Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 3
CAP. III. Quod nulla causa inferior potest necessitare voluntatem crea¬ tam ad rationalem & liberum actum suum ad meri¬ tum proprie, vel peccatum.
COnsequenter autem restat ostendere, quod nulla causa inferior, vel secunda, potest necessitate voluntatem creatam ad rationalem & liberum actum suum, ad meritum proprie vel peccatum. Nam secundum primo huius ostensa, creatura rationalis est liberi atbitrij, & naturaliter libera; Imo & ita libera, sicut creatura irrationalis est naturaliter necessaria; seu necessitabilis siue serua. Sed haec est tam necessitabilis & erua naturaliter quod potest necessitari a causa secunda; ero & ipsa tam libera quod non potest necessitari ab aliqua caua secunda: Si enim bestia necessitetur ab aliqua causa secunda, necessitabitur a qualibet fortiori; quare nec ab illa, nec ab aliqua fortiori causa secunda necessitabitur voluntas creata, multo magis nec a debiliori quacunque: Item si voluntas humana posset necessitari per aliquam causam secundam, hoc plurimum videretur per stellas, & virtutes coelestes, quae videntur habere efficaciam maximam in subiecta, etiam in homines, in tantum, vt periti in Astrologia & alijs scientijs indiciarijs in influentia coelesti fundatis videantur frequenter praedicere ipsorum mores & actus. Sed istud non congruit rationi: Stellae namque & virtutes coelestes sunt res materiales & irrationales; Anima autem humana rationalis & immaterialis, sicut Philosophi & Theologi contestantur. quare perfectior & superior naturaliter quam res illae. Constat autem esse contrarium ordini naturali. vt immateriale materiali, rationale irrationali perfectius imperfectiori, & superius inferiori necessario supponatur, & per irrationalem motum eius ordinetur in omnibus & regatur, praesertim in proprio scilicet rationali & libero actu suo. Quis enim nisi forsitan asinus, dixerit asinum debere naturaliter regere hominem, non e contra? aut quis irrationabilior asino dixerit rem inanimatam imperfectiorem asino debere naturaliter hominem regulare? non sic autem, non sic; sed contrarium ordinem naturalem naturaliter experimur, quem & omnes Philos. contestantur, qui & Gen. primo exprimitur euidenter. Nec solum videmus hominem ipsa insensibilia, & irrationalia debere naturaliter regulare, verum inter ipsos homines sapientem insipientem, & magis sapientem minus sapientem ordine congruo regulare debere. Quare & dicit Philo. 1. Met. principalior est subseruiente magis esse sapientiam? Non enim ordinari oportet sapientem, sed ordinare, neque hunc ab altero, sed ab hoc minus sapienten suaderi. Et 6. Eth. 6. dicit, quod sapientia est quemadmodum caput habens scientiam // honorabilissimorim, & I. polit. 1. Principans inquit, & subiectum natura propter salutem. Quod enim potest, mente praevidere principans natura & dominans natura, quod & consequenter 2. & 3. 6. manifestat; & infra 3. 9. Qui intellectum iubet principari, videtur iubere principari Deum, & leges: qui autem hominem iubet, apponit & bestia: qui &5 Eth. II. Non si minus inquit principari hominem, sed rationem. In secreto quoque secretorum partis 3. 5. Dicitur quod inuentu est scriptum in vno lapide lingua Chaldaea, Rex & Intellectus sunt fratres. Quare & sapientissimus Regum terrae, lntelligens, inquit, gubernacula possidebit. Parab. 1. & Augustinus, 1. de libero arbitrio 16. Irrationabilibus, inquit, animae motibus cum ratio dominatur ordinatus homo dicendus est. Neque enim ordo rectus, aut ordo appellandus omnino est, vbi deterioribus meliora subijciuntur. Ratio ista ergo vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus regit, id dominatur in homine, cui dominatio aeterna lege debetur. Et infra 19. ostenso quod nullus animus vitiosus animum virtuosum valeat superare subiungit, iam corpore omni qualemlibet animum meliorem, potentioremque esse non te arbitror negaturum: Nemo id negat qui quod facile est, videt, aut substantiam viuentem non viuenti, aut eam quae vitam dat, ei quae accipit, esse praeferendam: Multo minus ergo corpus, qualecunque id sit, animum virtute praedictum vincit. Finget forsitan aliquis respondendo corpora caelestia esse animata & perfectiora hominibus animatis; quare & satis congruere ordini naturali, quod ipsa hominibus dominetur. Verum si sint animata, vel anima materiali & extensa, vel im¬ materiali & indiuisibili; si materiali illa necessario est irrationalis, & imperfecti¬ A or anima hominis immateriali & rationali, sicut plurima Philosophia testatur, quare & ipsa imperfectiora hominibus. Talis insuper anima in sphaera coelesti vel stella Philosophice reprobatur. Si autem dicatur animata anima rationali puta intelligentia, adhuc non vitat: Non enim // agunt in inferiora & homines per animam illam immediate, cum ipsa sit tantum in coelo; sed tantum per aliquam virtutem materialem & irrationalem defluentem ab eis in medium & in homines animasque humanas, puta per lumen, vel motum. Ipsamet quoque intelligentia, etsi esset immediate applicata ad animam hominis, non posset eam necessitare ad velle, quia nec per suam solam substantiam, neque per aliquem suum actum: Non per solam suam substantiam, cum ipsa per se sit indifferens ad causandum velle, & nolle, & vnum velle & aliud: Nec per aliquem suum actum, cum quilibet actus eius sit accidens, quare & imperfectior, inferior, & impotentior naturaliter anima hominis. Vna etiam intelligentia non potest necessitare aliam ad volendum, quare nec hominem. Si etiam coelum per huiusmodi animam posset necessitare hominem ad bonum; ita & ad malum: Multi namque per quasdam stellas tam fortiter inclinantur ad malum, sicut alij per alias inclinantur ad bonum, sicque sancti Angeli cum nulli alij sint in coelo impellerent homines ad peccatum. Quare & Augustinus 3. de libero arbitrio 19. probat, & tenet. quod neque libido, nec animus vitiosus, nec corpus, nec animus vel mens habens virtutem potest aliam mentem virtuosam ab arce virtutis deijcere, & libidini subiugare; & subdit, Quare illud restat vt respondeas; si potes, vtrum tibi videatur rationabili & sapienti mente quicquam esse praestantius. Nihil praeter Deum arbitror; & mea ista sententia est. Item tunc Angeli essent animae; Coelum quoque posset, seu potuisset mereri, & peccare, saluari atque damnari, beatificari, & miserum fieri, quare & esset proximus noster, & sicut proximus ab hominibus diligendum. Sed haec esse deliramenta & phantasmata vana quis Philosophorum, aut Theologorum, vulgariumue ignoret? Quare & Stephanus Parisiensis, Episcopus damnauit articulum affirmantem, "quod corpora coelestia mouentur a principio intrinseco quod est Anima, & quod mouentur per animam & per virtutem appetitiuam, sicut animal"; & alium astruentem quod anima coeli est intelligentia; & orbes coelestes non sunt instrumenta intelligentiarum sed organa, sicut auris, & oculus est instrumentum virtutis sensitiuae; & alium asserentem, quod natura quae est principium motus in corporibus coelestibus est intelligentia mouens; error, inquiens, si intelligitur de natura intrinseca; quae est actus vel forma. Item experientia docet contrarium: Capta namque conceptione, vel natiuitate alicuius optima vel pessima quoad mores, potest per parentes, per amicos per seipsum contrarie educari, & in contrarijs moribus confirmati; sicut posset, qui vellet, faciliter experiri, multique Astrologi multipliciter sunt experti. Vnde Pater Philosophorum Hermes de Coelo & mundo 9. agens de potestate Planetarum super hominem a tempore conceptus vsque ad tempus partus, & ab illo vsque ad tempus mortis, sic ait: Haec potestas naturalis apta a primordio format & operatur, & naturam humanam non lege coactionis sed amicitiae moderatur. Natura enim humana ex ipsa superiorum potestate nec talis, nec talis efficitur, sed aptitudinem naturalem & solam fortitur, vnde postmodum natura vel vita qualitates vel actus tales vel tales potentius suscipit. Quare & dicit Ptolomaeus in centilogio verbo primo: Haec indicia, quae tibi trado, sunt inter necessarium & possibile, hoc est apud eum qui rerum naturas, & stellarum opus considerat, & verbo 5. Astrologus optimus multum malum prohibere poterit, quod secundum stellas venturum est, cum eius naturam praesciuerit, & verbo 95. Fere semper accidit, vt id quod ascendit in omni facie harum figurarum, simile sit operi eius: Facies figuratum singularum, id est, signorum singulorum sunt tres secundum totidem denarios graduum distributae. Super quod Haly in commento sic ait, Figurae quae ascendunt cum faciebus scriptae sunt in Dazange, // nec non & Indi commendant eas, & alijs indicijs praeferunt. Ego quippe vidi quosdam qui indicabant per illas in his quae accidunt, & noui etiam quendam, cuius natiuitatis Ascendens fuit prima facies Arietis, & plures signatores eius in terminis Saturni: Erantque indumenta eius splendida & munda, bene redolentia & ipse splendide viuebat, Accidit autem quod vna die dum sederem cum eo; erat enim mihi familiaris, dixi ei; Haec quidem indumenta signatoribus tuis sunt contraria; & ille ait, Quicquid vides, ego facio propter oculos hominum; & si denudarem tibi desiderium meum, addisceres quod valde nitor contra voluntatem animi mei, & quod sum in maximo labore: Et ego dixi ei, Nullum est dedecus id operati, quod eius natura exquirat, sed tunc est maximum dedecus, cum mala consuetudo naturam superat, & ipse mihi dixit, Nil ego ago quod meo sedeat animo //munt qui¬ dem appeto vt amplecterer nigram aliquam vel aliquem nigrum cum qua forem inuolutus in guadagna alba de pilis hircinis texta, & vt iacerem cum eo per noctem: scit tamen Deus semper abhorrui coitum virilem; & licet hoc appetam, nolo tamen reuelare voluntatem animi mei propter milites meos, & homines circumstantes; & hoc probat viam indiciorum, quia in prima facie Arietis ascendunt quaedam, quorum vnum est vir niger inuolutus guadagna alba. Item omnes Doctores Catholici reprobant fatum stellicum seu stellarum, praesertim si necessitatem importet, sicut vicesimum octauum primi aliqualiter reci tauit. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit articulum affirmantem, "quod voluntas nostra subiacet potestati corporum supracoelestium", & alium asserentem "quod voluntas & intellectus non mouentur in actu per se, sed per causam sempiternam, scilicet per corpora coelestia"; & alium astruentem, "quod orbis est causa voluntatis Medici vt sanet", & alios similes istis multos. Amplius autem si voluntas humana posset necessitati ad liberum actum suum per aliquam causam secundam, videretur quod per vehementem tempe tationem, hoc posset: sed quantacunque sit tentatio, tanta posset esse incitatio per stellas, & virtutes coelestes, cum sit certissimum quod multum incitant homines & inclinant, & incitatio nulla per stellas potest necessitare voluntatem humanam, sicut superius est ostensum. Item quantum aliqua temptatio excitat, tantum potest & aliqua dispositio in corpore, ex stellis & complexione resultans: sed istud conuincitur esse falsum per experientiam ab Haly superius recitatam; potest quoque conuinci per experientiam de Hypocrate in secreto secretorum 4. partis 1. ab Aristotele recitatam, vbi sic scribit: Discipuli Hypocratis sapientis depinxerunt formam eius in Pergameno, & portauerunt eam Philimoni dicentes; con sidera hanc figuram, & indica nobis qualitatem complexionis eius; qui respiciens compositionem & dispositionem figurae comparauit partes eius dicens: Iste homo luxuriosus est, deceptor, amans coitum; ob quam rem voluerunt eum interficere, dicentes; Ostulte, haec est figura dignioris & melioris hominis qui sit in hoc mundo. Philimon autem pacificauit eos, & correxit dicens, haec est figura sapientis equidem, sed haec quae quaesiuistis de mea scientia, ostendi vobis, & quid inde sentio secundum ipsam. Quando ergo peruenerunt ad Hypocratem, dixerunt ei quid fecerunt, & quid respondit eis Philimon & indicium, quibus dixit Hypocrates, certe verum dixit Philimon, non praetermisit vnam literam, Veruntamen ex quo ego respexi & consideraui haec turpia esse & reprobanda, constitui animam meam regere supra ipsa; & retraxi eam ab ijs, & triumphaui super retentione concupiscentiae meae. Haec est itaque laus & sapientia Hypocratis; quia Philosophia nihil aliud est quam abstinentia, & victoria concupiscibilium. Quare & Aristoteles in libro Ethic, quasi per totum, Plato, Socrates, Seneca, & omnes Morales Philosophi in Philosophia sua Morali frequenter ostendunt, frequentiusque supponunt, bene operari & male, virtutes & vitia esse in hominis libera potestate; quod & Autor humanae naturae in institutione ipsius euidenter expressit. Quando namque Cain iratus fuerat vehementer in fratrem suum Abel, Dominus dixit ei, Quare iratus es, & cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies? sin autem male statim peccatum in foribus aderit: sub te erit appetitus eius & tu dominaberis illius. Quare & Augustinus I. de libero arbitrio 18. Iam, inquit, & regnum humanae mentis, humanam esse sapientiam, & eam posse etiam non regnare compertum est; & sequitur 19. Putasne ista mente cui regnum // in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? Ego enim nullo pacto puto: nec enim esset ordinatissimum vt impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror esse, vt plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte iusteque dominatur. August. quoque de lib. arbit. 5. probat diffuse nullam tentationem posse vincere voluntatem: vnde sic ait; Quis potest dicere voluntatem non esse liberam ad seruandam rectitudinem, & liberam a tentatione & a peccato? Si nulla tentatio potest illam nisi volentem auertere a rectitudine ad peccatum, id est, ad volendum quod non debet? Cum ergo mentitur, non aliena mentitur potestate, sed sua. Nonne vides ex dictis cosequi quod nulla tentatio potest vincere rectam //voluntatem. Nam si potest habet potestatem vincendi, & sua potestate vincit; sed hoc esse non potest, quoniam voluntas non nisi sua potestate vincitur; quare nullatenus potest tentatio vincere recta voluntatem. Et cum dicitur, improprie dicitur: non enim aliud intelligitur quam quod voluntas potest se subijcere tentationi. Et infra 7. Intellige, inquit, voluntatem insuperabilem & nulla alia vi superabilem fortitudinem habere. Vides igitur quod cum homo habitam rectitudinem voluntatis aliqua ingruente tentatione deserit, nulla vi aliena abstrahitur, sed ipsa se conuertit. Si quis forsitan cogitet similiter esse de bestijs, ecce dissimilitudinem magnam valde. Bestiae namque naturali necessitate appetitum sequuntur delectabilia prosequendo, & tristia fugiendo; homo autem nulli necessitati subijcitur naturali. Quare & Anselmus de libero arbitrio; dyalogizando sic scribit: /Quomodo non est libera voluntas, quam aliena potestas sine suo assensu subijcere non potest? Nonne simili ratione possumus dicere voluntatem equi esse liberam, quae non appetitui carnis seruit nisi volens? N. Non hic est similiter. In aequo namque non ipsa voluntas se subijcit, sed naturaliter subiecta semper necessitate appetitui carnis seruit: In homine vero quamdiu ipsa voluntas recta est, nec seruit, nec subiecta est cui non debet, nec ab ipsa rectitudine vlla vi aliena auertitur, nisi ipsa, cui non debet volens consentiat; quem consensum non naturaliter, nec ex necessitate sicut equus, sed ex se aperte videtur habere. Amplius autem duplex est temptatio, per tristia, per delectabila; per aduersa, per prospera; & vniuersaliter per mali timorem, & boni amorem: Harum autem prima fortior est & maior; Quilibet enim naturaliter plus horret & refugit triste malum, quam bonum delectabile concupiscat, sicut tam in nobis, quam in bestijs experimur: Naturaliter enim magis videmur amare bonum quod habemus, & timemus per triste malum auferri, quam desideremns bonum I non habitum, nondum nostrum. Quilibet namque naturaliter magis amat seipsum, & sua, quam appetat, vel amet non sua, cum non appetat aut amet naturaliter alia nisi propter seipsum, sicut patet 39. primi. Quare & Philosophus 3. Ethic. 