Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 9
CAP. IX. Quod voluntas diuina est causa efficiens cuiuslibet rei factae, mouens seu motrix cuiuslibet motionis, ac vniuersa liter omnium amantissima genetrix, nu trix & viuifica conseruatrix.
HVic autem coniugendum existimo quod Diuina voluntas est causa esficiens cuiuslibet rei factae, mouens seu motrix cuiuslibet motionis; ac vniuersaliter omnium amantissima genetrix, & viuifica conseruatrix, Hoc totum ex 3. 4. & 2. cum proximo sequitur manifeste. Quod & quibusdam rationibus & Autoritatibus Philosophicis & Theologicis poterit confirmari. In huiusmodi namque causis non est infinitus processus per suppositionem secundam; est ergo aliqua omnium vna prima, quae est Deus sicut superius est ostensum; sed illa non potest poni Deus secundum suam essetiam absolutam, quoniam illa quantum est de se aequaliter & indifferenter se habet ad possibilia, quae nunquam fient, sicut ad facienda; & ad futura remota, sicut propinqua, & ad mouentia sicut ad quiescentia; ergo &st haec omnia similiter & aequaliter semper essent maxime quia si quid fiat ab essentia eius sola sine aliqua voluntate, illud sit per modum naturae & necessitatis, sicut effectus causarum naturalium, cum libertas in sola voluntate ponatur: Et tales causae naturales quando possunt, debita dispositione passi supposita necessario semper agunt. In hoc enim differunt hae causae a causis voluntarijs partic ipantibus rationem, vt patet 9. Metaph. 10. & similiter in comment. quare, eum omnes causae inferiores siue secundae in causatione sua quacunque subdantur necessario primae causae, omnes causationes earum, sicut & quaelibet causatio primae causae proueniunt de necessitate naturae, & penitus absoluta; quare vniuersaliter omnis libertas & contingentia, ac meritum destruetur. Non enim decet causarum ordinem naturalem, vt causa inferior secunda sit liberior, quam suprema, & prima, nec est aliquo modo possibile. Haec enim est in omnibus regulans, illa in omnibus necessario regulata, haec subijciens, illa subiecta, haec praecedens & dominans, illa sequens in omnibus, & ancillans. Si etiam Deus ageret ad extra pure naturaliter, ageret secundum vltimum suae potentiae, quare & necessario infinitae, essetque omnis eius effectus simpliciter infinitus, & sibi aequalis, cum omni minori plus possit, sicut Suppositio prima monstrat: Nec causa huiusmodi omnium potest poni sola diuina cognitio, sicut capitulum proximum ostendebat. Nulla ergo restat talis causa sufficiens, nisi ponatur diuina voluntas. Item quicunque agit aliquid libere, agit illud voluntarie, Deus autem agit libere quicquid agit ad extra; perfectius est enim sic agere; alias etiam irrationabiles essent gratiarum actiones, & inanes preces omnium erga Deum. Item alias Deus nullam voluntatem haberet, vel non vteretur propria voluntate in omnibus effectibus supradictis qui sunt ab eo, sicut superius est ostensum, quod tamen sine dubio magis decet. Hoc idem multi Philosophi contestantur: Nam doctus Plato 1. Timae. 1. vbi de genitura Mundi agit, loquens de Deo, sic dicit; Optimus eratab optimo; porro inuidia longe relegata est. Itaque consequenter cuncta sui similia, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici voluit; quam quidem voluntatem Dei, originem rerum certissima si quis ponat, recte eum putare consentiam. Ecce quantum ad productionem rerum a Deo, qui & de conseruatione rerum a Deo, secundi tertio sentit idem, sicut secundo huius plenius recitatur. Cui & eius discipulus Arist. in de Mundo 13. con cordat, cum dicit vniuersaliter, quod in naui Nauta seu gubernator, secundum aliam transtationem, in curru Auriga, in choreis Choraula, in ciuitate Lex, in agmine, seu exercitu secundum aliam transtationem, Dux; hoc Deus in Mundo: Ipse enim immobilis cuncta mouet, & circumfert, quo vult, diuersis ideis, & naturis. Et infra