Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 1
CAP I Quod Deus potest necessitare quodammodo omnem voluntatem cre¬ atam ac liberum actum suum, & ad liberam cessationem & vacationem ab actu.
PElagiani autem, pestiferi & multiplici gratiae Dei ingrati, nituntur auferre a Deo debitas gratias, & gratiarum debitas actiones. Negant enim praedestinationem, prouidentiamque diuinam in bono & in malo, Coefficientiam quoque Dei & specialiter eius praeesficientiam cum libero arbitrio in libero actu suo, & in meritis vniuersis huic motiuo potissime innitentes; quia tunc ibi esset necessitas, non libertas neque meritum. Alij vero haeretici conantur auferre a Deo similiter actiones debitas gratiarum, dicentes ipsum agere quicquid agit ex necessitate, & nihil gratis, nec libera voluntate. Quare & quidam haeretici moliuntur destruere vniuersaliter siberum arbitrium tam in Deo quam in creatura, & omnem gratiam, ac gratuitam & liberam actionem, dicentes quod omnia quae eueniunt, de necessitate eueniunt. De his ergo & istis similibus ammodo inquirendum. Pro quibus diligenter inuestigandum videtur, Nunquid necessitas & libertas, meritumque repugnant. In primis igitur ostendendum, Deum posse necessitare quodammodo omnem voluntatem creatam ad liberum, imo ad liberrimum actum suum, similemque cessationem & vacationem ab actu. Deus enim potest velle voluntatem creatam producere liberum actum suum, & hoc antecedenter, & prius naturaliter voluntate creata: quare & per 10. primi, illa de necessitate obediret, & hoc, quamdiu Deus sic voluerit ipsam velle. De cessatione quoque & de vacatione eadem ratio est omnino. Vnde Anselmus de Concordia 2. Sicut, inquit, necesse est esse quicquid Deus vult, ita esse necesse est quod vult homo in his quae Deus ita subdit humanae voluntati, vt si vult fiant, si non vult, non fiant. Quoniam enim quod Deus vult, non potest non esse, cum vult hominis voluntatem nulla cogi vel prohiberi necessitate ad volendum vel non volendum; & vult effectum sequi voluntatem, tunc necesse est voluntatem esse liberam, & esse quod vult. Item aliter posset homo facere Deum falsum, & periurum: Ponatur enim quod Deus praedicat, & per semetipsum iurando affirmer, quod iste libere faciat hoc vel illud, & ad hoc faciat quantum potest; tunc si iste non necessitetur per Deum ad hoc vel illud libere faciendum, potest dimittere libere hoc & illud. Item aliter posset homo frustrare prouidentiam & praedestinationem ac voluntatem diuinam, imo & facere miserum foelicissimum Deum nostrum. Nulli etenim dubium, quin Deus posset facere, prouidere, praedestinare, ac praeuelle liberos actus humanos, & quae ex eis depedet, imo ab aeterno sic fecit, sicut a7oprimi, & sequentia cum 45. probant: quod & plane testatur Apostolus ad Eph. 2. Ipsius, inquiens, sumus factura, creati in Christo sesu in operibus bo¬ nis, quae praeparauit Deus, vt in illis ambulemus. Et Glossa adhuc expressius dicit idem, sicut 3rum primi plenius allegauit. Item omnis potentia in proportione debita fortior, potest. necessitare debiliorem naturaliter sibi subiectam in sua qualibet actione, & isto modo se habent ad inuicem voluntas diuina, Angelica, & humana; sicut prima suppositio, & decimum primi, cum 20. & 30. secundi testantur. Vnde Philosophus 5. Metaphys. 16. distinguens priora sic ait; Alia secundum potestatem scilicet dicuntur priora; Excedens enim potestate prius, & quod potentius: tale vero est cuius praeuoluntatem sequi necesse est alterum est posterius, vt non mouente illo, non moueatur, & mouente illo moueatur; & est praeuoluntas principium. Vbi transtatio, quam exponit Auerroes, sic habet, Etiam illud quod est fortius dicitur ante, & tale est illud quod cogit alterum sequi suam voluntatem; ita quod si illud quod est ante non mouetur, non mouebitur aliud quod est post; & si mouetur, mouebitur; & voluntas est principium hic. Super quod Auerroes sic dicit; Vniuersaliter dicitur, ante, illud, quod est fortius & dignius, & est illud quod cogit illud quod est post, vt voluntas eius consequatur voluntatem suam, quoniam voluntas debilioris sequitur voluntatem fortioris. Item adhuc physice arguendo ponatur quod esset tantum vir vnus & multer vnica; tunc ex quo species humana non potest deficere, nec sine generatione saluari, necesse est eos voluntarie generate. Nec potest quis fingere, quod licet necessario voluntarie generabunt, non tamen hac vice, nec illa; ideoque quilibet eorum concubitus erit liber, nec vlli necessitati subiectus, quia ponatur quod vir seu mulier tantum processit in diebus suis generationi aptis (qui secundum Philosophum 9. de Animalibus, in mulieribus sunt 50. anni in viris autem 70. aut secundum Plinium & Solinum 80. in viris) quod non remaneat sibi tempus, nisi pro vnico tali actu: quare tunc statim // necessario illum actum vnicum voluntarie exercebunt: Nam sine voluntate generatio nunquam fiet. Illud autem, quod eos sic arctabit, ponitur a Philosophis esse natura vniuersalis, quae per tertium secundi non potest dici aliqua vis stellarum, aut quarumcunque causarum secundarum; est igitur necessario prima causa, sicut 27. primi per autoritates Philosophicas ostendebat. Et similiter potest etiam Theologice argui; Si esset vnus vir tantum & vnica mulier ante completum numerum electorum & praedestinatorum a Deo ex propagatione hominum naturali a primis parentibus continue deriuata, NisiLenimipsi necessario voluntarie gignerent, cessaretur generatio hominum, & Dei propositum frustraretur, contra decimum primi libri. De Adam quoque & Eua priusquam naturaliter conuenirent, potest fieri // simise argumentum. Item aliter Deus non posset necessitare creaturam rationalem, vt esset slimpeccabilis perpetuoque beata, contra 17. 