Quaestio 58
Quaestio 58
De iustitia
DEINDE considerandum est de. iustitia. Circa quam quaeruntur duodecim. Primo: quid sit iustitia. Secundo: utrum iustitia semper sit ad alterum. Tertio: utrum sit virtus. Quarto: utrum sit in voluntate sicut in subiecto. Quinto: utrum sit virtus generalis. Sexto: utrum secundum quod est generalis, Sit idem in essentia cum omni virtute. Septimo: utrum sit aliqua iustitia particularis. Octavo: utrum iustitia particularis habeat propriam materiam. Nono: utrum sit circa passiones, vel circa operationes tantum. Decimo: utrum medium iustitiae sit medium rei. Undecimo: utrum actus iustitiae sit reddere unicuique quod suum est. Duodecimo: utrum iustitia sit praecipua inter alias virtutes morales. 1
Articulus 1
utrum convenienter definiatur quod iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens
ARTICULUS PRIMUS UTRUM CONVENIENTER DEFINIATUR QUOD IUSTITIA EST CONSTANS ET PERPETUA VOLUNTAS IUS SUUM UNICUIQUE TRIBUENS
AD PRIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod inconvenienter definiatur a iurisperitis quod iustitia est constans et perpetua venienter iustitia dicitur esse voluntas.
2. PRAETEREA, rectitudo voluntatis non est voluntas : alioquin, si voluntas esset sua rectitudo, sequeretur quod nulla voluntas esset perversa. Sed secundum Anselmum, in libro de Veritate, iustitia est rectitudo. Ergo iustitia non est voluntas. .,
3. PRaETEREA, sola Dei voluntas est perpetua. Si ergo iustitia est perpetua voluntas, in solo Deo erit iustitia.
4. PRAETEREA, omne perpetuum est constans: quia est immutabile. Superflue ergo utrumque ponitur in definitione iustitiae, et perpetuum et constans.
5. PRAETEREA, reddere ius unicuique pertinet ad principem. Si igitur iustitia sit ius suum unicuique tribuens, sequetur quod iustitia non sit nisi in principe. Quod est inconveniens.
6. PRAETEREA P, Augustinus dicit, in libro de Moribus Eccles., quod iustitia est amor Deo tanium serviens. Non ergo reddit unicuique quod suum est.
RESPONDEO DICENDUM quod praedicta iustitiae definitio conveniens est, si recte intelligatur. Cum enim omnis virtus sit habitus qui est principium boni actus, necesse est quod virtus. definiatur per actum bonum circa propriam materiam virtutis. Est autem iustitia? circa ea quae ad alterum sunt sicut circa propriam materiam, ut infra pa- ar.» s. tebit. Et ideo actus iustitiae per comparationem : ad propriam materiam et obiectum tangitur cum dicitur, zus suum unicuique tribuens: quia, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., iustus dicitur quia ius custodit. Ad hoc autem quod aliquis actus circa quamcumque materiam sit virtuosus, requiritur quod sit voluntarius, et quod sit stabilis et firmus: quia Philosophus dicit, in II Ethic., Capo n: 3a quod ad virtutis actum requiritur primo quidem " ^ quod operetur sciens, secundo autem quod eligens et propter debitum finem, tertio quod immobiliter operetur. Primum autem horum includitur in secundo: quia quod per ignorantiam agitur est involuntarium, ut dicitur in II Ethic. cap. Et ideo in definitione iustitiae primo ponitur yoluntas, ad ostendendum quod actus iustitiae debet esse voluntarius. Additur autem de constantia et perpeluitate, ad designandum actus firmitatem. Et ideo praedicta definitio est completa definitio iustitiae, nisi quod actus ponitur pro habitu, qui per actum specificatur: habitus enim ad actum dicitur. Et si quis vellet ^ in debitam formam definitionis reducere, posset sic dicere: quod iustitia est habitus secundum quem aliquis constanti et perpetua voluntate ius suum unicuique h tribuit. - Et quasi est eadem definitio cum ea . quam Philosophus ponit, in V Ethic., dicens quod iustitia est habitus secundum quem aliquis dicitur operativus secundum electionem iusti.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod voluntas hic nominat actum, non potentiam. Est autem consuetum quod apud auctores habitus per actus definiantur: sicut Augustinus dicit, super Ioan., quod fides est credere quod non vides.
AD SECUNDUM DICENDUM quod neque etiam iustitia est essentialiter rectitudo, sed causaliter tantum: est enim habitus secundum quem aliquis recte operatur et vult.
AD TERTIUM DICENDUM quod voluntas potest dici perpetua dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius actus, qui perpetuo durat. Et sic solius Dei voluntas est perpetua. Alio modo, ex parte obiecti: quia scilicet aliquis vult perpetuo facere aliquid. Et hoc requiritur ad rationem iustitiae. Non enim sufficit ad rationem iustitiae quod aliquis velit ad horam in aliquo negotio servare iustitiam, quia vix invenitur aliquis qui velit in omnibus iniuste agere: sed requiritur quod homo habeat voluntatem perpetuo et in omnibus iustitiam conservandi.
