Text List

Quaestio 99

Quaestio 99

De praeceptis veteris legis

QUAESTIO NONAGESIMANONA DE PRAECEPTIS VETERIS LEGIS IN SEX ARTICULOS DIVISA

DEINDE Considerandum est de praeceptis vetelegis, Et primo, de distinctione i Ven i secundo, de singulis generibus distinctis

Circa prinum quaeruntur sex Primo: utrum legis veteris sint plura praecepta, vel unum tantum. | Secundo: utrum lex vetus contineat aliqua praecepta moralia. Tertio: utrum praeter moralia contineat caeremonialia. Quarto: utrum contineat, praeter haec, iudicialia. Quinto: utrum praeter ista tria contineat aliqua alia. Sexto: de modo quo lex inducebat ad observantiam praedictorum.

Articulus 1

Utrum in lege veteri contineatur solum unum praeceptum

ARTICULUS PRIMUS UTRUM IN LEGE VETERI CONTINEATUR SOLUM UNUM PRAECEPTUM

AD PRIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod in lege veteri non contineatur nisi unum praeceptum. Lex. enim. est nihil aliud quam praeceptum, ut supra habitum est. Sed lex vetus est una. Ergo non continet nisi unum praeceptum.

2. PRAETEREA, Apostolus. dicit, Rom. xiii: Si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges. proximum. tuum. sicut teipsum. Sed istud. mandatum est unum. Ergo lex vetus non continet nisi unum mandatum.

3. PRAETEREA, Matth. vii dicitur: Omnia quaecumque vultis ut. faciant vobis homines, et vos facite. illis:: haec. est enim. lex.et prophetae. Sed: tota. lex vetus continetur in lege et prophetis. Ergo tota lex vetus non habet nisi unum praeceptum.

SED CONTRA EST quod Apostolus dicit, ad Ephes. i1: Legem mandatorum decretis evacuans. Et loquitur. de lege veteri, ut patet per Glossam ibidem.. Ergo lex vetus continet in se multa mandata. h

RESPONDEO DICENDUM quod praeceptum legis, cum sit obligatorium, est de aliquo quod fieri debet. Quod autem aliquid debeat fieri, hoc provenit ex necessitate alicuius finis. Unde. manifestum est quod de ratione praecepti est quod importet ordinem ad finem, inquantum scilicet illud praecipitur quod est necessarium vel expediens ad finem. Contingit autem ad unum finem multa esse necessaria vel expedientia. Et secundum hoc possunt de diversis rebus dari praecepta ? inquantum ordinantur ad unum finem. Unde dicendum est quod omnia praecepta legis veteris sunt unum secundum ordinem ad unum finem: sunt tamen multa secundum diversitatem eorum quae ordinantur ad finem illum.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod lex vetus dicitur esse una secundum ordinem ad finem unum: et tamen continet diversa praecepta, secundum distinctionem eorumi quae ordinat ' ad finem. Sicut etiam ars. aedificativa est una secundum unitatem finis, quia tendit ad aedificationem domus: tamen continet diversa praecepta, secundum diversos actus ad hoc ordinatos.

AD SECUNDUM DICENDUM quod, sicut Apostolus dicit, I ad Zzm. i, finis praecepti caritas est: ad hoc enim omnis lex tendit ?, ut amicitiam constituat vel hominum ad. invicem, vel hominis ad Deum. Et ideo tota lex impletur in hoc uno mandato, Diliges proximum tuum sicut teipsum, sicut in quodam fine mandatorum omnium: in dilectione. enim proximi includitur etiam Dei dilectio, quando proximus diligitur propter Deum. Unde Apostolus hoc unum. praeceptum posuit pro duobus quae sunt de dilectione Dei et proximi, de quibus dicit Dominus, Matth. xxu: Zn-' his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae.

AD TERTIUM DICENDUM quod, sicut dicitur in IX Ethic., amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt homini ad seipsum, dum scilicet homo ita se habet ad alterum sicut ad se. Et ideo in hoc quod dicitur, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, explicatur quaedam regula dilectionis proximi, quae etiam implicite continetur in hoc quod dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Unde est quaedam explicatio istius mandati.

Articulus 2

Utrum lex vetus contineat praecepta moralia

ARTICULUS SECUNDUS UTRUM LEX VETUS CONTINEAT PRAECEPTA MORALIA

AD SECUNDUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod lex vetus non contineat praecepta moralia. Lex enim vetus distinguitur a lege naturae, ut supra habitum est. Sed praecepta moralia pertinent ad legem. naturae. Ergo non pertinent ad legem veterem.

