Quaestio 4
Quaestio 4
De natura huius Termini Deus
Articulus 1
De suppositione huius termini Deus.
AD primum sic proceditur videtur enim quod supponat principaliter pro persona. 1. Quia hoc nomen Homo principaliter supponit pro eo, cui inest humanitas: ergo hoc nomen Deus pro eo, cui inest Deitas: ergo propersona.
2. Deus significat diuinitatem cocretiue siue in supposito sed terminus comunis concretus supponit principaliter pro eo, ad quod significanlum imponitur: ergo supponit pro essentium in supposito: ergo pro persona.
Contra 1. Quia iste terminis, homo, supponit pro indiuiduis naturae humanae, ideo haec est falsa, Homo est Socrates, Plato, & Cato. Ergo cum haec sit vera, Deus est Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus, non supponit proindiuiduo, id est, pro persona.
2. Terminus coimunis personaliter supponens, addito hoc termino discretiuo, vnus, supponit pro vno solo, vt si dicatur vnus homo cua rit: sed hic terminus Deus addito termino, vnus, nihilominus supponit pro tribus, quia vera dicitur vnus Deus est Trinitas: ergo non supponit personaliter.
Resp. Quidam dixerunt, quod hic terminus Deus, communis & concretus est significans essentiam communem pluribus suppositis, ideo supponit naturaliter pro supposito naturae illius, accidentaliter & ex adiuncto pro natura: sicut homo naturaliter pro suppositis naturae humanae, accidentaliter pro natura, communi, vt si dicatur homo est species: quia tamem in illa suppositione ominia supposita vnum sunt; ideo potest supponere pro vna persona, vel pluribus simul, quodnon habet terminus, homo cum ratione diuersarum humanitatum contineat varia supposita. Sed secundum hoc, cum dicitur, creat, quod est actus communis essentiae & personae, terminus supponit pro persona, quia non habet per quid determinetur ad supponendum pro essentia: hoc autem salsum est. Ideo alij dicunt, quod, quia habet naturam terinini discreti, propter formam non multiplicabilem in suppositis, sdeo primo & principaliter supponit pro illa, quia ab ipsa, & ipsi concretiue significandae imponitur, in termino autem discreto idem est suppositum & signifieatum: quia tamen essentia ipsa idem est re cum persona; & per terminum concretum significatur, vt persosa, ideo, accidentaliter potest supppnere pro persona, quando trabitur aliquo determinantj eius suppositum. Alij vero dicuut, quod cum significet naturam singularem, vt in supposito, & tamen communem pluribus suppositis, habet naturam terinimi discreti ex parte naturae significatae, & naturam terminicommunis ex parte suppositorum naturae: vnde natualiter potest supponere tam pro persona quam pro natura: determinata tamen illa naturalis suppositio non restringitur vel retrahitur per adiuncta & hoc videtur verius, ita tamen quod per prius pro natura cui significandae, & a qua impositum est; ex consequenti pro persona propter identitatem rei, & modisignificandi. Sic ergo patet solutio ad objecta: procedunt enim de termino pure communi.
Articulus 2
De consignificatione huius termini Deus.
AD secundum sic proceditur. 1. Quamuis voces non sint eaedem apud omnes, tamen intellectus sunt idem: apud Hebraeos Deus consignificatur sub numero plurali, vt habitum est supra eodem dist. 2. Ergo apud Latinos similiter potest fieri.
2. Scriptura diuina ponit hoc nomen Deus, frequenter sub consignificatione plurali, vnde Psal. Ego dixi Dij estis &c.
3. Cum verum supponat congruum, quod non dicitur congrue, non dicitur vere: sed vere dicitur, quod non sunt plures Dij: ergo cogrue.
5. Quamuis non sit nisi vnum primum principium tamen congruenter dicitur, non sunt, plura prima principia; & quamuis non sit nisivna phoenix vel sol, tamen congruenter dicuntur plures phoenices vel soles: ergo a simili &c.
6. Si non potest habere plurale, hoc erit aut ratione formae, aut ratione suppositi: non ratione formae, quia bene dicitur, tres personae diuinae; nec ratione suppositi, quia sunt plura supposita: ergo &c.
Contra 1. Plurale geminat significatum sui singularis: sed significatum huius termini, Deus, non est geminabile: ergo non potest habere plurale.
2. Magis vel aequaliter est Deo proprium n omen Dei quam Petro nomen Petri: si ergo Petrus, nquia proprium nomen est, non potest habere plurale, multo minus Deus,
3. Cuin Deus sit, quo maius cogitari non potest, non potest cogitari nisi solus Deus: ergo nec significari, siue existimari.