AD QUARTUM DICENDUM quod quia perpetuum non accipitur secundum durationem perpetuam actus voluntatis, non superflue additur consíans: ut sicut per hoc quod dicitur perpetua voluntas designatur quod aliquis gerat in proposito perpetuo iustitiam conservandi, ita etiam per hoc quod dicitur constans designatur quod in hoc proposito firmiter perseveret.
Articulus 2
Utrum iustitia semper sit ad alterum
AD SECUNDUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iustitia non semper sit ad alterum. Dicit enim Apostolus, ad Rom. i, quod iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per comparationem unius hominis ad alterum. Ergo neque iustitia.
2. PRAETEREA, secundum Augustinum, in libro de Moribus Eccles., ad iustitiam pertinet, ob hoc quod servit Deo, bene imperare ceteris, quae homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitivus est homini subiectus: ut patet Gen. iv, ubi dicitur: Subter te erit appetitus eius, scilicet peccati, ef tu dominaberis illius. Ergo ad iustitiam pertinet dominari proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad seipsum.
3. PRAETEREA, iustitia Dei est aeterna. Sed nihil aliud fuit ^ Deo coaeternum. Ergo de ratione iustitiae non est quod sit ad alterum.
4. PRAETEREA, sicut operationes quae sunt ad alterum indigent rectificari, ita etiam operationes quae sunt ad seipsum. Sed per iustitiam rectificantur operationes: secundum illud Pro». xi: Iustitia simplicis dirigit 5 viam eius. Ergo iustitia non solum est circa ea quae sunt ad alterum, sed etiam circa ea quae sunt ad seipsum.
SEp coNTRA EsT quod Tullius dicit, in I de Offic., quod iustitiae ea "ratio est qua societas hominum inter ipsos, et vitae communitas continetur". Sed hoc importat respectum ad alterum.
RESPONDEO DICENDUM rm sicut supra dicti m est, cum nomen iustitiae aequalitatem importe! ex sua ratione iustitia habet quod sit ad alterum: nihil enim est sibi aequale, sed alteri. Et q ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, ut dictum est*, necesse est quod alietas ? ista quam requirit iustitia, sit diversorum agere potentium. Actiones autem sunt suppositorum . 2? totorum, non autem, proprie loquendo, partium et formarum, seu potentiarum: non enim proprie dicitur quod manus percutiat, sed homo per manum; neque proprie dicitur quod calor calefaciat, sed ignis per calorem. Secundum tamen similitudinem quandam haec dicuntur. Iustitia ergo proprie dicta requirit diversitatem suppositorum : et ideo non est nisi unius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem. accipiuntur in uno e eodem homine diversa principia actionum quasi diversa agentia: sicut ratio et irascibilis et concupiscibilis. Et ideo metaphorice in uno et eodem homine dicitur esse iustitia, secandum quod. ratio imperat irascibili et concupiscibili, et secundum quod hae obediunt rationi, et universaliter . secundum quod unicuique parti hominis attribui tur quod ei convenit. Unde Philosophus, in V Ethic, hanc iustitiam appellat secundum metaphoram dictam.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod .iustitia quae fit per fidem in nobis, est per quam iustificatur impius, quae quidem in ipsa debita ordinatione partium animae consistit: sicut supra dictum est, cum de iustificatione impii ageretur. Hoc | autem pertinet ad iustitiam metaphorice dictam, quae potest inveniri etiam in aliquo solitariam vitam agente.
AD TERTIUM DICENDUM quod iustitia Dei est ab aeterno secundum voluntatem et propositum aeter- num: et in hoc praecipue iustitia consistit. Quamvis secundum effectum non sit ab aeterno: quia nihil est Deo coaeternum.
AD QUARTUM DICENDUM quod actiones quae sunt hominis ad seipsum sufficienter rectificantur rectificatis passionibus per alias virtutes morales. Sed actiones quae sunt ad alterum indigent speciali rectificatione, non solum per comparationem ad agentem, sed etiam per comparationem ad eum ad quem sunt. Et ideo circa eas est specialis virtus, quae est iustitia.
Articulus 3
Utrum iustitia sit virtus
AD TERTIUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iustitia non sit virtus. Dicitur enim Luc. xvi: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus , quod debuimus facere fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis: dicit enim . Ambrosius, in Il de Offic.: Utilitatem non pecuniarii lucri aestimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod quis debet facere non est opus virtutis. Est autem opus iustitiae. Ergo iustitia non est virtus.
2. PRAETEREA, quod fit ex necessitate non est meritorium. Sed reddere alicui quod suum est, quod pertinet ad iustitiam, est necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum meremur. Ergo iustitia non est virtus.
3. PRAETEREA, omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autem quae exterius constituuntur non sunt agibilia, sed factibilia: ut patet per Philosophum, in IX Metaphys. Cum igitur ad iustitiam pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quod iustitia non sit virtus moralis.