1S5que secundi. Item Esaiae 40. Ecce, inquit, gentes, quasi momentum staterae reputatae sunt ei: Glossa, in comparatione eius, scilicet Dei; quod scilicet momentum ex nihilo in vtramlibet partem inelinatur. Et Parab. 21. Sicut diuisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini, quocunque voluerit ineli nabit illud, sicut vicesimum secundi plenius allegauit. Beatus etiam Augustinus de Gratia, & libero arbitrio, hac autoritate Salomonis cum multis alijs recitata, cap. 48. ita concludit; His & talibus testimonijs diuinorum eloquiorum, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, siue ad bona pro sua misericordia, siue ad mala pro meritis eorum. Ide Enchir. 77. Quis tam impie desipiat, vt dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, & quando voluerit, & vbi voluerit, non posse in bonum conuertere? Idem de bono perseuerantiae 20. quam possibile est Deo auersas & aduersas in fidem conuertere hominum voluntates & in eorum cordibus operari, vt nullis aduersitatibus cedant, nec ab illo aliquo tentatione superati discedant. Idem quoque de Correptione & gratia 69. dicit; Deo volenti saluum facere hominem, nullum resistit arbitrium. Sic enim seu velle, seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, vt diuinam voluntatem impleat, nec superet potestatem. Et infra per totum 70. capitulum & in principio 7i. planissime & notabilissime docet idem, sicut 20. secundi plenius allegauit: Item aliter Deus non esset omnipotens: licet enim Deus faceret quantum posset, vt tu simpliciter vel certo tempore velles, seu diligeres quippiam, posses, hoc non obstante omnino, // idem non velle, & per aliquam partem dati temporis // illam velle, per aliam vero non velle, imo & nolle, sicque posses reddere Deum & hominem Iesum Christum falsum, mendacem, periurum & miserum, sicut in principio est argutum. Nec potest quis dicere quod actus liberi voluntatis sub omnipotentia Dei minime continentur, propter decimum primi, vicesimum, & tricesimum secundi, ac propter autoritates Augustini proximo recitatas: tunc quoque sub prouidentia, gubernatione & praedestinatione diuina nullatenus clauderentur, contra vicesimum septimum cum sequentibus, & 45. primi. Quid etiam dignius ad eius omnipotentiam pertinet, quam suam veritatem in omnibus, etiam in actibus liberis inuiolabilem conseruare? Quomodo etiam ad omnipotentiam eius non attinet, posse disponere libere de possibilibus vniuersis naturalibus & liberis quibuscunque? Quare & dicit Augustinus de correptione & gratia 7o. quod Deus habet humanorum cordium quo placet inclinandorum omnipotentissimam potestatem: Et 7i. quod Deus magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi. Nulli etiam dubium, quin actus liberi voluntatis sint nobilissimi omnium, & aliqui actus sub Dei omnipotentia continentur, & non ignobiliores tantummodo: hoc enim vetat eius infinita nobilitas, & suppositio prima primi, ac foelicitas beatorum. Si quis autem voluerit dicere, quod Deus potest necessitare hominem ad actum voluntatis, sed hoc facto, non erit huiusmodi actus liber, potest sibi faciliter contradici; quia si Deus hoc faciat, cum ad omne quod agit exterius sufficiat sua sola voluntas, sicut corollarium decimi primi // docet, & per suam omnipotentiam demonstratur; potest Deus hoc facere per voluntatem suam solam, videlicet sine aliquo habitu, vel aliquo creato quocunque, quod nunc ad volutionem liberam hominis non concurrit; & non nisi volendo, seu naturaliter praeuolendo hominem velle; & per tricesimum secundi, nunc de facto sic facit de quocunque actu libero voluntatis. Item eliciat Iohannes A. actum liberum voluntatis, cum B. C. causis secundis sufficientibus, & necessario requisitis; tunc Deus potest necessitare // Iobannem ad A. actum, & hoc sine aliqua alia causa secunda, vt patet per praemissa, scilicet tantum volendo, vel naturaliter praeuolendo; & per 3oum. secundi sic prius fecit, quando A. fuit liber; ergo tunc Deus necessita uit // Iohannem ad A. actum liberum voluntatis; & etiam si tunc fuit A. liber, eadem ratione & nunc est: omnia enim omnino eodem modo se habent nunc & tunc in omnibus causis primis d& secundis. Vel etiam supponatur quod Deus necessitet Iohannem ad D. actum similem. A. quantum potest, cum B. C. causis secundis praecise vel omnino similibus, quod potest, sicut praemissa probarunt; aliterque aliqua causa secunda, illa scilicet alia necessario requisita necessitaret voluntatem hominis sicut bruti, contra tertium secundi, & erunt A. & D. actus omnino similis rationis: nam in suis causis primis & secundis nulla potest diuersitas assignari: quare si alter est liber, vel necessarius quouismodo, erit similiter & vterque. Si autem dicatur, quod ideo D. est necessarius, & A. liber, quia Deus vult facere ipsos tales, contradicetur hoc modo: Si Deus sic volendo necessitet ad D. actum, hoc non est faciendo D. actum per se necessarium, quia ex se potest non esse, & quia tantum vnum est per se necesse esse, scilicet ipse Deus, vt patet per 17. partem corollarij primi primi, nec per aliquas causas secundas per se necessitantes voluntatem creatam, sicut natura & obiectum per se necessitant bestias, sicut superius est ostensum: hoc ergo est tantum per voluntatem diuinam, volendo scilicet Lse[necessitare ad D, seu facere D necessarium, sicut hypothesis confitetur. Vel ergo Deus sic volendo absolute necessitat ad D. actum, & reddit eum necessarium absolute, vel tantum respectu suae volutionis; ita scilicet quod stante illa, impossibile est aliter euenire, seu quia non potest aliqualiter impediri. Primum dici non potest, vt nullus ignorat, & praehabita docuerunt; relinquitur ergo secundum, & sic loquendo