Respondeo. Hoc nomen Deus accipitur tripliciter, scilicet nuncupatiue, adoptiue, naturaliter: quia vel secundum communicationem solius nominis, vel alicuius proprietatis, vel naturae: primo & secundo modo potest habere plurale, tertio modo non: forma enim eius est omnino immultiplicabilis re & intellectu. Reperitur quippe forma aliqua multiplex, potentia & actu, vt forma hominis; item potentia sed non actu simul, vt forma phoenicis; item potentia formae, sed non actu propter defectum potentiae materialis vt forma Solis; tem nec potentia nec actu, sed solo intel¬ lectu, vt forma Chimerae: & quodlibet horum Grammatice potest habere plurale: sed forma diuina naturalis nullo horum modorum mulsiplicabilis est: vnde non potest habere plurale.
Ad 1. In quod obijcitur de Heloim. Resp. Licet eadem sit res significata apud nos & apud Hebraeos per hos terminos, Deus & Heloim, tamen modi significandi differunt: huiusmodi vero accidentia aut pluralitas & huiusmodi sequuntur aliquando modos significandi, significant enim Hebraei forte cum aliquibus articulis, quos nos non habemus, hoc nomine Heloim supposita diuina, non essentiam.
Ad 2. Ex Scriptura. Resp. Scriptura vtitur hoc nomine pluraliter in prima & secunda significatione, non in tertia.
Ad 3. De incongruitate. Resp. Duplex est incongruitas, vna ex cohaerentia accidentium, vt vxor Petro; altera ex repugnantia intellectuum, vt vxores Petrorum; prima tollis veritatem vel falsitatem, quia tollit perfectam significationem; secunda non tollit falsitatem: vnde falsitas potest remoueri per negationem, & magis oportet loqui vere quam Grammatice. Ad 4. De habente naturam diuinam. Resp. Quamuis huius dictionis, Deus, & huius orationis, habens deitatem, eadem sit res significata, tamen differt modus significandi: quia in vno nomine significatur suppositum sub forma, vnde simul multiplicatur vtrumque: habens vero significat suppositum: vnde multiplicato participio quod significat actum suppositi, forma non multiplicatur
Ad 5. De vno principio. Resp. Secus est, quia ratio principij non repugnat plurificationi de se, sed ex adiunctione, quia additur primum: similiter Phoenix aptitudine naturali multiplicabilis est, quamuis non actu. Similiter sol aptitudine formae, quamuis non materiae, sed Deus nullo modo.
Ad 6. De ratione formae. Resp. Ratione formae non suppositorum contingit quod non habeat plurale. Quod obijcitur de personis diuinis. Resp. Secus est de multiplicatione per principalem terminum, & per denominatum seu sumptum, quia ab vno possunt denominari plura, vt ab Israel omnes Itraelitae: vnde non multiplicato principali, potest denominatiuum multiplicari; quia per multiplicatum principale fit multiplicatio formae significatae; per denominatiuum non, sed suppositorum communicantium formam illam.
Eus de Deo, lumen de lumine.] Contra D Praepositio, De, importat transitionem: ergo diuersitatem. Resp. Sufficit ei diuersitas suppositi sine diuersitate naturae: non enim ponit diuersitatem, aut transitionem circa formam termini, cum non sit eius adiectiuum, sed exercet eam circa supposita.
Qui non est ipse Pater] Contra Deus est Pater. Resp. Intelligit secundum quod hoc pronomen, Qui, facit relationem personalem ad suppositum formae significarae per hunc terminum, Deus, in accusatiuo, non secundum quod facit supposimonem simplicem ad formam suppositi.
[Qui est Deus Pater Hanc Magister distinguit: praesupposita quippe distinctione praecedenti in sensu quo facit suppositionem personalem, subdistinguendum est, quado additur Deus Pater, quia, cum sit appositiua constructio, vel Iy Deus, apponitur Patri, & sic est falsa; vel & couerso, & sic vera.
[Quidam tamen) Qui fuerunt hi, & quae fuit eorum ratio? Hi dicuntur fuisse Porretanidiscipuli Gilberti. Ratio eorum fuit, quia cum in subjecto sit locus materiae, in praedicato locus formae, hic terminus Deus in subjecto stat prosupposito, & cum pro nullo supposito possit, verificari, dicebant hanc propositionem, in qua de Deo praedicatur Trinitas, esse falsam, in praedicato vero stat pro natura communi. Sed ratio eorum nulla est, quia cum habeat naturam non termini communis, sed discreti, suppone¬ re potest tam pro persona, quam pro natura, siue a parte praedicati, siue a parte subjecti. [Non minuit seipsum) Cotra illo genito non potest amplius generare. Resp. AIterum generare non esse de perfectione personae, quia sequeretur. diuisio essentiae cum no posset distingui generatione secundus Filius a Patre, quia illa esset proprie tas distinctiua primi Filij.
[Alterum se.] Quaeritur quid conuenientius dicaturian alterum vel alium? Videtur quod, alterum, quia minor, scilicet accidentalis, per hoc differetia importatur: e contra videtur quod, alium, quia supposito distinguntur: suppositum vero substantia est. Resp. Respiciendo ad suppositorum distinctionem conuenientius dicitur, alium; respiciendo ad distinctionem proprietatum, conuenientius alterum dicitur.