eodem, Vineae, & palmae, & Persici ficus, dulces & oliuae, vt ait Poeta, & infructiferae, quarum tamen est opus ob aliud, vt Platanus, Pinus, Buxus, Tilia, Populi, Cupressus, & similia; Animantium quoque tam domestica, quam filuestria, quae in aere, terra, vel aqua degunt, generantur, crescunt, & corrumpuntur, diuinis parentia decretis tsecundum aliam transtationem, mandatis.) Decreta autem & mandata sunt opera voluntatis. Idem supra, eiusdem 90. Sicut, inquit, inchoante Choraula, concinit tota Chorea varijs vocibus acutis & grauibus, vnam harmoniam continuam continuantibus, sic se habet res in Deo, qui cuncta disponit: Nam secundum supernam infusionem ab agnominato Choraula mouentur semper Stellae, totumque Coelum incedit; & fulgidus Sol diuidens diem & noctem, & quatuor anni tempora; Fiunt autem pluuiae, & venti, & rores, & passiones propter primam & originalem causam. Sequuntur autem haec esfluxus fluminum, matis inundationes, ortus arborum, fructuum maturationes, Animalium generationes, nutritiones omnium, & crementa, & corruptiones, cooperante ad haec & vniuscuiusque conditione. Quando ergo omnium Duxssecundum aliam transtationem Princeps) & genitor innuit (secundum aliam transtationem, praecipit) omni naturae latae inter coelum & terram, mouetur continuo in circulis & metis (secundum aliam transtationem, terminis propriis, quandoque disparens, quandoque apparens, ostendens mille ideas ssecundum aliam transtationem, formas) & iterum abscondens ex vno principio. Innuere autem & praecipere est operatio voluntatis. Idemque in de Secreto secretorum 1. part. 23. Rex est in regno, sicut pluuia in terra, quae est Dei gratia coeli benedictio, terre vita, viuentium iuuamentum; quare & homines laudant Deum considerantes signa suae gratiae, dona misericordiae, scilicet pluuias & ventos, & caeteras impressiones quas emittit de thesauro misericordiae suae, qui hyemis & aestatis frigora & calores summa prouidentia incuitabiliter stabiliuit; qui & supra 1. dicit, quod Deus studentibus tribuit gratiam cognoscendi; gratiam autem & misericordiam facere, prouidere, & stabilire, quis nescit competere voluntati? Nec debet iste liber inter Apocrypha numerari, eo quod loquitur de gratia & misericordia Dei, qui magis videntur termini Theologici, quam Philosophici. Libri enim Philosophici omnibus satis noti loquuntur de eisdem. Philosophus enim 10. Eth. 14. ponit triplicem opinionem qualiter homines fiunt boni, dicens; Fieri autem bonos existimant hi quidem natura, hi autem consuetudine, hi autem doctrina. Et vult quod quaelibet istarum opinionum habeat aliquid veritatis, & pro prima opinione subdit; quod quidem igitur naturae manifestum, quod non in nobis existit, sed per aliquam diuinam causam, & vere bene fortunatis existit: Vbi Auerroes: Quidam hominum putantur esse boni per naturam, & quidam per doctrinam, & patet quoniam quod de hoc est per naturam non est a nobis, sed per gratiam quandam diuinam; illis quoque fortuna bona est veraciter. Nec potest aliquis fingere quod per istam causam diuinam, & gratiam, ac fortunam, intelligatur tantum quaedam influentia coelestis, seustellica, qualem Astronomi solent in natiuitatibus seu conceptionibus somniare; quonia secundum eunde Philosin de bona fortuna 2. Bona fortuna est a Deo, qui immediate mouet intellectum bene fortunati ad enfortunia consequenda, dicit enim sic: Quod autem quaeritur hoc est, quid motus principium in anima? palam quemadmodum in toto, scilicet in vniuerso. Deus enim mouet aliquo modo omnia quae in nobis, diuinum autem rationis principium, non ratio, sed aliquid melius, quid ergo erit melius & scientia & intellectu, nisi Deus? Virtus enim intellectus organum & propter hoc, quod olim dicebantur bene fortunati vocantur, qui si impetum faciunt, dirigunt sine ratione existentes, & consiliari non expedit ipsis: Habent enim principium tale quod melius intellectu & consilio; qui autem rationem, hoc non habent, neque diuinos instinctus. Auerr, quoque in Prol. 1. Phys. dicit quod gratia hominis perfecta, est, ipsum esse perfectum per scientias speculatiuas. Et quod intelligat de gratia quae gratis datur a Deo, patet per eundem super I. de Coelo Comment. 