Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 14
CAP. XIIII. Quod diuina voluntas est causa cuiuslibet futuri atque prae¬ teriti, quare ipsum est tale.
ET autem tractatus de causalitate voluntatis diuinae finaliter compleatur, ostendendum existimo quod diuina voluntas est causa cuiuslibet futuri siue praeteriti, quare ipsum est tale. Nam secundum Philosophum 2. Post. 3. quae vere est causa essendi quodcunque, eadem est causa fiendi, facti esse, & futuri esse, & secundum Lincolniensem, haec est conclusio 18. illius secundi: sed diuina voluntas est vere causa essendi quodcunque sicut capitulum nonum probat. Vnde Augustinus 22. de Ciuit. Dei 2. Secundum illam voluntatem Dei, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in Coelo & in terra, omnia quaecunque voluit non solum praeterita vel paesentia, sed etiam futura iam fecit. Verum antequam veniat tempus quo voluit vt fieret, quod ante tempora vniuersa praesciuit atque disposuit, dicimus, Fiet quando Deus voluerit: si autem non solum tempus quo futurum est, verum etiam vtrum futurum sit, ignoramus, dicimus, Fiet si Deus voluerit, non quia Deus nouam voluntatem quam non habuit, tunc habebit; Sed quia id, quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est voluntate, tunc erit. Hoc idem patere videtur per Ansel Mono. 18. & de Veritate 10. & per August. 1. Soliloq. 2I. secundi eiusdem 20. & 26. Contra Faust. 2. sicut vndecimum huius tangit; quod & magis apparet, si quis attendat Augustinum ibidem contra Faustum, nedum ponere causas rerum futurarum, praesentium, & praeteritarum in Deo, sed & in voluntate diuina. Vnde sic ait, Quid de Helia factum sit nescimus, hoc tamen de illo credimus, quod vera scriptura testatur; Illud sane scimus de eo factum, quod Dei voluntas habet, quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quocunque omnino non posse. Proinde si mihi dicatur, posse fieri vt caro, verbi gratia, huius vel illius hominis in corpus coeleste mutetur; concedo fieri posse, sed vtrum futurum sit, nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: Illud tamen me non latet, sine dubio futurum, si hoc Dei voluntas habet. Et infra, tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita, quoniam non est in Dei voluntate vt eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quae vere futura sunt sine dubio fient, si autem facta non fuerint, futura non erunt. Ita omnia quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt. Item futura & praeterita vnullum esse habent omnino, ergo nec aliquid causae habent, nec aliquid veritatis; quare nec veraciter ex se habent esse futurum, neque praeteritum. Habent ergo haec propter aliquam aliam causam, & illa non potest esse pure non ens propter idem; vel saltem illa reducitur ad causam aliquam existentem, & omnium causarum existentium voluntas Dei omnipotentis est prima summa & efficiens. Item voluntas Dei est causa, quare quodcunque futurum ad vtrumlibet est futurum; ergo eadem ratione quorumlibet aliorum: Antichristus enim ex se nullum esse habet omnino; ergo ex se non magis determinatur ad vnam partem contradictionis, quam aliam; ergo de se tantum non est futurum, sed pure indifferens. Si ergo sit futurus, hoc est per aliquam causam determinantem; sed illa causa necessario est diuina voluntas, vel ad illam reducitur, vt ad primam & supremam causam determinationis illius. Item Antichristus futurus non magis ex se habet, vnde sit futurus, quam Prochristus aequaliter possibilis futurus, sed nunquam vere futurus: sed iste non est ex se futurus, ergo nec ille, sed per aliquam aliam causam, quae sine diuina voluntate causare non potest. Adhuc autem, aliquod non futurum possibile tamen fore, vt A potest Deus facere, fore, & esse futurum; quod si fiat, voluntas diuina est causa quare A est futurum; quare & similiter de similibus vniuersis. Quapropter & Iohannes super 1. Sentent. dist. 39. dicit; Quod nihil tale de futuro est verum ante determinationem voluntatis diuinae, sed illa determinatio