Sep coNTRA EST quod Gregorius dicit, in II Moral., quod in quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine et iustitia, tota boni ? operis structura consurgit.
RESPONDEO DICENDUM quod virtus humana est quae bonum reddit actum humanum , et ipsum hominem bonum facit. Quod quidem convenit iustitiae. Actus enim hominis bonus redditur ex hoc quod attingit regulam rationis, secundum quam humani actus rectificantur. Unde cum iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod opus hominis bonum reddit. Et ut Tullius dicit, in I de Offic., ex iustitia praecipue viri boni nominantur. Unde, sicut ibidem dicit, in ea virtutis splendor est maximus.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod cum aliquis facit quod debet, non affert utilitatem lucri ei cui facit quod debet, sed solum abstinet a damno eius. Sibi tamen facit utilitatem, inquantum spontanea et prompta voluntate facit illud quod debet, quod est virtuose agere. Unde dicitur Sap. vi quod sapientia Dei sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et virtutem; quibus in .vita nihil est ulilius hominibus, scilicet virtuosis.
AD SECUNDUM DICENDUM quod duplex est necessitas. Una coactionis: et haec, quia repugnat voluntati, tollit rationem meriti. Alia autem est necessitas ex obligatione praecepti, sive ex necessitate finis: quando scilicet aliquis non potest consequi finem virtutis nisi hoc faciat. Et talis necessitas non excludit rationem meriti: inquantum aliquis hoc quod sic est necessarium voluntarie agit. Excludit tamen gloriam supererogationis : secundum illud I ad Cor. ix: Si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit.
Articulus 4
Utrum iustitia sit in voluntate sicut in subiecto
AD QUARTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iniustitia non sit in voluntate sicut in sublecto. Iustitia enim. quandoque veritas dicitur. Sed veritas non est voluntatis, sed Sperm Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto.
2. PRAETEREA, iustitia est circa ea quae sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis. Iustitia ergo non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione.
3. PRAETEREA, iustitia non est virtus esl: lis: cum non ordinetur ad cognitionem. Unde relinquitur quod sit virtus moralis. Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod. est irascibilis et concupiscibilis: ut patet per Philosophum, in I Ethic. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in irascibili et concupiscibili.
REsPONDEO DICENDUM quod illa potentia est subiectum virtutis ad cuius potentiae actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitivum: non enim dicimur iusti ex hoc quod recte aliquid cognoscimus. Et ideo subiectum iustitiae non est intellectus vel ratio, quae est potentia cognoscitiva. .
Sed quia iusti. dicimur in hoc quod aliquid recte agimus; proximum autem principium actyug est vis appetitiva; necesse est quod iustitia sit in aliqua vi appetitiva sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus: scilicet voluntas, quae est in ratione; et appetitus sensitivus consequeris apprehensionem sensus, qui dividitur per irascibilem et concupiscibilem, ut in Primo habitum est. Reddere autem unicuique quod suum est non potest procedere ex appetitu sensitivo: quia apprehensio sensitiva non se extendit ad hoc quod considerare possit proportionem unius ad alterum, sed hoc est proprium rationis. Unde iustitia nor potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solum in voluntate. Et ideo Philosophus definit iustitiam per actum voluntatis, ut ex supradictis patet.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod quia voluntas est appetitus rationalis, ideo rectitudo rationis, quae veritas dicitur, voluntati impressa, propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde est quod quandoque iustitia veritas vocatur.
Articulus 5
Utrum iustitia sit virtus generalis
AD QUINTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iustitia non sit virtus generalis. Iustitia enim condividitur aliis. virtutibus: ut patet Sap. vin: Sobrietatem et. iustitiam docet, prudentiam et virtutem. Sed generale non condividitur seu connumeratur speciebus sub illo. generali contentis. - iustitia non est virtus. generalis.
2. PRAETEREA, Sicut iuit ponitur virtus cardimi; ita etiam temperantia et fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur virtus generalis: Ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus generalis.
3. PRAETEREA, iustitia est semper ad alterum, ut supra dictum est. Sed peccatum quod est in proximum non est peccatum generale, sed dividitur contra. peccatum quo peccat homo contra seipsum. Ergo etiam neque iustitia est virtus generalis.
RESPONDEO DICENDUM quod iustitia, sicut dictum est; ordinat hominem in comparatione ad alium. d quidem potest esse dupliciter. Uno: modo, ad alium singulariter consideratum. Alio modo, ad alium in communi: secundum scilicet quod ille: qui servit alicui communitati servit omnibus hominibus qui. sub communitate illa. continentur. Ad. utrumque igitur se potest habere iustitia se-cundum propriam rationem. Manifestum est autem quod omnes qui sub. communitate aliqua continentur comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est totius est: unde et quodlibet bonum: partis est ordinabile:in bonum totius. Secundum hoc igitur bo- num cuiuslibet. virtutis, sive ordinantis aliquem hominem ad seipsum sive ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat ' iustitia. Et secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundum quod ordinat hominem ad bonum commune. Et quantum ad hoc iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, ut supra habitum est, inde est quod talis iustitia, praedicto modo generalis, dicitur iustitia legalis: quia scilicet per'eam homo concordat legi ordinanti actus omnium virtutum in bonum commune.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod iustitia condividitur seu connumeratur aliis virtutibus non inquantam est generalis, sed inquantum est specialis virtus, ut infra dicetur.
