Text List

Prooemium

Prooemium

INNOCENTII QVINTI PONTIFICIS MAXIMI EX ORDINE PRAEDICATORVM. ASSVMPTI, QVI ANTEA PETRVS DE TARANTASIA VOCABATVR, In Primum Sententiarum Commentaria. PROOEMIVM

VNQVID nosti ordinem caeli, & pones rationem eius in terra? Nunquid eleuabis in nebula vocem tuam, & impetus aquarum operiet te? Iob 38. Verba ista sunt Domini ad beatum Iob, ipsum sicut magistri discipulum examinantis, ne superbiat de perfectione virtutis per defectum scientiae humiliantis. Hoc autem fecit propositis ei quatuor quaestionibus difficilibus, & arduis, quarum prima est de ordinatione caelorum. [Nunquid nosti.] Secunda est de dispositione terrarum. [Et pones rationem. ] Tertia de eleuatione nubium a terra ad caelum ascendentium. [Nunquid eleuabis.] Quarta de impetu aquarum de caelo ad terram descedentium. [Et impetus aquarum.] In quibus verbis spiritualiter intellectis notari potest quadruplex causa huius Operis, scilicet Libri Sententiarum, qua cognita patet aliquatenus notitia huius voluminis, seu compilationis. Scire enim arbitramur, ait Philosophus, vnumquodque, cum causas cognoscimus eius. Notatur ergo causa efficiens in potestate interrogantis; causa vero finalis, in vtilitate respondentis; causa vero materialis, in problemate inquisitionis; causa formalis, id est, modus agendi, in ordine interrogantis.

Causa quidem efficiens Deus est, qui beato Iob quaestiones has proposuit. Iob 38. Ipse enim est auctor principalis totius Theologicae facultatis, Homo vero minister, vnde Psalmista; Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Exodi 32. Descendit Moyses portans, (vt minister scilicet) duas tabulas testimonij (in signum duorum testamentorum) scriptas vtrasque digito Dei, vt auctoris principalis. Notandum enim, quod sicut aedificij matenalis, ita quadruplex est causa huius Operis: Causa enim prima, & principalis Deus est, intellectum compilatoris, sicut & cuiuslibet artificis illustrando, & affectum mouendo ad operandum. Causa secundaria & remota Prophetae, & Apostoli, & alij auctores Sacri Canonis, materiam & fundamentum Operis, scilicet Scripturae sacrae verba ministrado. Causa propinqua, sed non immediata expositores Catholici, Hieronymus, Augustinus, & caeteri, materiam praeparando, & quasi poliendo, id est, Sacrae Scripturae verba exponendo. Causa vero proxima & immediata Magister Petrus Lombardus, Doctor Theologiae, postmodum Episcopus Parisiensis, formam vltimam & complementum introducendo, id est, volumen compilando. Has quatuor causas Magister tangit in Prologo suo dicens, [Volumen Deo praestante, ecce causa prima, [Copegimus,] ecce causa immediata; [Ex testimonio veritatis,] ecce causa secundaria & remota; [In qua maiorum,] ecce causa propinqua, sed non immediata. Haec etiam quadruplex causa tangitur Cant. 4. Sicut turris Dauid collum tuum &c. collum quippe Ecclesiae est eius doctrina, quia collum instrumentum est emittendae voci, quod conformati debet turri Dauid, id est, sacrae Scripturae, cuius firmitas ex quatuor ostenditur, scilicet ex auctoritate Christi inspirantis, quia [ turris Dauid;] ex Auctorum sacrorum perfectis sententijs, quia [mille clypei;] ex Catholicorum expositorum irrefragabilibus documentis, quia [ omnis armatura fortium;] ex magistrorum rationibus. & argumentis, qui a [aedificata est cum propugnaculis;] Et haec etiam quadruplex causa tangitur tertij Reg. 5. Praecepit itaque Rex, vt tollerent lapides grandes &c. quos dolauerunt caementarij Hiram & Salomonis. Porro Giblij praeparauerunt ligna & lapides &c. In praecepto namque Regis intelligitur inspiratio Saluatoris: in his quitulerunt lapides grandes, firmitas sententiarum in Apostolis, & Prophetis; in dolatione caementariorum, expositio Scripturae mediantibus expositoribus sacris, in praeparatione Gibliorum, qui interpretantur librarij vel literati, diligentia quae adhibetur a Magistris. Haec ergo est quadruplex causa efficiens huius Operis; sed quia omnis causa primaria, plus est influens in suum causatum, quam secundaria, vt habetur lib. de causis, ideo Deo tribuimus principaliter efficaciam huius Operis: voluntas quippe Dei, vt ait Augustinus lib. de Trinitate, causa est omnium specierum. atque formarum, actionum, atque motionum. In essendo quidem causa est specierum substantialium, formarum accidentalium, & actionum spiritualium, & motionum corporalium; in cognoscendo etiam causa est specierum in habitu scientis; formarum in actu cogitantis, quibus, secundum Augustinum libro de Trinitate, informatur acies cogitantis; actionum in proposito, vel imaginatione scribere vel proferre volentis; & motionum in corporali motu scribentis vel proferentis.