32. dicentem, quod ipse longo tempore fecit moram, eo quod non intellexit explanationem illius loci; vbi probat Aristoteles, quod nullus est motus contrarius motui circularis et subdit, Sed Deus induxit me ad veritatem. Idemque super 2. de Anima Comment. 34. de misericordia Dei dicit, Sollicitudo diuina cum non potuit facere viuum permanere secundum indiuiduum, /Imiserta est in dando ei virtutem qua potest permanere secundum speciem. Istam quoque sententiam de gratia Dei praemissam, Hermes de verbo aeterno vlt. attestatur, sicut sexto huius fuerat recitatum; de qua & Sixtus Pictagoricus in sententiols suis ait: Cratia Dei fato non subiacet. Amplius autem plurimi antiquorum Philosophorum, posuerunt amorem Dei originale principium quorumcunque; Amor autem a voluntate minime separatur. Recitat siquidem Philosophus IMetaph. Hesiodum & Parmenidem dicentes amorem Deorum prouidentem omnibus esse principium generationis vniuersi, qui amor omnia condidit, quem necesse est esse in entibus & esse causam, quae res ipsas moueat, & congreget. Et idem sensit Empedocles sicut 3. Metaph. 15. ab eodem Philosopho recitatur, & in multis locis Philosopiae tangit opiniones ponentium amorem & odium, siue amicitiam & litem esse principia generationis & corruptionis in entibus quibuscunque, quod non improbe dicitur, si intelligatur, quod amor seu velle Dei sit causa, quare aliquid generatur, et permanet; et nolle eius sit causa quare aliquid non generatur vel non permanet, sed corrumpitur generatum. Auicebrol quoque in libro quem nominat fontem vitae hoc ipsum probat diffuse: & maxime libro 5o a cap. 35. quasi per totum vsque ad finem, sicut secundum huius plenius recitauit; qui & 37. ita dicit, Omnes isti motus in substantijs spiritualibus, & corporalibus deriuati sunt a voluntatem; ergo oportet ex hoc vt omnes substantiae spirituales & corporales sint mobiles a voluntate, cuius exemplum est, quod voluntas animae mouet corpus, aut quiescere facit aliquod membrum eius, sicut est quies cum retinetur anhelitus; & hic motus qui diffusus est in omnibus substantijs a voluntate, est diuersus in fortitudine & debilitate propter diuersitatem I recipientium, non propter diuersitatem voluntatis in se. Et cap. vlt. Creatio assimilatur verbo quod loquitur homo, quia homo cum loquitur verbis forma eius & intellectus imprimitur in auditu Auditoris, & in intellectu eius; & sic dicitur quod sublimis & sanctus locutus est verbum, & intellectus eius impressus est materiae, & ipsa retinuit eum, scilicet quia forma creata est impressa materiae & depicta in ea. Item Auicenna 9. Metaph. 7. ostendens quod nihil fiat a casu, sed quod omnia proueniant a cura diuina, sic ait; Non est tibi via dicere, quid fiat per casum, quia ratio inducit te ad iudicandum, quod omnia fiunt ex gubernatione & dispositione. Oportet enim vt scias, quod cura eorum est ex hoc; quod primus scit seiplum, & quod ab ipso est necessitas ordinationis bonitatis, & quod sua essentia est causa bonitatis & perfectionis, secundum quod possibile est rebus & placet ei, sicut praedictum est. Idem 10. Metaph. 1. dicit, hoc totum fluit desuper, nec sequitur ex imaginatione coelestium tantum, sed quia primus verus nouit hoc totum, ideo ab eo incipit esse onus eius quod fit; Et infra eo. E dem, de naturalibus & voluntarijs, coelestibus & terrestribus dicit ita; Collectio igitur horum omnium prouenit necessario ex necessitate diuinae voluntatis. Idem ostendit Algagel. 