praecedit naturaliter sicut causa. Item eadem est causa nunc quare futurum quodlibet est futurum, quae fuit ante mundum: sed tunc voluntas diuina fuit causa omnium futurorum, ergo adhuc est; cum secundum quintum capitulum Deus sit immutabilis omni modo. Item magis est esse futurum, quam esse possibile; sed nullum futurum exse habet esse possibile, ergo nec futurum: Omne enim possibile, aliqua potentia est, possibile; sed nullum futurum habet aliquod esse, ergo nec aliquam potentiam. Nullum ergo futurum est possibile esse nisi quia aliquod praesens potest facere illud esse: sed nullum praesens potest facere aliquid sine voluntate Dei coagente; nulla ergo possibilitas, aut causa possibilitatis est in futuris, sed in praesentibus, & prima & summa omnium causarum, & possibilitatum, seu potentiarum praesentium est in Deo. Eadem quoque est causa possibilitatis futurorum nunc, sicut ante mundum: sed tunc fuerat solus Deus, vt patet per venerabilem Anselmum, De casu diaboli, 12. manifeste; secundum quod capitulum 12. allegauit. Item omne quod necesse est esse aliquale, aliqua necessitate necesse est esse tale; sed nullum praeteritum habet aliquod esse, ergo nec aliquam necessitatem; & quodlibet tale necesse est esse praeteritum; ergo hoc est per aliquam necessitatem praesentem, quae necessario est Deus, vel dependet ab eo, quare & a voluntate illius. Vnde & Anselmus 2. Cur Deus homo 17. Omnis necessitas aut impossibilitas Dei subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati; nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipseita vult. Item primum verum est causa cuiuslibet veri sequentis, quare & causa sic essendi realiter, sicut significat quodlibet verum sequens? Primum autem verum est in Deo, sicut cap. 1I. cum 12. docuit: ergo in Deo est causa essendi verum, quodlibet verum de futuro, & sic essendi, sicut significatur per illud, & hoc non est sine voluntato praecedente, vel etiam concomitante. Item Deus cum voluntate sua praecedit naturaliter omne praeteritum, & futurum, ergo est causa eorum, sicut capitulo proximo est ostensum. Hoc etiam tenet expresse Petrus Lumbardus, 1. Sentent. dist. 45. 4. sic dicens, hec itaque summe bona voluntas causa est omnium quae naturaliter fiunt, vel facta, siue futura sunt. Nonne & hoc est quod viginti quatuor Seniores concorditer attestantur, dicentes se denti in throno, Tu creasti omnia, & propter voluntatem tuam erant, & creata sunt, Apocal. 4. Erant, inquam, sicut exponunt Doctores prius in praedestinatione, in arte, in Sapientia Dei, & creata sunt posterius in opere, & effectu¬
Corollarium
COROLLARIVM. Et habet corollarium: Si Deus esse defineret, nihil esset praeteritum nec futurum, verum nec falsum, possibile vel impossibile, necessarium vel contingens, nec etiam posset esse: ex quo & oppositum sequitur euidenter, videlicet ipsum Deum, & sic aliquid praefuisse, esse, & fore. Oquam necessarium est hunc esse, quam tam impossibile est desiuere vnquam esse, & quod Deum qualitercunque non esse, contradictionem necessariissime continet & importut, & quod necesse esse, videtur maxime proprium nomen Dei.
VNde videtur corollarium mirum sequi, scili.t si Deus esse desineret nihil esset praeteritum, nec futurum, verum, nec falsum, possibile vel impossibile, necessarium vel contingens, nec etiam posset esse: ex quo & oppositum sequitur euidenter, scilicet ipsum Deum, & sic aliquid praefuisse, esse, & fore, & similiter alia posse esse per omnipotentiam Dei magnam. O quam necessarium est hunc esse, quenrtam impossibile est desinere vnquam esse, quem etiam qualitercunque non esse, contradictionem necessarijssime continer & importat. Vnde forsitan potest licet aenigmatice elici maxime proprium nomen Dei, scilicet esse necessarium, seu necesse esse, quod debet intelligi de esse per se & de necessario summa necessitate, includente videlicet repugnantiam contradictoriam non essendi. Quod autem si Deus esse desineret, nihil esset praeteritum nec futurum, ex isto capitulo patet, & quod