Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 8
SVnt & aliae sex responsiunculae similes ad hoc idem, quae omnes fatentur concorditer voluntatem increatam praeuenire in omnibus voluntatem creatam, sed vlterius variantur. Nam primadicit ideo aliquid esse in potestate voluntatis creatae, quia in potestate sua est quod Deus velit, & praeuelit liberum actum suum. Secunda vero ponit ideo actum liberum futurum esse in potestate voluntatis creatae, quia in potestate sua est facere aliquid, vnde sequitur Deum hunc velle, vel non velle. Tertia aestimat ideo aliquid esse in potestate voluntatis creatae, quia aeque primo sicut increata praecedit creatam ad aliquem liberum actum suum, potest creata in oppositum, scilicet ab actu illo vacare, & actum oppositum exercere. Quarta vero affirmat ideo aliquid esse in potestate voluntatis creatae, quia licet voluntas increata praeuelit creatam aliquem certum actum habere pro certa mensura temporali futura, in potestate tamen creata est ita se prius disponere, ne Deus hoc tunc velit, & ne tunc habeat illum actum. Quinta opinatur, quod Deus non agit proprie actum voluntatis creatae, sed tantum improprie, quia videlicet ordinauit & vult, quod ipsa sola proprie & libere faciat actum suum. Sexta debilior caeteris, debiliter arbitratur, quod Deus coagit & praeagit proprie omnem actum voluntatis creatae. sed tam debiliter influendo, quod nequaquam ipsam necessitat ad agendum. Prima siquidem inter istas videtur mirabilis dictu, & mirabilior intellectu, cum ad communem modum loquendi vulgarium & Doctorum nihil dicatur in potestate cuiusque, nisi quod eius subiacet voluntati, & eius sequitur voluntatem sicut eius effectus, priuatiove effectus vt motus & quies: vnde Augustinus I. Retract. 22. In potestate nostra non est, nisi quod nostram sequiter voluntatem; & loquitur ibi de se, qui sicut effectus, vt puta meritum sequitur effectorem; sed velle diuinum praeuenire velle humanum nequaquam humanae subiacet voluntati, nec eam sequitur vt effectus, sed e contra, sicut 30. secundi demonstrat. Item nihil est in potestate cuiusque, nisi quod potest facere cum voluerit, dicente Augustino 3. de libero arbitrio 3. Non possum aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus, facimus. Et Philosophus 9. Metaphys. 10. Potens secundum rationem omne, necesse quando desiderat, cuius habet potentiam, & vt habet, hoc facere; Nullus autem potest facere Deum ipsum praeuenire volendo, quia quidlibet faciens aliquid, naturaliter praeuenit suum factum; quare voluntas humana volendo praeueniret diuinam contra hypothesin, & contra 30. secundi; & quia per 23. primi, quodlibet velle Dei est aeternum, non temporaliter factum a quoquam, & quia tunc voluntas diuina esset passibilis ab humana, contra 20. primi libri. Item si Deum praeuelle sit in potestate voluntatis creatae, vel hoc est aliquid faciendo vel nihil: non aliquid faciendo, vt proximo est argutum. Praeterea quilibet volens & faciens, eo ipso necessario preuenitur volutione diuina; sed illud quod prius est actum, puta diuina volutio, quod tunc sit actum vel non, non est in potestate posterioris agentis, cum nihil a posteriori actione dependeat, sed e contra: nec tamen nihil faciendo, vt nullus ignorat; omne quoque suum non facere sit a diuino non facere praecedenti, per 32. secundi, & hoc per volutionem diuinam, sicut 22. primi cum corollario suo probat; per volutionem inquam diuinam illud non facere naturaliter praecedentem, per vicesimum quoque secundi; sicque redit argumentum contra aliam partem factum. Item si Deum praeuelle sit in potestate voluntatis creatae, vel ergo dum ipsa actualiter vult, vel prius: non dum ipsa actualiter vult, vt ipsimet fatentur, quia tunc est necessarium necessitate naturaliter praecedente illud velle creatum; dicitque Lumbardus 1. sentent. dist. 25. quod in praesenti est, determinatum est, nec in potestate nostra est, vt tunc sit vel non sit. Illud etiam quod iam prus est actum, puta velle diuinum, quod tunc sit actum vel non actum, non est in potestate posterioris agentis, cum prius factum a posteriori nullo modo dependeat, sed e contra, sicut superius est argutum. Nec prius, quia tunc si homo faciat quantum potest vsque ad A. instans futurum, vt Deus praeueniat ipsum volendo in A. instanti, & si Deus hoc noluerit, imo & resistat, ac totis viribus agat ad contrarium, ita fiet contra 10. primi libri. Nam secundum Philosophum 9. Metaphys. 