Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De potentia generandi in comparatione ad generantem

QVESTIO I. DE POTENTIA GENERANDI INCOMPARATIONE AD OENERANTEM.

QVaeritur hic de potentia generandi. Primo in comparatione ad generantem. Secundo in comparatione ad genitum. Tertio, in comparatione ad potentiam creandi. Circa primum quaeruntur duo. Primo, anin patre sit potentia generandi. Secundo quid sit illa potentia, an sit quid, vel ad aliquid.

Articulus 1

Utrum in Patre sit potentia generandi.

ARTICVLVS I. Vtrum in Patre sit potentia generandi.

AD primum sic proceditur. 1. Quicquid exit ab aliqua potentia naturaliter prius est in potentia, quam in actu: si ergo Filius exit a potentia generandi, quae sit in Patre naturaliter, prius fuit in potentia, quam in actu: sed hoc falsum est, quia aeternum non est prius in potentia. quam in actu: ergo & primum.

2. Omnis potentia, aut est actiua aut passiua: potentia actiua secundum Philosophum 5. Metaphys. est principium transmutationis in aliud; potentia passiua est principium transmutationis ab alio: sed tale principium ad generandum nullum est in Patre: ergo nulla potentia.

Contra. 1. Probat August. ducendo ad inconconueniens, quia Pater potuit generare Filium sibi aequalem: ergo fuit in eo generandi potentia.

2 Cuius est actus, eius est potentia: Pater Filium genuit: ergo potentia generandi in eo fuit.

Iuxta hoc quaeritur, an sit in eo potentia generandi alterum filium. Videtur quod sic. 1. Quia, incomparabiliter perfectior est Pater caelestis pa¬ s tre carnali: sed inPatre carnali, vno genito, remanet potentia ad alios generandos: ergo multo fortius in Patre caelesti.

2. Filio genito, aut remanet in eo adhuc potentia generandi, aut non: si sic, ergo adhuc potest generare alterum Filium; si non, ergo per generationem, Filij aliquam potentiam perdit, quod est inconueniens.

Contra. 1. Sicut paternitas est proprietas Patris personalis, ita filiatio Filij: ergo sicut illa non potest communicari alteri, ita sniec ista: oportet enim esse principium distinetionis personarum. aliquod: hoc autem non potest esse natura, quae communicatur: ergo oportet quod sit modus, qui non cominunicatur.

2. Qui tutum se manifestat sufficienter, proferendo vnum verbum, superssue proferet secundum: sed sic fecit Pater generando vnum Filium,

Respondeo ad primum. Quicquid nobilitatis est in bono creato multo nobilius est in bono increato: sed in bono creato duplex est sui diffusio, scilicet naturalis per assimilatione naturae, & voluntaria per assimilationem artis: vtraque vero nobilitatis est: ergo in Deo ponenda: prioma vero nobilior: ergo maxime ponenda. Huiusmodi vero diffusio per generationem est, quae est actus procedens a potentia generandi, quae quia imperfecta esse non potest, coniuncta est semiper suo actiui: vnde in Deo ab aeterno fuit. potentia, & actus generandi.

Ad 1. De prioritate naturali. Resp. Hoc habet locum vbi potentia differt realiter ab actu & objecto suo, quod hic non contingit.

Ad 2. de potentia actiua. Resp. Philosophus diuidit & definit potentiam quae est respectu actus & objecti differentis, vnde dicit in aliude vnde non includit potentiam generandi diuinam: cum enim generatio in diuinis proprie non sit actio, sed relatio vel modus existendi; potentia generandi, nec est actiua, nec passiuas sed continet formaliter vtramque: vnde habet similitudinem secundum rationem intelligendi. cum actiua in generante, cum passiua in genito, quantum ad illud quod in vtraque est perfectionis, non imperfectionis

Ad 2. Quaestionem. Resp. Quod in Patre carnali potentia est ad plures generationes partim ex parte generantis qui non potest generare vnum perfectum, & sufficientem; partim ex parte eius, de quo sit generatio, quia non de tota substantia est; partim ex parte geniti. quia distinguitur essentialiter, non tantum per oppositas relationes originis. In Deo ve ro secus est, quia & Pater potestsemel generare perfectum, & generat de tota substanesia, & non est ibi distinctio, nisi, per oppositas relationes originis. Cum enim ea, quae in

forma & natura conueniunt, oporteat distingui vel per materiam, vel per originem seu causam: & Pater cum Filio in forma & natura conueniat, nec in diuinis possit esse materiale. aliquid, oportet quod distinguantur penes originem: non enim possunt distingui per aliquid absolutum, ergo oportet, quod per habitudinem oppositam originis vnius ad alterum distinguantur: sed si similis esset origo plurium, iam non esset distinctio secundum originem quia inter illos nulla esset oppositio relationis quae sola distinguit in diuinis secundum Ansel. non potest ergo eadem & similis esse origo plurium: vnde quamuis sit potentia in Patre ad generandum vnum Filium, non tamen ad lures Ad 1. Quod objicitur de Patre carnali. Resp. Non est argumentum a minore, quia quod Pater carnalis potest generare plures, non est ex eius perfectione, sed quia nullum perfectum generat, & quia distinguntur genitum a generante penes materiam singularem, & proprietates absolutas, non tantum penes originem: quae duo in Patre caelesti propter suam perfectionem non habent locum

Ad 2. Aut remanet in eo potentia. Resp. Potentia ad generandum vnicum semper in eo manet, quia non est generatio transiens, sed permanens: potentia vero ad generandum plures nunquam fuit in eo, & sic patet, quod nullam potentiam perdit in generando Filium.