2. PRAETEREA, ibi subvenire debuit homini lex divina, ubi deficit ratio humana: sicut patet in his quae ad fidem pertinent, quae sunt supra rationem. Sed ad praecepta moralia ratio hominis sufficere videtur. Ergo praecepta moralia non sunt de lege veteri, quae est lex divina.

3 PRAETEREA, lex vetus dicitur /itfera occidens, ut patet II ad Cor. i1. Sed praecepta moralia non occidunt, sed vivificant; secundum illud Psalmi cxvii: In aeternum non. obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Ergo praecepta moralia non pertinent ad veterem legem.

SED CONTRA EST quod dicitur Eccli. xvir: Addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit eos. Dietpling autem pertinet ad mores: dicit enim Glossa ad Heb. xi, super illud, Ornis disciplina etc.: Disciplina 'est. eruditio morum per difficilia. Ergo lex a Deo data, praecepta moralia continebat.

REsPoNDEO DICENDUM quod lex vetus continebat praecepta quaedam moralia: ut patet Exod. xx x Non occides, Non furtum facies. Et hoc rationabiliter. Nam sicut intentio principalis legis humanae est ut faciat amicitiam hominum ad invicem; ita intentio legis divinae est ut constituat principa-. liter amicitiam hominis ad Deum. Cum autem similitudo sit ratio amoris, secundum illud Eccli. xim, Omne animal diligit simile sibi; impossibile est esse amicitiam hominis ad Deum, qui est opti- | mus, nisi homines boni efficiantur: unde dicitur Levit. xix: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Bonitas autem hominis est virtus, quae facit bonum habentem. Et ideo oportuit praecepta: legis veteris etiam de actibus virtutum dari. Et haec sunt moralia legis praecepta.

AD PRIMUM. ERGO. DICENDUM quod lex vetus distinguitur a lege naturae non tanquam àb ea omnino. aliena, sed tanquam aliquid ei superaddens. Sicut enim gratia praesupponit naturam, ita oportet quod lex divina praesupponat legem. naturalem.

AD SECUNDUM DICENDUM quod legi divinae conveniens erat ut non solum provideret homini in his ad quae ratio non potest, sed etiam in his circa quae contingit rationem hominis impediri. Ratio autem hominis circa praecepta moralia, quantum ad ipsa communissima praecepta. naturae, non poterat errare in universali: sec men, propter constetudinem peccandi, obscurabatur in particularibus agendis. Circa alia vero praecepta moralia, quae sunt quasi conclusiones deductae ex commrunibus principiis legis naturae, multorum ratio oberrabat, ita ut quaedam quae secundum se sunt mala, ratio multorum licita iu- dicaret. Unde oportuit contra utrumque defectum homini subveniri per auctoritatem. legis divinae. Sicut etiam inter credenda nobis proponuntur non solum ea ad quae ratio attingere non potest, ut Deum esse trinum; sed etiam ea ad quae ratio recta pertingere potest, ut Deum esse unum; ad excludendum rationis humanae, qui accidebat in multis.

AD TERTIUM DICENDUM quod, sicut Augustinus probat in libro de Spiritu et Littera, etiam littera legis quantum ad praecepta moralia, occidere dicitur occasionaliter: inquantum scilicet praecipit | quod bonum est, non praebens auxilium gratiae ad implendum. a

Articulus 3

Utrum lex vetus contineat praecepta caeremonialia, praeter moralia

ARTICULUS TERTIUS UTRUM LEX VETUS CONTINEAT PRAECEPTA CAEREMONIALIA, PRAETER MORALIA

AD TERTIUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod lex vetus non contineat praecepta caeremonialia, praeter moralia. Omnis xenim lex quae hominibus datur, est directiva humanorum actuum. Actus autem humani morales dicuntur, ut supra dictum est. Ergo videtur quod in lege veteri hominibus data, non debeant ? contineri nisi praecepta moralia.

2. PRAETEREA, praecepta quae dicuntur caeremonialia, videntur ad divinum cultum pertinere. Sed divinus cultus est actus virtutis, scilicet religionis, quae, ut Tullius dicit in sua ARhetoric., divinae naturae cultum caeremoniamque. affert. Cum igitur praecepta moralia sint de actibus virtutum, ut dictum est, videtur quod praecepta caeremonialia non sint distinguenda a moralibus.