10. Potens secundum rationem omne, necesse quando desiderat cuius habet potentiam & vt habet, hoc facere: dicitque Augustinus 3. de libero arbitrio 3. Non possum aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Nec potest quis dicere, hoc esse in potestate hominis, nisi fuerit impeditus. Subiungit enim Philosophus vbi prius; Nullo namque exteriorum prohibente, adiungere nihil adhuc oportet: potentiam enim habet vt potentia faciendi; est autem non omnino, sed habentium aliquo modo, in quibus excludentur quae exterius prohibent; remouet autem haec eorum, quae in determinatione apponuntur, quaeda. Vbi & Auerroes sic ait, Non indigemus cum hoc, quod potentia possit agere, hoc addere, nisi aliquid extrinsecum impediat, quoniam sufficit in hoc quod dicimus, quod potentia potest agere; quoniam cum illic fuerit impediens, tunc potentia non poterit. Praeterea vel est in potestate hominis tollere impedimentum volutionis & resistentiae diuinae, vel non. Si sit, potest tollere illud cum voluerit; quare non oportet addere nisi fuerit impeditus: & si faciat quantum potest vsque A. instans in casu praemisso necessario tollet illud: si non, & nisi illud impedimentum tollatur, non consequetur intentum, non est ergo in potestate sua vt propositum consequatur: quomodo namque est in potestate debilioris domum fortioris intrare, ipsum ligare, & vniuersa eius diripere? Item secundum istud voluntas in primo instanti sue creationis no posset libere velle quicqua, nec voluntas antiqua in primo instanti adultionis seu euigilationis a somno, aut curationis a furia, quia tunc non esset in potestate sua quod praeueniretur a Deo, nec etiam prius fuit, cuius oppositum docuit octaua veritas 5. huius. Item si Linus debilior haberet Petrum Dominum fortiore, cuius (vt vtar verbis Philosophi recitatis 1. huius) praeuoluntatem necessario sequeretur, vt non mouente illo non moueretur, & mouente necessario moueretur, quomodo Letiam lesset in potestate sua facere aliquam motionem, puta trahere hoc vel illud? quomodo namque esset in potestate sua sui Domini praeuoluntas? Sic autem se habet omne agens rationale ad Deum, sicut praehabita perhibent, & ipsa opinio confitetur: sicut si esset securis vel setra rationalis, quae tamen non posset secare vel serrare nisi tracta per voluntatem artificis praecedentem, quam etiam necessario sequeretur, quomodo esset in potestate sua scindere vel serrare? hoc autem modo se habet omnis homo ad Deum, teste Esaia 10. cum glossa comuni & expositione Hieron. sicut 32. primi plenius recitauit. Item si sit in potestate mea quod Deus praeuelit, & velit hoc aliquid, cur non aliud, aliudque quodcunque? Si etiam sit in potestate mea vt Deus faciat antecedenter me velle hoc aliquid sub hoc gradum & modo, cur non est in mea similiter potestate, vt Deus Estatim] faciat antecedenter me velle & nolle, amare & odire quodcunque sub quocunque gradu & modo per Deum mihi possibili, vt summe Deum diligere, beatificeque amare, cum summo odio vitiorum, cum multis similibus, quae non possum pro quolibet tempore, vt quilibet experitur? quod & testantur multa allegata 46. primi; vnde & Propheta, Concupiuit anima mea desiderare iustificationes tuas. Ps. 118. Item si aliqua actio sit in alicuius libera potestate, ipse est Dominus illius, sicut per Philosoph. 3. Ethic. 13. & alijs locis multis: & per Ioh. Damascen. 39. I sent. sicut 28. 