AD SECUNDUM DICENDUM quod temperantia et fortitudo sunt in appetitu sensitivo, idest in: coricupiscibili et irascibili. Huiusmodi autem vires sunt appetitivae quorundam bonorum particularium: sicut et sensus est particularium cognoscitivus. Sed iustitia est sicut in' subiecto in appetitu intellectivo, qui potest esse universalis boni, cuius intellectus est apprehensivus. Et ideo iustitia magis potest esse virtus generalis quam temperantia vel fortitudo.
AD TERTIUM DICENDUM quod illa quae sunt ad seipsum sunt ordinabilia ad. alterum, praecipue quantum ad- bonum commune. Unde et iustitia legalis, secundum quod ordinat ab bonum commune, potest dici virtus generalis; et eadem ratione ifiustitia potest dici peccatum commune: unde dicitur I Ioan. III quod omne peccatum est iniquitas.
Articulus 6
utrum iustitia secundum quod est generalis sit idem per essentiam cum omni virtute
ARTICULUS SEXTUS. UTRUM IUSTITI; SECUNDUM QUOD EST GENERALIS SIT IDEM PER ESSENTIAM CUM OMNI VIRTUTE
AD SEXTUM SIC PROCEDITUR, Videtur quod a iustitia, secundum quod. est generalis; sit idem per essentiam. cum. omni virtute. Dicit enim Philosophus, in V Ethic. quod virtus et iustitia. legalis est eadem omni virtuti, esse autem non est idem. Sed illa quae differunt solum secundum esse, vel secundum rationem, non differunt secundum essen- tiam. Ergo iustitia est idem per essentiam. cum omni virtute.
2. PRAETEREA, omnis virtus quae non. est idem per essentiam. cum omni virtute, est pare virtutis, Sed. iustitia. praedicta, ut ibidem Philosophus dicit, non est pars virtutis, sed tota virtus. Ergo. praedicta iustitia. est idem essentialiter cum omni virtute.
3. PRAETEREA, per hoc quod aliqua virtus ordinat actum :suum ad altiorem finem, non. diversificatur secundum essentiam habitus : sicut idem est essentialiter habitus temperantiae, etiam si actus eius ordinetur ad bonum divinum. Sed adiustitiam legalem pertinet quod actus omnium virtutum - ordinentur ad altiorem . finem, idest ad bonum commune multitudinis, quod. praeeminet bono unius singularis. personae. Ergo - videtur quod iustitia. legalis essentialiter. sit .omnis virtus.
4. PRAETEREA, omne bonum. partis -ordinabile est ad. bonum totius: unde si non. ordinetur in illud;..videtur esse vanum et. frustra, Sed illud quod est secundum virtutem non. potest esse huiusmodi. Ergo videtur quod nullus actus possit esse alicuius virtutis qui non pertineat ad iustitiam. generalem, quae ordinat in bonum commune. Et sic videtur quod iustitia generalis sit idem in essentia cum omni. virtute.
SEp coNTRA EsT quod. Philosophus dicit, in. V Ethic., quod. multi in. propriis. quidem possunt virtule uti, in his autem quae ad alterum non possunt. Et in III Polit. dicit quod non est simpliciter eadem. virtus boni viri et boni civis. Sed virtus boni civis est iustitia generalis, per quam aliquis ordinatur ad bonum.commune. Ergo non est eadem iustitia generalis cum virtute communi?, sed una potest sine alia haberi.
RESPONDEO DICENDUM quod generale. dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, per. praedicationem: sicut animal est generale ad hominem et equum et ad alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quod sit idem essentialiter cum his ad quae est generale: quia genus pertinet ad. essentiam speciei et cadit in definitione eius. - Alio modo dicitur aliquid generale secundum virtutem : sicut causa universalis est generalis ad omnes. effectus, ut sol ad omnia corpora, quae illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale non oportet quod sit idem in es- sentia cum his ad quae est generale: quia non est eadem essentia causae et effectus.
Hoc autem modo, secundum praedicta, iustitia legalis dicitur esse virtus generalis : inquantum scilicet ordinat actus aliarum virtutum ad suum finem, quod est movere per imperium omnes alias virtutes. Sicut enim caritas potest dici virtus generalis inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum divinum, ita etiam iustitia legalis inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum commune. Sicut ergo caritas, quae respicit bonum divinum ut proprium obiectum, est quaedam specialis virtus secundum suam essentiam; ita etiam iustitia legalis est specialis virtus secundum. suam essentiam, secundum quod respicit commune bonum. ut: proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter, et quasi architectonice ; in subditis autem. secundario et quasi ministrative.