A. actus liber, quem Deus vult facere liberum, est ita necessarius respectu illius volutionis diuinae, sicut D. respectu alterius: quia, stante illa, ita impossibile est aliter euenire, & ita impossibile est istam impediri in aliquo, sicut illam, vt 10. primi docet: ergo A. & quilibet actus creaturae liberrimus est ita necessarius sicut est D. Item ponatur imaginarie, vel secundum quosdam sicut est vere possibile, quod Deus faciat aliquem actum voluntatis creatae, volendo simpliciter facere illum actum, non velendo illum facere necessarium, nec liberum; tunc per hypothesin neuter erit. Item si Deus tantum simpliciter volendo faceret actus irrationalium animatorum vel inanimatorum, illi non essent necessarij respectu Dei, nec respectu aliarum causarum: nulla enim alia causa necessitat, nisi per virtutem & cooperationem & connecessitationem primae causae, quae est primum necesse esse, sicut primum & sequentia primi docent. Item si Deus faciat aliquem actum voluntatis creatae, non volendo necessitare ad illum, sed volendo simpliciter illum efficere, adhuc ille actus est necessarius respectu voluntatis diuinae, quia illa impediri non potest. Prima ergo & per se ratio quare aliquid dicitur necessarium respectu Dei seu voluntatis diuinae, non est quia vult necessitare ad illud, sed quia est causa prima vniuersaliter efficax, omnipotens & impediri non potest. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus condemnauit quendam errorem, dicentem, "quod ad hoc quod effectus omnes sint necessarij respectu causae primae non sufficit, quod ipsa causa prima non sit impedibilis, sed exigitur, quod causae mediae non sint impedibiles. Error, inquit Episcopus, quia tunc Deus non posset facere aliquem effectum necessarium sine causis posterioribus": omnes ergo effectus etiam liberi possunt esse necessarij respectu causae primae, quia a voluntate sua procedunt, quae non potest aliqualiter impediri. Adhuc autem sicut necesse est quidlibet fieri, quod Deus vult fieri, sic & necesse est quidlibet fieri eo modo quo Deus vult illud fieri, sicut praecedentia clare monstrant. Sicut ergo effectus naturales necessarios necesse est necessario fieri respectu causarum suarum naturalium secundarum propter efficaciam voluntatis diuinae; sic & effectus liberos necesse est libere fieri respectu causarum suarum inferiorum libere actiuarum propter vniuersalem efficaciam voluntatis diuinae. Omnes ergo effectus actusve liberi omnium inferiorum agentium liberorum respectu voluntatis diuinae sunt necessarij, sicut necessario liberi, & necessario libere producuntur. Amplius autem nulla voluntas creata est, liberior voluntate Christi humana, & illam potuit necessitare voluntas eius diuina, imo & necessitauit de facto ad omnes & singulos liberos actus suos, & ad omnes & singulas cessationes & vacationes liberas ab actu & actibus quibuscunque. Si namque voluntas eius humana non necessario consensisset voluntati eius diuinae naturaliter praecedenti, sicut tricesimum secundi docebat, potuit dissensisse ab ea, & voluisse aliquid aliud, imo & contrarium, ac peccasse. quod pro singulis partibus repugnat praeostensis de Christo 30. secundi; vnde & Ioh. 5. Non possum ego a meipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico: quod Christus dicit secundum id quod est homo, vt Augustinus testatur, sicut ibi plenius allegatur. Hoc idem de Christo, scilicet quod voluntas eius humana necessario sequebatur diuinam, docet Anselmus I. Cur Deus homo, 10. & 2i. 10. ostendit quod Christus potuit mentiri si voluerit, sed non potuit velle mentiri, sicut 30. secundi plenius allegauit, & 2. Cur Deus homo 17. ostendit, quod Deus habuit potestatem seruandi vitam suam vt nunquam moreretur, licet nequiuerit illud velle: ergo eadem ratione non potuit quicquam velle quod diuina eius voluntas non praedisposuit ipsum velle, vel cuius oppositum disposuit circa ipsum. Vnde & infra eodem capite ita dicit, Si vis omnium quae fecit & quae passus est veram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit, voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas: voluntatem, inquam, eius diuinam nulla praecessit necessitas, sed humanam, sicut ab eodem Anselmo exIc. primi fuerat allegatum. Haec est ergo sententia Christi, Augustini, Anselmi, Damasceni, atque Lumbardi, sicut praemissa in isto capitulo, & 30. secundi declarant, nec vidi quenquam Doctorum contraria sentientem: videtur ergo ista sententia satis certa.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod aliqualis necessitas & libertas, ac meritum casusque & fortuna in¬ uicem non repugnant: de fati quoque praescientiae, praedestinationis & gratiae cum libero arbitrio ac merito concordia generali.
VNde redditur manifestum, quod necessitas & libertas, necessitas quoque & quodlibet meritum, necessitas insuper & casus & fortuna inuicem non repugnant: vnde & concordia generaliter fati, praescientiae, praedestinationis & gratiae cum libero arbitrio ac merito cognoscitur euidenter. Nam primam partem istius ostendit clarissime conclusio principalis, secunda vero ostenditur ex hac prima, potest quoque probari per eadem per quae principalis conclusio probatur. Item secundum Philosophum, 1. peri hermenias vlt. Esse quod est, quando est, necesse est; & aliquis actus liber & meritorius nunc est; ergo illum nunc esse necesse est. Item in Deo & in Angelis confirmatis est necessitas pro multis actibus voluntatis, maximaque libertas. Item Augustinus Enchir. 