Causa vero finalis intelligitur in vtilitate respondentis. Non enim quaerit magister a discipulo, vt sciat, sed vt suppleat defectum discipuli ignorantis. Nunquid, ait, nosti? quasi dicat per teipsum nosse non potes, per doctrinam meam nosse poteris. Inspiratio enim omnipotentis dat intelligentiam, Iob 32. In quadruplici vero defectu supplendo notatur quadruplex finis, siue vtilitas huius Operis, imo totius Theologicae facultatis. Omnis enim Scriptura diuinitus inspirata vtilis est, vt ait Apostolus 2. Timoth. 3. ad docendum, (Glossa, ignorantes) ad arguendum (Glossa, negligentes) ad corripiendum, (Glossa, contumaces ad erudiendum in iustitia (Glossa, rudes & insipientes.) Quae quatuor vtilitates huius Operis in verbo proposito intelliguntur. Prima est, vt caelestia. nouerimus per fidei auctoritatem, Ioan. 20. Haec scripta sunt, vt credatis; quod notatur, cum ait, Nunquid nosti ordinem caeli? Caeli namque ordinem nouit, qui caelestia caelesti fidei lumine conspicit. Secunda est, vt credita intelligamus per rationem, secundum illud ad Rom. 1. Inuisibilia Dei &c. quod notatur, cum ait, Et pones rationem eius in terra: rationem namque ordinis caeli in terra ponit, qui ad intelligenda caelestia de terrenis congruas similitudines, & rationes inducit. Tertia est, vt credita, & intellecta principia fidei contra fidei aduersarios defendamus per rationem probabilem. Nam, sic ut ait Augustinus libro de Trin. Aduersus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores rationibus Catholicis, & similitudinibus congruis est vtendum. Quae vtilitas notatur, cum ait; Nunquid eleuabis vocem, vocem quippe in nebula tonando eleute qui contra fidei aduersarios de caelestibus constanter docet, & praedicat. Quarta est, vt circa eadem caelestia credita, & intellecta afficiamur permentis deuotionem, sicut anima, quae dicebat, Cant. 5. Anima mea liquefacta est &c. Qui vltimus finis notatur, cum ait: Et impetus aquarum. Illum quippe impetus aquarum caelestium operit, qui circa verba coelestia affectum in lacrymas compunctionis, vel deuotionis prorumpentem concipit. Ordinem vero caeli nosse, pertinet ad actum, seu finem docendi: Rationem vero eius in terra ponere, ad actum arguendi; In nebula vocem eleuare, ad actum corripiendi; Aquarum impetu perferuorem deuotionis operiri, ad actum in iustita erudiendi.