Potest tamen quaelibet virtus, secundutia quod a praedicta. virtute, speciali quidem: in essentia , generali autem 'secundum virtutem, ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc. modo loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute, differt autem ratione. Et hoc modo loquitur Philosophus. :
AD TERTIUM DICENDUM quod etiam illa ratio. secundum hunc modum procedit de iustitia legali, secundum quod virtus imperata a iustitia legali iustitia legalis dicitur. 6
AD QUARTUM DICENDUM quod quaelibet virtus secundum propriam rationem ordinat actum suum ad proprium. finem illius virtutis. Quod autem ordinetur ad ulteriorem finem, sive semper sive aliquando, hoc non habet ex propria ratione, sed oportet esse aliam superiorem virtutem a qua in illum finem ordinetur. Et sic oportet. esse unam virtutem superiorem quae ordinet omnes virtutes in bonum commune, quae. est iustitia legalis, et est alia per essentiam ab omni virtute.
Articulus 7
Utrum sit aliqua iustitia particularis praeter iustitiam generalem
AD SEPTIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod non sit aliqua iustitia particularis praeter iustitiam generalem. In virtutibus enim nihil est superfluum: sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quae ad alterum sunt. Ergo non est necessaria aliqua iustitia particularis.
2. PRAETEREA, unum et multa non diversificant speciem virtutis. Sed iustitia legalis ordinat ho- minem ad alium secundum ea quae ad multitudinem pertinent, ut ex praedictis patet. E non est alia species iustitae quae ordinet ho: minem ad alterum in his quae pertinent ad. unam singularem personam.
3. PRAETEREA, inter unam singularem personam et multitudinem civitatis media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad unam personam praeter iu- stitiam, generalem, pari ratione debet esse alia iustitia oeconomica, quae ordinet hominem. ad bonum: commune unius. familiae. Quod quidem non dicitur. Ergo nec aliqua: poca iustitia est praeter: iustitiam legalem.
SED CONTRA EST quod. Chrysostomus dicit s super illud Matth. v, « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam » : Iustitiam autem dicit vel universalem virtutem, vel particularem. avaritiae contrariam.
RESPONDEO DICENDUM quod; sicut.:dictum est, iustitia legalis non: est essentialiter. omnis virtus; sed oportet praeter iustitiam legalem, quae ordinat hominem immediate ad bonum «commune; esse alias virtutes quae immediate ordinant ho- minem circa particularia bona. Quae quidem possunt esse: vel ad seipsum, vel. ad. alteram sin» gularem. personam..Sicut ergo praeter iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares quae ordinant ? hominem in. seipso, puta temperantiam :et- fortitudinem ; ita etiam praeter iusti—tiam legalem oportet esse particularem quandam iustitiam, quae ordinet hominem circa ea quae sunt ad alteram singularem personam.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod iustitia legalis sufficienter quidem ordinat hominem in his quae sunt ad alterum; quantum.ad commune quidem bonum, immediate; quantum- autem ad bonum unius singularis: personae; mediate. Et ideo oportet esse aliquam particularem: iustitiam, quae immediate ordinet hominem ad. bonuin alterius sin* gularis personae.
AD SECUNDUM DICENDUM quod bonum commune civitatis:et bonum singulare: unius personae non differunt: solum. secundum multum: et. paucum; sed secundum formalem differentiam :. alia: enim est. ratio boni: communis et boni singularis, sicut et-alia est ratio- totius et partis. Et ideo: Philosophus; in 1 Poliz., dicit quod non bene dicunt qui dicunt civitatem el domum.et alia. huiusmodi differre solum multitudine et paucitate, et non specie.
AD TERTIUM DICENDUM quod domestica multi tudo, secundum Philosophum, in 1 Polit., distinguitur secundum tres coniugationes, scilicet uxoris et viri, patris et filii; domini et servi, quarum personarum una est quasi aliquid alterius. Et ideo ad huiusmodi personam non est simpliciter iustitia, sed quaedam iustitiae. species, scilicet oeconomica, ut dicitur in V Ethic.
Articulus 8
Utrum iustitia particularis habeat materiam specialem
AD OCTAVUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iustitia particularis non habeat materiam specialem. Quia super illud Gen. u Fluvius. quartus. ipse est. Euphrates, dicit. Glossa: Euphrates «.frugifer » interpretatur. Nec dicitur contra quod vadat, quia. iustitia .ad omnes animae partes pertinet. Hoc autem non esset si haberet materiam specialem: quia quaelibet materia specialis ad aliquam specialem. potentiam pertinet. Ergo iustitia patiucularis non habet materiam specialem.
2. PRAETEREA, Augustinus, in libro. Octo gintatrium. Quaest., dicit. quod. quatuor sunt animae virtutes , quibus. in. hac vita. spiritualiter vivitur, scilicet prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia : et dicit. quod. quarta est iustitia, quae per omnes diffunditur. Ergo iustitia, particularis, quae est una de.quatuor virtutibus cardinalibus, non habet specialem. materiam.