2. comemorat: sed nullus est Dominus volutionis liberae Domini Dei sui, sicut nullus Christianus ambigit aut prophanus; hoc n suae summae libertati nimium derogaret, quod supposito 1. vetat. Item tunc voluntas diuina magis esset in potestate hominis, quam voluntas alicuius infimi serui sui: nemo n. habet seruu tam infimum, qui semper voluntatem suam volendo sequatur; imo nec actio alicuius alterius cause creatae tantum est in potestate voluntatis creatae, sicut actio voluntatis diuinae: no n, est in potestate cuiusque volutatis creatae, vt aliqua alia causa creata agat ad quodlibet suum velle, nec de aliqua causa creata est in potestate voluntatis creatae, vt ipsa voluntatem creata praeueniat in agedo, sicut inductio per singulas manifestat: quare actio libera voluntatis diuine magis est in potestate volutatis creatae, quam quaecunque actio libera, vel ancilla euiuscuque alterius causae creatae, quod eius summa destruit libertate, seu potius ab eius summa destruitur libertate. Item quomodo potest esse causa actiua superior atque prior in potestate causae inferioris & posterioris, mouens in potestate moti, trahens in potestate tracti, & actio eius iam naturaliter prius acta, imo iam aeternaliter prius acta in potestate causae post naturaliter temporaliterque agentis? Item quomodo potest esse in hominis potestate quid Deus velit, & quando; imo & per 23. primi, quod voluerit ab aeterno, cum tamen non sit in hominis potestate quid ipsemet voluerit pridie? Sic namque voluntas diuina magis esset in hominis potestate, quam popria sua voluntas, quod ratio renuit, // & reprimit Augustino; de libero arbitrio 3. de nostra voluntate sic // dicente, Nihil tam in nostra potestate quam ipsa voluntas est. Si quoque sit in hominis potestate quid Deus iam in praeterito voluit, cum per 10. primi, Dei velle necessario sequatur facere cum voluerit, quia ipse dixit & facta sunt, est similiter in hominis potestate quid Deus iam in praeterito fecerit, puta si Deus fecerit tibi coelum vel infernum, vel sedem aliquam hic aut ibi, vel etiam tunicam sicut fecit Adae, qua nunquam fuisti indutus, ad hunc effectum, vt tu solus te illa indueres, in potestate tua est, vt Deus nunc vel in futuro velit te illam induere: ergo per 23. primi in potestate tua est vt Deus vnquam hoc voluit; ergo &st in potestate tua est, vt Deus illam sic fecerit, quia per 10. primi Dei propositum frustrari non potest; ergo in potestate tua est facere sic factum in praeterito, non lic factum, contra multos Autores in obiectionibus sexti huius contra octauam partem quinti huius plenius allegatos. Hic forte dicetur non sequi, quod sit in hominis potestate quod Deus in praeterito fecerit, sed propter quam causam finalem hoc fecerit. Non enim est in potestate huius viatoris Deum fecisse sedem coelestem, vel tunicam, sed Deum fecisse illas finaliter propter eum, siue ad vsum illius; potest enim sic facere quod nunquam habebit finaliter hanc vel illam, & si hoc faciat, Deus non fecit illas finaliter propter ipsum, sed propter aliquam aliam causam finalem. Sed istud videtur mirabile, quomodo sit in nouella hominis potestate, quod Deus intenderat antiquitus ab aeterno. Sequitur etiam quod sit vel erit in potestate Antichristi, & cuiuslibet viatoris facere Christum fuisse incarnatum, & passum ex alia causa finali quam fuit, pro illo scilicet redimendo quem non intendebat redimere, & non pro illo redimendo, quem redimere intendebat, quod non videtur conueniens fidei Christianae. Imo sequitur fuisse & esse in hominum potestate euacuare totum effectum atque totam virtutem finalem dominicae passionis, resurrectionem scilicet mortuorum, finale iudicium, reparationem ciuitatis coelestis, & coelestium ciuium numeri complementum. Potuerunt enim, & poterunt homines maxime, si omnes fuissent & forent adulti, perseueranter peccare; potueruntque & poterunt adulti non succutrere paruulis non adultis, vt sic omnes homines pariter damnatentur: sicque esset in hominum potestate verificare illud impossibile ad quod deducit Apostolus; ergo Christus gratis mortuus est, ad Galat. 2. glossa; id est, frustra sine causa. Porro & de voluntate Christi humana potest similiter argui: Ipsa namque eius voluntati diuinae necessario conformatur, sicut 30. secundi & primum huius ostendunt. Item per decimam partem quinti huius, nullus actus creaturae est liber simpliciter libertate contradictionis; ergo nec simpliciter in eius libera potestate: nullus enim actus dicitur esse in potestate nostra, nisi ille, cuius habemus potestatem seu potentiam contradictionis. Item quomodopotest esse quippiam in hominis libera potestate, cum per secundum huius quaelibet eius actio siue non actio proueniat ex necessitate naturaliter praecedente? Item secundum Philosophum 5. Metaphys. 