Causa vero materialis tangitur in quatuor problematibus quaestionis secundum quatuor libros partiales huius totius compilationis. Primum problema est de ordine caeli, in quo intelligitur ordo diuinae hicratchiae: caelum quippe significat altitudinem diuinae naturae secundum illud Isa14. In caelum conscendam &c. Ordo caeli significat ordinem originis, qui attenditur in personarum distinctione, quo vnus est ex altero, & quo vnus est prior altero; de hoc vero ordine caeli est materia primi libri. Secundum problema est de dispositione terrae, in quo intelligitur productio creaturae: terra enim accipitur loco primae materiae, Gen. 1. Terra (id est, prima materia in se considerata) erat inanis (a carentia formae substantialis) & vacua (a carentia formae quantitatis) (& tenebrae) a carentia sormae qualitatis illustrantis, & notificantis: ordinem vero caeli in terra ponere, est vestigia Trinitatis & Vnitatis in materia imprimere disponendo ominia in mensura, qua demonstratur Patris potentia; in numero, quo sapientia Filij; in pondere, quo bonitas Spiritussancti: Sap. 11. Omne namque, quod est, habet terminatum, & distinctum, & ordinatum esse: de hoc autem agit in lib. 2. Tertium problema est de eleuatione nebulae, in quo intelligitur assumptio naturae humanae: haec est enim nebula, in qua dixit Dominus se habitare 3. Reg. 8. Haec est nebula parua, quasi vestigium hominis, quae apparuit Heliae 3. Reg. 18. quam nebulam leuem ascendens Dominus dignatus est AEgyptum intrare, Isaiae 20. Hanc nebulam calor Solaris, id est, Spiritus Sanctus depurauit a terrena grauitate, & obscuritate sanctificando: Ad caelum leuauit personae Filij vniendo, secundum illud Ezechiel. 32. Solem nube tegam, & sic Solem nobis contemperauit, Deum in mundo visibilem faciendo Bar. 3. Post haec in terris visus est. De hac eleuatione nebulae agitur in 3. libro. Quartum problema est de impetu aquarum, in quo intelligitur abundantia Sacramentalis gratiae fluens de fontibus Saluatoris, secundum illud Isa. 12. Hanrietis aquas in gaudio de fontibus &c. Ad mundationem & ablutionem totius Ecclesiae, secundum illud Ephes. 5. Mundans eam lauacro aduae in verbo vitae, vt exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, culpae originalis, aut rugam, id est, vetustatem culpae venialis. Et de hoc impetu aquarum agitur in 4. lib.

Causa vero formalis siue modus agendi tangitur in ordine interrogationis. Prima si quidem interrogatio est de caelo. Secunda de terra. Tertia de nebula. Quarta de aqua. Hic est congruus ordo naturae, de caelo namque ad terram radius Solis dirigitur, quo recepto in terra calor generatur, quo calore vapor nebulae eleuatur, quae nebula frigore congrauata in aquam resoluitur, secundum illud Sap. 2. Sicut nebula dissoluitur, quae fugata est a radijs Solis. &c. Hic etiam est congruus ordo huius doctrinae. Primo enim ordinem caeli describit, qui duplex est; vnus, quo ipsum caelum in se est ordinatum, scilicet distinctio personarum; alter, quo ordinat alia, scilicet potensia, & sapientia, & voluntas Dei, per quam fit productio, & ordinatio creaturarum. Et de his per ordinem agit in primo libro. Secundo rationem caeli in terra ponit, quia rationem vestigij in creaturis irrationalibus, & rationem imaginis in creaturis rationalibus describit, de quibus agitur in 2. libro. Denique eleuationem nebulae describit: Per nebulam namque eleuatam caelum obumbratur, in quo figuratur Christi Incarnatio, & Passio; terra pluuijs irrigata faecundatur, in quo significatur virtutum, & donorum collatio, & praeceptorum impletio; de his vero agitur in 3libro. Impetum vero aquarum operientium vltimo describit, quando duplicem effectum Sacramentorum, scilicet stolam gratiae & stolam gloriae prosequitur, & exponit, de quibus agitur in ALiber enim iste in quatuor partiales libros diuiditur, sicut fons Paradisi in quatuor capita, Genesis 2. quo e caelo scilicet irrigemur, vt aqua Sapientiae salutaris potati ordinem caeli nosse per fidem, & rationem eius in terra ponere per sidei declarationem, & vocem in nebula eleuare per fidei defensionem, & impetu aquarum operiri per ndei deuotionem valeamus prestante Domino lesu Christo.

Back to TopNext

On this page

Prooemium