3. PRAETEREA, praecepta caeremonialia esse videntur quae figurative aliquid significant. Sed sicut Augustinus dicit, in II de Doctr. Christ., verba inler homines obtinuerunt principatum. significandi. Ergo. nulla necessitas fuit ut in. lege continerentur praecepta caeremonialia de aliquibus actibus figurativis.

SEp coNTRA EsT quod dicitur Deut. iv: Decem verba scripsit in duabus tabulis lapideis: mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et iudicia quae facere deberetis. Sed decem praecepta legis sunt moralia. Ergo praeter praecepta moralia sunt etiam alia praecepta caeremonialia.

RESPONDEO DICENDUM quod, sicut dictum est, lex divina principaliter instituitur ad ordinandum homines ad Deum; lex autem humana principaliter ad ordinandum homines ad invicem. Et ideo leges humanae non curaverunt aliquid instituere de cultu divino nisi in ordine ab bonum commune hominum: et propter hoc etiam multa confinxerunt ? circa res divinas, secundum quod videbatur eis expediens ad informandos mores hominum; sicut patet in ritu gentilium. Sed lex divina e converso homines ad invicem ordinavit secundum quod conveniebat ordini qui est in Deum, quem principaliter intendebat. Ordinatur autem homo in Deum non solum per interiores actus mentis, qui sunt credere, sperare et amare; sed etiam. per quaedam exteriora opera, quibus-homo divinam servitutem profitetur. Et ista opera dicuntur ad cultum Dei pertinere. Qui quidem cultus caeremonia vocatur, quasi munia, idest dona, Caereris, quae dicebatur dea frugum, ut quidam dicunt: eo quod primo ex frugibus oblationes Deo offerebantur. Sive, ut. Maximus Valerius refert, nomen caeremoniae introductum est ad. significandum cultum divinum. apud Lati- nos, a quodam oppido iuxta Romam, quod Caere vocabatur: eo quod, Roma capta a Gallis, illuc sacra Romanorum ablata sunt, et reverentissime habita. Sic igitur illa praecepta quae in lege pertinent ad. cultum. Dei, specialiter caeremonialia dicuntur.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod humani actus se extendunt etiam ad cultum divinum. Et ideo etiam de his continet praecepta lex vetus hominibus data.

AD SECUNDUM DICENDUM quod, sicut supra dictum est, praecepta legis naturae communia sunt, et indigent determinatione. Determinantur autem et per legem humanam, et per legem divinam. Et sicut ipsae determinationes quae fiunt per legem humanam, non dicuntur esse de lege naturae, sed de iure positivo; ita ipsae determinationes praeceptorum legis naturae quae fiunt per legem divinam, distinguuntur a praeceptis moralibus, quae pertinent ad legem naturae. Colere ergo Deum, cum sit actus. virtutis, pertinet ad praeceptum morale: sed determinatio huius praecepti, ut scilicet colatur talibus hostiis et talibus muneribus, hoc pertinet ad praecepta caeremonialia. Et ideo praecepta caeremonialia distinguuntur a praeceptis moralibus.

AD TERTIUM DICENDUM quod, sicut Dionysius - dicit, 1 cap. Cael. Hier., divina hominibus manifestari non possunt nisi sub aliquibus similitudinibus sensibilibus. Ipsae autem similitudines magis movent animum quando non solum verbo exprimuntur, sed etiam sensui offeruntur. Et ideo divina traduntur in Scripturis non solum per similitudines verbo expressas, sicut patet in. metaphoricis locutionibus; sed etiam per similitudines rerum quae visui proponuntur, quod pertinet ad praecepta caeremonialia.

Articulus 4

Utrum praeter praecepta moralia et caeremonialia, sint etiam praecepta iudicialia

ARTICULUS QUARTUS UTRUM PRAETER PRAECEPTA MORALIA ET CAEREMONIALIA, SINT ETIAM PRAECEPTA IUDICIALIA

AD QUARTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod praeter praecepta moralia et caeremonialia, non sint aliqua praecepta iudicialia in veteri lege. Dicit enim Augustinus, Contra Faustum, quod in lege veteri sunt "praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae". Sed praecepta vitae agendae sunt moralia; praecepta autem;vitae significandae sunt caeremonialia: Ergo praeter haec duo genera praeceptorum, non sunt ponenda in lege alia praecepta. iudicialia.