3. PRAETEREA, iustitia dirigit hominem sufficienter in his quae sunt ad. alterum. Sed per omnia quae. sunt. huius . vitae. homo. potest ordinari ad alterum. Ergo materia iustitiae est generalis, non ? specialis.
SED CONTRA EST quod Philosophus, in V Ethic., ponit iustitiam particularem circa ea, specialiter quae pertinent ad. communicationem vitae.
RESPONDEO DICENDUM quod omnia quaecumque rectificari possunt per rationem sunt materia virtutis. moralis, quae. definitur. per rationem re- ctam, ut patet per Philosophum, in II Ethic. Possunt autem. per rationem. rectificari et inte riores animae passiones, et exteriores actiones, et res exteriores quae in. usum hominis veniunt: sed tamen per exteriores actiones et: per- exteriores res, quibus ' sibi invicem homines communicare possunt, attenditur ordinatio: unius hominis. ad alium ?; secundum autem. interiores passiones consideratur: rectificatio hominis in. seipso. Et ideo, cum iustitia ordinetur. ad. alterum; rion est circa totam materiam virtutis: moralis; sed solum circa. exteriores actiones et res secundum quandam rationem obiecti specialem, prout scilicet secundum .eas unus homo alteri coordinatur.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod. iustitia pertinet quidem essentialiter ad. unam partem animae, in qua est. sicut in subiecto, scilicet ad. voluntatem, quae quidem. movet. per suum imperium omnes alias animae. partes. Et sic iustitia. non directe, sed quasi per quandam redundantiam ad omnes animae. partes pertinet.
AD SECUNDUM DICENDUM quod, sicut supra dictum. est, virtutes: cardinales dupliciter accipiuntur. Uno modo, secundum quod sunt speciales virtutes habentes determinatas materias. Alio modo, secundum quod significant quosdam: generales modos virtutis; Et hoc modo loquitur ibi Augusunus. Dicit enim quod prudentia est cognitio rerum appetendarum et. fugiendarum ; temperantia est refrenatio cupiditatis: ab his quae temporaliter delectant; fortitudo est firmitas: animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt; iustitia est, quae per ceteras diffunditur, dilectio: Dei et. proximi, quae- scilicet est communis. radix totius ordinis ad alterum.
Articulus 9
Utrum iustitia sit circa passiones
AD NONUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iustitia sit circa passiones. Dicit enim Philosophus, in Il Ethic., quod circa voluptates et tristitias est moralis virtus. Volpi autem, idest delectatio, et tristitia sunt passiones quaedam; ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Ergo iustitia; cum sit virtus moralis, erit circa passiones."
2. PRAETEREA, per iustitiam rectificantur bpete: tiones quae sunt ad alterum. Sed operationes huiusmodi rectificari noti possunt nisi passiones sint rectificatae: quia ex inordinatione passionum provenit inordinatio in praedictis operationibus; propter concupiscentiam enim venereorur proceditur ad adulterium, et propter superfluum amorem pecuniae proceditur ad furtum. Ergo oportet quod iustitia sit circa passiones.
3. PRAETEREA, sicut iustitia particularis. est a alterum, ita etiam et iustitia legalis. Sed jusitia legalis est circa passiones: alioquin non se ex tenderet ad omnes virtutes, quarum quaed: manifeste sunt circa passiones. Ergo iustitia est circa passiones.
RESPONDEO DICENDUM quod huius quaes veritas ex duobus apparet. Primo quidem, ex ipso subiecto iustitiae, quod est voluntas; cuius. miotus vel actus non sunt passiones; "ut. supra habitum est; sed solum motus appetitus 'sensitivi passiones dicuntur. Et ideo iustitia non. est circa passiones, sicut temperantia et fortitudo, quae sunt irascibilis et concupiscibilis, sunt circa passiones. - Alio modo, ex parte. materiae. Quia iustitia est circa ea quae sunt ad alterum. Non autem per passiones interiores immediate ad alterum ordinamur. Et ideo iustitia circa passiones non est.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod non quaelibet virtus moralis est circa voluptates et tristitias sicut circa materiam: nam fortitudo est circa timores et audacias. Sed omnis virtus moralis ordinatur ad delectationem et tristitiam sicut ad quosdam fines consequentes: quia, ut Philosophus dicit, in VII Ethic., delectatio et tristitia est finis principalis, ad quem respicientes unumquodque hoc quidem malum, hoc quidem bonum dicimus. Et hoc modo etiam pertinent ad iustitiam: quia non est iustus qui non gaudet iustis operationibus, ut dicitur in I Ethic.