nihil esset verum, neque vere esset aut non esset ex 1I0. & 120. cum nihil possit esse verum aut vere, sine primo vero quod est in Deo, ex quo consequitur quod nihil esset falsum, quia si vnum oppositorum esset falsum, reliquum esset verum, & quod nihil esset possibile voel impossibile, necessarium vel contingens patet per capitulum proximum: Omnia enim ista originantur a Deo. Et quodnullum horum etiam posset esse, patet, quia nullum istorum posset esse sine Deo; sed si Deus non esset, ipse non posset esse, quia si posset esse, esset sicut praemissa in probatione primae Suppositionis ostendunt: Reliquae vero partes vsque ad penultimam satis patent. Pro penultima vero sciendum quod aliquid potest dici multipliciter non esse; Primo, vt futurum; secundo, vt praeteritum; tertio, vt aliquid possibile esse, quod non erit, est, nec fuit; quarto, quod simpliciter impossibile est esse, & contradictionem includens, sicut Chimaera, vel commensurabilitas diametri quadrati & costae. Ponatur igitur cum Diagora, vel cum insipiente, tanquam absolute possibile, nec vllami contradictionem includens, Deum non esse: Si ergo Deus non est, aliquo praedictorum modorum non est: Si primo modo, aliquando incipiet esse, & erit Deus nouus & recens; quare & erit Deus, erit ergo necesse esse & aeternus, sicut ostensio primae Suppositionis ostendit; hic ergo contradictio implicatur. Si secundo modo. Deus est praeteritus & non praesens, & fuit Deus, fuit ergo necesse esse & aeternus, sicut probatio primae Suppositionis monstrauit: Hic est ergo contradictio manifesta. Si tertio modo Deus non est & potest esse, ergo est & est necesse esse, sicut praedicta probatio plane probat; hic ergo contradictio importatur. Si quarto modo, quod potest esse non potest esse; est enimabsolute possibile Deum esse, sicut praemissa in ostensione primae Suppositionis perspicue manifestant; imo & est necessarium simpliciter absolute, quod Deum esse sit possibile simpliciter absolute, sicut praehabita in eadem ostensione demonstrant; hic ergo contradictio includitur euidenter. Rursum Deum esse est necesse, ita quod ipsum non esse contra dictionem includit; hoc enim euidenter ostendit probatio memorata: Dicatur enim possibile absolute quod necessario absolute in consequentia formali simpliciter contradictoria non includit; Impossibile vero & necessarium, seu necesse correspondenter sumantur, &c. sicut ibi. Constat enim quod est possibile absolute esse aliquod tale necesse esse; quis enim hoc posito & admisso nequaquam faciliter ab omni se contradictione defendat? Amplius autem quam impossibile est aliquid, tam necessarium est aliquid, quam enim impossibile est contradictoria esse simul vera, tam necessarium est contradictoria non esse simul vera; & vniuersaliter quam impossibile est aliquid esse, tam necessarium est illud non esse; & quam impossibile est aliquid non esse, tam necessarium est illud esse, sicut posset faciliter demonstrari: sed neminem reputo hoc I nescire. Est autem aliquid tam impossibile, quod ipsum esse verum contradictionem includit; est ergo & aliquid tam necessarium, quod ipsum esse falsum similiter contradictionem includit. Sed quid est magis necessarium quam Deum esse? quis audet dicere hoc vel illud, cum ipsum sit primum in genere necessariorum, & causa omnium necessariorum posteriorum, quare & maxime necessarium supra cuncta, sicut praemissa capitula docuerunt? Hoc idem euidenter ostendunt multa corollaria 130. praelibata. Idem similiter potest ostendi per viam veri & falsi, quoniam quam falsum est aliquid, tam verum est aliquid: quam falsum enim est aliquid esse vel non esse, tam verum e contra est illud non esse seu esse; sed aliquid est tam falsum, quod ipsum esse verum contradictionem includit, quare & aliquid est tam verum quod ipsum esse falsum contradictionem includit. Sed quid est verius primo vero, sicut ratio iam praemissa, & priora capitula maniestant? quid autem est simpliciter & naturaliter primum verum? Nonne, Deus est, sicut