2. PnaETEREA, super illud Psalmi cxvi, 4 iudiciis tuis non declinavi, dicit Glossa - idest ab: his quae constituisti regulam vivendi. Sed regula vivendi pertinet ad praecepta moralia. Ergo praecepta iudicialia non sunt distiaguenda a moralibus.

3. PRAETEREA, iudicium videtur esse actus iustitiae; secundum illud Psalmi xcm: Quoadusque iustitia convertatur in iudicium. Sed actus iustitiae, sicut et actus ceterarum virtutum, pertinet ad praecepta moralia. Ergo praecepta moralia includunt in se iudicialia, et sic non debent ab eis distingui.

SEp cowTRA EST quod dicitur Deut. vi: Haec sunt praecepta et caeremoniae atque iudicia. Praecepta autem antonomastice dicuntur.moralia. Ergo praeter. praecepta moralia et oq anc moni sunt etiam iudicialia.

RESPONDEO DICENDUM quod, sicut dictum egi' " ad legem divinam pertinet ut ordinet homines ad invicem et ad Deum. Utrumque autem horum. in communi quidem pertinet ad dictamen legis naturae, ad. quod referutitur moralia praecepta: sed oportet quod' determinetur utrumque per legem divinam. yel humanam, quia. principia. naturaliter nota. sunt communia. tam in speculativis quam-.in. activis. Sicut igitur determinatio.. communis praecepti de cultu. divino fit per praece- ptaa caeremonialia, sic et determinatio communis praecepti de iustitia observanda inter homines; determinatur per praecepta iudicialia. ?

Et secundum hoc, oportet tria praecepta legis veteris ponere: scilicet moralia, quae sunt de di- / ctamine legis naturae; caeremonialia, quae sunt | determinationes cultus divini; et iudicialia, quae sunt determinationes iustitiae inter homines observandae. Unde cum Apostolus, Rom. wit, di- Vers. ws. xisset quod lex est sancta, subiungit quod. mandatum est iustum. et sanctum et. bonum: iustum quidem, quantum ad iudicialia; sanctam, quantum ad caeremonialia (nam sanctum dicitur quod est Deo dicatum); bonum, - horiestuii, rre ad moralia.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod tam praecepta moralia, quam etiam iudicialia; pertinent ad dit: minos rectionem vitae humanae. Et ideo;utraque con- » c4 tinentur sub uno membro illorum | quae heo Augustinus, scilicet sub praeceptis vitae agendae.

AD SECUNDUM DICENDUM quod iudicium. significat executionem iustitiae, quae quidem est secundum applicationem rationis ad aliqua particularia determinate. Unde praecepta" iudicialia: communi cant in aliquo cum moralibus, inquantum scilicet a ratione derivantur; et in aliquo cum caeremonialibus, inquantum: scilicet sunt quaedam deter- ' minationes. communium: praeceptorum. Et ideo quandoque sub iudiciis: comprehenduntur praecepta iudicialia et rhoralia, sicut Deut. v ue» « Audi, Israel, caeremonias. alque iudicia; quand 0que. vero iudicialia et caeremonialia, sicut. Levit. xvii: Facietis iudicia mea, et praecepla mea sere vers. 4. vabitis, ubi 9- praecepta ad moralia referuntur, d judicia vero ad iudicialia et caeremonialia. ^"

AD TERTIUM DICENDUM. quod actus iustitiae. in generali pertinet. ad. praecepta... moralia: sed. determinatio eius in. speciali qettitet iudicialia

Articulus 5

Utrum aliqua alia praecepta contineantur in lege veteri praeter moralia, iudicialia et caeremonialia

ARTICULUS QUINTUS UTRUM ALIQUA ALIA PRAECEPTA CONTINEANTUR IN LEGE VETERI PRAETER MORALIA, IUDICIALIA ET CAEREMONIALIA

AD QUINTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod aliqua alia praecepta contineantur in lege veteri praeter moralia, iudicialia set caeremonialia. Iudicialia enim praecepta pertinent ad actum iustitiae, quae est hominis ad hominem; caeremonialia vero pertinent ad actum religionis, qua Deus colitur. Sed praeter has sunt multae aliae virtutes: scilicet temperantia fortitudo, liberalitas, et aliae plures, ut supra dictum est. Ergo praeter praedicta oportet plura alia in lege veteri contineri.

2. PnaETEREA, Deut. xi dicitur: Ama Dominum Deum tuum, et observa eius praecepta et caeremonias et iudicia atque mandata. Sed praecepta pertinent ad moralia, ut dictum est. Ergo praeter moralia, iudicialia et caeremonialia, adhuc alia continentur in lege, quae dicuntur 7nandata.