3. Metaph. // sententia 7a manifeste, quia non agit tantum ex natura, sed ex scientia, & omnis actio quae subiacet scientiae, subiacet voluntati; omne igitur quod fluit ab ea, placet sibi, nec aliquid horum odit. Istam quoque sententiam contestantur Autoritates quamplures secundo huius praemissae. Hoc idem per Scripturam Canonicam ostenditur euidenter; Apoc. enim avigenti quatuor testes omni exceptione maiores concorditer hoc testantur, ante sedentem in throno dicentes; dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, & honorem, & virtutem, quia tu creasti omnia, & propter voluntatem tuam erant, & creata sunt. Psalmista quoque Psalmo 146. omnibus coelestibus ad Iaudandum Dominum per ordinem excitatis, hanc cauĀ¬ sam subiungit, quia ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt; sicut etiam legitur Genes. 1. de operibus sex dierum, dixit Deus, fiat hoc, & fiat illud, & factum est ita: Mandare autem est proprium voluntatis, & dicere similiter in hoc loco. Dicit enim Rabbi Mose de duce dubiorum 63. Quod verbum est triplex; scilicet prolatum lingua, conceptus mentis, & voluntas; vltima duo tantum competunt creatori; & exponendo illud Psalmi; Vel bo Domini coeli firmati sunt, dicit, quod hoc significat, quod haec fueriut inuenta cum intentione & voluntate eius. Et postquam Psalmista excitauit coelestia ad Dominum colliudandum, similiter hortatur terrestria consequenter; Laudate, inquit, Dominum de terra, dracones, & omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt Verbum eius, id est praeceptum voluntatis illius. Non solum autem ista, sed eadem ratione & alia vniuersa. Vnde Augustinus 3. De Trinit. 8. docet, quod eorum quae vsitato cursunaturae fiunt frequenter, sicuti sunt ortus siderum, & occasus, generationes, & mortes animalium, seminum & germinum innumerabiles diuersitates, nebulae & nubes, niues & pluniae, fulgura & tonitrua, fulmina & grandines, venti & ignes; frigus & aestus, & omnia talia eorum, etiam quae eodem ordine fiunt, sed raro sicut sunt defectus luminum, species inusitatae, siderum monstra, terrae motus, & omnium similium prima & summa causa non est nisi voluntas Dei. Vnde & in Psalmo; Cum quaedam, inquit, Augustinus huius generis commemorata essent, vt iunis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, ne quis ista fortuito, vel causis tantum cornoralibus, vel etiam spiritualibus, tamen praeter voluntatem Dei existentibus, agi crederet. continuo subiecit, quae faciunt Verbum eius. Item Psaimo 134. Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo, & in terra, in mari, & in omnibus abyssis. Et Iudim 9. Hoc factum est, quod ipse voluisti; satisque sunt multa similia in Scriptura. Item Augustinus 3. de Trinitate 4. Voluntas Dei in coelesti patria, in beatis spiritibus, tanquam in excelsa sede residens, velut in domo sua & templo; inde se// quidem ordinatissimis creaturae motibus, primo spiritualibus, deinde corporalibus, per cuncta diffundit, & vtitur omnibus, ad incommutabile arbitrium sententiae suae, siue incorporeis, siue corporeis rebus, siue irrationabilibus, siue rationabilibus, spiritualibus siue bonis per eius gratiam, siue malis per propriam voluntatem; & quasi per totum illum librum multis capitulis ostendit, quod diuina voluntas est prima, & summa omnium rerum causa. Idem Enchirid. 6. dicit; Satis est Christiano creatarum rerum causam fiue coelestium, siue terrestrium, siue visibilium siue inuisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris. Idemque primo de Gene. contra Manich. Voluntas Dei omnium quae sunt ipsa est causa. Qui ergo dicit; Quare Deus fecit coelum & terram? respondendum est, quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli & terrae. Idem quoque de Quaestionibus Orosij, 39. Omnis causa creaturae, voluntas est Creatoris. Praeterea, omne quod est, aut fit, Deo Autore est, & sit, ipso volente, vt patet per Augustinum, 83. Quaestionum 3. quid nominis taliter exponentem, Deo Autore cum dicitur, illo volente dicitur; Deus autem est