Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 42
CAP. XLII. Quod Deus prius naturaliter efficit quemlibet actum bo¬ num voluntatis creatae, quam gratia.
POstquam autem Deo, & Dei gratia deducente, ostensum est proximo, Deum & gratiam Dei creatam efficere proprie quemlibet actum bonum voluntatis creatae, & vtrumque prius natura voluntate creata; vlterius ostendendum, quod Deus & Spiritus Sanctus Dei prius naturaliter efficit quemlibet talem actum, quam gratia eius dicta. Quis hoc tanquam principium notorium non admittit? quis non annuit? quis dissentit? Verum propter aliquos tardiores, ecce ostensio huius breuis: Cum siquidem Deus & gratia efficiunt actum bonum voluntatis creatae; aut ergo ambo aeque primo secundum naturam, vel Deus prius naturaliter gratia, vel e contra; non ambo aeque primo, quia tunc illa duo agentia, & mouentia reducerentur ad aliquod tertium prius vtroque illorum virtute cuius ambo agerent, & mouerent, sicut Philosophia plene testatur, sicut ex secunda Suppositione, ex duodecimo & decimo tertio huius potest ostendi. Nec Deus posterior naturaliter gratia, sicut in ostensione corollarij proximi breuiter monstrabatur. Quis etiam nesciat quod sit dignius & perfectius esse causam priorem & principalem naturaliter, quam posteriorem & instrumentalem atque subseruientem? Deus ergo est talis, sicut Suppositio prima monstrat. Quis insuper nesciat Deum esse vniuersaliter omnium primam causam, & primum motorem? Item verum est gratiam agere, & non est primum verum simpliciter, sicut ex vndecimo, duodecimo & decimo tertio huius patet, sed causatum ab eo; Deus ergo est causa veritatis istius, & efficit istam veram; Deus ergo prius naturaliter agit quod gratia agit, quam ipsa: Videtur ergo imaginandum hoc modo in productione boni actus humani; quod sicut trigesimum nonum tangit Deus gratissime & liberalissime nullo modo praeuentus, nec ab alio excitatus, primo vult homini vitam aeternam, & quia non vult eam adulto sine proprijs meritis, gratissime & liberalissime vult ea merita, & etiam gratiam per quam mereatur, quam & gratissime & liberalissime ei infundit, ipsam creans, & mouens, & per ipsam hominem ad bene agendum, ita quod Deus in ista motione est simpliciter primum mouens & non motum; gratia secundum mouens & motum voluntas creata, seu creatura rationalis tertium mouens & motum; actus vero bonus productus motum & non mouens. Sicut etiam peccatum separat nos a Deo, sic charitas & gratia coniungit nos cum eo, & est quodammodo vnio Dei cum homine, hominisque cum Deo, per quam & sanat infirmum, erigit elisum, excitat otiosum, & dirigit operantem. Ostensum est autem capitulo proximo, quod gratia praeuenit hominem, & prius naturaliter efficit actus bonos; sed irrationabile videretur, quod res inanimata, & irrationalis scilicet gratia, seu charitas regularet rem animatam, & rationalem maxime in actibus suis liberis, & rationabilibus, nisi ipsa ab aliqua re rationali principaliter regularetur, & superius regeretur: Regulatur autem gratia seu charitas in agendo a Spiritu Sancto tanquam a principaliori & superiori agente. Vnde Apostolus, Charitas, inquit, Dei diffusa est incordibus nostris per Spiritum Sanctum, ad Rom. 5. Et iterum, Dominus dirigat corda, vestra in charitate Dei 2. ad Thest 3. Et rursum, Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto: Diuisio nes gratiarum sunt, idem autem spititus; & diuisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; & diuisiones operationut sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus I. ad Cor. 12. Et adhuc, Quicunqut inquit, spiritu Dei aguntur, hi