86. sic inquit, Prius oportebat hominem fieri, vt & bene velle posset & male: postea vero sic erit, vt male velle non posset, nec ideo libero carebit arbitrio; multo quippe liberius erit arbitrium quod omnino non poterit seruire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua bene esse sic volumus, vt esse miseri non solum nolumus, sed nequaquam velle prorsus possumus. Idem 5. de eiu. Dei 10. postquam prius disputauit contra Stoicos dicentes voluntates nostras necessitati non subdi, eo quod tunc non essent liberae, respondet ad motiuum illorum distinguens necessitatem bifarie, ostendendo vna esse necessitatem inuita, quae aufert seu adimit libertatem; aliam vero voluntariam, quae compatitur libertatem: vnde & capit. 9. sic ait, Quoquomodo se habeant tortuosissimae concertationes & disputationes Philosophorum, nos vt confitemur summum & verum Deum, ita voluntatem diuinam, summamque potestatem ac praescientiam eius confitemur, nec timemus ne ideo non voluntate faciamus, quod voluntate facimus, quia illud nos facturos ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest: quod Cicero timuit vt oppugnaret praescientiam; & Stoici, vt non omnia necessitate fieri dicerent, quamuis omnia fato fieri contenderent, quos redarguit consequenter. Et cap. 10. sic adiungit; Nec illa necessitas formidanda est, quam formidando Stoici laborarunt causas rerum ita distinguere, vt quasdam subtraherent necessitati, quasdam subderent, atque in his quas esse sub necesatate noluerunt, posuerunt etiam nostras voluntates, ne videlicet non essent liberae si subderentur necessitati; & distinguendo subiungit, Si enim necessitas nostra illa dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed etiamsi nolumus, efficit quod potest, sicut est necessitas mortis; manifestum est, voluntates nostras, quibus recte vel perperam viuitur; sub tali necessitare non esse. Multa n. facimus, quae si nollemus, non vtique faceremus, quo primitus pertinet ipsum velle: nam si volumus, est; si nolumus, non est: non n. vellemus, si nollemus. Et subdit pro membio secundo, Si autem illa definitur esse necessitas secundum quam dicimus necesse esse, vt ita sit aliquid, vel ita fiat, nescio cur ea timeamus, ne nobis libertate auferat voluntatis? Neque n. & vita Dei & praescientiam Dei sub necessitate ponimus, sc. primo modo, si dicamus necesse esse Deum semper viuere & cuncta praescire, sicut nec potestas eius minuitur, cum dicitur mori, fallique non posse. Vnde & Ioseph. 1B. de Antiqe 2. agens de 4. fectis Philosophorum apud Iudaeos, quarum vna fuit Phariseorum, dicit quod illi fuerunt primi, quia meliores caeteris aestimantur, & hi, vt dicit, fato geri omnia credunt; sed neque liberum arbitrium hominis auferunt; fatum autem necessitatem importat, sicut 28. primi monstrauit: dicitque idem Ioseph. 7. de Iudaico bello 8. homines fatum vitare non possunt, etiam si praeuiderint. Patet igitur quod necessitas & libertas nequaquarepugnant; quare nec necessitas & meritum repugnabunt; quod & aliter potest ostendi. Ponatur n. quod Deus alique viatore confirmaret ad libere faciendum omnia bona quae faciet hic in via, ipso penitus ignorante, sicut boni Angeli confirmantur ad bona sua facienda scienter. tunc talis operaretur bona & bene, quia ita voluntaris & ita libere quantum in eo est, sicut alius viator non confirmatus omnino: ergo & ita meritorie, quod & per exemplum euidens confirmatur. Ponatur enim quod euntem deuote ad Missam aliqua vis occulta ita nescium prosequatur, vt cessare, tardare, vel declinare non possit, tunc talis necessario ita vadit, & non minus meretur quam faceret si vis illa praedicta penitus tolleretur. Sed ne exemplum huiusmodi extra sacram Scripturam videat mendicare, ponatur quempiam tenentem virgam seu baculum, volentemque ac intentum temere percutere proximum, sed propriis tamen viribus non valentem, fiatque talis percussio per aliquam vim occultam, ipsum tamen valide dirigentem vt resistere omnino non possit, ipse tamen non sic, sed contrarium opinetur, tunc ipse peccat, ac si propria virtute percuteret, & ita de actibus liberis quibuscunque. Quod autem in omnibus actibus liberis, nedum posset sic esse, sed & quod sit ita de facto satis ostendit ipsemet Dominus Esa. 10. Vae inquiens Assur virga furoris mei, & baculus ipse est in manu eorum indignatio mea; ad gentem fallacem mittam eum, & contra populum furoris mei mandabo illi, vt auferat spolia, & diripiat praedam, & ponat illum in conculcationem quasi lutum plateatum: ipse autem non sic arbitrabitur, & cor eius non ita existimabit, sed ad conterendum erit cor eius, & ad internecionem gentium non paucarum. Dicet enim, Nunquid non Principes mei simul Reges sunt, &c. Et infra, Quomodo inuenit manus mea regna idoli, sic & simulachra eorum deIerusalem & Samatia. Nunquid non sicut feci Samariae & idolis eius, sic faciam Ierusalem & simulachris eius? Et sequitur comminatio poenae cum expressione culpae: Et erit cum impleuerit Dominus cuncta opera sua in monte Sion & in Ierusalem, visitabo super fructum cordis magnifici Regis Assur, & super gloriam altitudinis oculorum eius: Dixit enim, in fortitudine manus meae ego feci, & in sapientia mea intellexi, & abstulili terminos popilorum, & Principes eorum depraedatus sum. Nunquid gloriabitur secutis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo, si eleuetur virga contra seuante se, & exaltetur baculus, qui vtique lignum est? Propter hoc mirtet dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem, & subtus gloria, seu alias gloriam eius, succensa ardebit, quasi ignis combustio. Super quod glossa sic dicit, Sicut hic inanimata tantum instrumenta sunt, nihil per se facientia, sed per eum qui mouet ea; sic nec Senacheribper se, sed in Dei virtute operatus est: vnde & gloriatio eius stulta & vltione digna. Ex hoc ergo clare videtur, quod licet aliquis faciat aliquod bonum vel malum necessario, ignoranter tamen & libere, quantum in eo est, meretur vel peccat. Vnde Theophilus, sicut allegatur in glossa super illud Luc. 22. Filius hominis secundum quod definitum est vadit, sic ait, Non quasi non valens tueri seipsum, sed sicut definiens sibi morte propter humanam salutem: sed quia Iudas ea quae sunt scripta praua intentione agebat, ne quis putet eum innoxium tanqua dispensationis ministrum, subdit, Veruntamen vae homini illi per quem tradetur. Cui & cocordanter Isidorus, sicut allegatur in glossa super illud Luc. 24. Nonne haec oportuit pati Christum, &c. sed si oportuit Christum pati, tame qui crucifixerunt rei sunt poenae: no n. satagebat perficere quod Deus disponebat, vnde & eorum executio fuit impiaQuibus & plane cocordat autoritas Aug. 83. q27. cum multis similibus 32. 