17. potestas est duplex, actiua scilicet & passiua; & secundum eundem Philosophum 9. Metaphys. 2. potentia est duplex similiter, actiua scilicet & passiua: cum ergo dicunt Deum praeuelle esse in potestate voluntatis creatae, vel intelligunt de potestate eius actiua vel passiua: si passiua, quid mirum si voluntas creata possit pati quod Deus praevelit, cum nedum possit hoc pati, sed & si Deus voluerit, necessario patietur? Sicque Deum praeuelle melius diceretur in eius necessitate, quam in eius libera potestate. Non enim dicimus quicquam esse in potestate nostra, quod possumus tantum pati; ideo si voluntas esset tantum passiua, non esset liberae potestatis, sicut corollarium tertij secundi monstrauit. Si inpotestate eius actiua, & non aequaliter coactiua, nec preactiua, sicut 29. & 30. secundi huius ostendunt, & opinio confitetur; ergo tantum in potestate subactiua, subexecutiua, subseruiente vereque passiua. Sed voluntatem creatam subagere, subexequi, subseruire & pati Deo preuolente est necessarium necessitate naturaliter praecedente per secundum huius; quomorm do ergo est in sua potestate, nisi praecedens necessitas dicatur potestas? Et quomodo ad comamunem modum loquendi, hoc est in libera eius potestate, libertate scilicet contra dictionis ?¬ Sed loquatur quilibet sicut placet, dum veritas rei constet. Veruntamen si quis loqui voluerit, sicut Patres, quibus credita sunt eloquia Domini, prophanas vocum nouitates deuitans, nonpoterit dicere, Deum praeuelle, nec aliud quippiam esse simpliciter in hominis libera potestate¬ Nam Tobiae 3. scribitur, Non est in hominis potestate consilium tuum. Et Eccles. 6. Vir A cui dedit Deus diuitias & substantiam, & honorem, & nihil deest animae ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei potestatem Deus vt comedat exeo: si tamen homo ex se haberet liberam potestatem, vt Deus praeuellet eum comedere, haberet ex se similiter liberam potestatem vt ipsemet comederet, nec indigeret vt Deus sibi tribueret ai huius potestatem. Item Num. 22. dixit Baalam, Si dederit mihi Balal plenam domum suam auri & argenti, non possum immutare verbum Domini Dei mei, vt plus vel minus loquar: plus scilicet maledicendo populo Domini, vel minus, scilicet benedicendo, qui tamen voluit maledixisse & non benedixisse, vt sequens historia manifestat; & infra 23. dixit Balaam ad Balal, Ad benedicendum adductus sum: Glossa; A Deo, qui verum posuit in ore meo, benedictionem prohibere non valeo: Glossa; Non enim potest etiamsi velit verbum Dei humana lingua conuertere. Item 1. Esdrae 5. Oculus Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, & non potuerunt inhibere eos. Item Iob 5. Qui dissipat cogitationes malignorum, neque possunt implere manus eorum quod caeperant, qui sapientes in astutia eorum, & consilia prauorum dissipat; super quod beatus Gregorius 6. Moral. 12. ita dicit, Supernae voluntati cognitae debet actio nostra deuote famulari, & quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens seruiat, si hanc superbiens declinat. IIVitari enim vis superni consilij nequaquam potest, quod & plane testatur Autoritas eiusdem vigesimi septimi Moralium vigesimo secundo trigesimo secundi praemissa. Item Esaiae 14. Deus exercituum decreuit, & quis poterit infirmare? Item Ierem. 10. Scio, Domine, quod non est hominis via eius, nec viri vt ambulet & dirigat gressus suos: super quod Glossa Erubescant, inquit, qui aiunt vnumquemque suo regi arbitrio: Non est enim hominis via eius: Et Parab. 20. A Domino diriguntur gressus viri: Glossa, Non libertate arbitrij: Glossam autem falsigraphi trigesimum secundum primi redarguit & conuincit. Item Apostolus ad Rom. 9. sicait; Non volentis nec currentis, sed miserentis est Dei. Non volentis (inquit Anselmus de Concord. 9.) est quod vult, nec currentis quod currit: Si ergo proprium velle non sit in potestate volentis, & secundum August. 