Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 29
PErtinens autem dictis videtur simili modo inquirere de Casu & Fortuna. Multi enim haec concedunt, & multi similiter ipsa negant. Democritus namque & Epicurus & eorum sequaces, nedum ista concedunt, verum etiam nimiam eis tribuunt dignitatem, dicentes casualiter seu fortuito fieri vniuersa, sicut ex 27o huius patet. Vnde & antiquus ille Salustius; Profecto, inquit, fortuna in omni re dominatur. Ista quoque concedunt quasi omnes Philosophi, Poetae, & vulgus. Aristoteles haec concedit 2. Phys. diffuse, & in libro suo de bona fortuna, & alibi multis locis, Auicenna quoque, Algazel, Auerroes, & Boetius haec concedunt. Ouidius etiam de Arte amandi; Casus vbique valet, semper tibi pendeat hamus, Quo minime credis gurgite piscis erit. Idem de Ponto, Omnia sunt hominum tenui pendentia filo; Et subito casu, quae valuere, ruunt. Alia quoque multa satis sunt talia de Poetis. Vulgus similiter ista ponit, quod monstrant aduerbia dubitandi, quae quasi in omni sermocinatione creberrime sunt adiecta. Literae quoque sacrae de casu non tacent. Unde 2. Reg. 1. Casu veni in montem Gilboae; & 3. Reg. vlt. Vir quidam in incertum sagittam dirigens casu percussit Regem Israel: Et Ecclesiae stis 9. Vidi nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec Doctorum diuitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Veteres quoque Gentiles, specialiter autem Aegyptij & Romani Fortunam pro Dea colebant, sicut historiae multae tradunt, quam & aliqui Iudaeorum auersi a Domino aliquoties coluerunt: De quibus Esaiae 65. Vos qui reliquistis Dominum, qui ponitis Fortunae mensam &c. numerabo vos in gladio. Quoties etiam in Sacra Scriptura ponuntur aduerbia dubitandi, quae omnia fortunae conuenire videntur. His autem e contrario Stoici Casum & Fortunam penitus abnegant, affirmantes omnia fato geri prouidentiaque, diuina; quibus et consentiunt quidam Antiqui Fortunam & Casum similiter destruentes, quoniam est inferre vnumquodque eorum quae fiunt in aliquam causam determinatam & certam, sicut Philosophus 2. Phys. 42. breuiter memoratur: His & videntur quidam Doctores Catholici consentire. Vt igitur isti quasi in extremis contrarij ad medium concordiae reducantur, sciendum, quod omnes qui loquuntur de Casu, & Fortuna, dicunt haec esse, quando aliquid accidit praeter intentionem agentis, vt patet per praedictos Autores, & per communem conceptum omnium de ipsis loquentium. Aliquid ergo contingere praeter intentionem agentis potest dupliciter cogitari; vel preter intentionem cuiuslibet agentis omnino, ita quod a nullo simpliciter intendatur, vel praeter intentionem alicuius causae particularis, vel cuiuslibet causae inferioris: Primum potest. gocari simpliciter casuale aut fortuitum; Secundum vero secundum quid; Nihil igitur est simpliciter casuale, neque fortuitum, sed secundum quid tantum, sicque tollitur repugnantia supra dicta. Quod autem nihil sit casuale simpliciter neque fortuitum, ostenditur isto modoNihil quod sit a proposito, & ex intentione agentis, est simpliciter casuale aut fortuitum: sed omne quod fit, sit a proposito, & ex intentione agentis: Istud autem agens putatur ab Astrologis esse coelum, seu virtus coelestis, quae omnia etiam quae videntur esse fortuita, certa ratione, & determinata causatione producit. Quare & quosdam planetas fortunatos, imo & fortunas appellant, puta Solem & Lunam: pars quoque fortunae in Natiuitatibus, in inceptionibus operum, & in omnibus rebus humanis valere quam maxime aestimatur: quare & excellentissima omnium partium reputatur. Hinc & decimam domum essentialem assignant. Haec