1. plenius allegatis, quod etiam bonum vel malum actum ab aliquo libere, quatum in eo est, licet no penitus libere, debeatsibi prolibero merito computari, ratio plane docet, quia sic est in omnibus alijs factis humanis vel malis, iustis vel iniustisinam dicens verum, volens tamen & credens mentiri, reus est men. A dacij; & e contra. Vnde Augustinus Enchirid. 12. Nemo sane mentiens iudicandus est, qui dicit falsum, quod putat verum, quoniam quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur potius: e contrario quantum in ipso est ille mentitur, qui dicit verum quod putat falsum; quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hoc dicit, non verum dicit, quamuis verum inueniatur esse quod dicit; nec vllo modo liber est a mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus iplis; de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens verum esse quod dicit. Item volens quenquam occidere, & faciens quantum in eo est vt occidat, vere dicitur homicida. Unde 1. Ioh. 3. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est: secundum quem modum loquitur Apostolus ad Heb 6. dicens semel illuminatos deinde prolapsos, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei: Sic loquitur beatus Cyprianus Carthaginensis Episcopus, Doctor & Martur egregius, epist. 3. intitulata de lapsis. Sic & loquitur Augustinus epist. 14. ad Bonifacium, allegans & recitans verba Cypriani in serie ac exponens, Recte, inquiens, dicuntur parentes, vel quicunque maiores, filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum sacrilegijs obligare conantes, spiritualiter homicidae. Nam in illis quidem qui interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est interfectores fuerunt, recte illis dicitur quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere paruulos vestros. Dicit enim & Apostolus, Spiritum nolite extinguere, non quia ille extingui potest, sed quantum in ipsis est, extinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt vt extinctum velint. Isto sensu recte intelligi potest, quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de sapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolauerant, arguens, Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi vel attracti, amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt: amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus comiserunt. Nam si in se ipsi amisissent, remansissent vtique diuina sententia sine vlla defensione damnandi: quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subijceret, dicens, Nonne illi cum iudicij dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo & poqulo Domini ad profana contagia sponte properauimus? Perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt; vt dum parui & improuidi, & tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminis iungimur, aliena fraude caperemur. Hanc defensionem non subnecteret, nisi iustissimam crederet, & in Dei iudicio paruulis profuturam. Si enim dicitur, Nos nihil fecimus, Anima quaepeccauit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei iusto iudicio, quos parentes sui suo scelere, quantum ad seipsos attinet perdiderunt. Item volens & faciens, quantum in eo est, vt cognoscat alienam vxorem, cognoscens tamen propriam creditam alienam, reus adulterij condemnatur: vnde Marth. 5. Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo; sicut volens cognoscere propriam, & inscius cognoscens aliena, seu sororem propriae creditam propriam, a crimine excusatur, sicut canon testatur, nedum de isto, sed de multis similibus, & Lumbardus, sicut primum primi plenius recitauit. Item per 10. primi, nullus potest facere simpliciter contra voluntatem diuinam, & per indem 10. cum 22. eiusdem primi, necesse est quemlibet semper conformiter agere voluntati diuinae; ergonullus meretur nec peccat, nisi libere faciendo quantum in eo est conformiter aut difformiter voluntati diuinae. Vnde Augustiuus Enchirid. 80. Haec sunt, inquit, magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius, & tam sapienter exquisita, vt cum Angelica & humana creatura peccasset, 1. non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eandem creaturae, voluntatem, qua factum est quod creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene vtens & malis tanquam summe bonis ad eorum damnationem, quos iuste praedestinauit ad poenam; & ad eorum salutem, quos benigne praedestinauit ad gratiam. Quantum enim: ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id // efficere valuerunt. Idem 22. contra Faustum: Fit autem homo iniquus, cum propter seipsas diligit. res propter aliud assumendas, & propter aliud appetit res propter seipsas diligendas: sic enim quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conseruari iuber. Cui concordans Anselmus I. Cur Deus homo, 15. ita dicit; Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi vel minui: idem namque ipse sibi est honor incorruptibilis, nullo