3. de libero arbitrio 3. Nihil tam in nostra potestate quam ipsa voluntas est, quomodo erit velle Dei in nostrum cuiuslibet potestate? Item nullus Christianus praesumet se dicere maioris potestatis quam Dominum suum Christum; sed nullus actus Christi, nec voluntas Patris fuit simpliciter in potestate ipsius, ipsomet testante; non possum, inquit, ego a meipso quicquam facere, sed sicut audio iudico, & iudicium meum verum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me, Patris. Ioan. 5. quod secundum Augustinum accipiendum est secundum naturam Christi humanam, sicut trigesimum secundi plenius allegauit: Quis igitur hominum potest aliquid ex seipso? quod & omnibus planissime contestatur, Nec, inquiens, quod minimum est potestatis: Luc. 12. Item si quippiam esset simpliciter in hominis potestate, hoc maxime videretur, vitare peccatum; quod si esset, frustra D peteretur a Patre caelesti dicendo, Ne nos inducas in tentationem, sicut erat ostensum diffuse quadragesimo sexto primi, quod tamen ab omnibus catholicis deuotius est petendum, vt quartum & quintum secundi huius ostendunt. Vnde & Augustinus de gratia & libero arbitrio 29. dicit, Dicimus ne nos inferas in tentationem, vt peccata caueantur, quod a Patre, qui in coelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere: quod & dicunt concorditer Autoritates quamplurimae dictis capitulis allegatae. Nec potest quis respondere dicendo Augustinum intelligere isto modo; si virtute solius voluntatis humanae hoc possemus efficere, nulla ratione hoc peteremus. Sed non est ita; Ideo ratio non procedit; quia ratio // nihilominus procedit. Licet enim hoc non sit in potestate voluntatis humanae solius per se, sed cum alio, ex quo illud aliud cooperari cum voluntate humana est in eius libera potestate, totum est in eius libera potestate. Non est igitur hoc petendum, sicut si habito equo, sit in potestate hominis equitare, & in potestate sua sit habere equum, est in potestate sua equitare, quare non oportet eum rogare quenquam vt equitet. Item E nullum donum Dei est simpliciter in hominis potestate, sicut vigesimo tertio secundi docetur, sed quilibet actus noster est donum Dei, sicut vigesimum, vigesimum tertium, & trigesimum secundi ostendunt. Item si Deum praeuelle & liberi actus nostri essent simpliciter in nostra libera potestate; quomodo Apostolus per huiusmodi suam doctrinam (Non glorietur omnis caro in conspectu eius, Ex ipso enim estis vos in Christo Iesu, vt qui gloriatur, in Domino glorietur; & quid habes quod non accepisti? si autem accepisti quid gloriaris quasi noniacceperis? &, Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; &, Cum metu & tremore vestram salutem operamini; Deus est enim qui operatur in vobis & velle & perficere, & multa similia vigesimo tertio secundi plenius memorata) homines a superbia reuocaret & in humilitate fundaret, sicut principaliter intendebat, vt idem vicesimum tertium manifestat? Imo si sic esset, non hoc sed contrarium faceret. Magnam enim occasione superbiendi daret hominibus, si eos tantum extolleret super Deum, vt voluntas eius & actio essent in eorum libera potestate; Ideoque non sic sanctus Dei Apostolus, non sic Augustinus, non sic caeteri Catholici tractatores: Quinimo & actus liberos hominum negant ab eis, & tribuunt ipsos Deo, dicendo, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; Gratia saluati estis per fidem, & hoc non ex vobis; Dei enim donum est: Neque qui plantat, neque qui rigat, aliquid est, sed qui incrementum dat Deus. Et secundum Augustinum; hoc ipsum quod ille plantat, hic rigat, non ipsis sed Domino tribuit, sicut vicesimum tertium secundi cum multis similibus recitauit, quibus & tricesimum secundi similia recitat a Glossa; Non vos operamini, sed Deus operatur in vobis: A Cypriano, In nullo nobis gloriandum est, quoniam nostrum nihil est; ab Anselmo Non est volentis quod vult, nec currentis quod currit: a lohanne de Caipha; Hoc autem a semeripso non dixit, sed prophetauit: & a Domino Iesu Christo; Non vos me elegistis, sed ego elegi vos; non vos estis qui loquimini, sed spiritus Patiis. Quomodo ergo haec omnia funt ir hominum potestate, quae simpliciter negantur ab eis, & Domino conceduntur? Vnde & Act 4. Non possumus nos quae vidimus & audiuimus non loqui. Item Augustinus