18. Difficilius, inquit, est tristia sustinere, quam a delectabilibus abstinere. Cui & concorditer Augustinus 83 Quaestionum 36. Nemo est inquit, qui non magis dolorem fugiat, quam appetat voluptatem. Videmus enim quasdam immanissimas bestias ideo maxime voluptatibus absterreri, dolorum metu: Est ergo temptatio per tristia fortior alia, & haec humanam non potest V subigere voluntatem, quare nec illa. Quod autem haec non possit humanam vincere voluntatem euidenter apparet, quia fortissima temptatio huius speciei non potest voluntatem humanam subijcere, quare nulla. Fortissima namque temptatio per tristia, est per mortem, praesertim per mortem tristissimam dicente Philosopho 3. Ethic. 14. quod fortis est circa terribilia maxima? Nullus enim magis sustinet pericula; terribilissimum autem mors. Sed haec humanam non superat voluntatem: Quot enim fideles, haeretici, & infideles potius elegerunt & voluntarie sustinuerunt mortem durissimam, quam pfessionem, voluntatem, operaue mutarent, sicut historiae plurimae contestantur? Quot etiam Gentiles Philosophi viuendo moraliter, & secundum regulam honestatis temptationes fortissimas superatunt, & appetitus belligeros rationis imperio subiugarunt, sicut historiae de vitis eorum conscriptae lucide manifestant? Amplius autem si aliqua causa secunda posset humanam subijcere voluntatem, hoc de diabolo plurimum videretur, cuius est permagna potestas, de qua Iob. 4I. Non est super terram potestas, quae comparetur ei, sed ipse non potest voluntatem hominis superare, sicut praecedentia manifestant, testaturque August. 1. de libero arbitrio 19. superius allegatus. Nec etiam potest per essentiam suam solam voluntatem hominis superare, sicut de bonis Angelis superius monstrabatur; nec per aliquem actum suum; quia ille actus esset aliqua temptatio; sed nulla temptatio potest humanam vincere voluntatem; sicut iam proximo est ostensum. Quanta etiam mala faceret spiritus ille malus in mundo, si haberet dominium super hominum voluntates? Quot etiam viri & foeminae eius temptationibus inuectissime restiterunt, tam inter fideles, quam etiam infideles? Potest tamen rationabiliter obijci contra dicta. Obiectum namque delectabile, siue triste est alicuius virtutis in mouendo voluntatem humanam ad volendum vel nolendum, & ipsa voluntas est virtutis tantum finitae in resistendo sicut in essendo, vel ergo minoris; aequalis, vel maioris; si minoris, necessario superatur; si aequalis vel maioris, augeatur obiectum donee sit maioris potentiae in mouendo quam voluntas humana in resistendo, vel capiatur /l aliud obiectum tanto potentius voluntate humana, quanto ipsa est potentior primo obiecto, & ab illo necessitabitur ad volendum vel ad nolendum. Voluntas quoque humana resistendo illecebrae patitur difficultatem, sicut nimis certe saepius experimur, sicuti etiam Philosophi & Theologi contestantur: Dicit enim Philosophus secundo Ethicorum 3. Difficilius esse voluptati pugnare, quam irae; circa difficilius autem semper ars sit & virtus. Et ter¬ p tio Ethicorum //secundo, Est inquit, difficile quandoque iudicare quale pro quali eligendum, & quid pro quo sustinendum; adhuc autem difficilius immorari // cognitis; vt enim multum est, quae quidem expectantur tristia, quae autem coguntur, turpia. Et infra // 18. Difficilius est tristia sustinere, quam a delectabilibus abstinere. Et Anselmus de libero arbitrio 5. dicit, quod difficile est non mentiri propter mortem vitandam, Et 6. dicit quod difficile est nobis seruare rectitudinem voluntatis, cum temptationibus consentimus, quod etiam tam ipse. quam alij saepius attestantur. Quare & morales Philosophi, & Theologi ac Canonistae tenent. concorditer, quod quantitas temptationis maior vel minor minuit, vel augmentat, alleuat vel aggrauat culpam consentientis, & poenam. Cum ergo voluntas humana resistendo illecebrae difficultatem aliquam patiatur, & sit tamen finitae potentiae sicut & essentiae, tam fortis potest esse illecebra, & tantam difficultatem causare, quod voluntas humana illam non valeat superare, sed necessario ei // cedet. Item obiectum delectabile & triste irresistibiliter su perat voluntates paruulorum, morionum, furiosorum, & perfecte forsitan ebriorum; sed voluntas adultorum bene disposita non est infinite potentior essentialiter nec accidentaliter voluntatibus praedictorum; potest ergo ab obiecto aliquo superari. Constat quoque voluntatem saeui & voluntatem furiosi vel alterius similis esse essentialiter & naturaliter equipotentes? Illa quoque passio in corpore furiosi cum obiecto extrinseco est finitae potentiae ad mouendum. Si ergo tentatio vel obiectum quodcunque tam potens sanam sani moueat voluntatem, ipsam necessario superabit propter aequalitatem proportionis hinc inde. Item bestiae necessitantur ab obiectis, & homo non est infinite fortior bestia, potest ergo & ipse ab aliquo obiecto necessitari similiter ad volendum. Item beatitudo finalis est aliqua creatura, & ipsa necessitat voluntatem beati ad beatificum actum suum, & ad non peccandum: Ipsa enim ratio beatitudinis perfecte conuincit; tenentque omnes Doctores concorditer quod beatus perfecte & finaliter confirmatus non potest miser fieri aut peccare. Item aliqua fortis tentatio potest superare tentatum, & facit quandoque sicut multi se dicunt esse expertos. Vnde Philosophus 7. Eth. 7. Non, inouit, si quis a fortibus, & superexcellentibus delectationi bus vincitur vel tristitijs, ad mirabile, sed condonabile, si contratendens quemadmodum continere tentantes risum repente effundunt. Quod bene videtur expressisse Apostolus, 1. ad Cor. 10. Fidelis inquiens Deus est, qui non patietur vos tentari supra // illud quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam prouentum, vt possitis sustinere. Quare & Anselmus de li bero arbitrio, 6. in persona discipuli; Non possum inquit, dissimulare quandam impotenti am esse in voluntate, quam fere omnes experimur; cum tentationis violentia superamur. Monetque August. de vera & falsa poenitentia 14. quod poenitens consideret quanta virtus fuerit impugnatione. Sunt qui non solum non vincuntur, sed vltro peccato se offerunt, nec expetant tentationem sed praeueniunt voluptatem. Haec quoque autoritas Augustini allegatur de poenitentia, Dist. 5. Consideret & 4. Sent. Petri, Dist. 16. Gregorius quoque 2. Moral. 8. super illud Iob I. Ecce vniuersa quae habet in manum tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam. Consideranda est, inquit, in verbis Domini dispensatio sanctae pietatis: quomodo hostem nostrum permittit, & retinet, relaxat & refraenat; alia ad tentandum dat, sed ab alijs religat; vniuersa quae habet, in manum tua sunt; tantum in eum ne extendes manum tuam; substantiam perdit, sed tamen corpus protegit, quod quidem postmodum tentatori traditurus est. Sed tamen non simul ad omnia relaxat hostem, ne vndique feriens frangat eum: Mala enim cum multa electis eueniant, mira conditoris gratia ex tempore dispensantur, vt que coaceruata perimerent, possint diuisa tolerari. Hinc Paulus ait, Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, vt possitis sustinere. Hinc Dauid ait; Proba me Domine & tenta me, ac si aperte dicat, prius vires inspice, & tunc vt ferre valeo, tentari me permitte. Qui & 3. Mor. 2. super illud Iob. 2. Ecce in manum tua est, verumtamen animam illius serua; Ecce, inquit iterum permissionem verberis, comitatur custodia protectionis, & electum suum diuina dispensatio custodiendo deserit, & deserendo custodit; alia // primus prodit, alia protegit: Si enim totum Iob desereret in manu tanti aduersarij, homo quid esset? In ipsa ergo iustitia permissionis, permiscetur quaedam libra pietatis, quatenus in vno eodemque certamine & seruus humilis expressione proficiat, & hostis superbiens ex permissione succumbat. Qui etiam 34. Mor. 16. super illud Iob. 4I. Non est super terram potestas quae comparetur ei, sic ait, potestas eius super terram cunctis eminentior perhibetur, quia etsi actionis suae merito infra homines cecidit, omne tamen hominum genus naturae Angelicae conditione transcendit: Quamuis enim internae faelicitatis beatitudinem perdidit, naturae suae tamen magnitudinem non amisit, cuius adhuc viribus humana omnia superat, licet sanctis hominibus meritorum suorum deiectione subiaceat. Aliquis etiam timore vnius magni mali, puta mortis imminentis, nisi forsitan mentiatur, eijciat thesaurum aut merces in mare, aut aliquid huiusmodi faciat; compellitur necessario sic facere in hoc casu: Vnde Dan. 14. recitato quomodo Babysonij congregati aduersus Regem dixerunt; Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, & domum tuam, subiungitur; Vidit ergo Rex quod irruerent in eum vehementer, & necessitate compulsus tradidit eis Danielem. Quare & iura Ciuilia, & Canonica sanciunt multis locis, quod quae vi metusue causa fiunt, nulla debeant firmitate subsistere, sed in irritum reuocari. Quamobrem & Philosophus 3. Eth. 2. dicit, quod in aliquibus coactis sit venia, quando propter haec, operatur aliquis quae non oportet, quae humanam naturam excedunt, & nullus vtique sustineret. Ad haec autem, si voluntas esset tam libera, possibile esset eam scienter bonum non velle. & malum velle, eligere, facereque scienter, quod videtur contra Philosophum 3. Eth. 3. sic dicentem; Ignorat quidem omnis malus, quae oportet operati, & a quibus fugiendum, & propter tale peccatum iniusti & vniuersaliter mali fiunt. Qui & 7. Eth. 2. allegat a Socrate, nullum existimantem operari praeter optimum, sed propter ignorantiam. Qui & infra 3. distinguens de scire, scilicet in vsu seu actu, & in habitu; & in vniuersali, & in parte seu particulari, dicit quod sciens in actu, seu in vsu & in particulari, non potest agere quae non oportet. Et infra eodem, Cum, inquit, vna fiat ex ipsis, necessarium conclusum; vbi quidem sscilicet in speculatiuis) oportet dicere animam, in factiuis autem operari confestim; puta si omne dulce gustare oportet, hoc autem dulce, vt vinum, aut aliquod singularium; necessarium potentem, & non prohibitum simul hoc operati. Qui etiam de causa motus Animalium, qui est duodecimus de Animalibus secundum nouam transtationem, diffusiori processu idem ostendit. Item indicia Astrologorum & similium Physionognomicorum & similium de moribus actubusque humanis, sunt vera & certa: Mores ergo &s actus humani stellas & complexionem necessario consequuntur.
Pro primo autem istorum, soluendo; secundum Philosophos Naturales & Medicos, est sciendum quod delectatio cuiuscunque virtutis seu potentiae perceptiuae causatur ex conuenientia, & certa proportione, seu habitudine naturali obiecti delectabilis creati cum potentia delectante: cuiuscunque autem rei delectabilis creatae ad quamcunque potentiam natam delectari in illa, est aliqua maxima conuenientia, & aliqua proportio seu habitudo conuenientissima naturalis, puta A delectabilis ad Bpotentiam liberam, Cconuenientissima habitudo: A vero delectabili sub Cgradum, potest B resistere, & // esse maioris virtutis in resistendo, quam illud in mouendo, sicut praecedentia manifestant. Quare A quantumlibet augmentato potest Bresistere facilius tunc quam prs. Licet enim A sit delectabilius absolute, & fortius tunc quam p magis motiuum, non tamen respectu B, sed tunc minus delectabiliter vel forsitan indelectabiliter seu tristabiliter eam mouet propter dissolutionem illius proportionis conuentissimae praecedentis. Huius autem rei exemplum conueniens est in visibili, & in visu: Certum est enim visum videre lucem, & hoc optime ac delectabilissime in proportione ac conuenientia quadam certa, vltra quam vel citra si lux intendatur, vel remitratur, non ita bene videbitur, nec tantam delectationem causabit, sed fortassis tristitiam, quod & patet similiter in alijs sensibus & sensatis. Quare & euidenter apparet, quod tales argutiae sunt fallaces; hoc delectabile tantum mouet hunc hominem; ergo duplum in duplo plus, seu fortius, & quadruplum in quadruplo, & sic deinceps, propter causam praedictam. Patet quoque in simili, quod forma arguendi non tenet, sicut nec // haec, sphaera luminosa maior tenebrosa illuminat incidenter medietatem ipsius & aliquam partem vltra, ergo sphaera luminosa in duplo maior priore, in duplo magis illuminat tenebrosum, vel vltra // medietatem tenebrosae partem duplam respectu prioris, & quadrupla quadruplam; & ita deinceps; sic enim aliqua sphaera luminosa finita aliam tenebrosam illuminaret secundum totam superficiem incidenter; quod qui vel atrium exterius Perspectiuae paululum introspexit, videt clarissime falsum esse, & impossibile manifestum. Simile est de oculo vidente sphaeram maiorem oculo secundum aliquam sui partem in distantia certa data, quia in maiori distantia maius, scilicet maiorem partem videt de illa, & in maiori distantia semper maius, non tamen proportionaliter semper maius; tunc enim in aliqua distantia certa data videret hemisphaerij eius totum, & in vlteriori distantia adhuc vltra, & ita in distantia aliqua totam superficiem talis sphaerae, quae qui de perspectiua modicum quid perspexerit, perspicit impossibilia magna esse. Imo & patet clarissime, quod agutia talis fallit. Hoc delectabile tantum allicit, & mouet hunc hominem, ergo magis delectabile magis eum allicit atque mouet. Si enim delectabile datum ponatur in proportione conuenientissima ad mouendum hunc hominem, & per intentionem delectabilis soluatur proportio, minus delectabiliter ipsum mouet, vel tunc forsitan indelectabiliter, immo & tristabiliter eum mouet. Ex quibus etiam patet similiter quod in hac proportione conuenientissima est difficultas maxima resistendi, quare & si per augmentum delectabilis soluatur proportio, minuitur difficultas. De tristabili autem sicut de delectabili idem sentiendum. Patet