AD SECUNDUM DICENDUM quod operationes exteriores mediae sunt quodammodo inter res exteriores, quae sunt earum materia, et inter passiones interiores, quae sunt earum principia. Contingit autem quandoque esse defectum in uno eorum sine hoc quod sit defectus in alio: sicut si aliquis surripiat rem alterius non cupiditate habendi, sed voluntate nocendi; vel e converso si aliquis alterius rem concupiscat, quam tamen surripere non velit. Rectificatio ergo operationum secundum quod ad exteriora terminantur, pertinet ad iu- stitiam: sed rectificatio earum secundum quod a passionibus oriuntur, pertinet ad alias virtutes morales, quae sunt circa passiones. Unde surreptionem alienae rei iustitia impedit inquantum est contra aequalitatem in exterioribus constituendam: liberalitas vero inquantum procedit ab immoderata concupiscentia divitiarum. Sed quia operationes exteriores non habent speciem ab interioribus passionibus, sed magis a rebus exterioribus, sicut ex obiectis; ideo, per se loquendo, operationes exteriores magis sunt materia iustitiae quam aliarum virtutum moralium.
AD TERTIUM DICENDUM quod bonum commune est finis singularum personarum in communitate existentium, sicut bonum totius finis est cuiuslibet partium. Bonum autem unius personae singularis non est finis alterius. Et ideo iustitia legalis, quae ordinatur ad bonum commune, magis se potest extendere ad interiores passiones, quibus homo aliqualiter disponitur in seipso, quam iustitia particularis, quae ordinatur ad bonum alterius singularis personae. Quamvis iustitia legalis principalius se extendat ad alias virtutes quantum ad exteriores operationes earum: inquantum scilicet praecipit lex fortis opera facere, et quae temperati, e! quae mansueti, ut dicitur in V Ethic.
Articulus 10
Utrum medium iustitiae sit medium rei
AD DECIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod medium iustitiae non sit medium rei. Ratio enim generis salvatur in omnibus speciebus. Sed virtus moralis in II Ethic. definitur esse habitus electivus in medietate existens determinata ratione quoad nos. Ergo et in iustitia est medium rationis, et non rei.
2. PRAETEREA, in his quae simpliciter sunt bona non est accipere superfluum et diminutum, et per consequens nec medium: sicut patet de virtutibus, ut dicitur in II Ethic. Sed iustitia est circa simpliciter bona, ut dicitur in V Ethic. Ergo in iustitia non est medium rei.
3. PRAETEREA, in aliis virtutibus ideo dicitur esse medium rationis et non rei, quia diversimode accipitur per comparationem ad diversas personas: quia quod uni est multum, alteri est parum, ut dicitur in II Ethic. Sed hoc etiam observatur in iustitia: non enim eadem poena punitur qui percutit principem, et qui percutit privatam personam. Ergo etiam iustitia non habet medium rei, sed medium rationis.
SED CONTRA EsT quod Philosophus, in V Ethic., assignat medium iustitiae secundum proportionalitatem arithmeticam, quod est medium rei.
RESPONDEO DICENDUM quod, sicut supra dictum est, aliae virtutes morales consistunt principaliter circa passiones, quarum rectificatio non attenditur nisi secundum comparationem ad ipsum hominem cuius sunt passiones, secundum scilicet quod irascitur et concupiscit prout debet secundum diversas circumstantias. Et ideo medium talium virtutum non accipitur secundum proportionem unius rei ad alteram, sed solum secundum comparationem ad ipsum virtuosum. Et propter hoc in ipsis est medium solum secundum rationem quoad nos. Sed materia iustitiae est exterior operatio secundum quod ipsa, vel res cuius est usus, debitam proportionem habet ad aliam personam. Et ideo medium iustitiae consistit in quadam proportionis aequalitate rei exterioris ad personam exteriorem. Aequale autem est realiter medium inter maius et minus, ut dicitur in X Metaphys. Unde iustitia habet medium rei.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod hoc medium rei est etiam medium rationis. Et ideo in iustitia salvatur ratio virtutis moralis.
AD SECUNDUM DICENDUM quod bonum simpliciter dupliciter dicitur. Uno modo, quod est omnibus modis bonum: sicut virtutes sunt bonae. Et sic in his quae sunt bona simpliciter non est accipere medium et extrema. - Alio modo dicitur aliquid . simpliciter bonum quia est absolute bonum, scilicet secundum suam naturam consideratum, quamvis per abusum possit fieri malum: sicut patet de divitiis et honoribus. Et in talibus potest accipi superfluum, diminutum et medium quantum ad homines, qui possunt eis uti vel bene vel male. Ei sic circa simpliciter bona dicitur esse iustitia.
Articulus 11
Utrum actus iustitiae sit reddere unicuique quod suum est
AD UNDECIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod actus iustitiae non sit reddere unicuique quod suum est. Augustinus enim, XIV de Trin., attribuit iustitiae. subvenire miseris. Sed in subveniendo miseris non tribuimus eis quae sunt eorum, sed magis quae sunt nostra. Ergo iustitiae actus non est tribuere unicuique quod suum est.