de naturae & gratia 27. Caetera, inquit, vitia tantum in malefactis valent; sola autem superbia etiam in recte factis cauenda est, vnde admonentur illi ne dona Dei suae potestati tribuendo, sese extollendo grauius pereant, quam si nil operarentur boni; quibus dicitur cum timore & tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis & velle & operari. Idem de bono perseuerantiae 18. Voluntate Dei stat qui stat; potens est enim Deus illum statuere; non ergo se ipse, sed Deus; veruntamen bonum est non altum sapere, sed timere, sicut Apostolas ait, Non sumus idonei cogitare aliquid ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est, Quem secutus & beatus Ambrosius // audet & dicit; Non enim in potestate nostra cor nostrum, vel cogitationes nostrae, quod omnis qui humiliter & veraciter pius est, esse veracissimum sentit. Hoc autem Ambrosius vt diceret, in eo libro loquebatur quem de fuga saeculi scripsit, docens hoc saeculum non corpore sed corde fugiendum, quod nisi auxilio Dei fieri non posse discernit; & allegato Propheta dicente, Inelina cor meum in testimonia tua, & non in auaritiam, subiungit Ambrosius; Non enim in potestate nostra cor nostrum & cogitationes nostrae; non itaque in hominum, sed in Dei est potestate, vt habeant homines potestatem filij Dei fieri. Quod videtur fundari super illud, Iohan. 1. Dedit eis potestatem filli os Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, quam tamen eis non daret si eam ex se ipsis haberent. Unde & Augustinus 2. Retract. 1. Non dicimus, inquit, esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus fit, vbi prius: & maxime est ipsum velle, sed hanc quoque ad bene viuendum desuper accipimus potestatem; quare & idem 3. de libero arbitrio. 29. Nom habet, inquit, homo in potestate vt sit bonus, siue non videndo qualis esse debeat, siue videndo & non valendo esse talem, qualem debere esse se videt; quod & 1. Retract. 9. non retractat, sed contra Pelagianos recirat approbando. Idem de corrept. & gratia 70. ita scribit; Non est dubitandum voluntati Dei, qui in coelo & in terra omnia quaecunque voluit fecit, humanas voluntates non posse resistere, quo minus faciat ipse quod vult, quandoquidem etiam de ipsis hominum voluntatibus quod vult, cum vult; facit; nifi forte vt ex multis aliqua commemorem, quando Deus voluit Sauli Regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato viro siue non subdere, quod vtique in eorum Lnon Ferat positum voluntate, vt etiam Deo valerent resistere; qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium quo placet inellhandorum omnipotentissimam potestatem. Dicit igitur Augustinus, quod Deus habet potestatem super voluntates humanas, sed quod homo habeat potestatem super voluntatem diuinam nusquam affirmat, sed innuit contrarium eius crebro: Imo & hic docet expresse, quod quando Deus voluit dare regnum Sauli, non fuit in potestate Israelitarum subdere se ei siue non subdere; quare multo magis non fuit in potestate eorum quod Deus hoc vellet siue non vellet; ergo eadem ratione nec aliquod velle Dei est simpliciter in hominis potestate, imo nec aliquis actus hominis aut non actus, cum haec ambo proueniant a voluntate diuina naturaliter praecedente, sicut tricesimum & tricesimum secundum secundi cum corollario vicesimi secundi primi lucide manifestant. Haec igitur contra resposiunculam primam harum. Secunda vero potest per eadem similiter emendari. Deum namque velle & praeuelle actum voluntatis creatae, vel est in potestate ipsius voluntatis creatae, vel non: si // sit, ista responsio incidit in priorem: si non, & ad Deum velle & praeuelle quicquam fieri quouismodo per decimum primi necessario sequitur illud fieri illo modo; non est ergo in potestate voluntatis creatae velle vel nolle. In consequentia namque necessaria, si antecedens non est in cuiusquam libera potestate secundum contradictionem, nec consequens: & si consequens est in cuiusquam libera potestate, est & similiter antecedens. Si autem potes facere aliquid, vnde sequitur Deum non velle liberum actum tuum? vel potes facere illud solus sine coactione diuina, aut sine praeactione diuina, vel non, nisi Deo