3. PnaETEREA, Deut. vi dicitur: Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias quas tibi praecepi. Ergo praeter omnia praedicta adhuc in lege festimonia continentur.

4. PRAETEREA, in Psalmo cxvri dicitur: Zn aeternum non obliviscar iustificationes tuas: Glossa idest legem. Ergo praecepta legis veteris non solum sunt moralia, caeremonialia et indie; sed etiam:7ustificationes.

SEP cowTRA EsT quod dicitur Deut. vi: Haec sunt. praecepta et caeremoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vobis. Et haec ponuntur in principio legis. Ergo omnia praecepta legis sub his. comprehenduntur.

RESPONDEO DICENDUM quod in lege ponuntur aliqua tanquam praecepta; aliqua vero tanquam ad praeceptorum adimpletionem ordinata. Praecepta. quidem sunt de his quae sunt agenda. Ad quorum impletionem ex: duobus homo inducitur: scilicet ex auctoritate praecipientis; et ex utilitate impletionis, quae quidem est consecutio alicuius boni utilis, delectabilis vel honesti, aut fuga alicuius mali contrarii. Oportuit igitur in veteri lege proponi quaedam quae: auctoritatem Dei praecipientis -indicarent: sicut illud Deut. vi: Audi, Israel, Dominus. Deus. tuus Deus unus est; et illud. Gen. 1: Zn principio creavit Deus caelum et lerram. Et huiusmodi dicuntur testimonia. - Oportuit etiam quod in lege proponerentur quaedam praemia observantium legem,et poenae transgredientium: ut. patet. Deut. xxvi: Si audieris. vocem Domini Dei tui, faciet te excelsiorem cunctis gentibus, etc. Et huiusmodi dicuntur iustificatio- nes, secundum quod Deus aliquos iuste punit vel praemiat.

Ipsa autem agenda sub praecepto non cadunt nisi inquantum habent aliquam debiti rationem. Est autem duplex debitum: unum quidem secundum regulam rationis, aliud autem secundum regulam legis determinantis; sicut Philosophus, in V Ethic., distinguit duplex iustum, scilicet morale et legale. Debitum autem morale est duplex: dictat enim ratio aliquid faciendum vel tanquam necessarium, sine quo non potest esse ordo virtutis; vel tanquam utile ad hoc quod ordo virtutis melius conservetur. Et secundum hoc, quaedam moralium praecise praecipiuntur vel prohibentur in lege: sicut, ANNonm occides, Non furtum facies. Et haec proprie dicuntur praecepta: - Quaedam vero praecipiuntur vel prohibentur, non quasi praecise debita, sed propter melius. Et ista possunt dici mandata: quia quandam inductionem habent et persuasionem. Sicut illud Exod. xxu: Si pignus acceperis vestimentum a proximo tuo, anle solis occasum reddas ei; et aliqua similia. Unde Hieronymus dicit quod in praeceptis est iustitia, Yn mandatis vero caritas. - Debitum autem ex determinatione legis, in rebus quidem humanis pertinet ad zudicialia; in rebus autem divinis, ad caeremonialia.

Quamvis etiam ea quae pertinent ad poenam vel praemia, dici possint festimonia, inquantum sunt protestationes quaedam divinae iustitiae. - Omnia: vero praecepta legis possunt dici í£ ustificationes, inquantum sunt quaedam executiones legalis iustitiae. - Possunt. etiam aliter mandata a praeceptis distingui: ut praecepta dicantur quae Deus per seipsum iussit; mmdata autem, quae per alios tmandavit, ut ipsum nomen sonare videtur.

Ex quibus omnibus apparet quod omnia legis praecepta continentur sub moralibus, caeremonialibus et iudicialibus: alia vero non habent rationem praeceptorum, sed ordinantur ad praeceptorum observationem, ut dictum est.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod sola iustitia, inter alias virtutes, importat rationem debiti. Et ideo moralia intantum sunt lege determinabilia, inquantum pertinent ad iustitiam: cuius etiam quaedam pars est religio, ut Tullius dicit. Unde iustum legale non potest esse aliquod praeter caeremonialia et iudicialia praecepta.

Ad alia patet responsio per ea quae dicta sunt.