duodecimum demonstrauit? Praeterea, si Deus non est, vere Deus non I est, aliqua ergo veritate Deus non est, est ergo aliqua veritas, quare & prima veritas, quae est Deus Si // etiam aliqua veritas, vel aliquid omnino est, Deus est; quia illa vel illud necessario est Deus vel a Deo, sicut secundum huius ostendit. Si insuper Deus non est, ita est quod Deus non est, quia verum est quod Deus non est, quia vere non est; per aliquod ergo esse ita est, quod Deus non est; omne autem esse est primum esse, quod est Deus, vel a primo esse, sicut idem secundum demonstrat; ergo Deus est. Haec autem videtur ratio Augustini in Soliloquijs suis, & Anselmi Monol. & de veritate 110. huius scripta. Ex his videtur elare patere, quod quaeliber negatiua aliquam affirmationem, implicat & includit. Nam quaelibet negatiua innuit & includit; vere non esse, quod negat; Nonne etiam sequitur; d non est B, ergo vere &x non est B. De quibuscunque namque verum & necessarium esse videtur, vere hoc est illud, vel vere hoc non est illud; quare siue quicquam sit siue non sit, de necessitate Deus est, quia aliqua veritas. Adhuc autem si Deus non est, nihil vere est nec vere non est; Nihil vere est hoc vel tale, nec vere non est hoc vel tale, quia nulla veritate secundum praemissa; quare & quidlibet vere est & vere non est, & s/ quidlibet vere est & vere non est quidlibet, L& qualelibet/ omniquaque. Amplius autem potest similiter argui per viam possibilitatis, & necessitatis; quoniam si Deus non est, possibile est ipsum esse, vel possibile est ipsum non esse; aliqua ergo potentia est hoc possibile; aliqua ergo est potentia, & aliquod potens per illam, sicut ex decimo quarto huius patet; aliquid ergo est, ergo est & Deus. Si etiam Deus non est, necesse est ipsum non esse, saltem pro nunc, & necesse est ipsum non esse Deum; ergo aliqua necessitate alicuius necessarij existentis, sicut eodem 140. est ostensum &c. sicut prius. Item si Deus non est, aliqua est causa positiua illius non esse, & prior illo, sicut Tgum huius monstrat, &c. sicut prius. Adhuc autem si Deus non est, nec creatura est, nec aliquid penitus: est tamen absolute possibile creaturam esse & aliquid esse; est enim in rei veritate nunc verum & possibile, & quod semel est, vel esse potest possibile absolute, semper necessario absolute est possibile absolute, accipiendo hos terminos sicut supra, & sicut probatio primae Suppositionis plenius hos exponit. Quod enim semel contradictionem formaliter, simpliciter non includit, nec vnquam; quia consequentia quae aliquando de se & per se non est formalis simpliciter, neque vnquam; & quaecunque potest aliquando esse non formalis simpliciter, semper necessario est non formalis simpliciter, sicut & quaecunque potest aliquando esse formalis simpliciter, semper necessario est formalis simpliciter, sicut nullus Eogicorum ignorat. Quis enim ignorat consequentiam formalem simpliciter esse absolute necessarium consequendo? & cuius animus capiat necessarium absolute, posse fieri vel esse possibile secundum contradictionem ad esse & non esse, vel e contra? quis etiam dubitat quod quicquid per se & essentialiter est aliquale, semper saltem dum est, necessario esse tale? Alias enim non esset tale per se, & essentialiter, sed per aliud, quod posset adesse & abesse ipso manente, & // accidentaliter, cuius causa est, quia quicquid est quamdiu est, seipso; & sua essentis carere non potest: Quamobrem & quicquid per se, & de se essentialiter est aliquale, semper dum est, necessario absolute est tale. Et hinc est vt puto, quod Philos. 1. Poster. 