Quaestio 6
Quaestio 6
De imagine mentis notitiae et amoris
Tertio quaeritur hic de imagine quae fundatur super habitus naturales. Et primo quaeritur de partium harum ordine adinuicem. Secundo de consubstantialitate in comparatione ad animam
Articulus 1
De ordine harum partium secundae imaginis
D primum sic proceditur. 1. Augustinus dicit, quod notitia procedit ex mente, amor ex vtroque. Et ad idem est, quod distinctio, & ordo partium trinitatis quae est imago, debet correspodere distinctioni personarum cuius est imago: in illa vero Pater, cui appropriatur mens, est a nullo; filius cui notitia, ab ipsosolo; Spiritus Sanctus, cui amor, ab vtroque: ergo mens a nullo, notitia a mente, amor vero debet esse ab vtroque.
2. Potentiarum & habituum ordo & dictinctio patet ex actibus: hic autem est ordo actuum, quia intelligere praecedit rei speciem in mente, & vtrumque sequitur ailigere: ergo hic ordo debet esse in potentijs vel habitibus.
Iuxta hoc quaeritur de ordine partium imaginis prius assignatae: assignat enim Augustinus hic ordinem hunc, quod ex memoria procedit intelligentia, ex intelligentia voluntas.
Contra1. Ecclesiast. 17. ad imagine suam. Glos sicut ex patre Filius, ex vtroque Spirit Sanctus: ita ex intellectu voluntas, ex vtroque memoria
2. Augustinus in serm de imagine. Sicut ex Patre Filius generatur; ex patre & Filio procedit Spiritus Sanctus: ita per intellectum generatur voluntas, ex lris ambobus procedit inemoria.
Respondeo. Mens vel memoria dupliciter potest accipi, quia vel respectu specierum innatarum, & sic semper praecedit mens, vel memoria, sequitur notitia & intelligentia, consequitur amor vel voluntas: non ita quod horum, secundum quod sunt potentiae naturales vel habitus, vnum oriatur proprie ab altero, sed quia vnum inest mediante altero, & non exit in actum, nisiictu alterius praesupposito Vel accipitur respectu specierum acquilitarum, & hoc dupliciter, vel prout sunt in fieri secundum sui primam generationem, sic intelligentia praecedit voluntatem, voluntas memoriam; vel prout sunt in esse scundum viam conuersionis animae super species prius acceptas: sic mens, vel memoria praecedit intelligentiam, & notitiam, & vtrumque voluntatem, vel amorem.
Ad 1. In contr. Potentiae & habitus concreati sunt &c. Resp. Quamuis vnum non sit ex altero effectiue: potest tamen dispositiue inesse vnum mediante altero: & sic potest causalitas esse in operando, licet non sit in essendo.
Ad 2. Mens multa nouit. Resp. Quando dicitur, quod diligit notitiam suam, refertur hoc ad notitiam objiectorum, quae innata sunt. Vel dicendum, quod diligit ea non secundum id quod sunt, sed secundum id quod in notitia sunt, id est, amat ea se nosse
Articulus 2
Vtrum mens, notitia et amor sint consubstatiales anima.
AD secundum sic proceditur, August. 9. de Trinit. Admonemur, si vtcumque videre, possumus, haec tria in anima existere, & tanquam euoluta euolui, vt sentiantur, & enumerentur substantialiter, vel, vt ita dicam, essenialiter, non tanquam in subjecto, vt color, aut figura in corpore, aut vlla alia quantitas, aut qualitas ;quicquid enim tale est non excedit subjectum, non enim color iste aut figura huius corporis potest esse & alterius corporis: mens aute amore, quo se amat, potest amare praeter se, item non se sola cognoscit mens, sed alia multa,
2. Idem Augustinus. Quamobrem amor & cognitio non tanquam subjecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens: quia etsi relatiue dicuntur adinuicem, in sua, tamen sunt singula quaeque substantia.
2. Videmus, quod qualitates primae, vt calidum, frigidum agunt in aliena subjecta extra se, quamuis sint accidentia: ergo ratio Augustini nulla est.
Respondeo. Aliquid esse in genere aliquo dupliciter est, vel per lineam praedicamentalem, vel per reductionem: primo modo quod est in genere suscipit praedicationem generis; secundo modo non semper, non enim punctus est quantitas: primo modo dicuntur esse in eodem genere, de quibus idem genus praedicatur; secundo modo illa, quae ad idem genus vt principium reducuntur: Nam vtroque modo genus accipitur, vt dicit Porphyrius. Dico ergo, quod mens, notitia, amor, potest accipi quasi concretiue, vt videtur secundum Augustinum, proanima seipsam memorante, cognoscente, & imante: sic ista sunt vna substantia: vel abstractiue pro habitu siue actu memoriae, notitiae, & amoris: & hoc dupliciter, vel respectu specierum acquisitarum; sic nec substantia sunt nec substantialia: vel respectu imatarum, Dei scilic et & sui; sic consubstantialia dicuntur perreductionem, quia sine his non perficitur animae rationalis substantia.
Ad 1. In contrarium. Nominant habitus vel actus. Respondeo. Habitus & actus naturales possunt dici substantiales per reductionem, vt ictus viuendi; sed acquisiti non.