modo mutabilis. Verum quando vnaquaeque creatura suum quasi sibi praeceptum ordinem siue naturaliter siue rationabiliter seruat, Deo obedire & eum honorarte dicitur, & hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quae debeat, quae cum vult quod debes, Deum honorat, non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se eius voluntati & dispositioni subdit, & in rerum vniuersitate ordinem suum, & eiusdem vniuersitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, conseruat. Cum vero non vult quod debet, Deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit illius dispositioni, & vniuersitatis ordinem, & pulchritudinem, quantum in se est, perturbat; quod tamen absolutem non potest, sicut ostendit eodem cap. consequenter, ad duo impossibilia deducendo. Primum est, quod si sic esset, fieret in ipsa vniuersitate, quam Deus debet ordinare, quaedam ex violentia ordinis in pulchritudine deformitas. Secundum est, quod Deus in sua dispositione videretur deficere; quae duo, inn quit, sicut sunt inconuenientia, itae sunt impossibilia. Aliter autem breuius & forsitan leuius potest adhuc hoc idem itidem sic ostendi. Nulli enim Philosopho, vel Theologo dubium. quin homo ideo meretur vel peccat, quia in statu merendi, & peccandi, scienter, voluntarie, gratis, & sponte consentit, vult, & facit bonum vel malum; sed hoc & sic potest, licet necesnario faciat hoc vel illud, sicut praemissa testantur. Vnde & Vilhelmus de Aluernia Parisiensis Episcopus in suo tripartito, cuius prima pars principalis est de fide & legibus, secunda de virtutibus, tertia de vitijs & peccatis, part. vlt. cap. 10. recitato errore dicentium hominem non posse peccare, quia habet necessitatem vel impossibilitatem faciendi vel non faciendi quodcunque; quare, vt arguunt, non habet liberum arbitrium, nec culpam, nec laudem: ipsisque redargutis, respondens ad motiuum eorum; Propter hoc, inquit, solebamus distinguere, quod quaedam necessitas est violentiae, & illata; & quicquid ex ea agitur, non agenti, sed violentiam inferenti imputandum est: imo non agens dicendum est illud cui violentia infertur, sed magis ipsu quod infert violentia, vt rota molendini est. Et secunda est necessitas stabilitatis & immutabilitatis, quale dicimus esse necessitatem Dei, qua immutabiliter bonus est, & quicquid est hac necessitate, necesse est ipsum bene agere semper, & contrarium impossibile, & ista necessitas non aufert libertatem sed perficit. Tertia necessitas est extranea siue forinseca, quam nonnulli vocant necessitatem per accidens; & easdem distinctiones facimus de impossibilitatibus, & hoc modo dicutur quaeda de praeterito necessaria vel impossibilia, sicut te comedisse & fecisse, quicquid fecisti. Est & quarta necessitas, quam vocat Aristoteles determinatam, vt Socratem sedere dum sedet, & forte referri potest ad necessitatem quam diximus extraneam; quoniam sicut necesse est te fe¬ta quod fecisti, quia tempus non recipit mutationem reditus siue reuocationis: sic & Socratem sedere dum sedet; quare fluxus temporis vtrique est causa necessitatis & impossibilitatis. Necessitas violentiae, cum violentia contra voluntatem fuerit, inculpabilem facit: contra voluntatem autem dicimus necessitatem, aut impossibilitatem, aut etiam violentiam, cum nec affectata est, nec procurata, nec tolerata, aut neglecta. Et infra eiusdem riSecundum, inquit, errorem illorum, qui dicunt omnia ex necessitate euenire, non est necesse vt propter hoc nemo peccare possit, aut bene agere: & hoc apparet per ea quae diximus de necessitate & impossibilitate, videlicet, quae & quando excusant a culpa & obligatione, & quatenus. Ostendimus quod necessitas, qua necesse est Deum semper bene agere, & impossibilitas, qua impossibile est ipsum male agere, in nullo prohibent vel impediut, quo minus bene & Iaudabiliter agat vtrumque: & hoc est, quoniam nec violenter impellunt ipsum ad bene agendum, nec violenter ipsum impediunt aut auertunt a malo agendo, nec vllo modorum resistit, illa impossibilitas aut contradicit voluntati eiusdem. Sic necessitas virtutis coelestis aut fati, quam secundum eos impossibile est // auerti vel impediri, & quae etiam mouent animas humanas, vt ipsi opinantur, mouent, inquam, ad cogitationes & affectiones, quae in eis sunt, & perillas ad operationes, & operum declinationes, quoniam non mouent eos violenter, imo voluntarie, non excusat animas humanas a peccatis & culpis: & hoc est, quoniam a quocunque principio fit opus voluntarium, dummodo voluntarium sit, id est, volutum quocunque trium modorum quos diximus, id est, vel affectatum, vel toleratum, vel neglectum, semper imputandum est volenti & agenti per voluntatem: nec sequitur; Si non potest aliud agere, vel etiam velle propter hoc excusatus fit, quia nec vult aliud posse vel agere nec aliud velle. Propter hoc dicit Seneca, quia omne peccatum adeo est voluntarium, quia si non est voluntarium, non est peccatum: Quare necessitas vel impossibilitas, quae non aufert operi, quin sit voluntarium, hoc est, ex necessitate, quam impossibile est non esse liberam, nec culpam aufert nec meritum eidem operi. Reuera autem si totum quod mouet animas nostras extra nos esset, & non haberemus principium motiuum operum nostrorum intra nos vel in nobis, totum attribuendum videretur extrinseco motori, vel motoribus, si plures essent: Quare non erit nobis imputandum vel ad laudem vel ad vituperium, similiter nec ad meritum, nec ad culpam: Non en im erit secundum hoc alterutrum in potestate nostra. Cum enim a solo motore, qui extra nos est, sint voluntates nostrae, & voluntatum aduersiones vel repressiones, & motor huiusmodi in potestate nostra non sit vllo modo, non erunt illae in potestate