ergo quod nullum delectabile tristabileue creatum potest necessitare hominem ad volendum vel ad nolendum, praesertim quamdiu liberum arbitrium manet sanum. Obiicitur forsitan contra dicta. Sit enim A gradus delectabilissimus, B potentiae praeceptiuae, & A sit in aliqua specie naturali quae sit C. Erit Cspecies maxime delectabilis tali potentiae, in tantum quod nulla species magis delectabilis tali potentiae posset esse etiam per omnipotentiam Dei magnam. Ad istud autem iuxta // priora dicendum videtur, quod sicut inter omnes gra¬ dus possibiles vnius speciei, est aliquis gradus maxime delectabilis Bpotentiae assignatae,. quia maxime proportionatus & conueniens in habitudine naturali; sic & aliqua species inter omnes species possibiles, propter similem rationem: neque istud repugnat omnipotentiae Dei magnae, sicut nec ei repugnat, quod A posito aequali, vel simili B perfecte, non potest ei quicquam aequalius aut similius fabricare. Adhuc autem potest & probabiliter obijci isto modo, Viator potest proficere in merito & in gratia, in peccato, & in malitia vltra quemcunque terminum assignatum. In quo namque instanti vitae praesentis, in qua aetate, aut in quo termino figes metam; quod & maxime apparebit, si vita praesens viatoris per eius potentiam, qui vitae & mortis habet imperium, quantum volueris prolongetur, etiam vltra terminum naturalem, sicut de Enoch & Elia creditur factum esse: alioquin etiam rediret haeresis Begardorum, Extra de haereticis. Ad nostrum damnata: quae dixit quod homo in vita praesenti tantum & talem perfectionis gradum potest acquirere quod reddetur penitus impeccabilis, & amplius in gratia proficere non valebit: Nam vt dicunt, si quis semper posset proficere potest aliquis Christo perfectior inueniri. Et si homo possit proficere in merito & peccato, in gratia & in malitia vltra terminum quemlibet assignatum, potest & in praemio & in poena, in delectatione & afflictione, in laetitia & in tristitia consequenter, cum Deus vnicuique secundum opera sua reddet. Adhuc autem creatura rationalis quaecunque est capacitatis simpliciter infinitae, & capax gratiae quantaecunque. Ex quo namque haec creatura est gratiae tantae capax, est & cuiuscunque maioris; cum maior quaecunque sit subtilior, perfectior & conuenientior in natura, nec maior gratia locum aut situm maiorem requirat, cur etiam non posset Deus omnipotens gratiam maximam quam creauit in aliqua creatura rationali permagna, in aliqua minori creasse, & in asino, vel in ligno? si insuper anima ista parua non sit capax gratiae huius magnae, Deus omnipotens totius Autor naturae potest eam augere vt fiat capax illius: Quodlibet enim finitum potest Deus omnipotens quantumlibet augmentare, & si anima quaelibet sit capax gratiae quantaecunque, est & consequenter gloriae quantaecunque, quare & delectationis quantaelibet in praesenti. Amplius autem quaelibet anima rationalis & quilibet homo videtur habere in vita praesenti bonitatem quodammodo infinitam intensiue, & etiam extensiue, videlicet numerose; innocentiam scilicet, libertatem & immunitatem a peccato quantolibet intensiue, & peccatis quantislibet & quotlibet numerose, etiam infinitis, quorum nullum commisit, & quorum quodlibet, aut quae omnia potuit commisisse, aut posset committere in futuro, praesertim si status vitae praesentis quantumlibet prolongetur etiam in aeternum. Est ergo anima rationalis quaecunque capax bonitatis vel innocentiae infinitae simpliciter; quare & delectationis & gloriae simili ratione, Anima namque rationalis sincera quae immaculato calle transit ad coelum, debet rationabiliter delectari, super vna innocentia sua, puritate, & libertate huiusmodi inuiolata finaliter custodita, & super duabus magis, & hoc in duplo: cur enim amplius de hac quam de illa, maxime si ponantur aequales? Imo plus quam in duplo, si secunda sit maior quam prima, & correspondenter de tribus & de quatuor, ac deinceps, quare & de infinitis simpliciter infinite. Imo & quaecunque talis innocentia, libertas, & immunitas a peccato quocunque videtur bonitatis & eligibilitatis simpliciter infinitae. Est enim eligibilitatis maioris quantiscunque bonis alijs naturae, fortunae, gratiae, seu gloriae positiuis, vel etiam priuatiuis, cuiusmodi sunt priuationes malorum, etiam infinitis & infinities infinitis, quorum non electio repussio, seu contemptus non includit peccatum, sicut ex tricesima parte Corollarij primi claret, quapropter, & delectationis correspondenter; proportionaliterque maioris: Quid enim magis delectat quemcunque nisi illud quod magis desiderat, & affectat? Vnde Philosophus I. Ethic. 13. Vnicuique est delectabile ad quod dicitur amicus talium, vt puta equus quidem amanti equum, spectaculum autem amanti spectaculum: eodem autem modo & iusta amanti iustum, & ideo quae secundum virtutem amanti virtutem, quod & descriptio deliaca contestatur, definiens delectabilissimum quo quis optat frui. Quare & Sapiens; Desiderium si compleatur, delectat animam, Parab. decimo tertio: Propterea quicquid est finitae capacitatis potest satiari plenatie aliquo bono finito; sed anima rationalis non sic potest: Quocunque namque bono habito, aut quotcunque & quantiscunque bonis habitis citra Deum simpliciter infinitum nequaquam finaliter quietatur, sed semper maius bonum; & maius, & Deum maximum bonum possibile spretis alijs concupiscit; imo & si Deus esset bonitatis finitae tantummodo non satiaretur illo plenarie, sed appeteret meliorem. Adhuc autem & omnis beatus in patria habebit claram scientiam omnium & distinctam; Alioquin posset falli, quod beatitudini perfectae repugnare videtur, quod & potest multis Catholicis testimonijs confirmari. Ha¬ bebit ergo omnis beatus in patria scientiam infinitam, quare & nunc omnis viator beatificandus, & vniuersaliter omnis homo est capax scientiae infinitae, & capacitatis simpliciter infinitae. Amplius autem specialiter Anima CEristi est finitae entitatis sicut apparet ex 40. parte Corollarij primi, & 39. primi, & ipsa est & fuit capacitatis infinitae simpliciter, scientiae, gratiae, & gloriae: quare & quaelibet alia. Ipsa enim habet, & semper habuit claram scientiam omnium: Dicit enim Lucas quod ipse puer sapientia plenus erat. Luc. 2. & Iohan. 3. non ad mensuram dat Deus spiritum, & cui alij nisi Christo? quod & Doctores glossantes testantur: quod & Anselmus, 2. Cur Deus homo 13. per rationes, & Petrus 3. Sentent, distinct13. & 14. per Autoritates ostendunt. Habuit ergo Christus, & habet secundum animam sapientiam, & scientiam infinitam, quare & gratiam & gloriam consequenter. Alioquin videretur quod Deus posset eum plenius praemiare & beatificare perfectius, & per amplius quam sit modo. Dicitque Petrus 3. Sentent. distinct. 13. Christum, secundum Iohannem, tantum a conceptione accepisse sapientiae & gratiae plenitudinem, vt Deus ei plenius conferre non potuerit. Ad haec autem sub correctione maiorum, potest non improbabiliter responderi, distinctionibus aliquibus praelibatis. Beatitudo quidem & gloria potest sumi pro beatitudine & gloria increata, atque creata. Prima est Deus, qua ipsemet, & beati beatificantur & glorificantur licet dispariter, ipsomet testante, Ego protector tuus sum & merces tua magna nimis, Gen. 15. Quare & Ecclesiae tota rogat, Tu esto nostrum gaudium, qui es futurus praemium, quod & suadent praemissa in Cotollario primi, primi. Beatitudo, & gloria creata est, aliquod bonum creatum simplex vel congregatum ex multis, a prima beatitudine & gloria deriuatum, videlicet a Deo creatum. Gratia etiam seu charitas potest sumi similiter bino modo, pro increata scilicet & creata, sicut 42. primi plenius declaratur. Proficere quoque in merito habet duplicem intellectum; vnum, quantum ad vim virtutemve meriti, ita videlicet quod proficiens fiat melior intensiue; alterum quantum ad numerum meritorum. Et haec est distinctio Petri 3. Sentent. distinct. 18. de merito capitis nostri Christi. Loquendo igitur de beatitudine, gloria, seu gratia increata; est creatura rationalis capax quodammodo beatitudinis, gloriae, & gratiae infinitae. Dei videlicet, qui est beat itudo, gloria, & gratia infinita, modo tamen finito, & dispari in diuersis, nec sic procedit obiectio contra dicta. Loquendo autem de beatitudine, gloria, gratiaue creata, dicendum videtur iuxta praemissa; quod considerata mensura & graduentitatis cuiuscunque substantiae rationalis creatae, est aliqua species gloriae, & gratiae, naturalissime, conuenientissime, & proportionalissime correspondens, & illius speciei aliquis certus gradus, & cur, sicut supra. Ad illud autem quod obijcitur de viatore, quod potest proficere in merito, & in gratia vltra quemlibet terminum assignatum, quantum ad profectum in gratia; praemissa respondent. Et similiter quantum ad capacitatem gratiae de qua fiebat posterius argumentum. Sicut enim visus exterior est capax alicuius lucis, & speciei luminis aut coloris & maioris ac maioris quantilibet sine fine, sicut aer & aqua, non tamen ad melius videndum, & melius infinite; sed cuilibet oculo est ali quis gradus conuenientissimus, & proportionalissimus quo optime potest vti ad actum videndi, & de gustu similiter respectusaporum & saporabilium specierum. Sic & aspectus & affectus interior videtur aliquo modo capax alicuius luminis gloriae & gratiae secundum essentiam ipsam rei: & maioris ac maioris quantumlibet, sicuti forsitan Asinus siue lignum, sicuti superius est argutum; non tamen ad maiorem & meliorem vsum, & maiorem & meliorem vlterius infinite. Sed cuicunque creaturae rationali est aliquis gradus luminis, gloriae seu gratiae conuenientissimus, proportionalissimus & aptissimus, ad videndum gustandumque Deum, Deum videlicet gratuito diligendum, & beatifice perfruendum: Ad hos enim effectus indiget anima rationalis lumine gloriae, & dono gratiae, teste Papa Clemente, Extra de haereticis vbi prius, & 39. primi. Tali ergo gradum gratiae habito in praesenti a viatore quocunque, non potest vlterius proficere in gratia, ita videlicet quod gratia eius vlterius augeatur, quanquam in statu vitae praesentis quantumlibet consernetur, & talis videtur gradus gratiae, quem viator p adultus in gratia constitutus, optime se exercens toto tempore vitae suae, per totam videlicet suam periodum naturalem in termino illius haberet, animaue illius per totumue tempus merito deputatum, quod secundum Petrum 2. Sent. dist. 5. & II. est in Angelis vsque ad diem iudicii. Quamobrem & forsita videretur, quod de animabus humanis haberet idem dicere consequenter, vel aliquis gradus notus Deo. Sed obijcitur contra ista; Viator habens gradum huiusmodi gratiae est optime dispositus ad meredum, & si vita sua conseruetur vlterius, potest vlterius multipliciter benefacere & mereri, quare & acquirere gratiam pleniorem. Alioquin opportunitate benefaciendi concessa, tantum sibi valeret quiescere, quantum optime operariTalis quoque potest peccare, & deficere cadereque a gratia suae magna, quare & proficere in merito, & in gratia consequenter. Alias etiam rediret haeresis Begardorum pretacta. Pro his soluedis non irrationabiliter dici potest, quod gradus huiusmodi gratiae non habetur in vita praesenti secundum cursum communem, sed in termino huius vitae, vel in foelicitate futura & si ponas quod Deus talem hominem miraculose conseruet, potest vlterius responderi quod Deus de cuius gratia est quod aliquid boni meremur ab eo, in illo gradum praestituit terminum meritorum, ita quod opera huiusmodi hominis non sint ex tunc meritoria, sed potius praemiatoria & glorificatoria operanti, & alijs fructuosa, sicut est de pijs operibus beatorum perfecte Ceujusmodi sunt vt creditur a quibusdam, Christus, Maria, Iohannes, & Angeli confirmati quae miseris exhibentur. Vel aliter dici potest, quod talis potest proficere in merito quantum ad numerum meritorum, & ad merendum forsitan alijs multa bona, sed non secundum vim meriti aut virtutem, nec etiam sibi ipsi vt gratia sua aut gloria augeatur: Habet enim actualiter in praesenti tantam plenitudinem // gratiae, debeturque sibi etiam in praesenti tanta plenitudo gloriae pro futuro, quantae est capax modo praedicto, quanta scilicet optime & delectabilissime potest vti. Et si forsitan replices, quod si talis fuisset sanctificatus in vtero ad gradum gratie praetaxatum, nunquam in tota vita sua potuit quippiam meruisse; dicendum quod potuit, & non potuit modis dictis. Nec aliquis seruulus reputet istud graue: sic enim fuit de Domino nostro Christo, dicente Gregorio primo super Ezechielem, homil. 62. Redemptor noster qui ex conceptione & natiuitate perfectus Deus & homo existit, iuxta virtutes animae, quo potu isset proficere omnino non habuit, in membris autem suis, quae nos sumus quotidie proficit, Quod & Petrus 3. Sent. dist. 18. planissime contestatur: Neque etiam sancti Angeli confirmati per officia nobis exhibita aliquid nunc merentur, sicut multis videtur, quod de Enoch & Elia nonnullis apparet. Et constat certissime quod post diem iudicij, & adeptionem beatitudinis consummatae, neque Angeli, neque homines diligendo Deum, & inuicem Deum laudando, & ipsi in omnibus seruiendo aliquid merebuntur. Alioquin beatitudo creaturae rationalis nunquam foret perfecta, nunquam finaliter consummata. Adhuc autem aliquis subtilis for tasse subtilius & si non verius respondebit, quod aliquem fieri meliorem dupliciter potest in telligi, vno modo per bonitatem absolutam, & realiter positiuam, cuiusmodi est bonitas gratiae & virtutis, aliter autem quodammodo relatiue: Videtur enim quod homo habens gratiam & virtutes morales non in summo, bene operando fieret melior, & si Deus secundum possibile absolutum non daret ei augmentum gratiae, nec virtutis, melior, inquam, relatiue per relationem videlicet ad opera bona quae fecit & dicet forsitan consequenter, quod homo habens gradum gratiae praetaxatum bene operando sit melior secundo modo non primo. Sed quomodo fit quis melior nisi in aliquo bono crescat, acquirat, & habeat maius bonum, quod per positionem hic non facit, dicitque Augustinus Enchirid. 