cuiuslibet rei Autor. In autoribus enim non est infinitus processus, sed aliquis omnium primus Autor; hic necessario erit Deus. Dicit quoque Augustinus 12. de Ciuit. Dei 5. Naturarum nulla omnino est, cuius non sit Autor, & Conditor Deus. Hoc etiam alibi saepissime reperitur; & hoc est quod tota testatur Ecclesiae in Paschali gaudio sic hymnizans; Quis Autor omnium, &c. Hugo quoque de Sacramentis lib. 1. part. 4. cap. 10. & vlt. 0stendit, quod diuina voluntas est rerum omnium prima causa. Ex his omnibus patet principale propositum pro qualibet sui parte. Vt tamen ex abundanti iam rationibus praeostensa, per grossum exemplum sensibilius manifestem, imaginor, quod sicut pondus se habet in horologio nostro parun, sic Deus in horologio mundi magno. Sicut enim hic pondus, dum sua vnica motione rotam principalem circumfert, omnibus motibus omnia mota mouet, & singulis singula, quietata quoque quietat, & quieta conseruat, temporibus definitis eo quod ad inuicem, & cum rota artificialiter conatur: Sic Deus in mundo, dum sua vnica volutione rotam coelestem primatiam circumuoluit, omnia eius mota tam varie, & quieta similiter administrat; & hoc tanto regularius est in mundo, quam in horologio manufacto, quanto tam pondus eius, quam rota ordinatius disponuntur, quantoque caetera entia ad inuicem, ad rotam, & ad pondus virtuosioribus, licet oecultioribus nexibus artificiosius colligantur. Vnde Sapient II. Omne in mensura, & numero, & pondere disposuisti. Quare beatus Aug 4. super Genesin ad literam 5. hanc autoritatem Sapientis exponens, inquirensque si esset, quomodo haec tria, mensura, scilicet, numerus, & pondus sint Deus, vel non Deus, sic ait; Secundum id quod nouimus mensuram in his quae metimur, & numerum in his quae numeramus, & pondus in his quae appendimus, non est Deus ista; isecundum id vero quod mensura omni rei modum praeĀ¬ figit, & numerus omni rei speciem praebet, & pondus omnem rem ad quietem & stabilitatem trahit ille primitus, & veraciter, & singulariter ista est qui terminat omnia, regulat omnia, format omnia, & ordinat omnia; nihilque aliud dictum intelligitur, quomodo per cor & linguam humanam dici potuit, Omnia in mensura, numero, & pondere disposuisti, nisi omnia in te disposuisti. Magnum est, paucisque concessum excedere omnia quae metiri possunt, vt videatur mensura sine mensura; excedere omnia quae numerari possunt, vt videatur numerus siue numero; excedere omnia quae appendi possunt, vt videatur pondus sine pondere, Huic autem imaginationi & Hermes concordans, de verbo aeterno 18. Spiritu, inquit, ministrantur omnia in Mundo, qui quasi organum vel machina summi Dei voluntati subiectus est, Et infra 26. sic scribit, Totus hic mundus Dei opus immutabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate compositum, machina voluntatis Deiv suo operi absque inuidia suffragantis. Hoc idem potest imaginari quis verius, si imaginetur horologium habens rotam perpetuae motionis, virtute ponderis immanentis, non extrinsecus dependentis; Deus enim secundum praehabita est // interimum omni rei. Sed adhuc potest quis hoc imaginari verissime, imaginando rotam perpetuae motionis ex virtute aliqua attractiua vel etiam expulsiua aeternaliter quiescente, velut si rota haberet in extremitatibus radiorum, aut in periferia sua serrum, vel sit ferrea ipsa tota, quod vel quam Magnes attractiuus vel aliter expulsiuus, aut indiuersis extremis vtriusque virtutis propinquus ex vna sui parte semper patenter aspiceret; ex alia vero parte per aliquod obstaculum occultaretur ab eo, vel ingeniosius aliter quouismodo. Quod igitur Magnes quietus attrahens vel expellens in horologio tali paruo, hoc Deus immobilis volens vel nolens in horologio Mundi magno: Vnde Sapient. 