nostra, nec erunt in nobis vt actiones nostrae & opera, sed vt passiones tantum a forinseco agente, & erimus tantum receptores huiusmodi impressionum, & nullo modo actores, quare nec bene nec male agemus, sed virtus coelestis vel fatum aget omnia haec quae videntur esse actiones nostrae, & erimus tantum organa virtutis coelestis & fati. Manifestum est autem quod organo non est imputanda operatio, quae per ipsum agitur, ad laudem vel vituperium, culpam vel meritum, sicut motus rotae molendini varie, nec quantum ad essentiam suam, nec quantum ad tarditatem vel velocitatem culpabiliter imputari potest ipsi rotae, sed aquae soli impellenti & reuoluenti illam. Quare manifestum est, quia si virtus coelestis vel fatum, vel quicunque alius motor extrinsecus moueret animas humanas ad volendum vel nolendum, non aufert eis dominium & imperium, vel autoritatem suarum voluntatum & actionum, cum nec vim, nec violentiam nec coactionem eis inferre ad haec possunt: & hoc est propter libertatem atque imperiositatem voluntatis, propter quas nec coactionem sustinet, nec receptibilis est vllo modorum ipsius. Ex his autem euidenter apparet, quod licet quis necessitatus fuerit ad faciendum quic¬ quam boni vel mali, si tamen necessitationem illam ignoret, & faciat hoc voluntarie & libere, quantum in // eo est, meretur. Sed quia ignorantia non est per se causa merendi, nec necessario consequens meritum, potest quis non ignoranter, sed vere scienter necessitatus ad aliquid faciendum, hoc faciendo mereri. Si namque ignorantia necessario praeexigeretur ad meritum, ipsa esset causa essentialis illius, vt quarto & decimo tertio primi docetur. Omnis enim effectus ponitur, vel poni potest, positis omnibus & solis essentialibus causis suis: sed ignorantia non est aliqua essentialis causa meriti, vt inductio manifestat; ipsa quoque ignorantia pura priuatio est & nihil, quare nullam veram rem causat. Et per decimum octauum secundi huius: meritum est vera res existens: sublata igitur ignorantia supradicta, & stantibus omnibus causis essentialibus meriti, erit meritum sicut prius; maxime quia habitus oppositus ignorantiae, id est, scientia, non repugnat formaliter merito, nec alicui alij positiuo cum tali merito necessario concurrente: Quare & videtur quod essentialis & per se ratio merendi sit ista; meritiuum, vt sic loquar, scilicet habile ad merendum facere quid morale libere, quantum in // eo est, seu simpliciter libere, scilicet voluntarie siue spontanee. Posui meritiuum ad differentiam Dei & sanctorum confirmatorum perfecte, sicut erunt post finale iudicium, qui possunt tale & sic facere non merendo, eo quod non sunt aut erunt habiles ad merendum. Hoc autem videtur multum consonum rationi. Nam si quis licet necessitatus scienter ad faciendum aliquid pro amico, faciat hoc pro eo non inuitus tanquam necessitate coactus, sed quantum in eo est, libere & omnino spontanee ac deuote gratissimoque amore, videtur quod ratio exigat, & gratitudo compellat, quod ille beneficiatus benefactori suo aliquam gratiam referat, T aut saltem aliquem gratum effectum rependat: Nam vis ipsa gratitudinis // intima non permittit, vt sit sibi, sicut caeteri hominum, sicut Ethnicus & Publicanus, qui nunquam eum gratis dilexit, nunquam sibi voluit bonum nec vnquam in minimo benefecit. Hoc autem totum demonstratur clarissime in Domino Iesu Christo, qui fuit necessitatus quodammodo ad opera sua meritoria vniuersa, sicut praesens capitulum ostendebat, nec ignoranter, sed distincte scienter, sicut nullus ambigit Christianus: quod & ipsemet expresse contestans, Non possum, inquit, ego a me ipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico Ioh. 5. quod dixit de seipso secundum naturam suam humanam, sicut tricesimum secundi allegat. Vnde Anselmus 2. Cur Deus homo 5. necessitatem bipartiendo distinguens iuxta distinctionem Augustini praemissam, ostendit vnam esse, quae prohibitionem aut coactionem importat, & reddit // necessitatum inuitum: & alteram, quae nhil hiorum importat, sed tantum immutabilitatem spontanea voluntatis. Prima, vt dicit, tollit gratia & meritum //facienti: secunda vero non tollit, sed compatitur & adauget: vbi ad propositum primo quaerit, Quomodo imputabimus nostram salutem eius gratis, si nos saluat necessitate? Et statim respondet, Est necessitas, quae benefacienti gratiam aufert aut minuit: & est necessitas, qua maior beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate cui subiacet, inuitus benefacit, aut nulla aut minor ei gratia debetur: cum vero ipse sponte se necessitati benefaciendi subdit, nec inuitus eam sustinet, tunc vtique maiorem beneficij gratia meretur: Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illa suscepit, aut seruat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis cras te daturum, eadem cras voluntate das, quamuis necesse sit te cras reddere pro¬ missum, si potes, aut mentiri, non tamen minus tibi debet ille pro impenso beneficio cui das, quam si non promisisses, quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es necessitatus: tale est cum quis sanctae conuersationis sponte vouet propositum. Quamuis namque seruare illud ex necessitate post votum debeat, ne Apostatae damnationem incurrat, & licet cogi posset seruare si nolit, si tamen non inuitus seruat quod vouit, non minus sed magis gratus est Deo, quam si non vouisset, quoniam non solum communem vitam, sed etiam eius licentiam sibi propter Deum abnegauit; nec sancte viuere dicendus est necessitate, sed eadem qua vouit libertate. Et eandem distinctionem decimo & decimo septimo recitat, vbi & ostendit diffuse, quod Christus ista secunda necessitate fecit & passus est quaecunque; vnde & dicit, quod Deus