127. Charitas quanto in quocunque maior est, tanto melior est in quo est. Secundum istam quoque sententiam Christus profecit in bonitate & melior continue, meliorque fiebat, nec adhuc desiuit fieri melior opem miseris impendendo. Quinimo e Deus ipse fieret continue melior, bene continue operando Ista quoque responsio non multum difficultatem nostram concernit. Licet enim talis bonitas possit augeti in homine quantumcunque, non tamen gratia nec virtus, habitus nec actus, delectatio nec gloria augeretur vltra terminum limitatum. Quod autem fuit obiectum, si habens huiusmodi gradum gratiae bene operando nequaquam augmentum gratiae mereretur, tantum valeret sibi quiescere, quantum optime operari nusquam procedit, nec tenet sicut praecedentia manifestant. In casu etiam nisi talis bene operaretur proximo succurrendo, vel legem Dei tuendo, iuste amitteret gratiam suam totam: valeret igitur sibi operatio sua bona, ad gratiam habitam conseruandam. Nec mouet quod argutum fuit consequenter; Talis potest peccare & eadere a gratia, ergo &st proficere in merito & in gratia, nisi fortassis intelligatur de profectu in merito quantum ad numerum meritorum & in gratia, quantum ad grata opera facienda, & gratiam conseruandam. Nec redit haeresis Begardorum praemissa. Voluerunt enim astruere, quod homo in vita praesenti, supposita aetate communi, & conuersatione religionis communi sine alio sanctitatis priuilegio excellenti, posset tantum ac talem gradum perfectionis acquirere, & habere, quod omnino impeccabilis redderetur, & amplius in gratia proficere non valeret, & quod ita posset longo tempore conuersari,: quare & consequenter dixerunt sicut Decretalis recitat vbi prius, quod ieiunare non oportet hominem, vel orare postquam gradum perfectionis huiusmodi fuerit assecutus, quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui & rationi subiecta, quod homo potest libere corpori concedere quicquid placet; quod etiam illi qui sunt in praedicto gradu perfectionis, & spiritu libertatis non sunt humanae subiecti obedientiae, nec ad aliqua praecepta Ecclesiae obligantur, quia vt asserunt, vbi spiritus Domini, ibi libertas, quod insuper homo ita potest finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata. Sed A haec constat esse deliramenta inania & mendosa, nec ex praecedentibus consequuntur. Sed adhuc fortassis mussitans cogitabit, quod etsi ista sint vera de merito, gratia & gloria, non tamen de peccato, malitia, atque poena. In his // enim non potest terminus aliquis possibilis. homini assignari, vltra quem si viuat quantumlibet non posset peccare vlterius, & vlterius sine fine, faciendo videlicet scienter & libere quae sunt mala: quare & potest semper fieri magis malus & magis & amplius puniendus. Circa istud potest esse duplex opinio responsiua, Vna, quod est aliquis gradus maximus peccati, malitiae & poenae cuicunque creaturae rationali possibilis, quo adepto non potest in illis vltra proficere intensiue, & iste videtur gradus quem daemones post iudicium finale habebunt, & homines reprobati; alioquin ciuitas Babysonis atque diaboli nequaquam tunc acciperet finem suum, sed adhuc esset in via, ciuitate Dei finaliter consummata; cum tamen consonum videatur, & consonum dietis Patrum, quod Deus simul perficiat totum mundum, dicitque Augustinus Enchir. 121. post resurrectionem vere facto vniuerso impletoque iudicio, suos fines habebunt ciuitates duae, vnaChristi, altera diaboli; vna bonorum, altera malorum, vtraque tum Angelorum & hominum, istis voluntas, illis facultas non poterit vlla esse peccandi. Sed ista opinio non satis plene respondet: Si enim quaelibet creatura rationalis sit capax certi gradus peccati, & malitiae & non vltra, & damnati vsque ad gradum illum inclusiue proficient vt supponit, aliqui damnati diupeccabunt post iudicium consummatum, illi videlicet qui cum paruo peccato mortali modico tempore ante iudicium morientur, nec attingent ante iudicium gradum illum. Adhuc autem ponatur per omnipotentiam Dei magnam, quod aliquis homo tam diu viuat in vita praesenti semper peccando, donec attingat & habeat gradum illum peccati atque malitiae, & adhuc si vita sua & vires prolongentur vlterius, potest peccare vlterius, Lulteriusque peccare; Potest enim furari, occidere, & maechari scienter, sciendo videlicee quod est contra Deum & contra Dei mandatum. Dicetur fortassis quod talis, habito taligradum, non potest operari vlterius libere, sed necessario & coacte. Amittit enim tunc plene vsum liberi arbitrij, & subijcitur necessario seruituti peccati, diaboli, & cuiuslibet tentamenti, quare nec peccare proprie reputandus. Sed istud non est necessarium absolute: Posset enim Deus omnipotens seruare in eo plenam arbitrij libertatem, restituereue ablatam sine praeseruatione a peccato, aut dimissione peccati, quod si fiat potest peccare vlterius sicut ante. Aliter forsitan dicitur quod quaecunque creatura rationalis est finitae capacitatis & certae; quapropter habito maximo gradu peccati & malitiae cuius est capax, non potest peccare vlterius; sed istud non videtur propter rationem praemissam. Malitia etiam non est res aliqua positiua teste 26. primi, sicut gratia & virtutes, sed solummodo priuatiua, & hoc nequaquam charitatis aut gratiae, immediate essentialiter proprieque loquendo, sed libertatis a peccato, & a peccatis omnibus possibilibus non commissis, puritatis, immunitatis, & innocentiae naturalis, & haec videtur tanta naturaliter in quocunque, quanta peccata posset committere nec commisit. Opinio autem secunda existimat quod homo potest in infinitum peccare vltra? quemcunque terminum possibilem assignari, & quod mali post finale iudicium sic peccabunt, & similiter de puniri videlicet poena sensus. Sed secunda particula opinionis istius // dessruitur per praemissa. Si insuper mali post finale iudicium peccabunt vlterius, qua ratione & boni no similiter merebuntur, contra praemissa? Tertia quoque eius particula refellitur per priora. Omnis namque potetia perceptiua creata, materialis, aut immaterialis, sicut est entitatis determinatae, finitae. & certae, ita videtur capacitatis, actiuitatis, & perceptiuitatis determinatae. finitae: & certae; Non ergo potest aliqua creatura rationalis aliquod perceptibile, seu sensibise puta ignem bene sentire siue percipere, & aliquem in duplo melius, & alique in quadruplo, & sic vlterius sine fine; ita videlicet quod sensatio sua, siue perceptio, actus videlicet sentiendi seu percipiendi fiat in duplo intensior, melior & perfectior, & in quadruplo & deinceps, & nisi sic multiplicetur sensatio suo, non sic multiplicabitur sua poena, videlicet poena sensus; Res enim animata, quidquid patiatur, eo quod non sentit, non punitur; homo etiam si poneretur in igne, & eum non sentiret, non esset ei poena, sicut fuit de tribus pueris in camino. Et si duo disparis complexionis ponerentur in igne aequali, & omnia dimitterentur suis naturis, non aequaliter punirentur, sed tenerior & passibilior amplius puniretur non propter potentiam extrinsecam ampliorem, sed propter sensationem intrinsecam poenalem maiorem. Si quis insuper sub certo gradum finito & paruulo cruciaretur ab igne, quantumcunque ignis multiplicaretur, si eius fensatio nullatenus augeretur, non amplius puniretur. In ipsa namque sensatione seu perceptione est tota afflictio, tota poena, videlicet poena sensus; quod & ex hoc euidenter apparet, quod si per potentiam Dei magnam ignis quantuslibet cuipiam apponatur, sine sensatione non cruciatur in aliquo nec punitur; si autem sola sensatio poenalis intrinseca conseruetur igne remoto, punitur aequaliter sicut prius. Adhuc autem simili ratione qua quis est capax poenae & tristitiae infinitae, aut infinitae poenae, tristitiaeque est capax, est & delectationis creatae, gratiae, gloriae, & beatitudinis infinitae contra priora: Igitur sub correctione maiorum videtur consequenter dicendum, quod sicut cuilibet creaturae rationali est aliqua delectatio maxima creata possibilis, sic & aliqua tristitia maxima, & aliqua maxima poena sensus, & haec videtur consistere in maxima sensatione rei maxime contrariae & poenalis. Videtur tamen propter praemissa contra opinionem priorem, quod homo vltra quemcunque terminum possibilem assignari, in infinitum potest peccare. Sed obijcies forsitan supponendo quod quis peccauerit, donec meruerit maximum gradum sibi possibilem poenae sensus, & quod adhuc peccet vlterius: aut ergo punietur poena sensus, & destruitur responsio nunc praemissa, aut non sic punietur vlterius, & remanebit peccatum aliquod impunitum contra; tam partem Corollarij primi, primi; & contra 3 um primi. Item tunc damnati odiendo & contemnendo Deum, & mala similia faciendo, semper peccarent, contra priora. Hic non improbababiliter dici potest, quod omnis damnatus punietur illa poena quam habebit pro peccatis suis omnibus non dimissis, & in casu praetacto, vbi duo peccantes inaequaliter, vnus videlicet donec meruerit maximum gradum illum praecise, & alius capacitatis aequalis plus peccans puniretur aequaliter poena fensus, quia maior peccator non potest sic magis puniri, non tamen simpliciter aequaliter punirentur, sed magis peccans, magis etiam puniretur: Pro quo sciendum quod duplex est poena peccati, vna accidentalis, vt puta verbera, vincula, carceres, ignes, amissiones bonorum & damna, & caetera talia quae possunt adesse & non adesse peccanti: Et de tali poena loquendo, saepe videtur contingere quod peceantes aequaliter, inaequaliter puniuntur; sicut videtur de duobus homicidis aequalibus, quorum vnus impoenitens occiditur in praesenti, & alter impoenitens naturali morte decedit, quorum insuper primus si habuit maxima bona talia, diuitias, & terras, omnia confiscantur; omnia illa perdit pro se & haeredibus suis semper; Alter vero & si habeat tanta bona, si non fuerit conuictus legitime, & damnatus, nequaquam: vel si nulla habeat, etiam damnatus legitime nulla perdit. Similiter quoque videtur de habente maximam charitatem, cui & secundum praesentem iustitiam debetur maxima beatitudo in coelo, peccante mortaliter aequaliter cum habente charitatem minorem aut nullam. Alia est poena essentialis, essentialiter annexa peccato, & inseparabiliter concomitans ipsum, semper videlicet esse malum, seruitus peccati, amissio libertatis prioris, // puritatis, immunitatis & innocentiae praecedentis, sicut ex 3 Iaparte Corollarij primi, primi, magis apparet: & haec poena incomparabiliter excedit omnem aliam poenam sensus aue damni non importantem peccatum, sicut & patet ex eadem 3ia parte; & ista poena, qui plus peccat, necessario plus punitur. Et si obijcias illud Apoc. 18. Quantum se glorificauit, & in delicijs fuit, tantum dato illi tormentum L& luctum; / Dicendum quod verum est ad literam, imo magis: pro glorificatione namque, & deliciarum affluentia temporali habebit tormentum & luctum aeternum, & si per tantum & quantum intelligas proportionaliter intensiue, verum est caeteris paribus, & si sit capax, sicut & illud legis talionis, Reddet oculum pro oculo & caetera talia, oportet intelligi & exponi. Si namque caecus oculum videntis erueret, quomodo oculum suum pro oculo illi reddet? Aliter potest dici quod illud Apoc. est verum de facto, sicut & multa similia in Scriptura; quia de facto, & secundum legem communem, sicut verisimiliter creditur, nullus merebitur poenam sensus maiorem quam sit capax, imo nec tantam: Neque ex dicto priori de possibili consequitur de inesse, quod damnati semper peccabunt, loquendo proprie de peccato quod ssecundum August. 3. de libero abitr. 30. libera voluntate & a sciente committitur: Videtur enim quod damnati post finale iudicium amittent libertatem arbitrij quantum ad liberum vsum suum; Tunc enim veritate testante in tenebras exteriores mirtentur? Et nonne eadem veritate docente lumen corporis est // oculius. oculus interior spiritalis; Fientigitur tunc vt videtur insani, caeci, amentes & penitus furiosi, Tune // enim secundum vocem Propheticam oculus talis turbabitur a furore, & hoc forsitan tunc continget, vel quia Deus in poenam abusus libertatis arbitrij, vel ex alia forsan causa auferet eam ab eis, vel quia propter vehementiam nimiam tormentorum, amittent omne exercitium liberum rationis. Vnde August. Psal. dum exponens; Sunt, inquit, tenebrae exteriores, que magis ad diem iudicij pertinere intelliguntur, vt penitus extra Deum sit, quisquis dum tempus esset, corrigi noluit; penitus autem esse extra Deum quid est, nisi esse in summa caecitate? Ad illud autem quod arguebatur superius quod Deus potest capacitatem animae rationalis quantumlibet augmentare; dicendum videtur, quod si capacitatem animae rationalis augmenter, augmentat & proportionaliter potentia resistendi tentationibus, ne succumbat. Veruntamen, ex quo capacitas animae non est sibillaccidentalis, sed essentialis, videtur quod nullius anime capacitas posset augeri, nisi essentia animae essentialier augeretur; quod fieri nusquam potest eadem anima numero permanente. Potest tamen Deus omnipotens quacunque anima assignata facere aliam animam capacitatis maioris quantumlibet, aliamque maioris. Quod vero fuit argutum, quemlibet hominem in praesenti habere bonitatem simpliciter infinitam non est verum: Nulla enim est nec esse potest bonitas infinita simpliciter nisi Deus; sicut docet Coroll. primi, primi. Et si esset verum, vtcunque non obstat: Bonitas enim talis non est actiua, nec motiua voluntatis, sicut obiectum delectabile eam mouet, quare nec coactiua aut necessitatiua ipsius. Probatio quoque vlterius non procedit, quoniam etsi homo haberet bonitatem innocentialem huiusmodi infinitam, non delectaretur de illa simpliciter & proprie infinite; sicut nec de infinita multitudine suarum partium, aut punctorum vel instantium temporis, quo bene, meritorie & iucunde vixit, seu viuet, aut thesauro infinito intensiue, extensiue, & numerose vere vel secundum firmam opinionem ipsius habito aut habendo, neque simul delectatur de qualibet infinitarum bonitatum innocentialium si ponantur delectatione singulari, propria, & distincta, sed de aliquibus forsitan successiue, aut simul de omnibus vna delectatione communi, sicut & in exemplis alijs praelibatis. Illud autem quod arguitur consequenter, quod bonum libertatis & innocentiae a peccato est melius & eligibilibus bonis alijs quibuscunque etiam infinitis, quorum non habitio non importat peccatum, quare & delectationis maioris & simpliciter infinitae, fallit, deficit, non procedit nisi fortassis ad aliquem extraneum intellectum; videlicet quod firmius, constantius, amantius, & preeligentius delectatur de bono predicto, quam de quantiscunque alijs supradictis, & hoc est infinite quodammodo extensiue, aut etiam numerose, ad bona videlicet alia innumerabilia comparando; non tamen infinite simpliciter intensiue, Tunc enim tantum gauderet de vno minimo tali bono, sicut de bono maiori, & bonis alijs similibus, & melioribus vniuersis, etiam ipso Deo: Omnes quoque beati, etiam paruuli aequaliter tunc gauderent, & viatores & coprehensores similiter, quilibet enim horum gauderet infinite simpliciter intensiue. Sed forsitan replicabis dicendo, Si talis homo non gaudet de tali bono innocetiae infinite simpliciter intensiue, gaudet sub aliquo gradum finito, & capiatur aliquod bonum, quo posset sine peccato carere, quod vocetur bonum indifferens, de quo habito gaudeat; vel ergo gaudet aequaliter de his bonis, vel de altero horum magis: Non aequaliter, quia bonum innocentiae est infinite eligibilius, & amabilius alio, nec minus de bono innocentiaa propter idem; minus ergo gaudet de illo bono indifferenti accepto, & hoc non infinite, sed tantum finite. Potest ergo illud bonum indifferens tantum augeri, quod aequaliter imo & plus gaudeat de