita se debet homo ad Deum conuertere, vt cum ab eo factus fuerit iustus, abscedat; sed ita vt ab illo semper fiat; eo quippe ipso cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia iustificatur, & illuminatur, & beatificatur operante & custodiente Deo, dum obedienti, subditoque dominatur: Nec enim vt dicebamus, (sicut operatur homo terram, vt culta atque foecunda sit, qui cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam vel aratam vel satam, vel rigatam, vel si quid aliud, manente opere quod factum est cum operator abscessit) Ita Deus operatur hominem iustum, id est, iustificando eum, vt si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit; sed potius sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia si factus esset, non vtique fieret, sed etiam absente lumine lucidus maneret; sic homo Deo sibi praesente illuminatur; absente autem continuo tenebratur; a quo non locorum interuallis, sed voluntatis auersione disceditur, & ab hoc loco 28 5a. propositio sententiarum Prosperi est excerpta, & sequitur cap. 20. Ille vtique operetur hominem bonum & custodiat, qui incommutabiliter bonus est; semper ab illo fieri, semperque perfici debemus inhaerentes ei, & in ea conuersione, quae ad illum est, permanentes, de quo dicitur, Mihi adhaerere Deo bonum est, & cui dicitur, Fortitudinem meam ad te custodiam. Item Anselmus de concord. 9. dicit, Quibus autem modis post rectitudinem eandem acceptam, gratia liberum arbitrium adiuuet, vt seruet quod accepit, quamuis non omnes valeam enumerare, cmultifariam enim hoc facit,) tamen non erit inutile aliquid inde dicere. Nemo certe seruat rectitudinem hanc acceptam nisi volendo, velle autem illam aliquis nequit non habendo, habere autem illam nullatenus valet nisi per gratiam; sicut ergo nullus eam accepit nisi gratia praeueniente, ita nullus eam seruat, nisi eadem gratia subsequente: Nempe quamuis illa seruetur per liberum arbitrium, non tamen est tantum imputandum libero arbitrio quantum gratiae, cum haec rectitudo seruatur, quoniam illam liberum arbitrium non nisi per gratiam praeuenientem & subsequentem habet & seruat; sic autem gratia subsequitur donum suum, vt nunquam, siue magnum, siue paruum sit, illud dare deficiat, nisi liberum arbitrium volendo aliud, rectitudinem quam accepit, deserat. Idem in meditationibus suis in quadam oratione quae intitulatur pro inimicis, sic ait; Omnipotens & pie Domine Iesu Christe, sicut nihil boni potui incipere sine te, ita nec possum consummare vel custodire absque te.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, Quod nullus Viator solius Liberi Arbitrij vel gratiae viribus, aut ambo¬ rum coniunctim sine alio Dei auxilio speciali potest perseuerare per aliquod tempus omnino.
VNde manifestum est, nullum hominem pro hoc statu solius liberi arbitrij viribus, vel gra¬ tiae create quantelibet, sine alio Dei auxilio posse nedum perseuerate finaliter, sed nec per aliquod tempus omnino, quod per praecedentia satis patet. Item si quis posset sic perseuerate per vnam horam, cum in fine illius horae esset ita fortis spiritualiter sicut prius, vel forsitan potius fortior, posset adhuc aeque faciliter vel facilius perseuerare, similiter per aliam horam sequentem, & sic per omnes, & ita finaliter contra capitulum iam praemissum. Item si quis sic posset perseuerate per vnam horam, posset & finaliter: Nam finis illius horae erit sibi forsitan finis vitae; si enim duorum aequalium vnus multis annis victurus potest sic perseuerare per horam, potest & alter victurus tantum per horam; quare potest sic perseuerate finaliter, quod praemissum cap, non permittit. Item sicut secundum cap. primi docet, omne quod est naturale, & non est per se tale, sed est mutabile in non tale, si manere debeat immutatum, oportet quod innitatur continue alicui per se fixo; quare & continue quilibet iustus Deo; Vnde Esa50. Speret in nomine Domini, & innitatur super Deum suum; Vbi Glossa, Vt humana fragilitas diuina maiestate sustentetur; & Canticorum vltimo, Quae est ista quae ascendit de deferto deliciis affluens, innixa super dilectum meum, seu suum? Vnde Augustinus de gratia & libero arbitrio 15. dicit, Ita necessarium est homini, vt gratia Dei non solum iustificetur impius, sed etiam cum fuerit iustificatus ambulet cum eo gratia, & incumbat super ipsam ne cadat: Propter hoc scriptum est in Canticis Canticorum de ipsa Ecclesia, quae est ista quae ascendit dealbata incumbens super fratruelem suum; dealbata est enim quae per seipsam alba esse non posset, iam vero alba facta bene ambulat, sed si super eum a quo dealbata est, perseueranter incumbat.