Quaestio 1
Quaestio 1
De causalitate scientiae Dei
Circa primum quaeruntur tria. Primo an scientia Dei sit causa rerum. Secundo an praescientia Dei sit causata a rebus. Tertio an scientia Dei sit rerum tantum, vel enunciabilium etiam.
Articulus 1
An scientia Dei sit causa rerum
AD primum sic proceditur. 1. Dicit Augustbinus 15. de Trinit. Ideo res futurae sunt, quia Deus nouit: ergo eius notitia est causa rerum futurarum.
2. Oisne quod scitur, aut scitur per causam, aut per effectum, aut per signum: inter hos modos scientia per causam est nobilissima: ergo Deo tribuenda est: ergo scitorum per suam. scientiam sua scientia est causa.
3. Scientia Dei respectu rerum est quasi scietia artificis: sed scientia artificis est causa rerum. ab eo scitarum: ergo & scientia Dei.
4. Scientia Dei est assimilatio cum rebus scitis: sed similiuin, vel vnum ab altero producitur, vel ambo ab eodem sed scientia Dei & res non ab eodem producuntur, nec scientia. producitur a rebus: ergo res producuntur a scientia.
5. Sicut se habet potentia Dei ad possibilia, & voluntas ad voluntaria, sic scientia ad scibilia: sed potentia est causa possibilium suorum, & voluntas volitorum: ergo & scientia scitorum.
6. Dicit Anselmus, quod vnaquaeque res veritatem habet ad quam in mente diuina ordinata est: ergo intelngentia diuina mensura est omnium veritatum: ergo causa earum, quia vnum: quodque mensuratur primo sui generis vt numerus vnitate, vel magnitudo puncto.
Contra. 1. Non omne scitum a Deo est causatum ab eo, vt malum: ergo scientia Dei non est causa rerum.
2. Posita causa ponitur effectus: sed posita Dei scientia non ponitur esse rerum: ergo scientia Dei non est causa esse rerum.
3. Multa icit Deus quae nunquam erunt: ergo scientia Dei non est causa scitorum, quia causa est cuius esse sequitur aliud. Respondeo. Duplex est Dei scientia, sicut artificis citati: quaedam quasi speculatiua, siue simplex qua scit ea quorum non est causa: quaedam autem practica siue approbatiua ordinata ad opus, qua scit opera sua: haec sola causa est rerum, quae importat beneplacitum, & quoad scientiam causa exemplaris, quoad beneplacitum efficiens.
Ad 2. De scientia per causam. Resp. Eorum quae causam habent, scientia per causam nobilissima est, scilicet entium: sed eorum quae non habent, vt malorum, non: possibilia vero quae non sunt futura causam habent potentem, sed non operantem, & sic sciuntur a Deo.
Ad 3. De scientia artificis. Resp. Scientia Dei, approbatiua comparatur scientiae artificis, qua scit & proponit aliquid facere, quae causa est rerum: non simplex notitia.
Ad 4. De assimilatione. Resp. Scientia rei per specie propriam, est assimilatio: non quae per specie alienam, vt scientia priuationum & malorum. a parte scienti, quia peressentiam suam.
Ad 5. De potentia & voluntate. Resp. Non est verum vniuersaliter, quia scientia est entium. & priuationum: sed potentia & voluntas non.
Ad 6. Anselmi. Resp. Intelligentia Dei practica seu approbatiua causa est rerum, speculatiua vero non.
Articulus 2
An praescientia Dei sit causata a rebus
D secundum sic proceditur. 1. Dicit Origenes supra Epistolam ad Romanos, quod & non propterea aliquid erit quia Deus id scit, sed:1 quia aliquid est futurum ideo scitur a Deo autequam siat: ergo res futurae causa sunt praescientiae: aut ergo in connotando solum, aut in essendo: fi¬ connotando ergo similiter praescientia Dei, posset dici causa rerum, quod negat Origenes: sunt ergo causa in essendo
2. Illud quo posito aliud ponitur, & remoto remouetur, causa est illius, quia causa est cuias esse sequitur aliud: sed posita rerum futuritione, praescientia ponitur, & remota remouetur: ergo &c.
3. Quando aliqua duo se consequuntur, hoc comangit aut quia vnum est causa alterius vt proprium sequitur spocem: aut quia ambo habent eandem causam, vt ribile & susceptibile discipsinae consequuntur se, quia causantur ab eadem specie hominis: praescientia Dei & futuritio, praescitorum consequuntur se: non vt effectus eiusdem causae ergo vt causa & causatum: sed praescientia non esti causa futuritionis praescitorum, quia non est causa malorum: ergo futuritio praescitorum causa est praescientiae: ergo &c.
4. Bene sequitur: Deus scit hoc futurum, ergo hoc erit: ergo ibi est aliqua habitudo localis: sed non nisi causae ad effectum, vel e conuerso: sed non causae, quia similiter sequitur in malis: ergo effectu
2. Diuina praescientia est aeterna: temporale non est causa aeterni: ergo res praescitae non sunt causa praescientiae.
3 Non ens non est causa entis: diuina praescientia ab aeterno fuit ens res vero non, ab aeterno: ergo non sunt causa praescientiae Dei.