4. dicit, quod per se importat de omni & semper, sicut 2o huius plenius recitatur. Deo ergo non ente creatura & aliquid potest esse; quare & creator & Deus potest esse, & si potest esse, est, sicut praemissa hic & primo huius ostendunt. Si etiam aliquid potest esse, vere aliquid potest esse; ergo aliqua veritate, & aliqua potentia alicuius potentis nunc entis; est etiam necesse creaturam posse esse; ergo aliqua necessitate alicuius necessarij existentis &c. sicut supra. iSi insuper aliquid potest eise, hoc est per actum priorem, & aliquis est actus prior natura potentia, sicut prima pars 13i docuit, & per 3an partem huius, necessarium est prius possibili secundum contradictionem; Ille autem actus prior, & necessarium illud prius, necessario est a Deo, vel Deus. Si etiam creatura non est, illo non esse, & illa negatione est aliquod esse prius, & aliqua affirmatio prior natura, & causa illius, sicut 2a pars, & 9a 13i ostendebant: illa necessario est a Deo, vel Deus, quod & euidenter confirmant roa &tra partes eius. Si ergo Deus non est, Deus est; & si Deus est, Deus est: Tu es ergo veraciter Deus meus; imo & nedum es, verum etiam necessarijssime es in tantum quod nihil aliud magis necessarie aut tam necessarie esse posset; Praeter te namque, qui solus vere es, vixti aliud est. Nihil enim aliud de se necessario est, aut ex se est, imo de se nihil est, sed ex te, perte, & in te, nec quippiam aliter esse potest. Nonne hoc vidit tuus secretarius Esaias, cum dixit, Quis mensus est pugillo aquas, & Coelos palmo ponderauit? quis appendit tribus digitis molem terrae, & librauit in pondere montes, & colles in statera? ecce Gentes quasi stilla situlae, & quasi momentum staterae reputatae sunt; omnes Gentes, quasi non sint, sic sunt coram eo, & quasi nihilum, & inane reputatae sunt eiODomine Deus meus, numquid hoc famulo tuo familiarissimo Mosi indicasti, quando ei nomen tuum quaerenti, tanquam pro nomine tibi proprio respondisti; Ego sum, qui sum, sic dices filijs Israel. Qui est, misit me ad vos? O Domine Deus meus, quam admitabile nomen tuum; vere Domine admirabile quodlibet nomen tuum, sed quam admirabile specialiter istud, nomen? Hinc & alius Moses sapiens, & Sapientes, quibus credita sunt eloquia tua, secutus, dicit; quod omnia nomina tua transumuntur ab operibus, praeter vnum quatuor literis exacatum, & ideo tetragrammaton Graece dictum quod, vt dicit, significat substantiam tuam pure, non particibando aliquid alienum; quod & idcirco nomen tuum separatum vocatur; quapropter & digne reuerentiae tantae fult, vt sioninisi in Sanctuario diceretur, & a Sacerdotibus tuis sanctis, & hoc in die ieiunij, in beledictione Sacerdotali; a masimo siccriote Eec docetant hioc nonenmi discipulum ad hocisoncum, & sencinseptimana, non amplius. Dicitque hic Moses dux dubiorum, & tamen dubius in hac parte, & fortassis significat super ratione necesse esse; quod & puto te, Domine, priori Mosi, licet sub nubilo ostendisse, quando dixisti, Ego sum, qui sum, sic dices filijs Israel, Qui est, misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in aeternum, mihi, inquis. Dicunt Grammatici tui, Domine, pronomen in oratione poni debere causa discretionis, aut significantiae faciendae; Cum ergo dicis, Mihi, videris innuere hoc nomen discrete tibi competere, quia tibi soli per te solum, & non per aliud, quia tunc potius illius alterius nomen esset, & nulli alij nisi per te; aliter etenim ita esset nomen alterius sicut tuum: Quare & similiter innuis, vt opinior, tibi significanter competere nomen istud, excellentius scilicet quam alteri cuicunque. Dixisti similiter, Domine, quod istud nomen est tibi in aeternum; non dixisti, est nunc, fuit prius, erit posterius, sed est in aeternum; Esse autem in aeternum, siue fuisse, aut fore, & sic per se esse, quid melius significare videtur, quam stabiltatem, immutabilitatem, & firmissimam necessitatem essendi? p Docuisti etiam me Doctor dulcissime in capitulo praecedenti, quod necesse esse praecedit quodammodo, sicut balbutiendo vix possum exprimere, quodlibet aliud tuum esse; vnde & sequi videtur ipsum esse primum, & summum tuorum nominum diuinorum. O Domine, Pater meus, vt sinas tuum puerulum Lpauiulum / coram te pueriliter Iudere; Ecce video necesse esse, tua prouidentia disponente, nedum in significatione nomini tuo magno tetragrammaton conuenire, verum & quodammodo in numero literarum. Habet enim tantum quatuor