sunt filij Dei ad Rom. 8. Et infra, Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba Pater: Et inferius; Spiritus adiuuat infirmitatem nostram, & postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est, postulare nos facit secundum Glossam & expositiones sanctorum. Vnde & August. de perfectione iustitiae 2I. Graue, inquit, non est, quod diligendo sit, non timendo: Laborant autem Iudaei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta charitas foras mittit timorem, & facit / praecepti sarcinam leuem, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam subleuantem vice pennarum; quae tamen charitas vt habeatur etiam tanta, quanta in corpore mortis huius haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adiuuet gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per S. Sanctum qui datus est nobis. Et infra 22. charitati Dei non est graue mandatum Dei, qui non nisi per S. Sanctum diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanae voluntatis, cui plus dando quam oportet, ignorant iustitiam Dei. Et inferius 33. dicit, quod Deus facit, & adiuuat vt simus perfecti, & sine infirmitate peccati: & subdit, & haec nobiscum agit gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum non solum praeceptis, sacris exemplis, sed etiam Sp. Sancto, per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris, quae interpellat gemitibus inenarrabilibus, donec in nobis sanitas perficiatur, & Deus, sicuti est videndus, in aeterna veritate monstretur. Idem de libertate arbitrij ad Hilarium 2. Illud, inquit, quod dicunt sufficere homini liberum arbitrium ad dominica implenda mandata, quamuis Dei gratia, & Spiritus Sancti dono ad opera bona non adiunetur, omni modo anathematixandum est, & omnibus execrationibus detestandum: qui enim hoc asserunt, a gratia Dei penitus alieni sunt, quia ignorantes Dei iustitiam, sicut de Iudaeis dicis Apostolus, & suam volentes constituere, etiam iustitiae Dei non sunt subiecti. Plenitudo quippe legis non est nisi charitas, & vtique charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, seu per vires propriae voluntatis, sed per Sp. Sanctum qui datus est nobis. Idem de spiritu, & litera 13. Quid sunt, inquit, leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia SpSancti, qui est digitus Dei, quo praesenti diffunditur charitas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est, & finis praecepti? Idem 6. contra Iulian. 26. sic alloquitur Iulianum; Tua vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dom. nostrum sic in sola remissione peccatorum versari, vt non adiunet ad vitanda peccata, & desideria vincenda carnalia, diffundendo charitatem in cordibus nostris per S. Sanctum, qui ab illo datus est nobis. Idem de gratia & libero arbitr. 36. Charitas, inquit, quamuis parua & imperfecta Petro non deerat. quando dicebat Domino, Animam meam pro te ponam: Putabat enim se posse, quod se velle lentiebat; & quis istam etsi paruam dare ceperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, & cooperando perficit, quod operando incipit, quoniam ipse vt velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens? Propter quod ait Apostolus, Certus sum quod qui operatur in nobis opus bonum, perficiet vsque in diem Iesu Christi. Hoc idem ostendit Augustinus diffuse de verbis Apostoli serm. 13. tractans autoritates Apostoli tactas, & alijs locis multis,
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod Deus & Spiritus Sanctus dicuntur quoquomodo charitas & gratia, qua chare & gratis nedum Deus diligit se & hominem, verum etiam qua homo similiter diligit Deum & proximum.