4. Si sunt causa praescientiae, aut ratione principalis significati, aut ratione connotati: si ratione significati, ergo sunt causa intellectus dimni: si ratione connotati, ergo sunt causa sui
Respondeo. Est loqui de causa praescientiae tripliciter: vel de causa essendi, vel de causa consequendi, vel de de causa nominandi. Primo modo res non sunt causa praescientiae, nisi forte causa sine qua non, vt dicit Magister: quod intelligi debet de causa scibilitatis ex parte scitorum, non ex parte scientis vllo modo, sic enim non sunt causa praescientiae, nec praescientia rerum, nisi praescientia approbatiua. Secundo modo vnum est causa alterius. Tertio modo res futurae sunt causa praescientiae, quia praescientia nominatur ex ordine ad res futuras.
Ad 2. Causa est cuius esse sequitur &c. Resp. Hoc verum est de sequela in essendo, non in inferendo.
Ad 3. De consecutione duorum. Resp. Haec consecutio est non ratione principalis significati, sed? ratione connotati, seu respectus quem habet praescientia ad futurum praescitum siue bonum siue malum: huiusmodi vero respectus scietiae Dei ad malumr fundatur super bonum cuius Deus est causa, per cuius boni speciem scit malum. Quamuis ergo non causentur ab eodem. nec vnum sit causa alterius generaliter, tamen vel est causa eius, vel eius supra quod fundatur. illud, sicut malum in bono.
Articulus 3
An scientia Dei sit rerum santum vel enunciabilium etiam
TErtio quaeritur an scientia diuina sit entium. complexorum scilicet enunciabilium. Videtur quod non.
2. Vt ait Philosophus 3. de anima, quando intellectus intelligit affirmationem & negationem, sit in eo quaedam compositio intellectuum: sed in Deo non potest fieri compositio intellea ctuum: ergo non intelligit affirmationem & negationem: ergo &c.
3. In intellectu simplici, qui accipit quidditates rerum, non ad miscetur falsitas: intellectus componenti & diuidenti admiscetur, vt dicit Philosophus in 3. de anima: sed nobilior est intellectus cui non admiscetur falsitas quam cui admiscetur: ergo ille solus Deo triouendus: non habet ergo intellectum complexorum.
4. Operationi intellectus qua affirmat aliquid, aut negat, admiscetur tempus vt dicit Philosophus in de anima, vnde omnis enunciatio fit sub certa differentia temporis: sed intellectus biuino non admiscetur tempus: ergo non intelligit affirmando vel negando.
Contra. 1. Quicquid Deus per Prophetas predixit, ipse praesciuit: sed multa enunciabilia per Prophetas praedixit, vt Virginem parituram, & huiusmodi: ergo praesciuit,
2. Nostra scientia non tantum est de rebus, sed etiam de enunciabilibus: sed scientia Dei maior est: ergo est etiam de vtrisque.
1. Quia scire res eo modo quo non sunt, non est vera scientia: sed res non eodem modo sunt: ergo scire eas eode modo, non est vera scientia.
2. Alius est modus cognitionis per essentiam, & per similitudinem: sed Deus cognoscit se per essentium, alia per similitudinem: ergo alio modo.
3 Deus cognouit omnia per rationes eorum: sed alia ratio est qua conditus est homo, quam equus, secundum Augustinum: ergo altero modo cognoscitur.
Contra. 1. Modus cognitionis proprie attenditur penes medium cognoscendi: sed Deus eodem medio, scilicet per seipsum, cognoscit omnia: ergo eodem modo.
Respondeo. Ad primam quaest. dicendum quod Deus habet scientiam rerum siue incomplexarum & simplicium, siue enunciabilium & complexarum, sed tamen modo simplici, non complexo: ipse enim per idem est idea, & quidditatis rerum cuius apprehensio pertinet ad intellectum formalem, & esse rerum cuius apprehensio pertinet ad intellectum componentem: quia quidditas & esse in Deo sunt idem
Ad 1. Idea non est enunciabilium. Resp. Quamuis idea in mente artificis creati non sit idea co¬ plexorum, quia non est causa nisi fornae, vnde nescit hanc arcam esse, nisi cum ampliatione cognitionis sensibilis: tamen Deus per ideam sua, quae est causa totius rei, scit ipsam esse & esse eius.
Ad 2. Philosophi. Resp. Secus est de intellectu nostro qui intelligit per species acceptas a rebus, vnde per aliam speciem intelligit formam rei, per aliam eius esse actuale; ideo quando intelligit rem esse, vel non esse, est in eo compositio intellectuum: Deus vero per formam vnam simplicem intelligit totum quod in re est,
Ad. 3. De falsitate. Resp. Quamuis in nostra apprehensione complexorum incidat falsitas non tamen in Deo, quia nouit omnia per seipsum vt causam certissimam
Ad 4. De tempore. Resp. In scientia nostra incidit tempus a parte scientis, & a parte rei, scilicet quia apprehendimus mediante phantasmate, & rem temporalem: sed in scientia Dei. non incidit tempus a parte scientis, sed rei sciae solum.
Ad secundam quaest. Resp. Modus cognitionis duplex est, alius a parte cognoscentis, alius a parte rei cognitae: sicut modus visionis a parte videntis est per speciem immaterialem, id est ime materia; a parte rei visae, per specie, n materialem, id est in materia. Modus vero a parte cognoscentis magis est modus cognitionis quam modus rei cognitae, quia cognitum est in cognoscente per modum cognoscentis, non per modum sui. Deus ergo scit omnia eodem modo a parte scientis: sed non eodem a parte rerum scitarum: quia Dei, cum sit simplex, vnus est modus rerum autem, cum sint plures, diuersi sunt modi.
Ad 1. Scire rem alio modo quam est &c. Reip. Hoc verum est secundum quod Iy alio modo determinat verbum sciendi ex parte rei scitae, non ex parte scientis.