Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 20
CAP.XX. Distinguit similiter voluta in priora & posteriora voluntate diuina, & ostendit, quod voluta posteriora non sunt causa volutio¬ nis diuinae, nec causa sine qua non, & quod voluta pri¬ ora sunt aliqua causa eius.
Is ita constantibus ratum erit, quod voluta posteriora volutione, di uina, non sunt causa volutionis diuinae, nec causa sine qua non, vt fingitur a quibusdam, & quod voluta priora sund aliqua causa eius Sunt autem aliqua voluta priora volutione diuina, vti Deum esse, Deum esse omnipotentem, bonum, cognoscentem, & similia. Alia vero posteriora, vt totum mundum esse, & singulas partes dius. Haec igitur tria de volutione diuina possunt ostendi similiter sicut tria priora capitula, scilicet 15um I6um & I7um tria similia de diuina scientia ostendebant; possuntque per locum a simili, aliter suaderi; sic est in scientia diuina; quare & in volutione diuina, maxime cum voluntas sit ita libera vel liberior intellectu. Item prima pars huius potest ostendi per hoc, quod voluntas Dei est causa omnium posteriorum, vt nonum & decimum quartum capitula docuerunt: si ergo aliquod istorum esset causa volutionis diuinae, illud esset causa suiipsius. Item aliter Deus nesciret vera posteriora, sicut decimi octaui sententia manifestat. Nec Deus esset certus de eis, quoniam ad eius volutionem necessario praeexigitur causa incerta, scilicet illa posteriora, vt futura contingentia, & haec ad eius scientiam, sicut eodem I8o planius est argutum. Item cum Deus de necessitate cuiuslibet contradictionis alteram partem sciat, & hoc in omnibus scitis posterioribus per suam voluntatem, per indem Capitulum, si volutio eius causetur a posterioribus volutis, voluntas diuina necessario patitur ab eis volutionem aut nolutionem; quomodo ergo habetli¬ beram voluntatem? Item si voluntas Dei patiatur a talibus non necessario sed libere, potest non sic pati, & facere omnia nihiliminus. Frustra ergo ponitur eam sic pati. Item si Deus per voluntatem suam posset vna vice non sic pati, alia sic pati, posset aliquo modo mutari contra quintum, Quicquid enim patitur a causa mutabili, mutabiliter patitur, & est mutabile. Item perfectius est simpliciter agere, & non pati a talibus, quam sic pati, sicut praecedentia docuerunt; Hoc ergo, non alia, tribuendum est Deo, sicut Suppositio prima dictat. Item futura contingentia non sunt causa mouens voluntatem diuinam, quia tunc prius naturaliter essent futura quam mouerent, & quam Deus vellet illa esse futura, contra 14. & 18. sicut & 15. de scientia talium arguebat. Hoc etiam posset ostendi per multas Autoritates nono cap. allegatas, & specialiter per illas, quae dicunt; quod voluntas Dei est prima & summa causa omnium; si tamen ab alio moueretur, illud esset prius & superius: Omnis enim causa efficiens, siue mouens est prior naturaliter & superior suo moto. Item hoc plane tener Petrus Lumbardus I. Sentent. dist. 45. 4 sic dicens; Haec itaque summe bona voluntas, est causa omnium quae naturaliter fiunt, B vel facta, siue futura sunt, quae nulla praeuenta est causa, quia aeterna est, ideoque causa illius quaerenda non est. Ad quod multas Autoritates adducit, primo Augustini 83. Quaestionum 28. dicentis, Qui querit, quare voluerit Deus mundum facere; causam quaerit voluntatis Deis Omnis autem causa efficiens maior est eo quod efficitur, nihil autem maius est voluntate Dei. Item Augustinus I. de Genes. contra Manichaeos 5. Causas voluntatis Dei Manichaei scire quaerunt, cum omnium, quae sunt, ipsa sit causa. Si voluntas Dei habet causam, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit, quare Deus fecit coelum & terram? respondendum est ei, quia voluit: qui autem dicit, quare voluit? maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei; nihil autem maius inueniri potest? Compescat ergo se humana temeritas, & id, quod non est, non quaerat ne id quod est, non inueniat. Hoc etiam tenet Hugo de Sacramentis libro primo, parte quarta, capite primo, dicens, Prima rerum omnium causa voluntas est creatoris, quam nulla praecedens causa mouet, nec subsequens aliqua confirmat, quoniam ex semetipsa iusta est. Et infra, vltimo. Hic igitur constat ordo rerum, vt post prima posteriora sequantur; Prima omnium est voluntas creatoris, quoniam ex ipsa sunt omnia; post ipsam sequuntur, quae sunt ex ipsa: Prima sunt, quae in ea iunt; secunda sunt, quae ex ea sunt: Quae in ea sunt, aeterna sunt, nec gradum habent, nec successionem, quoniam in vnitate consistunt, & in aeternitate non transeunt; quae ex ea sunt, creag sunt per eam. Aliae vero partes sequentes possunt ostendi, sicut 16. & 17. de non causatione, & causatione diuinae scientiae, similia ostendebant.
On this page