EX his autem potest colligi quoquomodo, quod Deus & Spiritus Sanctus dicitur charitas X& gratia, qua chare & gratis nedum Deus diligit se & hominem, verum etiam qua homo similiter diligit Deum & proximum. Secundum distinctionem namque de charitate & gratia 25o praemissam, charitas & gratia pure & summe dicitur chara & grata Dei voluntas, siue dilectio qua chare & gratis diligit semetipsum. Secundo accipitur pro eadem voluntate seu dilectione, quatenus per eam chare & gratis, scilicet non propter aliqua praecedentia merita, nec propter commodum suum diligit creaturam. Tertio secundum illum tropum creberrimum in Poetria, in Philosophia, & in Theologia, quo effectus nominatur nomine facientis, qui & est vnus color rhetoricus, quem Tullius vltimo nouae suae rhetoricae denominationem appellat, dicitur charitas & gratia habitus a secunda charitate, scilicet a voluntate diuina creaturae chare & gratis infusus, qui & ex alia causa, ex similitudine scilicet ad charitatem primo modo, vel secundo acceptam potest similiter transumtiue quodammodo charitas & gratia nominari. Nam secundum Philosophum 6. Top. Translatio facit notum quodammodo quod signatum est, per similitudinem: Omnes enim graufferentes secundum aliquam similitudinem transferunt: In hoc autem sunt similes, quiatmut Deus chare & gratis diligit se & creaturam per charitatem & gratiam primo vel secundo modo acceptam, sic & creatura per huiusmodi habitum sibi gratis infusum. Quarto propter easdem causas potest dici charitas & gratia actus quo chare & gratis diligitur Deus & proximus a tertia charitate, scilicet ab habitu charitatis & gratiae deriuatus. Quinto secundum similem transumptionem, dicitur gratia quod // gratis repeditur pro gratia gratis facta, sicut docent Poete Philosophi, Theologi, & modus loquendi creberrimus apud omnes. Haec autem patent quodamodo ex 25. huius. Patent similiter per Robertum Lincolniensem Episcopum, qui in quodam tractatu de gratia & iustificatione peccatoris, sic ait; Gratia, est bona voluntas Dei, qua vult nobis dare quod non meruimus, vt nobis ex dato bene sit, & non vt ipsi donanti aliquid inde proueniat. Sic etiam P consueuit dici gratia, talis voluntas vnius hominis erga alium. Consequeter a gratia sic dicta, dicitur etiam gratia ipsum donum quod datur a tali voluntate. Tertio dicitur gratia, / affectus & Iaus debita repensa ab ipso recipiente. Patet itaque quod omne bonum quod in nobis est, siue sit gratuitum, siue naturale, a gratia Dei est, quia nullum est bonum quod ipse non velit esse, & eius velle est facere. Non est ergo bonum, quod ipse non faciat bonum, & perseuerantiam in bono ipse facit: Nihilominus tamen haec eadem facit nostra voluntas libera, sicut granum germinat, & vi intrinseca quadam germinatiua, & Solis calore cum terrae humore. Et infra, Bona voluntas, qua homo conformis est voluntati diuinae, est gratia data a gratia, quae est voluntas diuina, & tunc dicitur gratia infundi, cum voluntas diuina in nostram voluntatem incipit operati; Omne autem bonum quod in nobis operatur Dei bona voluntas, vt dictum est, gratia data dicitur, sed sola conformitas voluntatis nostrae voluntati diuinae est gratia data, quae nos reddit gratos Deo; & bona voluntas Dei hanc conformitatem in nobis efficiens, &C conseruans, inter caeteras Dei voluntates sola dicitur gratia gratificans; & haec voluntas Dei quae est gratia gratificans prior est natura, quam sit voluntatis nostrae ad bonum conuersio. Alia est gratia gratificans, voluntas scilicet diuina conseruandi in bono voluntatem conuersam ad bonum: Charitas autem seu gratia quae est Deus, dupliciter sumitur, scilicet essentialiter, & communiter toti Trinitati, & cuilibet personarum; aliter autem personaliter & proprie, & sic appropriatur Spiritui sancto tantum, sicut docet Aug. 15. De Trin. 17. 