illo, quam de alio, contra praemissa. Rursum sit A gradus delectationis finitus, quo hic gaudet de bono innocentiae supradicto, & B gradus multum intensior delectationis beatificae cuius est capax, qua tamen potest carere sine peccato. Hic igitur magis desiderat, eligit, atque amat illud innocentiae suae bonum, quam delectationem illam B quantumcunque maiorem, quare & secundum praemissa magis gaudet de illo, contra hypothesin vt videtur, cum de maiori gaudio videatur magis gaudendum. Pro istis soluendis, sciendum quod hominem magis gaudere de isto bono quam de illo dupliciter potest intelligi, sicut superius tangebatur; Vno modo firmius, amantius, praeeligentius, extensius seu numerosius ad bonum videlicet aliud, bonaue alia comperando, & sic homo magis infinite quodammodo delectatur de innocentiae suae bono, quam de bono indifferenti, aut bonis indifferentibus quantiscunque, sub gradum tamen delectationis finito intrinsece intensiue, & forsitan multum remisso. Sic parentes magis gaudent in filio vnico, quam de Asinis infinitis; sic virtuosus magis gaudet in bono virtutis quam in bonis fortunae quantumlibet cumulatis: & sic vniuersaliter de bono maiori cuilibet caeteris paribus amplius est gaudendum. Alio modo recentius, feruentius & intensius, & sic plerunque aliquis magis gaudet de bono minori, quam de maiori, puta de vna auicula, de vno ludicro paruulo, de strenuitate vnius Leporarij aut Falconis, quam de maiori, puta de vna villa, comitatu, aut regno; sic quispiam magis gaudet de vna re perdita & inuenta, quam de pluribus & melioribus conseruatis, sic dux exercitus magis gaudet de // vno milite probo a periculo incolumi redeunte, quam de mille alijs, aut exercitu toto residuo tute morantibus infra castra. Per haec, vt puto, patet quaedam responsio ad obiecta. Ad illud autem quod superius erat obiectum; quod quicquid est capacitatis finitae potest satiari plenarie aliquo bono finito; dicendum videtur, quod hoc est verum de anima rationali, & de bono finito creato, non tamen quatenus est bonum creatum finitum solummodo, & ibi finaliter persistendo, sed quatenus ipsam copulat, & coniungit finaliter cum bono increato, aeterno, simpliciter infinito, ipsam plenarie satiante, & tale bonum finitum creatum videtur aliqua dispositio Dei formis, aliqua Iux sincera purgans & eleuans animam ad lucem inaccessibilem tam distantem perspicue contemplandum, ipsamque animam connectens & copulans cum hac luce, ad ipsam beatifice perfruendum; & haec dispositio, seu Iux a quibusdam Doctoribus, & a Papa Clemente de haereticis vbi prius; sumen gloriae nuncupatur, sicut apparet ex 39. primi. Aliter posset dici quod quanquam anima sit capacitatis finitae. non potest tamen satiari plenarie nisi bono infinito;) quod bamun bonum non capit simpliciter infinite, nec omnino ita plene sicut illud bonum seipsum, sed mor do quodam finito iuxta capacitatis suae mensuram, & anima excellentiori im gradu essentiae, seu naturae excellentius & plenius ipsum capit: Nulla tamen creatura ipsum potest capere infinite simpliciter omniquaque, sicut ipsum seipsum, sicut diuinae¬personae mutuo se capiunt & fruuntur. Nec istud in anima, seu creatura rationali est singulariter admirandum. Nulla enim creatura irrationalis exigua satiatur plenarie nisi per Deum simpliciter infinitum. Ipse enim est causa finalis omnium vltimata, sicut apparet, ex Corollario primi, primi: quod & Philosophia saepe testatur. Omnia igitur naturaliter ipsum desiderant, quare nec quietantur finaliter fine ipso, absque hoc, quod ipsum participent modis suis, secundum mensuram & varietatem capacitatum suarum ipsis naturaliter inditarum. Quare & Philosophus, 2. de Anima, 34. Naturalissimum, inquit, omnibus viuentibus inest, quaecunque perfecta, & non orbata, aut generationem spontandam habent, facere alterum, quale ipsum, animal quidem animal, planta autem plantam, quatenus ipso semper & diuino, & immortali participent secundum quod possunt. Omnia enim illud appotunt, & illius causa agunt omnia quaecunque agunt secundum naturam. Qui & 3. Phys. 30. recitans & approbans sententias omnium antiquorum Philosophorum naturalium de infinito, videlicet quod est principium, non ex principio, & ingeneratum, & incorruptibile quod continet omnia & guberuat, & quod hoc infinitum est, diuinum, seu Deus, sic ait; Rationabiliter autem & principium:iipsum ponunt omnes: nec enim frustra possibile est ipsum esse, neque aliam inesse ipsi potentiam, nisi sicut principium. Omnia enim principium sunt, vel ex principio, infiniti autem non est principium: esset enim vtique ipsius finis; amplius autem, & ingeneratum & incorruptibile, Isi est quoddam principium; quod enim fit, necesse est accipere finem, & finaliter omnis est corruptionis. Quare sicut dicimus, non huius principium; sed hoc aliorum videtur esse, & continere omnia, & omnia gubernare, sicut affirmant, quicunque non faciunt extra infinitum aliquam causam; vt intellectum aut concordiam; & hoc esse diuinum. Immortale enim & incorruptibile est, sicut affirmant Anaximandros, & plurimi Philosonhorum, & vbi transtatio ista noua & antiqua similiter ita dicit, (& hoc esse diuinum; immortale enim & incorruptibile est) translatio, quam Auerroes habet, sic dicit; Et quod hoc est Deus; est enim immortalis & incorruptibilis. Et notandum quod dicit, sicut affimant quicunque non faciunt extra infinitum aliquam causam, supple agentem; & isti sunt, vt dicit Auerroes, omnes Antiqui praeter Anaxagoram, qui posuit causam agentem intelligentiam, & Empedoclem, qui posuit litem & amicitiam, & Democritum. Nec debet mouere, quod Auerroes ibi sic dicit; Sed vt mihi videtur, non ponit infinitum. Verum est enim quod Aristoteles non ponit infinitam quantitatiue, sed Deum infinitum qualitatiue & virtualiter, sicut series textus pandit, & probat ratio Antiquorum. Haec enim videtur ratio Antiquorum; Nullum generatum aut corruptibile est primum principium; omne finitum est corruptibile, quia finalitas omnis est corruptionis, cuius ratio potest vlterius assignari, quia nihil finite entitatis, potentiae, & virtutis est de se necesse esse, sed possibile esse secundum contradictione Non enim repugnaret illud no esse, sicut etiam 17. pars corollarij primi, & secundum primi ostendunt. Quare & semper indiget aliquo per se necesse esse, ad ipsum in esse continue sustentandum, sicut idem secundum monstrauit. Quapropter & voluerunt dicere consequenter, quod primum rerum principium est infinitum, infinitae scilicet entitatis, potentiae, & virtutis, & ideo necesse esse pure per seipsum, & propterea quod istud principium omnia alia possibilia secundum contradictionem continet, & gubernat: continet omnia in essendo, gubernat omnia in agendo, sicut secundum ertium, & quartum primi docebant. Quamobrem & bene dixerunt vlterius quod istud principium est diuinum, seu Deus, Modus siquidem loquendi apud Graecos creberrimus est, vti hoc concreto, seu denominatiuo Diuinum, pro hoc abstracto, seu principali, Deus. Quare & vna transtatio dicit Diuinum, & alia dicit Deus. Et ecceratio Antiquorum, quare dixerunt quod istud principium est diuinum. Immortale enim & incorruptibile est, scilicet Diuinum: quare & alia transtatio habet ita; & quod hocest Deus: Est enim immortalis & incorruptibilis, quod oportet intelligere exclusiue hoc modo; Quia solus Deus est de se & per se immortalis, & incorruptibilis, & necesse esse simpliciter, sicut docet 17. pars Corolit. primi, & primum principium rerum est tale similiter, sicut superius dicebatur, primum principium rerum est Deus; & haec, vt arbitror, est vera expo¬ sitio huius loci, quem negligens Auerroes, & vt timeo neglectus a Deo, sic ait; Sermo eius in hoc manifestus est per se. Et si sermo eius in hoc sit manifestus per se, cur dicis simpliciter sine distinctione aut determinatione quacunque, sed vt mihi videtur non ponit infinitum; cum ipse Aristoteles approbet praemissam sententiam Antiquorum: Dicit enim, Rationaliter autem & principium ipsum ponunt omnes: & infra tam in noua transtatione quam antiqua sic ait; Quare sicut dicimus, non huius principium, sed hoc aliorum videtur; dicimus, inquit, non dicunt: Rationes quoque ipsorum approbare videtur, sicut & debent necessario approbari, sicut praecedentia probauerunt: Si etiam conclusionem & rationes ipsorum nullatenus approbasset, ex quo tam exquisite has recitat, videtur quod secundum consuetudinem suam communem illas in aliquo reprobasset, sicut in eodem libro atque capitulo, & alias de alijs opinionibus & rationibus Antiquorum circa eandem materiam saepe facit. Si etiam mihi non credis, crede ipsi Aristoteli Deo tuo: Ipse namque primo de Caelo & mundo 10o. dicit ita: Hoc nomen diuine enuntiatum est abantiquis, Finis enim continens id quod vniuscuiusque vitae tempus,: cuius nihil est extra secundum naturam, aeternum vniuscuiusque vocatum est; secundum eandem autem rationem & totius caeli finis & omne tempus: & infinitatem continens perfectio, eternum est a semper esse sumens denominationem, immortalis & diuinus, vnde & alijs communicatum est, his quidem clarius, his autem obscurius esse & viuere. Etenim quemadmodum in Eucyclijs philosophismatibus circa diuina multoties declaratum est rationibus quod diuinum intransmutabile necessarium esse primum & summum, quod sic habens testificatur dictis; neque enim aliud melius est quod mouebit. Illud enim vtique erit diuinius, neque habet prauum nihil, neque indigens eorum, quae ipsius, bonorum, nullo est. Idem quoque 8. Phys. 78. & consequenter tradit expresse, quod omnis potentia in corpore est finita, & quod mouens caelum per tempus infinitum est potentia infita, quod tamen pessime intelligis & exponis, contradicens planissime Aristoteli tuo Autori, Alexandro, Platoni, Ioanni Grammatico, Auicennae, & etiam tibi ipsi, sicut commento. 79. patet. Quaeris enim si haec propositio, Omnis corporis potentia est finita, contineat corpus coeleste, dicis quod ista quaestio est valde difficilis & multum scrupulosa, & quod est fortior omnibus dubitationibus, quae possunt accidere hic: & respondendo dicis, quod ex vi verborum Aristotelis apparet, quod potentia eius passiua, scilicet susceptiua motionis est finita. Sed hic proculdubio, nec capis vim verborum Aristotelis nec virtutem. Constat enim clarissime Aristotelem ibi loqui de potentia actiua, & motiua, atque mouente corpus caeleste per tempus infinitum vt dicit, & hoc de prima & summa tali potentia; & probare ipsam non habere magnitudinem corporalem, nec esse in magnitudine corporali, cum sit infinita, & omnis potentia in magnitudine sit finita: Aliter enim moueret & ageret in non tempore, in instanti: & quia omnis potentia in magnitudine finita similiter est finita, & magnitudo infinita non est ponenda; haec est certissime abbreuiata sententia huius loci; & cui dubium quin I ibi loquitur de magnitudine corporeue caelesti? Quis enim vel leuiter somniaret potentiam mouentem caelum esse in aliquo elemento, aut ex elementis composito, & non potius in ipsomet caelo, in corpore ipso caelesti? hoc & enim aliqui, scilicet Zabij putauerunt, reipso super 12. Met. 4I. teste, alius autem nemo. Videtur igitur quod Aristoteles innititur hic virtualiter illi communi conceptioni, & concordi sententiae Antiquorum, ex 3. Phys. 30. iam praemissae; quod scilicet finalitas omnis est corruptionis, & quod velit dicere, quod corpus caeleste, cum sit finitae quantitatis & entitatis, est similiter finitae potentiae & virtutis, quare & quod non est de se & per se necesse esse, sed possibile esse secundum contradictionem: quapropter & quod indiget aliquo per se & de se necesse esse, ac ideo potentiae infinitae. ipsum in esse continue sustinente atque mouente, sicut secundum, & quartum primi plenius docuerunt. Quare & bene dixerunt Antiqui, 3. Phys. 30. quod infinitum quod est rerum princi? pium omnia continet, & gubernat: Haec igitur videtur sententia Aristotelis istis locis & pluribus alijs, sicut secundum primi plenius manifestat. Haec est sententia Alexandri, Platonis, Ioannis Grammatici, & Auicennae teste teipso, illo commento 79. praedicto, imo & haec est sententia tua in de substantia orbis, & alibi, sicut secundum primi diffusius patefecit, Moues ibidem & aliam quaestionem, quomodo sequitur, si potentia infinita esset in corpore, quod moueret in instante, & non sequitur si fuerit extra corpus, & respondendo nihilrespondes: dicis tamen si potentiam infinitam posueris in corpore, sequitur quod motio eius sit non in tempore; si vero illam posueris non in corpore, tunc non dicetur finita nec infinita. eo quod non est in corpore: Non igitur sequetur quod sit mouens non in tempore, cum in his non possit intelligi vna potentia maior alia: Maius enim & minus solus est quantitatis Sed quis tam rudis vt non palbabiliter videat, quomodo hic contradictoria implicentur, quam vanum sit torum ho. dictum, fictum, friuolum, & inane: Non sic igitur, non sic debet quaestio ista solui. Imo sic magis, si potentia infinita esset in aliquo corpore, sicut forma corporea & extensa, non esset potentia rationalis, sed irrationalis sicut liber de Anima manifestat; quare & non ageret ex electione, sed ex necessitate naturae, & secundum vltimum potentiae suae semper, sicut 9. Met. 10. & alibi declaratur. Si vero ponatur a corpore separata, est potentia rationalis agens & mouens ex arbitrij libertate sicut oum primi suasit. Adhuc autem & Aristoteles 12. Metaphys. 