literas, quatuor species literarum. Onecesse esse, propter nomen tuum sustentalabilissimum meum esse. Super te totus semper innitar, fulciar, te conforter, totis praecordijs tibi adhaeream, totis virtutibus tibi inhaeream, totus in te tranfformer, aeternaliterque confirmer. Contra haec autem fortasiis obijciet // quisnam ita; Si voluntas diuina sit causa futuritionis in rebus, causat futuritionem in eis; aliquando ergo hanc causat. Prius ergo res aliqua non fuit futura, sed tunc incipit esse futura. Item si voluntas diuina esset causa futuritionis omnium futurorum, esset causa veritatis omnium Propositionum veratum, etiam contingentium de futuro; & cum voluntas diuinalibere velit ad extra, posset circa futura contingentia nihil velle, quod si faceret omnes propositiones huiusmodi de futuro, omni veritate carerent; essentque ambo contradictoria in talibus simul falsa, quare & similiter simul vera. Sed hae argutiae si procederent, etiam demonstrarent Deum de sua omnipotentia absoluta, non posse facere quicquam fore, seu quicquam esse futurum, cum tamen multa sint possibilia fieri immediate ab ipso soloquae nunquam fient ab eo, quae si vellet fore, necessario forent & essent futura per 10. & non nisi per voluntatem diuinam; Imo de secundum sapientiam istam terrenam, Deus nullum futurum posset quomodolibet impedire, facereue non fore, nsi per deductionem eius ad esse, facere scilicet ipsum nunquam fore, esse, aut fuisse. Sed quare non posset Deus omnipotens actum futurum impotentis hominis, & creaturae alterius impedire, & aliquem actum suum futurum non facere, contra primam Suppositionem, octauam partem, 32. & 34. Corollarij primi huius, & contra Prophetam dicentem, quod Deus libere egit, quare & agit, & aget simili libertate. Siquis tamen ista directe voluerit soluere, respondendum quod Deus causatione aeterna, scilicet volutione aeterna immutabili, & infrustrabili omni modo facit futura esse futura. Quare & Arist. in de Mundo II. ostenso, quod omnia quae sunt in Mundo, sunt vere opera Dei, subiungit, Ex quo, Lid est Deo) secundum naturalem Empedoclem, omnia quaecunque sunt, & postmodum erunt, processerunt, quasi diceret cum Propheta, vel Propheta cum eo, Qui fecit quae ventura sunt, sicut & Pater causatione & generatione aeterna filium suum aeternum causat & generat. Replicabis fortassis, quod etsi secundum praemissa, res futura in nullo instanti, mensuraue temporis incipiat esse futura; in aliquo tamen instanti, vel mensura, vel signo originis, ordinis, seu naturae incipit esse futura, quod non magis videtur de istis, quam de illis. Sed istud vix verbaliter, nihil realiter obuiat supradictis. Decipit enim fortassis significatio verbi (lncipere) significantis cum tempore, cum fluxu, & successione temporalis mensurae, & incaeptionem tantummodo similem temporalem. Si autem ita tantum significet, obiectio non obsistit. Si vero verbum (lncipere) possit vtcunque sine offensa locutionis communis, & Autorum transferri ad significandum processionem, causationem, originationem, & ordinem qualemcunque, non temporis, sed naturae; non video cur non possit concedi, rem incaepisse esse futuram, habuisse videlicet causam suae futuritionis, ipsam naturaliter, causaliter, & originaliter praecedentem, sicut praehabita docuerunt. Veruntamen sic loquendo, non aliter incaepit res esse futura, quam semper continue incipit esse futura, dum manet futura, sicut aeternaliter fuisset, & esset, de pede, puluere, & vestigio sempiternis, de Patre & Filio sempiternis, inter quos Augustinus prioritatem originis asseuerat; si tamen in illa ineffabili trinitate, fas sit incoeptionem qualemlibet affirmare, quanquam gene ratio filij videatur principari, seu initiari, quodammodo a Patre, tanquam a termino a quo procedit, & terminari in filio velut in termino ad quem tendit. Quis enim negauerit Patrem esse principium filij? Nec reputo quempiam tam proteruum, vt neget omnino futura aliquam causam // futuritionis habere, dicatque quod ista, Tu