10. & 20. manifeste. Vnde illo vicessimo Voluntas, inquit, Dei, si proprie dicenda est aliqua in Trinitate persona, magis hoc nomen Spiritui Sancto competit, sicut charitas; Nam quid est aliud charitas quam voluntas? Est igitur Spiritus Sanctus charitas prima & summa, qua Deus chare diligit se & hominem, qua & homo chare diligit Deum & proximum; per ipsum summam charitatem datur homini habitus charitatis, diffunditurque in actum, quo chare Deum, proximumque amamus Hunc autem arbitror intellectum Augustini octauo, & decimo quinto de Trinitate, & alibi vbi intentissime conatur ostendere quod charitas est Deus, & Spiritus Sanctus Dei, sicut Lumbardus primo Sentent. distinct. decimo septimo recitat copiose: Qui & ipse similiter fortassis posset intelligi & exponi, quanquam pertinacissime moliatur probare, non esse aliam charitatem in homine, quam Spiritum Sanctum tantum, sicut processus suus, & verba inglossabiliter astruunt, vt videtur. Obiicietur fortassis quod simili modo posset Deus, & Spiritus Sanctus, dici fides, & spes nostra, quia ab ipso est fides, spes, habitus, atque actus, quibus credimus & speramus. Petrus quoque primo Sentent. distinct. decima septima dicit, Non esse dictum per expressionem causae, Deus charitas est, eo scilicet quod charitas sit ex Deo, & non sit ipse Deus, sicut dicitur Patientia & Spes nostra, non quia ipse sit, sed quia ista sunt nobis ab eo, ad quod probandum adducit autoritatem Augustini 15. de Trinitate & est decimo septimo capitulo eius scripta. Ad primum horum dicendum, quod si modus loquendi admitteret, posset Deus secundum tropum praedictum dici fides nostra, sicut dicitur E spes nostra, patientia quoque nostra: Verum vlterius aduertendum, quod Deus & Spiritus Sanctus potest dici charitas nostra multo conuenientius & propinquius propriae veritati, & minus transumpte, minusque Metaphorice, quam fides, vel spes nostra; Nam sicut superius tetigi, vna causa huius tropicae locutionis, & denominationis vnius rei nomine alterius est, quia vna carum est causa efficiens alterius earundem; Alia autem causa secundum Philosphum est vnius rei ad aliam similitudo; vtroque autem istorum modorum, Deus et Spiritus Sanctus charitas hominis dici potest: Nam charitas hominis tam habitus quam actus sit ab illo; Deus quoque seu Spiritus Sanctus, & charitas hominis sunt plurimum similes in re & in nomine, in tantum quod vterque quodammodo vnivoce, quia concorditer in re & in nomine charitas nuncupatur. Quis enim ignorat, quod Deus & Spiritus Sanctus charitas est, & quod charitas hominis creata, charitas est? & quis nescit, quod Deus & Spiritus Sanctus sua charitate chare diligit primo Deum, secundo hominem propter Deum; quod etiam homo sua charitate chare diligit primo Deum, secundo hominem propter Deum? Non sic autem vniuoce potest Deus dici fides vel spes nostra: None nim in aenigmate quicquam credit, sed omnia clare videt; nec etiam quicquam sperat, sed plenissimam certitudinem de omnibus semper habet; nos tamen facit credere & sperate; quare & primo modo praedicto, posset dici quodammodo fides & spes nostra. Ad secundum posset dici quod Petrus intelligit Deum dici charitatem, non per expressionem causae // tancummodo, sicut dicitur patientia, & spes nostra, sed etiam propter similitudinem vniuocam supradictam. Veruntamen aduertendum quod autoritas Augustini nihil facit ibi pro Petro, nec capit eam ad debitum intellectum. Intendit enim per illam ostendere, quod Spiritus Sanctus est charitas qua nos diligimus Deum & proximum, & hoc non per expressionem causae, sed proprie secundum seipsum. Vnde & recitatis verbis Augustini subiungit; Ex praedictis clarescit, quod Spititus Sanctus charitas est, qua diligimus Deum & proximum. Sed sine dubio respicienti diligenter illud capitulum decimum septimum, I5i. De Trinitate quod allegat, euidenter apparet, quod Augustinus principaliter tractat illud, primo Iohan. 4. & ostendit, quod non dicit significatione causae, sicut Deo dictum est; Tu es patientia mea, & Domine, spes mea; & ideo non est dictum; Domine, charitas mea, aut Tu es charitas mea; sed vere & proprie per substantiam, sicut dicitur; Deus, Spiritus est, ostenditque quod charitas sumitur communiter, vt quaelibet persona in Trinitate, Charitas nuncupetur, & proprie vt conueniat Spiritui Sancto tantum. Intelligit quoque ibi, & loquitur de charitate, qua Deus diligit se, & hominem, non e contra, sicut verba sua praemissa testantur; Non, inquit, dictum est, Domine, charitas mea, aut Tu es charitas mea; sed ita dictum est; Deus charitas est: Et infra eodem, dicit, Iohannem Apostolum commemorasse Dei dilectionem, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos, & hanc dilectionem Spiritum Sanctum esse.