41. simili modo probat primam & sempiternam substantiam esse a magnitudine separatam, cum habeat potentiam infinitam, & nulla potentia in magnitudine habeat infinitam; quare & tu ipse ibidem moues eandem quaestionem, quam psed alio modo respondes & contrario responsioni priori, dicendo, quod motus coelestis componitur ex duobus motoribus, quorum vnus est finitae motionis, & est anima existens in co, & alter motionis infinitae, & est potentia quae non est in materia, vbi, etsi in multis delires; videris tamen concedere, quod motor coelestis a materia separatus est potentiae infinitae nedum in duratione, quia secundum te sic est anima illa coeli quam fabricas, sed & in fortitudine & virtute. Haec pro salute veritatis, contra expositionem expulsoriam veritatis & peruersoriam tantorum Doctorum tam solennium testium veritatis, quod tamen fortassis 17. parte Corollarij primi, aut secundo primi fuisset conuenientius pertractandum: sed quod ibi incuria praetermisit, curiosius hic supplendum. Ad illud autem quod obijciebatur superius de infinita scientia beatorum in patria; Respondendum videtur quod duplex est scientia Beatorum in proprio genere & in verbo; vna creata, & altera increata. Prima non videtur ponenda infinita simpliciter, propter praemissa in ostensione vltimae partis Corollarij primi, primi; & licet secunda ponatur infinita in eis, non obuiat supradictis, neque videtur consequens vllo modo, quod si Beatus nesciat omnia in proprio genere, per scientiamue creatam, ideo possit falli, propter certam claritatem scientiae, qua fruitur increate. De scientia autem animae Christi cum reuerentia summa Christi, potest & similiter responderi; de gratia vero eius & gloria sicut supra, cum sicut tangebatur superius, anima Christi videatur creatura entitatis finitae, quare & capacitatis, intellectiuitatis amantiuitatis, & cuiuslibet virtutis finitae respectu cuiuslibet habitus & actus creati, siue creabilis, modo superius praetaxato: Neque ex isto consequitur inconueniens Begardorum, quod posset aliquis Christo perfectior inueniri. Non enim est, nec esse deceret aliquod membrum Christi tantae capacitatis spiritualium munerum, quantae caput. Veruntamen hic sciendum quod gratia Christi est duplex, vna dilectionis, alia vnionis: Gratia dilectionis est habitus creatus animae eius infusus, qua diligit Deum & proximum, & haec videtur finita, sicut & alij eius habitus atque actus: Gratia vnionis potest dici illa gratia, qua diuinitas Verbi sic est vnita humanitati Christi, vt Deus & homo vnus sit Christus in eiusdem suppositi vnitate, & haec quodammodo est infinita. Infinitum namque munus diuinae gratiae gratis collatum est illi homini, vt sit & realiter & veraciter ipse Deus simpliciter infinitus; quae gratia nulli alij vnquam fuit concessa, nec est nec erit; & quantumcunque gratia dilectionis in alijs augeretur, nunquam attingerent istam gratiam vnionis. Et sic potest intelligi, quod Deus non ad mensuram spiritum illi dedit. Ipse namque sic conceptus est de spiritu sancto, & natus in virgine, vt esset idem veraciter, essentialiter, & substantialiter filius Dei & virginis Deus, & homo; vel aliter intelligendo per spiritum Spiritus Sancti dona; Deus dedit ei spiritum ad satietatem suae capacitatis omnimodam extensiue, numerose & etiam intensiue: non ad aliquam mensuram minorem sicut dedit alijs membris Christi. Quare & de ipso antonomastice & discretiue videtur dixisse Propheta: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae, & intellectus, spiritus consilij & fortitudinis, spiritus scientiae & pietatis, & replebit eum spiritus timoris Domini, Es II. 2. Quapropter & Augustinus Ia parte super Iohan. serm. 14. scribit ita, quid est hoc; Non enim ad mensuram dat Deus spiritum? inuenimus quia ad mensuram dat Deus spiritum; Audi Apostolum dicentem, secundum mensuram donationis Christi; hominibus ad mensuram dat, vnico filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? alij quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alij sermo scientie secundum eundem spiritum, alij fides in codem spiritu, alij Prophetia, alij dijudicatio spirituum; alteri genera linguarum, alij donatio curationum; aliud habet ille, & aliud habet iste; & quod habet iste, non habet ille; mensura est diuisio quaedam bonorum, ergo hominibus ad mensuram datur, & concordia ibi vnum corpus facit: quomodo aliud accepit manus vt operetur, aliud oculus vt videat, aliud autis vt audiat, aliud pes vt ambulet, sic sunt etiam diuersa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa; sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit. Ad haec autem & aliter intelligendo per spiritum opera spiritus, potest dici, quod Deus non ad mensuram spiritum ei dedit. Potuit enim Christus & potest operationes Spiritus sancti omnimodas exer¬ cere, & hoc, vt videtur insinuat rextus sequens, Pater diligit filium, & omnia dedit in manueius, per manum enim solent potestas operatiua & opera designari, vnde & Chrysostomus & recitat ibi glossa) Spiritum, inquit, hic actionem Spiritus dicit: Vult enim ostendere quoniam omnes quidem nos in mensura spiritus actiones suscipimus; Christus autem omnem spiritus suscipit actionem. Secundum haec quoque potest intelligi & exponi verbum Petri Lumbardi superius allegatum. Ex his igitur omnibus patere videtur quod nullum delectabile tristabileue creatum potest necessitare voluntatem rationalem creatam, ad rationalem actum suum volendi siue nolendi, praesertim quamdiu iudicium rationis & liberum arbitrium manet sanum, licet possit ad actum concupiscentialem, ad concupiscentiam scilicet sensualem siue carnalem, quae non subijcitur legi mentis, sed aduersus spiritum reluctatur. Veruntamen pro istis & alijs obiectionibus, quae sequuntur, sciendum quod sicut experientia nimis certe nos docet, obiectum delectabile actualiter mouens hominem & titillans aliquantulum minuit & obscurat iudicium rationis, debilitat, & abforbet. Quis hoc se I in se ipso expertum saepius diffitetur? quis vt temptationes alias praetermittam, febribus aestuans, oblata aqua fontali, aliove delectabilissimo sibi potu, aequaliter iudicat abstinendum, sicut faceret extra febres, etiam & si sit Medicus sapiens & expertus? Pro statu tamen liberiatbitrij bene sani aliter fuisse videtur: Videtur enim quod nulla illecebra, ante peccatum minuebat in aliquo iudicium rationis; sed hoc accidere homini in poenam peccati prioris. Quare & pro statu liberi arbitrij infirmati & taliter vulnerati videtur quod licet iudicium rationis non esset depressum per obiectum delectabile vel vtile ipsum mouens, hominem posse illud eligere ratione etiam actualiter prohibente, semper tamen de facto, vel in maiori parte opiner accidere modo dicto, pro statu infirmitatis liberi arbitrij, sicut omnes communiter experimur. Secundum hoc autem puto intelligi illud Philosophi allegatum cum suis similibus, Ignorat quidem omnis malus, que oportet operari, & a quibus fugiendum, & propter tale peccatum iniusti, & vniuersaliter mali fiunt, 3. Eth. 3. quare & 6i 10. Peruertit, inquit, malitia & mentiri facit circa practica principia; & 7i 3o & 10. dicit quod incontinens & in passione existens habet scientiam non in vsu, seu in actu perfecto, sed in habitu, sicut dormiens & vinolentus. Et sexto dicit quod concupiscentia insidiatur, quemadmodum Venerem aiunt; Dolosae enim Cyprigenae, & variam Corrigiam, & Homerus, deceptioque furata est intellectum spisse sapientis. Et infra II0. Impedimentum, inquit, ei, quod est prudentem esse, delectationes, & quanto magis gaudet, puta eum quae Venereorum: Nullum enim vtique posse intelligere aliquid in ipsa. Cui & concorditer Daniel 13. species inquit decepit te, & concupiscentia subuertit cor tuum. Vnde & Ecclesiastici 9o. Auerte faciem tuam a muliere compta, & non circumspicias speciem illius; propter speciem mulieris multi perierunt, & ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Dicitque Propheta; Supercecidit ignis, & non viderunt Solem, Psalmo 57. Supercecidit inquam, ignis concupiscentiae, & non viderunt Solem intelligentiae manifeste, de quo Sapientiae 5. Sol intelligentiae non est ortus nobis, quod & clare testatur expositio Augustini. Quare & Philosophus 2. Eth. vltim. dicit, quod in omni maxime obseruandum delectabile, & delectationem I. Quod igitur piebis Senes patiebantur ad Helenam pulcherrimam, scilicet meretricem, hoc oportet pati, & nos ad delectationem, & in omnibus illorum dicere vocem, scilicet Fuge, Euge. Quamobrem & Iob concordanter sic ait; Pepigi foedus cum oculis meis, vt ne cogitarem quidem de virgine, Iob. 31. quod Gregorius 2I. Moral. exponit diffuse ad intellectum praetactum. Ex his igitur euidenter apparet, delectationem & concupiscentiam, posse liberum arbitrium & iudicium rationis multum obnubilare, inficere & ligare; Imo & tam vehemens potest esse, quod omnem vsum rationalem liberi arbitrij absorbebit, & reddet hominem amentem similem ebrijs pueris, morionibus & iumentis. Experimur namque certissime in ebrijs & infirmis, in pueris, morionibus, & insanis contrarijsque istorum. Probat quoque Philosophus in De Philosophia, quod animae sequuntur corE pora, dispositionem scilicet corporalem. Ego autem vidi, & noui quendam quasi stolidum & amentem, qui dicebatur ex concupiscentia cuiusdam mulieris, in statum huiusmodi incidisse: Quis enim nesciat vires mirabiles cardiacae passionis? quare & dicit Philosophus septimo Ethic. tertio. Irae & concupiscentia Venereorum, & quaedam talium manifeste & corpus transmutant, quibusdam autem & insanias faciunt, qui & 2 Post. 4. dicit Achillem fuisse magnanimum, nec velle tolerare iniuriam, & ideo insantisse. Secundum haec igitur forsitan potest concedi aliquod obiectum delectabile siue triste posse necessitare hominem ad aliquod faciendum, non tamen ad rationalem & liberum actumsuum. Potest enim adimere homini vsum rationis, & liberi arbitrii, & reddere eum amentem, & tunc sicut nauis nautae regimine destituta ab impellentibus iacietur, sicut equus indomitus ruptis loris a voluptatibus attrahetur, & sicut puer, morio, seu insanus concupiscentiam in omnibus prosequetur. Potest tamen dici iuxta praemissa, quod bestiae, pueri, moriones, & similes, non omnino necessitantur a suis obiectis, sed quod ipsa ex seipsis quadam necessitate naturali obiecta sua cognita necessario prosequuntur vel stigiunt, sicut lapis descendit, & sicuti planta crescit. Adhuc autem quisnam fortassis aliter respondebit, dicendo pueros, moriones, ebrios, & insanos habere liberam voluntatem, & liberum vsum eius, quamuis careant vsu & arbitrio rationis, sicut si Deus omnipotens faceret creaturam intellectu carentem, sed aliam potentiam cognitiuam habentem cum libera voluntate: Hoc enim omnipotentiae Dei videtur possibile, praesertim cum intellectus & voluntas sint potentiae diuersae, saltem in opere. Nec ideo potest inferri eos posse mereri: Non enim sola libertas sufficit ad merendum, sed requiritur rationalis cognitio obiecti, & finis praecedens & iudicium congruum rationis. Nec etiam potest inferri ipsos habere liberum arbitrium, propter causam praedictam: Liberum enim arbitrium, seu potius arbitrium liberum secundum primo huius ostensa duo importat; rationale scilicet arbitrium iudicandi, & potestatem liberam exequendi. Nec obstat quod dicit Philosophus 3. Eth. 5. quod pueri non communicant electione: Electio namque vt patet per eundem infra eiusdem 6. est cum ratione & intellectu, vbi & 9. sic ipsam definiuit; Electio est consiliabile desiderium eorum quae in nobis; consilium autem, sicut nullus ignorat, & Phil. ibi testatur non est nisi cum ratione & iudicio intellectus. Nec obstat quod dicit, 2. Phys. 5o quod infans non habet propositu. Propositum enim intellectum & rationem importat; quare & textus quem habet Auer. dicitibi, quod infans non habet electione. Nec obstat quod dicunt Theologi paruulos non habere lib arbit, seu vsum ipsius propter causam praedicta. Mihi tamen magis videtur quod sicut per lsmalas dispositiones praedictas in corpore hominis impeditur, & omnino suspenditur ratio & vsus rationalis intellectus, ita & vsus rationalis & liber affectus. Et sicut pro tunc ligatur potentia intellectiua, ita & potentia voluntatiua, & dominatur totaliter appetitus & concupiscentia fensitiua, sicut superius dicebatur. Pro illo autem quod arguitur consequenter, sciendum, iuxta praemissa, quod pueri, moriones, bestiae, et similes nullam habent potentiam resistendi motionibus obiectorum, sed ipsas, cum possunt, hoc est si impediti non fuerunt, necessario prosequuntur; homo autem non sic, sed eodem modo dispositus habet potentiam contradictionis libere resistendi, & libere prosequendi, sicut primum de secundum huius ostendunt. Quare & euidenter apparet quod homo non habet infinite maiorem potentiam, imo nec maiorem in minimo taliter resistendi, quam illa; cum illa nullam potentiam habeat taliter resistendi, nisi fortassis alicui placeat dicere multum improprie, quodlibet quantum esse infinite maius non quanto, & omne potens infinite potentius non potente, & omnem liberam creaturam infinite liberiorem non libera creatura. Quod N autem arguitur beatitudinem finalem creatam necessitare voluntatem beati ad actum beatificum, & ad non peccandum, quia talis beatus non potest fieri miser, neque peccare; nequaquam concludit. Potest enim similiter argui, quod tempus & locus immortalitas, actus beatificus, & quaecunque conditio sit beati, ipsum simili modo necessitat. Licet enim nullus beatus finaliter possit cessare ab actu beatifico, vel peccare, non tamen de necessitate consequitur hoc esse propter // necessitationem beatitudinis creatae, imo sicut magis videtur, stat quod sit ex necessitate obiecti beatifici, finis, & agentis, scilicet Dei, qui beatos efficit & confirmat. Quod autem obijcitur fortem temptationem posse superare temptatum, soluitur per praemissa: Potest enim fortassis alienare temptatum ab vsu liberi arbitrij, & sic eum prosternere, non alienatum autem nulla temptatio superat proprie, potest tamen dici improprie superare, quia videlicet tantam difficultatem resistendi infert temptato, quod mauult cedere, quam ipsam diutius sustinere. Tanta quoque est aliquoties difficultas, quod dicitur impossibilitas resistendi, sicut & difficile dicitur impossibile aliquando. Sic enim loquitur Philosophus 3. Topic. vbi dicit, quod possibile est magis eligendum impossibili, hoc est facile difficili, quoniam impossibile proprie non est eligendum, ipsomet teste 3. Eth5. Vnde & Ansel. de lib. arbit. 