autem a die accipitur a Sole in Lunam, in nocte vero e contra, & proijcitur abascendente. De qua & Albumazar 8. maioris Introductorij, differentia 3a. scribit ita; Proprietas significationis eius est significare animam & fortunam, illius atque eius virtutes, & significat vitam & corpora, & substantiam ac profectum, & fortunam, ditationem quoque ac paupertatem, aurum & argentum, vtilitatemque & grauitatem, fori laudem, & bonam famam, & sublimitatem nati, & regni, atque principatus; & significat diuites, & honorem, sublimitatem quoque, & bonum ac malum, praesentem quoque & absentem, apparentem, atque occultum, significat quoque intentionem & initium operum & rerum, & haec pars praeponitur omnibus partibus, quemadmodum praeponitur Sol per splendorem omnibus planetis, & ipsa est sublimior & pretiosior omnibus partibus. Et hinc est fortassis quod bona huiusmodi apud multos, etiam apud Philosophos, bona fortunae creberrime nuncupantur. Alij autem videlicet Antiqui Gentiles putabant esse vnam Deam distribuentem, aut subtrahentem omnia bona huiusmodi pro libito voluntatis absque aliqua ratione; quare & depinxerant ipsam caecam, ipsamque fortunam dicebant. Sed hi ambo per proximo huius praemissa & superiora capitula refelluntur, praesertim si Astrologi ponant actus humanos de necessitate subesse virtuti caelesti, aut ipsam quicquam penitus agere sine Deo idem specialiter intendente, & similiter faciente. Quod est igitur illud agens, quod ex certa intentione, & determinato proposito cuncta facit, & efficit omnia, nisi Deus, qui est omnium agentium primum agens, & omnia facit secundum propositum & intentionem propriae voluntatis, sicut 28. & 27. huius monstrant? Item Casus, & Fortuna sunt causae per accidens, vt patet 2. Phys. & omnis causa per accidens reducitur ad aliquam causam per se, sicut secundum huius ostendit, & omnis causa per se ad Deum; Deus ergo est prima causa istorum, & non temere & necessario, sed secundum suae propositum voluntatis Sed ne in ista sententia videat singularis, ecce multi Philosophi, & Theologi sententiam hanc tenentes. Aristoteles enim 2. Phys. inter opiniones recitatas de Casu & Fortuna, ostendit quomodo illa opinio habeat veritatem, quae ponit nihil fieri a Fortuna, dicens quod Fortuna est, causa nullius simpliciter, sed tantum per accidens sub his verbis; Et vt nihil a Fortuna videbitur vtique fieri. Omnia quidem enim haec recte dicunt, quoniam rationabiliter est quidem enim vt sit a Fortuna; secundum accidens enim fit, & est causa, vt accidens Fortuna, vt autem simpliciter nullius; vt domus aedificator quidem causa est, secundum accidens autem tibicenQuod autem omnis Fortuna reducatur ad Deum, patet per eundem in De mundo; vlt. ostendentem, quomodo, cum sit vnus, est tamen multinomius, ab omnibus passionibus quas inuouat, sicut inductiue declarat, & in fine sic ait, & in summa loquendo, coelestis & terrestris appellandus, & a qualibet Natura & Fortuna, velut ens ipse omnium causa. Et infra dicit, Deum vocari heimarmenen eo quod copulat & disiungit, & Nemesin a distributione vnicuique facta. quae videntur conuenire Fortunae. Vnde & Damascenus 39. Sentent. exponit heimarmenen per Fortunam. Hoc autem probat expressius in libro suo de bona Fortuna, vbi recitat 5. opiniones de ipsa, scilicet quod sit a Deo, a Natura, a rerum euentu, a ratiore, & ab appetitu, circa quas disputatiue procedit. Et cap. 2. reprobat duas vltimas opiniones; Primo, illam de appetitu, quoniam illius est appetitis aliqua causa, illa vel est natura vel fortuna: si natura, ergo magis dicitur natura causa illius quam fortuna, & talis magis dicereturbene