Articulus 6

Utrum lex vetus debuerit inducere ad observantiam praeceptorum per temporales promissiones et comminationes

ARTICULUS SEXTUS UTRUM LEX VETUS DEBUERIT INDUCERE AD OBSERVANTIAM PRAECEPTORUM PER TEMPORALES PROMISSIONES ET COMMINATIONES

AD SEXTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod lex vetus non debuerit inducere ad observantiam praeceptorum per temporales promissiones et comminationes. Intentio enim. legis divinae est ut homines Deo subdat per timorem et amorem: unde dicitur Deut. x: Et nunc, Israel, quid. Dominus Deus tuus petit. a. te, nisi ut. timeas. Dominum. Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum? Sed cupiditas. rerum. temporalium abducit a Deo: dicit enim Augustinus, in libro Octoginía trium Quaest., quod venenum. carilatis est. cupiditas. Ergo promissiones et comminationes temporales videntur contrariari intentioni legislatoris: quod facit legem. reprobabilem, ut patet per Philosophum, in Il Pot.

2. PRAETEREA, lex. divina est excellentior quam lex humana. Videmus. autem in scientiis. quod quanto aliqua est altior, tanto per altiora media procedit. Ergo cum lex humana procedat ad inducendum homines per temporales comminationes et promissiones, lex divina non debuit ex his procedere, sed. per aliqua. maiora.

3. PRAETEREA, illud. non potest esse praemium iustitiae vel poena. culpae, quod aequaliter evenit et bonis et malis. Sed sicut dicitur Eccle. ix, universa, temporalia P, aeque eveniunt iusto el impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Ergo temporalia bona vel mala non convenienter ponuntur ut poenae vel praemia mandatorum legis divinae.

SED coNTRA EST quod dicitur Isaiae 1: '.S; volueritis, et audieritis me, bona. terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos.

RESPONDEO DICENDUM quod, sicut in scientiis speculativis inducuntur homines ad assentiendum conclusionibus. per media syllogistica, ita etiam in quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias praeceptorum per poenas et praemia. Videmus autem in scientiis speculativis quod media proponuntur auditori secundum eius conditionem: unde oportet ? ordinate in scientiis pro- cedere, ut ex notioribus disciplina incipiat. Ita etiam oportet eum qui vult inducere hominem ad observantiam praeceptorum, ut ex illis eum movere incipiat quae sunt in eius affectu: sicut pueri provocantur ad aliquid faciendum aliquibus puerilibus. munusculis. Dictum est autem supra quod lex vetus disponebat ad Christum sicut imperfectum ad perfectum: unde dabatur populo adhuc imperfecto in comparatione ad per- id fectionem quae erat futura per Christum: et ideo populus ille comparatur puero sub paedagogo existenti, ut patet Galat. III. Perfectio autem minis est ut, contemptis temporalibus, spiritualibus inhaereat: ut patet per illud quod. Apostolus dicit, Philip. ui: Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendo. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. 1mperfectorum autem est quod temporalia bona L desiderent, in ordine tamen ad Deum. Perversorum autem est quod in temporalibus bonis fi- M nem constituant. Unde legi veteri conveniebat ut per temporalia, quae erant in affectu hominum imperfectorum, manuduceret homines ad Deum.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod cupiditas, qua " homo constituit finem in temporalibus bonis, est caritatis venenum. Sed consecutio temporalium bonorum quae homo desiderat in ordine ad Deum, est quaedam via inducens imperfectos ad Dei amorem; secundum illud Psalmi xrvui: Gne Vers. 19. lebitur libi cum benefeceris illi.

AD SECUNDUM DICENDUM quod lex humana indo: cit homines ex temporalibus praemiis vel. poenis per homines inducendis: lex vero divina ex praemiis vel poenis exhibendis per Deum. Et in. hoc procedit per media altiora:

AD TERTIUM DICENDUM quod, sicut patet historias Veteris Testamenti. revolventi, communis status populi semper sub lege in prosperitate fuit, quan- m diu legem observabant; et statim declinantes a praeceptis legis ^, in multas adversitates incide- 9 bant. Sed aliquae personae particulares etiam iu- ^ stitiam legis observantes, in aliquas adversitates incidebant, vel quia iam erant spirituales effecti, ut per hoc magis ab affectu temporalium abs- b; traherentur, et eorum virtus probata redderetur; aut quia, opera legis exterius implentes, cor totum habebant in temporalibus defixum et a Deo elon- gatum, secundum quod dicitur Isaiae xxix: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe ves. 8. est a me.

PrevBack to TopNext