Articulus 2

An potentia generandi sit quid, vel ad aliquid.

Articvlvs II. An potentia generandi sit quid, vel ad aliquid.

AD secundum sic proceditur. 1. Potentiae distinguntur per actus: sed actus generandi est ad aliud: ergo & potentia.

2. Omnis operatio propria egreditur a propria forma agentis: generare est actus proprius Patris, & egreditur a potentia generandi: ergo ipsa est forma propria: ergo est ad aliquid, non quid.

3. Quamuis in creaturis differant virtus & operatio, tamen in Deo sunt idem: ergo idem est in Deo posse generare, & generare: sed generare est ad aliud: ergo &c.

4. Remoto intellectu relatiouum distinguentium adhue manet in Deo intellectus essentialium attributorum omnium: sed non remanet. potentia generandi: ergo ipsa relatiuum est, non essentiale attributum.

5. Potentia generandi inest Deo Patri, non vnde Deus, quia sic etiam inesset Spiritui Sancto: ergo vnde Pater: Sed omne quod inest Patri vnde Pater est, ad aliquid est: ergo &c.

Contra. 1. Generare est actus naturae: ergo potentia generandi, potentia naturalis: sed potentia naturalis est de naturalibus attributis, non de personalibus: ergo potentia generandi,

2. Omnis scientia, & voluntas in diuinis essentialis est non relatiua: ergo & omnis potentia.

3. Vt dicit Philosophus in lib. Physic. In aeternis non differunt esse & posse: erg omne posse aeternum est essentiale.

Respondeo. Quamuis aliqui dicant, quod ipsa potentia secundum se in radice considerata essentialis est, & secundum inclinationem ad actum personalis. Alij vero dicant, quod solum personalis est, cum dicat rationem originis personae a persona, sicut principium dictum de Patre & Filio respectu Spiritus Sancti. Tamen verius videtur quod dicunt alij, quod cum dico, potentia generandi, duo dico: quod dice potentia, pertinet ad essentiam; quod dico, generandi, pertinet ad relationem, sicut cum dico Deus generans. Ipsum ergo coniunctum est essentiale tractum ad proprium, & quia proprium additum determinat ipsum, non e conuerso, potius habet naturam attributi personalis, quam essentialis. Notandum ergo quod attributorum diuinorum quaedam significant pure substantiam, sicut nomina pure essentialia; quaedam pure relationem, vt nomina pure personalia, quaedam vtrumque simul, vt ea quae aciunt intellectum ex vtroque compositum, vt cum dicitur Deus generans, vel potentia generandi: & sicut homo albus attributum est distinctiuum hominis albi a nigro, quamuis homo commune sit vtrique: sic potentia generandi proprietas est distinctiua generantis a generato. quamuis ratio potentiae sit communis vtrique.

Ad 1. Potentiae distinguntur per actus Resp. Quamuis per actus distinguantur quoad nos vna ab alia, non tamen per actus in genere constituuntur: nam in altero genere est potentia, quia in genere qualitatis: in altero actus, scilicet in genere actionis

Ad 2. De propria forma. Resp. Sicut in creaturis, quamuis sit natura communis de se, operatur tamen in vnoquoque secundum propriam conditionem ipsius, quia contrahitur & deter minatur secundum proprietates inuentas in illo. vt anima sensibilis in diuersis organis operatur. diuersa, vnde appropriatur ad actum aliquem mediante aliqua forma propria: sic potentia diuina, quamuis de se sit communis, tamen appropriatur ad suppositum, vel ad aliquem actum. in quantum secundum rationem intelligendiadiungitur ei forma in eodem supposito, scilicet, proprietas relatiua: vnde quamuis potentia secundum se communis sit, tamen potentia generandi actiue propriae est Patris, non ratione potentiae secundum se, sed ratione ordinis ad actum notionalem: haec vero additio secundum rationem est: nam realiter non differunt in Deo essentia, & proprietas; potentia, & actus

Ad 3. In Deo sunt idem posse, & agere. Resp. Quamuis idem sint re, tamen differunt ratione.

Ad 4. Remoto intellectu &c. Resp. Ex hoc non sequitur, quod non sit aliquo modo essentiale, sed quod non sit pure essentiale.

Ad 5. Potentia generandi &c. Resp. Potentia generandi inest Deo Patri, non vnde Deus tantum, sed vnde Deus Pater coniunctim.

AI. In contrarium. Generare est actus naturae. Resp. Quamuis sit naturae secundum rationem principij, non tamen secundum rationem subjecti agentis. Nam natura. non agit, sed supi positum per naturam: potest autem actus aliquis esse naturae, vt est in aliquo supposito qui non est eius secundum se, sicut lux solis sus cepta in luna secundum sui augmentum & decrementum mouet mare augendo & diminuendo, quod non facit secundum se.

Ad 2. De scientia & voluntate. Resp. Non est. simile, quia scientiae & voluntati non additur determinans ipsam ad actum personalem, sicut additur potentiae, quando dicitur potentia generandi; si tamen diceretur voluntas generandi idem esset dicendum. Nec sequitur, omnis voluntas in Deo est essentialis, sed voluntas generandi est voluntas: ergo &c. Vel de potentia generandi similiter: imo committitur in argumento fallacia accidentis; sicut hic, esse ens est naturale: statua est ens: ergo statua est naturalis.

Ad. 3. Non differunt esse & posse. Resp. Non differunt re, sed ratione, siue modo significandi Vel melius dicendum, quod differe accipitur pro distare, quia simul sunt.

PrevBack to TopNext