Quaestio 2
Quaestio 2
Qualiter se habeat Deus ad locum et motum
CIrca secundum quaeruntur tria. Primo vtrum Deus sit vbique. Secundo vtrum hoc sibi soli conueniat. Tertio an sibi conueniat ab aeterno.
Articulus 1
An Deus sit ubique
D primum sic proceditur. 1. dicit Ansel mus quod Deus est id quo maius excogitari non potest, imo maius quam cogitari possit: sed si Deus non esset vbique, aliquid maius excogitari posset: ergo Deus vbique est.
2. Probat hoc Anselmus in Monologio sic Deus aut nusquam est, & nunquam: aut vbique est, & semper: aut alicubi non, & aliquando non: si nusquam, & nunquam; ergo nihil est: si alicubi, & aliquando tantum; ergo definitur loco & tempore: sed nullum horum est: ergo vbique & semper
3. Sicut quaelibet res indiget Dei praesentia conseruante, ita & locus: ergo qua ratione ponitur in qualibet re esse, eadem ratione & in omni loco.
4. Maior est vnio materiae & formae, quam loci & locati: sed non manet forma in materia nisi Dei interna praesentia conferuante: ergo multo minus locatum in loco: ergo Deus est praesens in omni loco: ergo vbicumque.
Contra. 1. Ioan. Damasc. Incircumscriptibilis & immaterialis existens Deus in loco non est: ipse enim sui ipsius locus est: ergo non est in alio loco a se: ergo non est vbique
2. Anselmus in Monologio, si vsus loquendi admitteret, potius deberet dici Deus esse cum omni loco, quam in omni loco; nam quod in omini loco est, continetur loco: ergo non est vbique.
3. Nulla conditio corporalis conuenit Deo, nisi per metaphoram: sed esse in loco est conditio corporalis: ergo Deus proprie non est m loco: ergo non est vbique.
4. Sicut se habent successiua ad tempus, ita permanentia ad locum: sed in succeniuis nullum indiuisibile potest esse semper, vt idem nunc: ergo nec in permanentibus vllum indiuisibile potest esse vbique.
Ad 5. Dicit Boetius lib. de Trinit. Deus vbique esse dicitur, non quod in omni loco sit, omnino enim in loco esse non potest qui vbique est: ergo non est vbique nisi prout vbique idem est quod in omni re.
Respondeo. Sicut vbi & ibi aliquando accipitur stricte & proprie, scilicet imsitu vel in loco, vt quando dico, non ibi est pes vbi manus; aliquando communiter & large, vt quando dico, non ibi est scientia vbi virtus: ita esse vbique dupliciter dicitur; vel communiter id est in omnimoda re, sicut iam dictum est quod Deus est vbique: vel proprie, id est in omni loco: & hoc dupliciter, aut per praesentiam, aut per continentiam: primo modo Deus est in omni loco: secundo modo in nullo. Vnde Augustinus ad Dardanum de praesentia Dei loquens ait: Deus vbique est, quia nusquam absens est; in seipso est, quia non continetur jis quibus praesens est Est autem alius modus praesentiae quo Deus dicitur esse in loco per praesentiam, & quo dicitur esse in omnire per praesentiam: prout de re dicitur, sonat quasi extrinsecam assistentiam; sed prout de loco, repletionem internam: vterque tamen modus nomine praesentiae continetur.
Ad 1. Ex Damasceno, Deus in loco non est, Resp. Verum est proprie, scilicet per continentiam: sed non similitudinarie & per praesentiam repletiuam
Ad 3. Nulla conditio corporalis &c. Resp. Esse in loco per solam praesentiam non est conditio corporalis. &c.
Ad 4. De successiuo. Resp. Non est simile, quia nullum est successiuum actu infinitum, nicut aliquod permanens, scilicet Deus, actu est infinitum. Vel illud verum est de indiuisibili quod est terminus quantitatis successiuae, vt nunc; sed aeternitas indiuisibilis est in omni tempore: similiter punctus qui est terminus quantitatis) continuae non potest esse in omni loco, sed Deus qui est separatus ab omni quantitate potest. Ad 5. De Boetio. Resp. Loquitur in loco per continentiam: Deus vero dicitur esse vbique per praesentiam.
Articulus 2
An esse vbique soli Deo conueniat
AD secundum articulum sic proceditur. 1. dicit Philosophus, quod particulare est hic & nunc, vniuersale est vbique & semper: en go hoc non est solius Dei proprium.