5. Est, inquit, ratio, quam frequens habet vsus, cur inuitus & nolens & ex necessitate dicitur aliquis facere, quod tamen volens facit. Nam quod non nisi difficile facere valemus, & ideo non facimus, dicimus nos hoc facere non posse, et necessitate nos, siue inuitos deserere, & quod sine difficultate dimittere nequimus, & idcirco facimus, hoc nos inuitos nolentes & ex necessitate facere asserimus. Hoc ergo modo qui mentitur ne moriatur, mentiri inuitus, & nolens dicitur, & ex necessitate, quia mendacium vitare non valet sine mortis difficultate: sicut igitur qui mentitur propter vitam, improprie dicitur inuitus mentiri, quoniam mentitur volens, itaque non proprie dicitur inuitus velle mentiri, quo¬ niam hoc non nisi volens vult. Et infra 6. Dubitare, inquit, non debes hanc impotentiam seruandi rectitudinem, quam dicis in nostra voluntate cum temptationibus consentimus, non esse ex impossibilitate, sed ex difficultate; frequenti namque vsu dicimus, nos non posse aliquid, non quia nobis est impossibile, sed quia illud sine difficultate non possumus: haec autem difficultas non perimit voluntatis libertatem. Per haec autem soluuntur Autoritates obiectae: Si quis autem innitatur Autoritati Iob dicentis, quod non est super terram potestas, quae comparetur diabolo, & Autoritati Gregorij exponentis, dicendo quod in omnibus motiuis & mobilibus experimur fortius mouere debilius, etiam inuitum, seu contra appetitum, & inclinationem naturalem, dicendum quod hoc non est verum, si intelligatur vniuersaliter de omni motiuo & mobili, & de omni specie motionis: Non enim quia terra magna est, & maioris virtutis in mouendo quam aer paruus in resistendo, ideo est maioris virtutis ad ele uandum seu calefaciendum aerem, quam ipse ad resistendum, sed ad deprimendum & frigefaciendum aerem. Hae namque sunt actiones propriae terrae in aerem. Eodem modo & si diabolus sit fortior homine ad mouendum ipsum localiter, & ad ipsum multipliciter alterandum, quam homo ad resistendum his motibus; non tamen ad faciendum hominem velle, rationali scilicet actu volendi, sicut nec fortior potest necessitare debiliorem ad sic volendum, quod & praecedentia manifestant. Veruntamen iuxta praemissa potest fortassis diabolus alienare hominem ab vsu liberi arbitrij, & ipsum tunc ducere vt iumentum. Nec etiam quis timore mali horribilis imminentis necessitatur proprie ad T volendum, seu aliquid faciendum, sicut superius est ostensum, sed tantum improprie modo praedicto propter magnam difficultatem illatam: Actio namque talis est voluntaria quoquomodo, non tamen simpliciter: Avoluntate namque procedit motus operatioque membrorum. Quare & Philosophus 3. Eth. 1. loquens de talibus operationibus coactis quodammodo, ita dicit: Mixtae quidem igitur sunt tales operationes, assimulantur autem magis voluntarijs; voluntariae enim sunt tunc, cum operatae sunt; finis autem operationis secundum tempus est, & voluntarium autem & inuoluntarium dicendum, quando operatur; operatur autem volens. Etenim principium mouendi organicas partes in talibus operationibus, in ipso est: Quorum autem in ipso principium, in ipso & operari; Et voluntaria itaque talia, simpliciter autem forsitan inuoluntaria: Nullus enim vtique eligeret secundum seipsum talium aliquid, Cui & concordat Anselmus de libero arbitrio 5. superius recitatus. Quod autem allegatur a Philosopho 3. Eth. 2. quod in illis coactis sit venia, quae humanam naturam excedunt, & nullus vtique sustineret, potest exponi per magnitudinem difficultatis, quam homo refugit sustinere iuxta superius praelibata; ita quod non est ibi necessitas proprie sicut & praecedentia docuerunt: quare & Philosophus immediate subiungit: Quaedam autem fortassis non est cogi, sed magis moriendum patientem durissima: Etenim Euripidis Alemoeonae derisoria videntur cogentia matrem occidere. Quomodo autem omnis malus ignorat, exponebatur superius, ex quo & patet similiter quomodo sciens, vel nesciens in actu, & in particulari agit, quae non oportet. Illud autem dictum Socratis allegatum, erat superius reprobatum, & Philosophus illud damnat, nisi fortassis illud antiquum Socraticum; (Hoc tantum scio quod nescio) ipsum valeat excusare, quod tamen indefendibiliter ipsum accusat, & insolubiliter ipsum ligat. Pro syllogysmo autem practico respondendum, quod qui habet huiusmodi sullogismum, Omne dulce est gustandum, Hoc est dulce, Hoc ergo est gustandum. Si habeat voluntatem conformem, & non sit prohibitus, necessario conformiter operatur; aliter non est verum: Alias etenim Philosophus incidit in illam sententiam insensatam Parisijs condemnatam, quod homo necessario obedit in omnibus rationi, sicut & Socrates videtur damnabiliter incidisse. Pro iudicijs autem Astrologorum, Phisiognomonicorum & caeterorum similium; aduertendum quod stellae & virtutes coelestes multum disponunt, & vehementer inelinant corpus humanum ad aliqua conuenientia prosequenda, & contraria fugienda; Et haec dispositio est virtus seu vitium naturale, de qua multi Philosophi naturales, morales, & Astro logi saepe tractant: de qua & 34. primi breuiter tangebatur: Haec autem virtus seu vitium naturale tam vehementer inclinat ad delectationes & operationes proprias, sicut virtus moralis ad suas;. imo & multo vehementius aliquando. Manifeste namque videmus quosdam statim a puero ita affici ad aliqua persequenda, quod vix & difficillime refraenantur, sicut trigesimum nonum primi aliqualiter ostendebat. Vnde & Philosophus 5. Polit. 1/. 9. recitat Socratem affirmantem, Naturam quandoque producere prauos, & x meliores disciplina; prauos quidem, quorum epitritus fundus quiuario coniugatus duas harmonias exhibet, quando numerus diagrammatis huius solidus fuerit. Vbi & secundum sententiam propiam sic subiungit; Contingit enim esse aliquos, quos disciplinari & fieri studiosos viros impossibile est Quare & dicunt Astrologi quod si quis habeat natiuitatem for¬ tem ad aliquod vitium, quantumcunque exerceatur in virture opposita, nunquam firmabitur in illa perfecte, quin ad huiusmodi vitium facillime relabetur. Haec ergo pronitas, dispositio, seu concupiscentia naturalis tam firme inhaerens, tam vehementer impellens, & tam delectabiliter attrahens non auellitur, non vincitur, non subijcitur, nisi cum forti pugna, cum tristi lucta, cum labore multiplici, & dolore: at plurimi hominum diffugiunt tristitias & labores, delicias, & mollities amplectuntur; quare & prosequuntur vt plurimum suas concupiscentias naturales: & hinc est quod Astrologi, Phisiognomonici, & similes multoties dicunt verum; circa habitus autem dispositiones, & aptitudines naturales iudicia certa habent; circa actus vero humanos non habent iudicia ita certa, quia nulla necessitate firmata, sicut praecedentia docuerunt, sicuti etiam qui vult, potest multoties experiri in natiuitatibus plurimorum, & alijs iudicijs consuetis. Dicat enim mihi talis Iudex; Tu tunc duces vxorem, tunc filium generabis, tunc recipies diuitias & honores, cras talem locum adibis, & facies hoc vel illud; & pro tunc & forte pro semper a talibus abstinebo. Dicat etiam mihi talis de paruulo meo nato, Iste erit tam inhonestus, tam malus; tot & tantis vitijs deditus, & ego procurabo omnia vitiabilia in tantum remoueri ab eo; ipsumque in tantum ad contratium artificialiter alterari, tam studiose in virtutibus omnibus educari, & tanta diligentia custodiri, ipsummet quoque ita // praemuniam & inducam, quod non erit tam malus, imo nec malus, sed bonus, licet forsitan non tam bonus moraliter, sicut si fuisset natus habilior ad virtutes. Nam sicut secundum Ptolomaeum in Centilogio verbo 8. Anima sapiens adiuuat opus stellarum, quemadmodum seminator fortitudines naturales; sic secundum eundem supra eiusdem verbo 5. Astrologus optimus multum malum prohibere poterit, quod secundum stellas venturum est, cum eius naturam praesciuerit: sic enim praemuniet eum cui malum futurum est, vt possit aliquid pati, sicut & testantur experimenta superius recitata.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod voluntas creaturae rationalis non est passiua tantummodo, sed actiua, & quod voluntas per causas secundas sufficientissime disposita ad agendum potest vna vice non agere, & alias agere liberum actum suum: quare & quod bonis inaequalibus propositis voluntati non necessario volet maius, imo & proposito bono honesto, & malo inhonesto delectabili, tamen multum vel utili, potest scienter bono illo neglecto eligere illud malum. Quare & quod cum recta ratione in intellectu est error possibilis. in affectu. Quod etiam appetitus irrationalis non necessitat hominem ad agendum; quod corpora coelestia non necessitant voluntatem: Quod Diabolus non necessitat voluntatem, & quod nulla tentatio necessitat voluntatem: Quod tantum purum malum voluntati ostensum ipsam necessitat ad non volendum, & purum bonum, ad non nolendum positiue, id est, ad non odiendum: ipsaue voluntas naturali necessitate necessario haec non potest, vbi etiam ostenditur consequenter quod forte multum deceret & plurimum expediret Theologis & perfectis Catholicis Astrologiam & alias tales scientias non nescire.
EX his autem existimo refulgere quod voluntas creaturae rationalis non est passiua tantum modo sed actiua; & quod voluntas per causas secundas sufficientissime disposita ad agendum, potest vna vice non agere, & alias agere liberum actum suum; quare & quod bonis inaequalibus propositis voluntati non necessario volet maius; imo & proposito bono honesto & malo inhonesto, delectabili tamen multum vel vtili, potest scienter bono illo neglecto eligere illud malum; quare & quod cum recta ratione in intellectu est error possibilis in affectu, quod etiam appetitus irrationalis non necessitat hominem ad agendum, quod corpora coelestia non necessitant voluntatem, quod diabolus non necessitat voluntatem, & quod nulla tentatio necessitat voluntatem; quomodo etiam est capacitatis finitae & quomodo infinitae. Quod tamen purum malum voluntati ostensum ipsam necessitat ad non volendum, & purum bonum ad non nolendum positiue, id est, ad non odiendum, ipsave voluntas naturali necessitate necessario haec non potest; quod insuper forsitan multum deceret, & plurimum expediret Theologos & perfectos Catholicos Astrologiam & alias tales scientias non nescire Haec autem ex praemissis hic et proximo tam lucide consequuntur, quod alia declaratione non egent. Per quae & multi errores damnati per Stephanum Parisiensem Episcopam repro¬ bantur; quod videlicet voluntas de se est indeterminata ad opposita sicut materia; determinatur ab appetibili, sicut materia ab agente; quod appetitus intellectiuus cessantibus impedimentis necessario mouetur ab appetibili; quod voluntate existente in dispositione in qua nata est moueri, & mouente sic disposito quod natum est sic mouere, impossibile est voluntatem non velle; quod etiam post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet libera, quod voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem sicut appetitus bruti; quod voluntas necessario persequitur quod principaliter creditur a ratione, & quod non potest abstinere ab eo quod ratio dictat; & quod si ratio est recta, voluntas est recta; quod voluntas manente passione & scientia in particulari & in actu non potest agere contra eam; quod homo agens ex passione coacte agit; & quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, & semper maiorem, quibus & quidam alij similes superius recitantur. Sunt quoque plurimi similes, quos nec hic nec ibi oportuit recitare. Nonne & diligenter consideratis, & debite ponderatis premissis, & alijs similibus pretermissis videretur I multum decere, & plurimum expedire Reip. Christianae, quod Theologi & perfecti Catholici Astrologiam, & alias doctrinales seu Mathematicales scientias non nescirent, vel propter vtilitates earum praeclaras, si oportuerit, exercendas, vel saltem propter abusores earum, & falso nomine sapientum gloriantes efficacius confutandos. Quomodo namque non logicus logicum, non Mathematicus Mathematicum, iners artificem in arte propria artificialiter redarguet, & conuincet, quin magis in se risum astantium concitabit? Magnus quoque Ptolome us I. Almagesti Prol. 2? sic ait, O quam bonum fuit quod Aristoteles diuisit theorica, cum eam in tria prima genera distribuit, in Naturale, Doctrinale, & Theologicum; & dicto de Naturali, & Theologico; de Doctrinali, id est, Mathematico sic adiungit. Hoc quoque non parum valet ad duorum reliquorum modorum scientiae compraehensionem, & praecipue scientiae Dei excelsi. Ipsa namque est scientia ad sciendum Deum altissimum propter rationem cum perserutatione & intellectu, quae & eius similia vere & manifeste fignificant Deum qui non alteratur, &e non mouetur, & non est accidens, neque est factus; quonia ipsa, nostra scientia quam de ipso habemus altissimo, vicina existit, & quia ipsa est semita ducens ad ipsum. Preterea in actionibus quoque & honestatibus morum laudabilium non est eius necessitas parua; Imo nihil est ea magis adiuuas ad acuendos nostrae mentis oculos, & intellectus ad considerandum ea, quae operibus assimilantur diuinis propter bonitatem moderaminis & paruitatem arrogantiae, & quoniam ipsa facit eum qui perseueranter inquirit eam, hanc coelestem pulcherrime diligere, & ducit eum ad perseuerantiam diuini studij, & coniungit eum ipsi, quod anime simile est propter bonitatem formae, & assimulat eum creatori suo. Quare & Auicen. 1. Metaph. 3. scribit ita, Ordo huius scientiae, scilicet diuinae est, vt discatur post scientias naturales & disciplinales; post naturales ideo quia multa quae hic conceduntur ibi probantur; post disciplinales vero ideo, quia intentio vltima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei altissimi, & cognitio singulorum spiritalium, & ordinum Angelorum suorum, & cognitio ordinationis in compositione circulorum, ad quam scientiam impossibile est peruenire nisi per cognitionem Astrologiae; ad scientiam vero Astrologiae nemo potest venire nisi per scientiam Arithmeticae & Geometricae. In his quoque scientijs plurimum claruerunt filij Seth, Enoch, Noe, Abraham, Moses, Solomon. Daniel, & alij sancti Patres, sicut quamplures historie contestantur, sicuti & ostensio 35. partis Corollarij primi primi aliquantulum recitauit. Nonne & Creator ipse in exordio rerum dixit, fiant luminaria in firmamento coeli, & diuidant diem & noctem, & sint in signa? Annon & veritas ipsa dicit; erunt signa in Sole, & Luna, & stellis, & quis nescit signum ad signatum referri? Cur ergo per haec signa non est iudicandum de eorum signatis? Nonne & Dominus ipse dixit, Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis nimbus venit, & ita fit, & cum Austrum flantem, dicitisque aestus erit, & ita fit? hypocritae, faciem coeli & terrae rotestis probare, hoc autem tepus quomodo non probatis? Luc. 12. & Mat. 16. facto vespere dicitis, serenum erit, rubicundum enim est coelum; & mane, hodie tempestas, rutilat enim triste coelum: Fa E ciem ergo coeli dijudicare nostis; signa autem temporum non potestis? Licet ergo &e&st expedit per signa inferiora & superiora, de futura temperie & intemperie iudicare, ista namque iudicia temporum, non videtur Christus Autor temporum reprobare, sed potius approbare, sed in hoc specialiter ipsos redarguit; quod non potuerunt, nescierunt, seu noluerunt probare, nec dijudicare tempus seu tempora sui aduentus, aduentumue suorum. Quare & beatus Hieronymus super illud Matth. praemissum, sensus, inquit, manifestus est, quod ex elementorum ordine & consonantia possunt & sereni, & pluuiosi dies praenosci. Historia quoque Scholastica tractans illud verbum Gen. 1. praemissum, dicit quod luminaria coelestia sunt signa serenitatis & tempestatis; quod & tractans beatus Basilius homilia sexta sui hexameron; Necessitas, inquit, humane vitae. sicut longior vsus docet, signorum vocationes & obseruationes inuenies; si tamen non amplius eas quam oportet, inquiras: Multa enim super futuris imbribus possumus dicere, plurima quoque de vaporibus terrarum, motibusque ventorum, seu per partes venientium, seu generaliter vbique spirantium, & vtrum violenter an placide sint venturi: Vnum itaque ex demonstrationibus habetur solis, quod ostendit nobis Dominus dicens, futuram tempestatem cum coelum caeperit igneo rubore tristari, Lsupra de mane Matthaei 16. & infra; Horum igitur obseruatio quantum commoditatis impendat hominibus, quis ignorat? Possunt enim nauigaturi intra portum retinere classem, futura pericula praeuidetes; viator item cautus effectus ex coeli tristitia tranquillitatis tempus expectat; Agricultores quoque seminibus & plantis solidam diligentiam commodantes, & memoratis instructi signis opportunitatem congruam praestolantur: Siquidem solutiones etiam