homo nequiuit velle seruare vitam suam, vt nunquam moreretur, & quoniam hoc a seipso habuit, vt scilicet velle non posset, non necessitate, sed libera potestate, animam suam posuit; quod & consequenter per impossibile & ostensiue demonstrat. Primo per impossibile isto modo; Christus potuit non mori; ergo fides virginis benedictae & antiquorum sanctorum, qua credebant Christum passurum, in qua fide fuerunt a peccato mundati, potuit tunc semper prius fuisse falsa, quae si falsa fuisset, neminem emundasset; potuit ergo tunc virgo benedicta, & sancti antiqui nunquam prius fuisse mundati, cum tamen tunc erat verum de praeterito, ipsos fuisse mundatos. Secundo hoc ostensiue demonstrat, e contrario arguendo hoc modo; Tempore Christi incarnati non passi verum fuit de praeterito, & necessarium virginem benedictam & sanctos antiquos fuisse mundatos in fide non ficta, sed vera passionis Christi futurae; ergo tunc fuit necessarium Christum pati: nam si antecedens est necessarium, & consequens erit similiter, vt supponit, quod ostendit Philosophus I. Prior. Aliter enim ex vero sequeretur falsum quandoque. Si enim consequens non esset necessarium, aut esset falsum, aut fieri posset falsum; ergo secundum Anselmum, quam necesse fuit tempore Christi incarnati non passi virginem benedictam, & sanctos antiquos fuisse mundatos, tam necesse fuit Christum fore passurum secundo modo necessitatis, non primo: vnde & inter caetera ita dicit; Vere moriturus erat, quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis eius, per quam & illa virgo, de qua natus est, & multi alij mundati sunt a peccato. Nam si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset: Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse verum quod verum erat. Deinde quaerens, quare verum erat antequam moreretur, quod moriturus erat, & discipulo respondente, quoniam hoc ipse sponte voluit & immutabili voluntate; subiungit Anselmus, Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia vere moriturus erat, & ideo vere erat moriturus, quia hoc ipse sponte voluit & immutabiliter, sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori. Et paulo post sic ait; Cum dicimus quod homo ille, qui secundum vnitatem personae, sicut supradictum est, idem ipse est, qui filius Dei Deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de virgine natus est; non significatur in illo vlla impotentia seruandi aut volendi seruare vitam suam immortalem, sed immutabilitas voluntatis eius, qua se sponte fecit ad hoc hominem, vt in eadem voluntate perseuerans moreretur, & quia nulla res potuit illam voluntatem mutare: Plus enim esset impotentia, quam potentia, si posset velle mentiri, aut fallere, aut mutare voluntatem, quam psimmutabilem esse voluit. Et si quemadmodum supra dixi, cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod, & eadem voluntate postea perficit quod proposuit, quamuis cogi possit, si nolit, promissum soluere; non tamen dicendus est necessitate facere quod facit, sed ea, qua proposuit, libera voluntate. Non enim necessitate aut impotentia fieri, vel non fieri dici debet aliquid, vbi neque necessitas, neque impotentia quicquam operatur, sed voluntas. Si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas aut impotentia nequaquam nominandae sunt in Deo, qui nihil nisi quod vult, facit, & cuius voluntatem nulla vis cogere aut prohibere valet. Denique virgo, quae per fidem munda facta est, vt de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum, nisi quia vellet, quemadmodum per Prophetam squi de illo dixit, Oblatus est quia ipse voluit) didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides eius necesse erat ita futurum esse. sicut credidit. Legens igitur ac relegens diligenter hunc librum Anselmi Christiani Philosophi, audeo asserere pro constanti mentis suae fuisse, quod Christus patiebatur, & fecit quaecunque secunda necessitate praedicta, non prima; nec dubium, quin Christus vtroque modo plurimum meruit: Quare nec dubium secundum eundem, quin scita necessitas & meritum non repugnant. Idem videtur testari Lumbardus, qui 2. sen. dist. 5. & II. dicit sanctos Angelos cofirmatos continue proficere in meredo; qui & 4. sentent. dist. 45. dicit, quod Angeli cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt & ipsi: adeo enim voluntati addicti sunt supernae, vt nihil praeter voluntatem eius queant velle, nec est verisimile quod ipsi Angeli illam necessitatem ignorent, cum nos ignari homines hanc sciamus. Item tu scis te nunc mereri, ponatur; & tu scis secundum Philosophum 1. peri hermenias vlt. quod esse quod est, quando est, necesse est: tu ergo scis, quod tu necessatio nunc mereris; quare & scis, quod scita necessitas & meritum non repugnant. Prima igitur demonstrationum istarum, que per ignorantiam ostendebat non repugnantiam necessitatis & meriti, est demonstratio cognitionis tantummodo. Non est enim propter quid, nec quia, quoniam nec a causa ad effectum, nec e contra. Apertius tamen & facilius facit cognoscere veritatem: secunda autem est propter quid, quia procedit a causa: tertia, scilicet in vltimo argumento, est demonstratio tantum quia, eo quod sumitur ab effectu. Has autem tres demonstrationes tangit breuiter Auerroes, super 8. Phys. 5 8. sub alijs tamen verbis. Tertia pars corollarij patet ex prima, cum vicesimonono primi: quarta vero pars eius, fatum, praescientiam, praedestinationem, & gratiam cum libero arbitrio & merito satagens concordare ex prima d& secunda, consequitur euidenter: Non enim est causa quare discordare videntur, nisi quia haec necessitatem, illa libertatem importare creduntur; sed hae non repugnant inuicem, ned stant simul concorditer, testibus partibus supradictis.