2. Materia prima est in omni loco, quia non est corpus sine materia, nec locus sine corpore: ergo vbique.
4. Si Deus fecisset vnum tantum hominem, & nullam aliam creaturam, nullus esset locus extra corpus eius; sed anima eius tota esset in qualibet parte corporis sui: ergo & tota vbique.
5. Non est determinatum angelo quantum corpus possit assumere: sed ipse totus est in qualibet parte assumpti corporis: ergo potest totus vbique esse.
6. Si duo totaliter vnita sunt, vbicumque est vnum, & alterum: verbum & caro in Christo totaliter vnita sunt: ergo cum verbum vbique sit similiter & caro.
7. Per confecrationem corpus Christi potest esse non in tot locis quin in pluribus: ergo vbique: ergo non proprium solum Dei est esse vbique
Contra. 1. Boetius probat Spiritum sanctun esse Deum per hoc quod est vbique, secundum illud Sap. 1. Repleuit orbem terrarum: ergo proprium est Dei esse vbique.
2. Omne terminatum necesse est in loco determinato esse: sed omne aliud a Deo terminatum est: ergo &c.
3. Esse vbique conuenit Deo ratione immensitatis: ergo sicut immensitas est ipsi propria ita esse vbique.
Respondeo Aliquid esse vbique dupliciter potest dici: vel per se, vel per accidens: primo modo proprium est soli Deo, cui conuenit na turaliter ratione suae essentiae ita quod nullus locus aut res potest sine ipso esse: secundo modo potest accipidupliciter: aut per accidens ratione sui, aut per accidens ratione loci: ratione sui, vt quia licet non secundum se, tamer per partes suas est vbique, sicut si poneremus corpus aliquod infinitum, illud esset vbique per accidens, scilicet per partes suas; hoc modo prima materia & vniuersale & ens possunt dici vbique esse, diuiduuntur enim in jis in quibus sunt, nec sunt vbique per esse indiuisibile: ra tione vero loci, vt si non sit locus alius, tunc illud quod est in loco illo potest dici vbique esse: sic anima esset vbique existente vnico ho mine.
Ad 5. De angelo. Resp. Determinatum est ei in natura, quantum corpus possit accipere, scilicet secundum quod conuenit operationis suae immediatae: quamuis non sit determinatum in nostra scientia.
Articulus 3
An Deo esse vbique conueniat ab aeterno
AD tertium articulum sic proceditur. 1. dicit Ambrosius, quod proprium est Diuinitatis esse semper & vbique: ergo semper ei conuenit: ergo ab aeterno.
2. Sicut vbique distribuit pro omni loco, ita semper po omni tempore: sed nihilominus dici potest quod Deus ante existentiam creaturae fuit semper: ergo fuit vbique: ergo ab aeterno fuit vbique
3. Esse rerum in Deo non requirit actualem existentiam rerum: ergo videtur quod nec esse Dei in rebus.
4. Si non ab aeterno fuit ubique, modo est vbique, ergo est alibi quam prius: ergo motus: ergo mutatus.
5. Dicitur Deus esse vbique, quia est in omnibus rebus quae modo sunt: sed ab aeterno erat in omnibus rebus quae tunc erant: ergo vbiqque. Contra. 1. Nullum vbi erat: ergo Deus vbique esse non poterat.
2. Esse vbique connotat actualem respectum vel effectum in creatura: sed hoc ab aetorno esse non poterat: ergo nec Deus vbique erat.
Respondeo. Cum Deus vbique esse dicitur sit distributio large pro vniuerfitate rerum, aut stricte pro vniuersitate locorum: vtroque vero modo importatur respectus Dei aliquis ad creaturam, qui habet fudari super aliquem Dei effectum, & ideo requirit alterum extremorum. actu esse: ideo non potest conuenire ab aeterno esse vbique
Ad 1. Ambrosij. Resp. Proprium dicitur etiam quod conuenit omni & soli, nec tamen semper, sicut homini canescere in senectute: sic etiam Dei proprium est esse creatorem: nec tamen hoc proprium adueniens mutat ipsum, quia relatiuum est non absolutum: sicut si circa me immobilem siat domus, incipio esse in domo mutatione alterius non mea.
Ad 2. De semper & vbique. Resp. Non est. simile, quia semper in intellectu nominis non importat tempus: vnde accipi potest pro indeficientia aeternitatis: sed vbique nomine suo includit locum.
Ad 3. De existentia rerum in Deo. Resp. Non est simile, quia effectus est in causa in potentia: sed causa non potest esse in effectu nisi sit actu.