rerum omnium in sole, & luna & stellis videnda prodigia Dominus praedicauit dicens, Sol conuertetur in tenebras, & Luna non dabit lucem suam: Verum haec iudicia sunt mundanae consammationis, Historia quoque Scholastica agens de ortu Iubilaei, sic ait; Abraham peritus erat astrorum, in quibus etiam secundum quosdam Zoroastrem Magicae artis inuentorem, instituit; noueratque quod aeris intemperies quae sit ex eleuatis vel depressis Planetis semper vsque ad quinquaginta annos ad temperiem redit, & quod vidit fieri in astris, voluit imitari in terris. An non & vtilitas scientiarum huiusmodi videtur euidenter patere ex praecognitione, promotione, & repressione possibili virtutum & vitiorum moralium, & intellectualium, naturalium quodammodo, sicut testantur hic praemissa & trigesimum nonum primi? Quare & Philosophus 2. Eth. 10. inquirens quod // vnum extremum magis contrarietur virtuti in medio; ostendit quod in aliquibus vnum, cuius causa est ex re ipsa; in alijs vero aliud, cuius causa est ex nobis; & haec duplex, generalis, & specialis: pro generali sic ait; Ad quae enim ipsi magis nati sumus aliqualiter, haec magis contraria medio videntur, puta ipsi magis nati sumus ad delectationes, ideo facilius mobiles sumus ad intemperantiam, quam ad temperantiam: pro speciali vero infra 110. dicit; Et intendere oportet & ad quae & ipsi facile mobiles sumus; Alij enim ad alia apti nati sumus; Hoc autem erit notum ex delectatione & tristitia facta circa nos; In contrarium autem nos ipsos attrahere oportet: Multum enim abducentes, a peccando in medium veniemus. Annon & vtilitatem scientiae istius ostendunt praemissa 32a. & 35a. & 39a. parte Corollarij primi, primi? Amplius autem quantam virtutem habeat artificiosa congregatio & disgregatio radiorum seu luminum, quis eruditus ignorat? Annon per istud magisterium possent qualitates, conditiones & mores hominum, ciuitatum, atque regnorum mutari in melius & firmari? per quod aliud magisterium posset id fieri? De quo in secundo prologo in Secretum Secretorum Aristotelis scribitur quod Alexander direxit suam epistolam ad Aristotelem sub hac forma, O Doctor egregie, rector iustitiae, significo tuae prudentiae me inuenisse in terra Persidis quasdam gentes abundantes ratione & intelleectu penetrabili, studentes super alios dominari, & regnum acquirere: Vnde nos proponi¬ mus occidere vniuersos: quicquid super hoc decreueris, nobis significa tuis scripturis; & sequitur, Cui Aristoteles ita respondit; Si non potes mutare illius terrae aerem & aquam, insuper dispositionem ciuitatum, imple tuum propositum si potes, & dominare super eos cum bonitate & exaudi eos cum benignitate; quod si feceris, fiduciam habeas cum Dei adiutorio, quod omnes erunt subiecti ad tuum beneplacitum, & praeceptum, & per amorem quem habebunt in te, dominaberis in eis pacifice cum triumpho. Alexander igitur accepta epistola suum adimpleuit consilium diligenter; & erant Persae magis obedientes suo imperio, quam omnes aliae nationes. Nonne & Arthesius Philosophus Magisterij huius virtute, mille & vigesimo quinque annis astruit se vixisse, & alia mirabilia perfecisse, quod & alij similiter asseuerant? Nonne & de Mose Act. 7. scribitur isto modo, Eruditus est Moses omni sapientia AEgyptiorum, & erat potens in verbis, & in operibus suis, de quo & historia scholastica super exod. recitato, quomodo Moses nutritus in AEgypto transiuit in Aethiopiam, & Aethiopes debellauit, & Tharbis filiam Regis Aethiopum in vxorem assumpsit, & quomodo Mosi redire volenti ipsa nullatenus acquieuit, subiungit; Proinde tanquam vir peritus astrorum imagines sculpsit in gemmis huius efficaciae, vt altera memoriam, alia obliuionem conferret, cumque paribus annulis eas inseruisset, alterum, scilicet obliuionis annulum praebuit vxori, alterum ipse tulit, vt sicut pari amore ita paribus annulis insignirentur: Caepit ergo amoris viri multer obliuisci, & tandem libere in Aegyptum regressus est. Qui & sicut dicunt Hebraei, tradidit eis quantitatem mensis Lunaris, quo festa legalia obseruarent: Hic autem sicut eorum computus attestatur, est 29. dies, 12. horae. 703. puncta: Punctum autem est species mirabilis fractionis, scilicet 1080o. pars horae, quod est 3. secunda, & 20. tertia, ita quod mensis Lunaris medius secundum Mosen continet, 29. dies 12. horas 44. minuta, 3. A secunda, & 20. tertia; qui eius quantitatem melius & verius posuit, quam Abrachis, qui considerauit in Rodo; quam Ptolomaeus, qui considerauit in Alexandria; quam Arzachel, qui composuit canones & tabulas secundum annos Arabum ad Toletum; & quam multi alij eum sequentes: Abrachis enim, sicut recitat Ptolomaeus 4. Almagesti 2. posuit quantitatem medij mensis Lunaris 29. dies, 31. minuta diei 50. secunda 8. tertia, 9. quarta & 30. quinta fere; vnum autem minutum dici est 24. minuta horae, quoniam sicut dies ad suum minutum, ita hora ad suum minutum igitur permutatim: quantitas ergo mensis secundum eum est, 29. dies, 12. horae 44. minuta horae, tria secunda, quindecim tertia, quadraginta octo quarta fere. Ptolomaeus verum multum posterior Abrachis, 4. Almagesti 3. concordat cum eo in quantitate mensis in omnibus, exceptis quintis dici quae ponit praecise 20. quantitas ergo secundum eum mensis Lunaris est in diebus, horis, minutis horae, secundis & tertijs sicut prius & 44quarta praecise. Arzachel autem posterior istis multum videtur ponere quantitatem mensis Lunaris multo minorem, videlicet 29. dies 12. horas; 44 minuta sicut tabulae suae testantur, quod & videtur eum necessario oportere, cum secundum eum in suis canonibus, & secundum omnes concorditer annus Arabum communis contineat praecise 354. dies, & quintam, & sextam diei partem, quae sunt vndecim trigesime dici; trigesima autem dici cum sit dupla ad vnum minutum dici, continet 48 minuta horae, sicut constat ex praemissis: Continet igitur talis annus 354. dies 8. horas & 48. minuta horae, cuius I2a. pars, scilicet vnus mensis Lunaris est, 20. dies; 12. horae, & 44. minuta praecise. Iste ergo diminuit a quantitate mensis per Molen posita vnum punctum, a qua etiam Abrachis, & Ptolomaeus diminuunt, sed non tantum. Qui & sibi ipsis repugnant, sicut ex quantitatibus medij motus solis, & medij motus Lunae in vno die, quas ponunt extracto centro lunae in die, & tabulato continue per 60. dies, vel per 15. dies, & 60. horas, eliciendo demonstratiue quantitatem dimidij vel integri mensis lunaris medij; cum in omni coniunctione & oppositione media centrum lunae sit nihil omnino, id est 12. signa praecise, & ab omni coniunctione media ad oppositionem mediam & e contra, pertranseat, 12. signa praecise, & ab omni coniunctione, seu oppositione media ad proximam similem, 24. signa praecise potest clarissime demonstrari. Per quam viam rectissimam rectissime incedendo est alibi demonstratum quantitatem medij mensis lunaris continere ad minus quantum posuit Moses & fortassis vlterius aliquas fractiones, quod & moderni Astronomi confitentur. Ex his autem euidenter apparet defectus lunationum & mensium lunarium in Calendario Latinorum, quibus Pascha, & festa Christianorum mobilia regulantur, ex quibus & patet quomodo rectificari deberent. Et quis huiusmodi scientijs non adiutus ista rectificare praesumet, aut transferre Calendarium Iudaeorum ad vsum facilem Latinorum, & sic reducere Pascha Christianorum vt secundum statutum Concilij Niceni, & alia plurima plurimorum Patrum statura semper fiat dominica sequente PaschaT Iudaeorum; scilicet, aliquo die azymorum, videlicet a 14. Iuna primi mensis lunaris vsque ad 2I. diem eiusdem, quod nunc, & a prima creatione Calendarij Christiani frequenter contingit posterius, quandoque per 4. quandoque per quinque integras septimanas, quandoque autem continget posterius semper per vnum mensem, quandoque vero semper per duos, & ita deinceps, donec annus integer taliter transigatur, & tunc reincipiet cum errore prioreQuis etiam huius ignarus scientiae veraciter capiet introitum solis in Arietem, aequinoctiumque vernale, seu temporis verni principium, vt secundum exigentiam proximi pleni lunij fiat Pascha secundum praeceptum legis Deut. 16. in haec verba; obserua mensem nouarum frugum, & verni principium temporis, vt facias phase Domino Deo tuo. Salomon quoque diuinitus inspiratus vt patet 3. Reg. 3. & 2. Paralip. 1. tantam sapientiam, intelligentiam & scientiam recepit a Domino, vt nullus ante eum similis ei fuerit, nec post eum, de quo & 3. Reg. 3. scribitur, Dedit quoque Dominus sapientiam Solomoni, & prudentiam multam nimis, & praecedebat sapientia Solomonis sapientiam omnium Orientalium, & Aegyptiorum, & erat sapientior cunctis hominibus. De quo & Iosephus octauo Antiquitatis Iudaicae 20. dicit; quod Deus dedit ei intellectum & sapientiam, qualem nullus alter hominum habuit, nec Regum, nec priuatorum, vt etiam homines antiquos praecelleret, & nec Aegyptijs, qui sapientia omnibus differre dicuntur, comparatus, modicum vel minus esset; cuius vtique multum nimis sapientia praecedebat. Composuit autem libros 5. & 4. millia. Nullam namque naturam ignoratam inexanimatamque praeteriit, sed de omnibus Philosophatus est, & disciplinam proprietatemque earum eminenter exposuit, praestitit autem ei Deus vt etiam contra daemones ad vtilitatem hominum, & eorum curas edisceret, & incantationes instituit quibus aegritudines soleant mitigari; Modos etiam coniurationum quibus ob¬ stricti daemones ne denuo redeant effugati, inuenit, & haec cura hactenus apud nos multum praeualere dignoscitur. Vidi etenim quendam Eleazarum de gente nostra, praesente Vespasinno & eius filijs & Tribunis, alioque simul exercitu, curantem eos qui a Daemonibus vexabantur: Modus autem medicinae fuit huiusmodi; Intulit naribus eius qui a daemonio vexabatur annulum habentem subter signaculum radicem a Solomone monstratam; deinde daemonium per nares odorantis abstraxit, & repente cecidit homo, Postea coniurauit eum, iuramentum obijciens Solomonis, ne ad eum denuo remearet, id est cantica quae ille composuit, super eum edicens; volens satis facere atque probare praesentibus Eleazarus hanc se habere virtutem, ponebatante eos aut calicem aqua plenum, aut peluem, & daemoni imperabat, vt haecab humine egressus verteret, & videntibus praeberet iudicium quod hominem reliquisset, quo facto sapientia Solomonis cunctis innotuit. Daniel insuper vt patet Dan. 1. didicit excellenter omnem sapientiam, & scientiam Chaldeorum de caelestibus & terrenis sicut glossa testatur, qui tamen in corde suo proposuit ne pollueretur de mensa Regis immundis vescendo: Vbi dicit Hieronymus, sicut recitat ibi glossa, qui de mensa Regis & de vino potus eius non vult comedere ne polluatur; vtique sapientiam & doctrinam Babysoniorum, si sciret esse peccatum, nunquam acquiesceret discere quae non licebat; discunt autem, non vt sequantur, sed vt iudicent atque conuincant; quomodo si quispiam aduersum Mathematicos velit scribere imperitus Mathematices risui pateat, & aduersus Philosophos disputans si ignoret dogmata Philosophorum; Discunt ergo ea mente doctrinam Chaldaicam, qua Moses omnem sapientiam Eegyptiorum didicerat: Qui & in Prologo in Esaiam sic ait, Legant prius & postea despiciant, ne videantur non ex iudicio sed ex odij praesumptione ignorata damnare: qui etiam epistola 74. ad Mineruium & Alexandrium Monachos, de resurrectione sic scribit; Meum propositum est antiquos legere, probare singula, quae bona sunt, & a fide Catholicae Ecclesiae non recedere. Septimo quoque historiae Ecclesiasticae 70. scribitur isto modo, quod Dionysiis Episcopus ita dixit; Ego & tractatus haereticorum lego, & traditiones eorum perscrutor, etiamsi videat ad horam, verbis eorum pollui; sed & multum mihi confert hoc ipsum, quod ex eorum verbis arguere eos possum: denique cum aliquis ex fratribus cum presbyteris me a fectionibus talibus prohiberet, diuina me visio confirmauit, euidenter proloquens in hunc modum; Lege omnia quaecunque in manus tuas peruenerint, quia probate quaeque & discernere potes, quandoquidem exinitio haec tibi fuit causa credendi: amplexus sum visionem quae & Apostolicae sententiae concordabat dicenti, Omnia legite, quae bona sunt tenete. Illa quoque Autoritas suprascripta Hieronymi super Danielem eum multis similibus; dist. 37a. in canone recitatur. Vnde & Augustinus 5. Confest. 5. loquens de quodam haeretico Manichaeo, qui se Spiritum Sanctum habere, & scire omnia impudentissime asserebat, sic ait; Non parui se aestimari voluit, sed Spiritum Sanctum consolatorem & ditatorem fidelium tuorum, autoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est: Itaque cum de coelo ac stellis, & de solis ac lunae motibus falsa dixisse reprehenderetur, quamuis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa tam vesana superbiae vanitate diceret, vt ea tanquam diuinae personae tribuere sibi niteretur. Sciui & ego quadam famosam maleficam, quae in quadam eclipsi sunae quam aspicientes plurimi mirabantur iuxta opinionem laicam laicorum putantium eclipsin accidere ex maleficio alicuius fortilegae, dixisse vicinis, Ecce qualem potestatem habeo super lunam; Nisi permiseritis me in pace, & satisfeceritis de contumelijs & opprobrijs mihi illatis, tollam a vobis lunam, stellas, & solem, ac coeli beneficium vniuersum; Cui duxeram respondendum, quod faceret sic de luna nocte proxima, aut mense proximo, vel sequente; aut faceret sic de sole in crastino, aut aliquo die septimanae sequentis, vel saltem quod diceret, quando proxime sic faceret de luna, vel sole, & quantam partem auferret, a qua parte inciperet & quamdiu duraret huiusmodi E passio alterius luminaris, & omnes faceremus sibi in omnibus quicquid vellet: sin autem; ego dicerem ei, quando primo similiter contingeret circa lunam & solem, quanta pars luminis tolleretur, ex qua parte inciperet eclipsari, & quamdiu duraret eclipsis etiam ipsa inuita, & cum cunctis suis maleficiis renitente, quae non potuit respondere. Apud Iudaeos autem a tempore Mosis fuerunt septuaginta ordinarij Iudices, praecipiente Domino per Mosem; Congrega mihi septuaginta viros, &c. Num. II. imo secundum Talmud eorum septuaginta vnus, quia talem numerum Moses cum illis septuaginta constituit: De his vero Iudicibus & gestis eorum, est vnus liber, qui vocatur Hebraice Sanhedrim, id est Iudicium Ordinariorum, in quo scribitur isto modo: Non erant constiruentes sn Sanhedrim, scilicet in ordine seu officio septuaginta, seu septuaginta vnius Iudicum ordinatiorum, nisi dominos sapientiae, staturae, apparentiae atque senectutis, & Dominos incantationum atque scientes A septuaginta linguas, ne oporteat eos audire ab ore Interpretis: statura, & apparentia requirebatur vt haberentur in reuerentia; & quod essent Domini incantationum, vt conuincerent & occiderent incantantes siue maleficos in suis incantationibus & maleficijs confidentes. Haec autem non sine causa digrediendo paulisper sufficiat breuiter tetigisse.