curres, & quaelibet propositio vera de futuro sit primum principium & primum verum simpliciter, aut ipsi coaequale seu compar in ordine veritatis, praemissis capitulis intellectis. Quis etiam negare praesumpserit voluntatem diuinam esse, aut esse posse causam praedestinationis, electionis, & saluationis sanctorum, Ad alteram autem argutiam quidam forsitan responderent, quod Deus potest suspendere omnem actum voluntatis suae circa futura, & non futura quaecunque, & sic facere quodammodo nihil esse futurum, quare & facere quamlibet affirmationem huiusmodi esse falsam. Sed etsi Deus possit facere nihil esse futurum, & nullam propositionem de futuro simplicem catetegoricam esse veram, non tamen potest facere, quin quaelibet disiunctiua, inter talem affirmatiuam, & suam oppositam negatiuam sit vera. Nullius ergo disiunctiue huiusmodi veritas, a diuina voluntate dependet, sed eam praecedit naturaliter & necessario vt videtur; quare & alterius partis veritas vt apparet. Ideo forsan dicetur, quod res futura, puta A, de se & per se non est futura, sed est non futura, & hoc antecedeter voluntati diuinae: Nulla tamen res est futura, nisi antecedenter a voluntate diuina, nec hoc contradictionem includit. Sicut namque secundum Philosophum contradictio temporalis debet esse pro eodem temnore, seu instanti; sic & contradictio naturalis pro eode ordine, instanti, seu signo naturae. Non igitur contra dicunt, quod Aprimo antecedenter voluntati diuinae de se non sit futurum, & secundo subsequenter voluntati diuinae, & per eam sit futurum, sicut nec ista; istud ante generationem seu creationem fuit non ens, & nunc post est ens. An forte melius dicitur, quod quaelibet propositio vera de futuro, tam negatiua quam affirmatiua contingens diuinae subijcitur voluntati, & ab ea originatur, causaliterque dependet. Omnis namque talis propositio libertatem quandam importat; Primum autem principium liberum est in voluntate diuina, sicut corollarium decimi huius monstrat, ibi est ergo principium primum, & causa cuiuslibet alterius libertatis, Adhuc autem si pars huiusmodi negatiua nequaquam voluntati diuinae subesset causaliter sed praeesset, ipsa esset de se naturaliter determinata, & necessaria quodammodo, nisi quatenus impediretur fortassis a voluntate diuina. Quapropter in talibus negatiuis & affirmatiuis, non esset ex parte rei contingentia ad vtrumlibet, & aequalis; neque tales affirmatiuae, & negatiue conuerterentur aequaliter per oppositas qualitates, quod nullus non negat; neque Philosophus I. Prior. Imo tales propositiones potius de contingenti nato, de contingenti in pluribus vel in paucioribus, quam de contingenti ad vtrulibet siue aequaliter dicerentur. Infinitae namque plures huiusmodi negatiuae, quam affirmatiuae sunt verae, sicut infinite plura possibilia non futura, quam sint futura, sicut & sunt de se naturaliter non futura. Quod etiam de se est indifferens ad ambo opposita, ad neutrum determinatur ex se solo; sed quodlibet possibile esse & non esse, seu fore & non fore, aut contingens ad vtrumlibet, siue aequaliter ad haec & illa, videtur esse huiusmodi: Potest enim esse & non esse, fore & non fore. Talis insuper negatiua contingens vera de futuro, puta B non erit, vel est per se vera, & res illa non futura sine alia causa suae non futuritionis quacunque, vel per aliud, & per aliam causam priorem: Si per se, ergo semper & necessario vt videtur, per secundo huius praemissa. Secundum hoc quoque, B non erit, esset primum principium complexum simpliciter, contra II0. & 120. huius praemissa. Si insuper illa negatio non haberet causam priorem, simili ratione nec aliqua vt videtur, sed quodlibet ens vel non ens, quicquid non esset, per se, non per causam priorem illud non esset; quod enim per se non est, per se non est substantia, quantum, nec quale contra proximo huius praemissa. Nonne & 2. pars, 9. 