naturatus, quam bene fortunatus: si fortuna sit causa illius, tum fortuna erit causa omnium actuum humanorum, cum sit causa eius quod sit intelligere & consiliari; & addit arguendo; Non enim consiliabatur consilians antequam consiliaretur, sed est principium quoddam, neque intellexit intelligens priusquam intelligeret, & hoc in infinitum. Non igitur eius, quod est intelligere, intellectus est principium, neque consiliandi consilium. Quid igitur aliud quam fortuna? Itaque a fortuna omnia sunt; & respondet, dicens; Aut est aliquod principium cuius non est aliud extra ipsum, aut quia tale secundum esse, tale potest facere; quod autem quaeritur, hoc est: Quid motus principium in anima? Palam, quemadmodum in toto, Deus; Mouet enim aliquo modo omnia quae in nobis diuinum; Rationis autem principium, non ratio, sed aliquid melius: quid igitur erit melius & scientia & intellectu, nisi Deus? Virtus enim intellectus organum. Et propter hoc quod olim dicebantur, bene fortunati vocantur, qui si imperum faciunt, dirigunt sine ratione existentes, & consiliari non expedit ipsis; habent enim principium tale quod melius intellectu & consilio; qui autem rationem, hoc non habent, neque diuinos instinctus. Et capite primo dicit, In Anima inest natura tale, quo impetu ferimur sine ratione: ad quae vtique bene habebimus. Et si quis interroget sic habentem, propter quid hoc placet sibi operari? Nescio, inquit, sed placet mihi, simile patiens his quae a Deo aguntur. Etenim a Deo vecti, sine ratione impetum habent ad operari aliquid: qui & secundo Rhetoricorum, vicesimo tertio, agens de bonis Fortunae, & bene fortunatis, sic ait; Magis impraemeditatiui propter bonam fortunam sunt: Vnus autem asseritur mos optimus bonae fortunae, qui amatores Dei sunt, & habent se ad diuinum aliqualiter credentes propter facta bona a Fortuna, sed quare hoc, nisi Deus esset Autor Fortunae? Qui & decimo Ethicorum, decimoquarto, recitat triplicem opinionem, quomodo homines fiunt boni, sic dicens; Fieri autem bonos existimant hi quidem natura, hi autem consuetudine, hi autem doctrina; & determinans veritatem primae opinionis, sic dicit; Quod quidem igitur naturae, manifestum, quod non in nobis existit, sed per aliquam diuinam causam, vt vere bene fortunatis existit: super quod dicit Auerroes; Quidam hominum putantur esse boni per naturam: & quod de hoc est per naturam, non est a nobis, sed per gratiam quandam diuinam illis, quorum fortuna bona est veraciter. Item Auicenna decimo Metaphysicorum, primo, dicit; Principium omnium vtilitatum est ex cura diuina, & scias quod plus appropinquat vulgus & tenet, & dicit; Verum est, nec refugiunt hoc, nisi qui volunt videri Philosophi, eo quod ignorant causas & occasiones istorum. Et loquens de aduersitatibus, & prosperitatibus, eleemosynis, & peccatis, & similibus, ita dicit; Causa istorum omnium non est hic, sed illinc: Ptincipia autem horum omnium proueniunt ad naturam, voluntatem, vel casum: Naturae vero principium est illic; sed voluntates nostrae sunt postquam non fuerunt; quicquid autem est, postquam non fuit, causam habet; ergo omnis nostra voluntas causam habet; causa autem huius voluntatis non intendit ad infinitum, sed ad aliqua quae accidunt extrinsecus, terrena scilicet vel coelestia; sed terrena perueniunt ad coelestia. Collectio igitur horum omnium prouenit necessario ex necessitate diuinae voluntatis; casus autem sit ex concursu horum omnium. Cum enim resolueris omnia, reducentur ad ea, quorum necessitas solummodo a Deo omnipotente dependet, iudicium autem Dei est prima positio simplex. Hoc etiam innuit Boetius in Expositione primi peri hermenias, vbi