7. Permanens in se omnia innouat. Adhuc autem fortassis posset hoc totum similius & propinquius exemplo proposito cogitari, supponendo iuxta 20. & 4a huius praemissa, Deum primo seipsum motu quodam immobili, inuariabilique mouere, & omnia alia omnibus suis variabilibus motibus consequenter: Vnde & Hermes de verbo aeterno 34. Deum, inquit, agitari credibile est in seipsum eadem immobilitate. Haec autem cogitatio Dei, seu motio eius, aeterna volutio reputanda. Haec autem imaginatio, licet grossa a Physiologorum, Astrologorum, & Theologorum subtiliscientia non discordat. Sed ne cum quibusdam Astrologis liberas hominum voluntates subijcere videat astrorum necessariae seruituti, imaginor adhuc vltra, quod sicut maior Mundus est horologium quoddam magnum, sic homo qui secundum Philosophos dicitur minor Mundus, est horologium quoddam paruum, illud quodammodo naturale, hoc voluntarium, illud stabile, hoc portatile; & sicut ibi pondus, seu virtus voluntatis diuinae mouendo per se primum eius motum, scilicet primam intelligentiam, cum maxima rota coeli, mouet caetera naturalibus motibus quibuscunque, sicut 12. Metaphys. demonstratur: sic & mouendo per se primum motam in homine, scilicet Animam rationalem cum rota cordis vel capitis, mouet reliqua hominis Lorgana) & hominem ipsum totum voluntarijs motibus quibuscunque; & hoc est quod a Philosopho in De bona fortuna erat superius allegatum, scilicet quod principium motus in Anima nostra, quemadmodum in toto vniuerso est Deus. Mouet enim, vt dicit, Omnia quae in nobis, diuinum rationis principium non ratio, ipse virtus existens intellectus organum; Vnde & Parab. 2I. Sicut diuisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini, quocunque voluerit inclinabit illud. Quare nec dubium, quin ita sit de cordibus quorumlibet aliorum, quoniampusillum & magnum ipse fecit; & aequaliter est illi cura de omnibus, sicut Sapient. 6. dicitur sapienter. Quare & Esaiae 40. dicitur; Ecce gentes quasi momentum staterae reputatae sunt coram eo; vbi glossa, quod scilicet momentum ex nihilo in vtramlibet partem inclinatur. Quare & singuli petimus cum Psalmista dicentes: lnclina cor meum in testimonia tua & non in auaritiam Psal. 118. Super quod dicit Aug. Quid est inclinatum ad aliquid cor habere, nisi hoc velle? orat igitur vt velit, cum dicit: lnclina cor meum, &c. Vnde B. Aug. 4. super Gen ad lit. 5. super Autoritatem Sapientis praedictam, immediate post expositionem eius superius recitatam, subiungit; Neque enim mensura, & numerus, & pondus in lapidibus tantummodo & in lignis, atque huiusmodi molibus, & quantis corporalibus animaduerti & cogitari potest. Est enim mensura aliquid agendi ne sit irreuocabilis & immoderata progressio, & numerus affectionum animi, & virtutum, & est pondus voluntatis & amoris; sed haec animorum atque mentium mensura alia mensura cohibetur, & numerus alio numero formatur, & pondus alio pondere rapitur. Mensura autem sine mensura est cui aequatur quod de illa est; Numerus sine numero est quo formantur omnia, nec formatur ipse; Pondus sine pondere est quo referuntur omnia vt quiescant, & haec tria sunt Deus, sicut ex eodem loco erat superius allegatum.
Corollarium
COROLLARIVM. Habet Corollarium per omnia quae facta fuerunt, facta fuerunt a voluntate diuina, & quae facta erunt, facta erunt ab ea
VNde cognoscitur euidenter quod omnia quae facta, seruata, seu mota sunt, fuerunt, aut Verunt, haec sunt, fuerunt, & erunt a voluntate diuina, & hoc modis in Corollarijs tertij huius, secundi, & quarti praemissis. Hoc autem Corollarium tam patenter ex praemissis consequitur, quod probatione non eget: Si enim necesse est omnia praesentialiter modo facta, praesentialiter fieri a voluntate diuina, est & correspondenter necesse de praeteritis & futuris, de seruatis quoque similiter atque motis; quibus perspectis, & praetactis Corollarijs intellectis, modos praedictos moderatos arbitror non latere. Possunt autem & hic responsiunculae fabricari, quales in capitulis supradictis, & similiter confutari.