tecum agente, & etiam praeagente: si sine coactione & praeactione diuina, cur non similiter caeteros actus tuos, quod etiam vicesimum & tricesimum secundi non sinunt? Si autem non potes facere illum actum, nisi Deo tecum agente, & etiam praeagente, quomodo est ille actus in tua libera potestate? Si per alium talem actum priorem, similiter quaerendum de illo, & si nolis, sicut nec potes in infinitum procedere, sed stare in aliquo actum finaliter, de illo quaeratur, & arguatur vt supra. Adhuc autem quomodo est in potestate tua, quid voles & facies immediate post hoc praesens instans? Non enim potes facere in praesenti aliud quam nunc facis, Amplius autem creatus, adultus, euigilans, seu curatus a furia in praesenti instanti, secundum prius ostensa in eodem instanti libere potest velle, & nunquam prius potuit libere facere quippiam, unde Deum non velle nunc aut prius ipsum sic agere sequeretur. Secundum istam quoque sententiam, mouere vel non mouere, percutere vel non percutere esset in potestate manus & baculi, & serrate vel non serrare in potestate serrae, in potestate videlicet contradictionis: Potest enim facere aliquid vel non facere, talem videlicet actionem: vnde consequitur euidenter quod moueat, percutiat, siue serret, vel non; maxime si manus, baculus, siue serra ponatur imaginatie rationalis, & libere voluntatis hoc modo, quod non possint mouere originaliter ex seipsis, sed homine seu artifice praemouente, quorum & praemotionem necessario consequantur, sicut superius tangebatur. De Lino quoque & Petro simili modo dispositis potest fieri simile argumentum, sicut & contra responsionem proximam erat factum. Adhuc autem & potest similiter argui de Sole & Luna, praesertim supposito secundum opinionem quorundam, quod sint animati anima rationali, & quod voluntarie moueantur; non tamen solummodo nec primo ex seipsis, sed a superiore motore, puta ab intelligentia vel a Deo ipsos voluntarie praemouente, cuius & praeuolutionem & praemotionem necessario subsequantur; quod sit in potestate ipsorum moueri ab Oriente in Occidentem, vel e contra procedere vel retrogradi, facere eclipsim, vel non facere, mouere vel stare, iuxta praetacta, 32. parte corollarij primi primi: Possunt enim virtute superioris motoris facere aliquid, vnde sequitur hoc vel illud. Responsio tertia potest corrigi vt secunda. Praeterea si aeque primo, sicut voluntas, increata praecedit creatam ad productionem liberi actus sui, potest creata non producere illum actum, vel hoc potest aliquid faciendo, vel nihil. Si aliquid, vel potest hoc aliquid facere ex se sola sine Deo etiam coagente, contra vicesimum secundi, vel non potest hoc aliquid facere nisi Deo idem specialiter coagente, & etiam praeagente, & tunc tota reuertitur difficultas, quo modo scilicet illud facere, illa actio siue actus sit in potestate illius voluntatis creatae. Si autem dicatur, quod hoc potest nihil penitus faciendo, illum videlicet actum nullatenus producendo, vel illa non productio potest esse sibi ex se sola sine Deo illam causante & naturaliter praecausante contra decimum tertium primi, & tricesimum secundum secundi, vel non, nisi Deo illam similiter concausante & naturaliter praecausante, & tunc reuertitur pristina difficultas. Adhuc autem, si agere sit in potestate contradictoria voluntatis creatae, est & non agere; & si agere sit in potestate voluntatis creatae propter causam praedictam, est & non agere propter causam consimilem; quia videlicet aeque primo sicut voluntas increata praecedit creatam ad libere non agendum, potest creata in oppositum, scilicet libere agere; vel hoc potest ex se sola, vel non, nisi Deo proprie coagente, & etiam praeagente, &c. sicut supra. Quarta responsio potest similiter corrigi vt secunda. Quinta responsio per vicesimum secundi & sequentia reprobatur, nec etiam difficultatem euitat. Si enim Deus ordinauit & velit, quod voluntas creata sola faciat actum, cum per decimum primi ex hoc necessario consequatur ipsam sic facere, I & antecedens non est in eius libera potestate; quare nec consequens, sicut superius est argutum. Responsio vero sexta corripitur per decimum primi libri.
On this page