prius; vbi distincto triplici animali, scilicet, subiecto naturae, Coelo, ac rationi cum libero voluntatis arbitrio, declaratisque duabus prioribus speciebus: de tertia, ita dicit: Quae nos sumus cuncti diuinae prouidentiae subiecti; ex ipsa quoque Diuorum voluntate pendemus. Itaque nec coelestium necessitas tota subruitur, nec casum disputatio haec de rebus eliminat; per quod innuit, vt videtur, quod in rebus sit casus respectu causarum particularium & inferiorum, non autem respectu diuinae prouidentiae, & voluntatis, quibus in cunctis subijcimur, & a quibus in omnibus dependemus. Quod & quinto de Consolatione Philosophiae, prosa prima, diffusius & expressius manifestat: siquidem, inquit, aliquis euentum temerario motu, nullaque causarum connexione productum esse casum definiat, nihil omnino casum esse confirmo. Ecce quod nihil est simpliciter casuale, quia non praeter intentionem Dei, quod litera sequens ostendit: Quis enim coercente in ordinem cuncta Deo, locus esse vllus temeritati reliquus potest? Et recitata definitione Aristotelis de Casu, & posito exemplo de fodiente humum causa colendi agrum, inueniente thesaurum absconditum, dicit, Fossio humi & absconsio thesauri sunt fortuito causae compendij, id est, Casus, quod ex obuijs sibi, & confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit, neque vel qui aurum obruit, vel qui agrum exercuit, vt capecunia reperiretur intendit. Pater igitur secundum eum, quod nihil dicatur simpliciter casuale. sed tantum respectu alicuius causae particularis, seu respectu inferiorum causarum, quod & verba eius sequentia plenius manifestant, cum dicit; Liquet igitur definire Casum esse inopinatum ex confluentibus causis, in his quae ob aliud geruntur, euentum; Concurrere autem atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili connexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis temporibus locisque disponit, quod & metrum sequens exemplariter manifestat. Haec etiam plane videtur sententia Augustini I. Retract. 1. dicentis, Non mihi placet toties me appellare fortunam, quamuis non aliquam Deam voluerim hoc nomine intelligi, sed fortuitum rerum euentum vel in corporis nostri, vel in externis bonis aut malis; vnde & illa verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet, forte, forsan, forsitan, fortassis, fortasse, fortuitu, quod tamen totum reuocandum est ad diuinam prouidentiam, Hoc etiam ibi non tacui, dicens; Etenim fortasse quae vulgo Fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; Nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cuius ratio & causa secreta, seu in occulto est. Dixi quidem hoc, veruntamen poenitet me sic illic nominasse Fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, vt vbi dici debet, hoc Deus voluit dicere, hoc voluit Fortuna. Idem g3. quaest. 24. Quicquid casu sit, temere fit; quod temere fit, prouidentia non sit: si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non prouidentia vniuersus mundus administratur: Nihil ergo casu sit in mundo. Idem 5. de Ciuit. Dei 9. Nos. eas causas quae dicuntur fortuitae Cvnde & Fortuna nomen accepit) non esse dicimus nullas, sed latentes, easque tribuimus, vel Dei veri, vel quorumlibet spirituum voluntati. Idem super illud Psalmi 9. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, Non in toto corde confitetur Deo, qui de prouidentia eius in aliquo dubitat. Omnes cruciatus qui corporaliter inferuntur, aut exercent conuersos ad Deum, aut vt conuertantur admonent, aut iustae damnationi vltimae praeparant obduratos, & sic omnia ad diuinae prouidentiae regimen referuntur. quae stulti casu, & temere, & nulla diuina administratione fieri putant. Idem quoque super illud Psalmi 148. Ignis, grando, nix, &c. quae faciunt verbum eius; Quare addidit, quae faciunt verbum eius? Multi non volentes contemplari & discernere creaturam locis suis, & ordine suo sub nutu & iussu Dei agentem motus suos, visum est illis, quia superiora omnia Deus gubernat, sed inferiora non curat, non gubernat, non regit, sed casui dimittuntur. Sed non cosentias istis; blasphema enim sunt & execrabilia Deo, quia totum prouidentia Dei sit in terra. Omnibus itaque locis, regionibus, temporalibus, sua quaeque distribuit & ordinat. Longum est commemorare diligentiorem considerationem omnium rerum; quis illam explicat? tamen qui oculos habent, vident visa quae placent & laudantur, non tamen ipsa, sed ipse qui fecit: ita omnia laudabunt; haec ergo quae videntur casibus agitari, faciunt verbum eius, & in omni motu suo seruiunt verbo Dei. Hoc idem apparet per Apostolum ad Eph. 1. di centem; Nos forte vocati sumus; Quid enim est sors nisi fors, fortuna, vel casus? Haec autem fors est diuina electio & voluntas, vt patet ibi per glossam, & per Augustinum super illud Psalmi 30i. In manibus tuis fortes meae, tractatu tertio sic dicentem: Sors dicitur Dei gratia, qua salui facti sumus, quae bene dicitur sors, quia hominis non est electio, sed voluntatis Dei, quia nulla nostra merita inuenit, sed forte voluntatis suae nos ad salutem vocauit, quia voluit, non quia digni fuimus, non ex operibus ne forte quis extollatur: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. Haec quodammodo fors occulta est; voluntas Dei in humano genere fors est; fors veniens de Dei occulta voluntate, apud quem non est iniquitas; Non enim ille personas accipit, sed occulta illius iustitia tibi sors est. Quid etiam magis casuale aut fortuitum quam fors, fortiumque euentus, qui tamem voluntate diuina cognoscitur moderari, sicut euidenter ostendi? vtriusque series testamenti. Quare & Apostoli in locum Iudae Apostatae alterum electuri dantes fortes dixerunt, Tu Domine ostende quem elegeris. Vnde & Parab. 16. Sortes in sinum mittuntur, sed a Domino temperantur. Quapropter & Augustinus super illud Psalmi 30i. vbi prius, sic ait, Non in manibus hominum, sed in manibus tuis, quae sunt istae fortes? quare fortes? Audito nomine fortium non debemus Sortilegos quaerere: Sors enim non aliquid mali est, sed res est in dubitatione humana diuinam indicans voluntatem: Nam & fortes miserunt Apostoli. Istud etiam recitatur in Canone 26. quaestione 2. Sors non est. Amplius autem pro casu & fortuna plenius indagandis, videtur quod vtrumque sumatur actiue & passiue, secundum efficientiam, d secundum effectum; secundum causam, d& secundum causatum, sicut & de Fato superius dicebatur. Actiue secundum efficientiam & causam loquitur de eis Philosophus 2. Phys. definiens vtrumque, quod est Causa secundum accidens, &c. ibi scripta; quod & patet specialiter de Fortuna per hic praemissa. Quod vero casus accipiatur passiue, secundum effectum & causatum, etiam nomen suum indicare videtur: Casus enim apparet significare passiue: Quid enim est casus nisi quod cadit ab alio, sicut effectus a causa? quare & comuniter dicimus, Mirabilis casus accidit, neu contigit tali viro. Quapropter & definitio casus a Boetio recensita, dicit Casum esse inopinatum ex confluentibus causis, in his quae ob aliud geruntur, euentum; Cui & concorditer Augustinus superius recitatus; Nihil, inquit, aliud in rebus casum vocamus, nisi cuius ratio, & causa secreta seu in occulto est. Casus autem actiue secundum efficientiam & causam acceptus potius, vt videtur, casuatio seu casuantia diceretur. Quod etiam fortuna sumatur passiue, & secundum effectum & causatum, videtur similiter ex consueto modo loquendi; Dicimus enim communiter mirabilis fortuna prospera vel aduersa accidit tali viro, volentes dicere quod aliquod enfortunium vel infortunium ipsi acciderit. Vnde & Philos. 