2. PRAETEREA, Tullius, in I de Offic., dicit quod "beneficentia, quam benignitatem vel liberalitatem appellari licet", ad iustitiam pertinet. Sed liberalitatis est de proprio dare alicui, non de eo quod est eius. Ergo iustitiae actus non est reddere unicuique quod suum est.
3. PRAETEREA, ad iustitiam pertinet non solum res dispensare debito modo, sed etiam iniuriosas actiones cohibere: puta homicidia, adulteria et alia huiusmodi. Sed reddere quod suum est videtur solum. ad dispensationem rerum pertinere. Ergo non sufficienter per hoc notificatur actus iustitiae quod dicitur actus eius esse reddere unicuique quod suum est.
SED coNTRA EsT quod Ambrosius dicit, in I de Offic.: Iustitia est quae unicuique quod suum est tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit ut communem aequitatem custodiat.
RESPONDEO DICENDUM quod, sicut dictum est, materia iustitiae est operatio exterior secundum quod ipsa, vel res qua per eam utimur, proportionatur alteri personae, ad quam per. iustitiam ordinamur. Hoc autem dicitur esse suum uniuscuiusque personae quod ei secundum proportionis aequalitatem. debetur. Et ideo proprius actus iustitiae. nihil est aliud quam reddere unicuique quod suum est.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod iustitiae, cum sit virtus. cardinalis, quaedam : aliae virtutes. secundariae adiunguntur, sicut misericordia, liberalitas et aliae huiusmodi virtutes, ut infra patebit. Et ideo subvenire miseris, quod pertinet ad misericordiam sive pietatem, et liberaliter. benefa- cere, quod pertinet ad liberalitatem, per quandam reductionem attribuitur iustitiae, sicut principali virtuti.
AD TERTIUM DICENDUM quod, sicut Philosophus dicit, in V Ethic., omne superfluum in his quae ad iustitiam pertinent lucrum, extenso nomine, vocatur: sicut et omne quod minus est vocatur damnum. Et hoc ideo, quia iustitia prius est exercita, et communius exercetur in voluntariis commutationibus rerum, puta emptione et venditione, in quibus proprie haec nomina dicuntur; et exinde derivantur haec nomina ad omnia circa quae potest esse iustitia. Et eadem ratio est de hoc quod est reddere unicuique quod suum est.
Articulus 12
Utrum iustitia praeemineat inter omnes virtutes morales
AD DUODECIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod iustitia non praeemineat inter omnes virtutes morales. Ad iustitiam enim pertinet reddere alteri quod suum est. Ad liberalitatem autem pertinet de proprio dare, quod virtuosius est. Ergo liberalitas est maior virtus quam iustitia.
2. PRAETEREA, nihil ornatur nisi per aliquid dignius se. Sed magnanimitas est ornamentum et iustitiae et omnium virtutum, ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnanimitas est nobilior quam justitia.
3. PRAETEREA, virtus est circa difficile et bonum, ut dicitur in II Ethic. Sed fortitudo est circa magis difficilia quam iustitia, idest circa pericula mortis, ut dicitur in IIII Ethic. Ergo fortitudo est nobilior iustitia.
SED CONTRA EsT quod Tullius dicit, in I de Offic.: "In iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua boni viri nominantur".
RESPONDEO DICENDUM quod si loquamur de iustitia legali, manifestum est quod ipsa est praeclarior inter omnes virtutes morales: inquantum bonum commune praeeminet bono singulari unius personae. Et secundum hoc Philosophus, in V * Ethic., dicit quod praeciarissima virtutum videtur esse iustitia, et neque est Hesperus neque Lucifer dila admirabilis.
Sed etiam si loquamur de iustitia particulari, praecellit inter alias virtutes morales, duplici ratione. Quarum prima potest sumi ex parte subiecti: quia scilicet est in nobiliori parte animae, idest in appetitu rationali, scilicet voluntate; aliis virtutibus moralibus existentibus in appetitu sensitivo, ad quem pertinent passiones, quae sunt materia aliarum virtutum moralium. - Secunda ratio sumitur ex parte obiecti. Nam aliae virtutes laudantur solum secundum bonum ipsius virtuosi. Iustitia autem laudatur secundum quod virtuosus ad alium bene se habet: et sic iustitia quodammodo est bonum alterius, ut dicitur in V Ethic. Et propter hoc Philosophus dicit, in I Rhet.: "Necesse est maximas esse virtutes eas quae sunt aliis honestissimae : siquidem est virtus potentia benefactiva. Propter hoc fortes et iustos maxime honorani: quoniam fortitudo est utilis aliis in bello, iustitia autem et in bello et in pace."
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod liberalitas, etsi de suo det, tamen hoc facit inquantum in hoc considerat propriae virtutis bonum. Iustitia autem dat alteri quod suum est quasi considerans bonum commune. — Et praeterea iustitia observatur ad omnes: liberalitas autem ad omnes se extendere non potest. - Et iterum liberalitas, quae de suo dat, supra iustitiam fundatur, per quam conservatur ? unicuique quod suum est.