10. & II. proximi istud damnant; Alias insuper nec Deus, nec aliqua creatura posset facere aliquid non esse futurum, nec qualitercunque non esse. Sed quis non viderit sic non esse? Quare & Augustinus 26. contra Faustum 2. Deus, inquit, quod facturus erat, vtique sciebat, & ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat. Negationum quoque de quibus minus videtur, est aliqua causa prior, harum videlicet, Chimaera non est, Chimaera non est Tragelaphus & similium, sicut proximum huius docet. Nonne etiam secundum proximo huius scripta, si, Deum velle quicquam fore est causa futuritionis illius, & Deum nolle quicquam fore est causa non fututitionis illius? Et si quis dicat in primis, quod Bnon est per se solum non futurum, sed per aliquam aliam causam priorem, illa causa necessario est in Deo, vel reducitur ad aliquam causam entem in eo, & illa causa in Deo, vel est diuina essentia, potentia, vel intellectus voluntatet semota, vel est diuina voluntas. Si diuina essentia, potentia, vel quicquid voluntatem eius v praecedit, cum causa illa sit Vmere necessaria in essendo, & similiter in causando, sicut ex corollario decimi huius patet, B est necessario non futurum, contra hypothesin, sicut Chimaera de necessitate non erit, & de necessitate non erit Tragelaphus. Si autem causa illa sit diuina voluntas, sicut diuina voluntas est causa futuritionis // quorumcunque contingenter, & libere futurorum, sic & non futuritionis cunctorum similiter minime futurorum. Neque verum videtur, quod dicebatur in primis, Deum videlicet posse suspendere omnem actum voluntatis suae circa futura, & non futura quaecunque; Imo necesse videtur quod circa quodcunque futurum, vel non futurum, imo & circa quodcunque obiectum volubile vel nosubile habeat aliquem actum distinctum & proprium voluntatis. Nam quomodo aliter esset summus, seu summe actus actuosus aut etiam actualis, sicut prima Suppositio, & tertia pars corollarij primi docent. Nec hoc a voluntate diuina libere secundum contradictionem dependet, sicut nec ipsum esse summe actualem, immutabilem, & perfectum, sed est necessarium absolutem, quare & necesse est, quod cuiuslibet contra dictionis huiusmodi velit specialiter vnam ? partem, alteram vero nolit. Quapropter & quod sic volendo verificet quamlibet disiunctiuam inter partes oppositas contingentes; Neutram tamen partem alicuius contradictionis huiusmodi necesse est simpliciter Deum velle, nec etiam Deum nolle, sed quamlibet talem partem potest libere secundum contradictionem velle & nolle: Vnde & euidenter apparet quod quanquam disiunctiua huiusmodi sit necessaria necessitate simpliciter absoluta, & antecedente naturaliter voluntatem diuinam; ita videlicet quod necessitas eius aut veritas diuinae non subiacet voluntati, neque contradictoriae libertati, aut huiusmodi liberae potestati, vtriusque tamen partis eius veritas aut falsitas sic eius subijcitur voluntati causaliter, originaliter, & naturaliter, ipsa posterior ipsam sequens, sicut & Deus vult necessario simpliciter hoc aut illud, A & B contradictorijs contingentibus demonstratis, neutrum tamem horum vult necessario sed maxime libere maxima contradictoria libertate. Adhuc forsitan sic instatur; Si voluntas diuina sit causa futuritionis, & non futuritionis rerum, ipsa est causa veritatis huius disiunctiuae, hoc erit, vel hoc non erit, quae sit A; quare & naturaliter prior ipsa; In illo ergo instanti seu signo priori causae, originis, seu naturae, quod sit B, aut in instanti, seu signo priori Bnon est A verum, aut posset non esse verum, cum tamen sit necessarium absolute. Sed haec argutia quem moueat aut conturbet? Nonne probaret similiter B nullam causam suae veritatis habere, nec Deum esse, aut aliquam aliam propositionem esse naturaliter prius veram, sed ipsam esse primum principium, aut ipsi coaequale seu compar in ordine veritatis, quod precedentia non permittunt? Nonne & probaret similiter intellectionem aut verbum Dei nullam causam habere, aut posse non esse? Possunt autem & hic responsiunculae quaedam fingi, quales secundo huius, tertio, atque quarto, & destrui sicut illae, iuuante corollario noni huius.