1. Ethic. ostendens quod foelicitas non consistit in bonis fortunae, quia ipsa permanens, & nequaquam facile transmutabilis, fortuna autem contrarie; 15o dicit fortunam multoties recirculari circa eosdem, recirculari, inquit, passiue: Et infra 160. loquens de Foelice, cui contingunt prospera vel aduersa; Vt, inquit, vere bonum & sapientem omnes existimamus, fortunas decenter ferre. Quare & Augustinus superius recitatus, dicit quod nomine fortunae noluit intelligere aliquam deam, sed fortuitum rerum euentum. Adhuc autem consideratis superioribus diligenter videtur; quod fortuna actiue secundum efficientiam & causam accepta, posset vlterius subdistingui. Potest enim sumi pro causa quae agit ex proposito ad aliquem certum finem, & causat finem alium non intentum, sicque loquitur Philosophus 2. Phys. de ipsa, & sic tantummodo competit causis inferioribus, Deo autem nequaquam, sicut praehabita monstrauerunt: Potestque accipi pro causa secreta nobisque occulta praeter cognitionem, intentionem, & opinationem nostram, licet non suam, quippiam producente; & sic potest competere causis inferioribus, & similiter superioribus, Angelis atque Deo. Vnde Philos. 2. Phys. 47. Sunt, inquit, quidam quibus videtur esse quaedam causa fortuna, immanifesta autem humano intellectui, tanquam diuinum quoddam ens & felicius. Istam quoque sententiam roborat August. 5. de Ciuit. Dei 9. superius recitatus; quam & specialiter de Deo, & de voluntate diuina testari videntur multa Philosophica, & Theologica praelibata. Verum hic fortassis quisnam mihi obijciet illum Auerrois, qui super 2. Phys. 48. reprobat Auicennam, eo quod 1. Phys. suae 13. posuit aliquid esse & dici casuale quia est casuale respectu vnius causae, licet respectu alterius sit necessarium. Sed istud non obstat, quoniam Auicenna loquitur de casuali secundum quid, non autem simpliciter, quia sic secundum eum nihil est casuale, vt patet per Autoritatem eius: 10. Metaph. suae I1. superius allegatam. Auerroes vero, qui ex more, libenter capit hominem in sermone, arguit contra verba Auicennae, non contra intellectum, probando quod ex illa causa nihil debeat dici simpliciter casuale, sicque concludit tantum verbaliter, nihil vero realiter contra eum. Vnde Parab. 19. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit. Quare & Auicenna potest dicere Auerroi, sicut Affratagoras Socrati quondam dixit, vt idem Auerroes recitat a Themistio super 3. de Coelo comment. 17. Si, inquit, tua contradictio contra me esset secundum intellectum mec intentionis, certe concluderetur mihi; cum autem tu non intelligis intentionem mei sermonis, non reputo mihi concludi. Neutri tamen horum fauendo, sed praehonorando veritatem, videtur mihi quod nihil dicitur absolute nomine casuale secundum commune vsum loquendi Philosophorum, aut vulgi, nisi quod est casuale respectu cuiuscunque causae suae inferioris nobis notae, vel saltem respectu causae principalis nobis notae, non autem quod est casuale, seu praeter intentionem causae instrumentalis & accessoriae qualiscunque. Non enim si quis ex industria occidat hominem gladio, illa occisio dicitur casualis, quae tamen est praeter intentionem gladij, qui tantum intendit descendere & secare, & praeter intentionem aeris, qui intendens principaliter aliud, accessorie forsitan ad hoc agit.
On this page