Quaestio 3
Quaestio 3
De appropriatione quorundam attributorum ad personas
CIrca tertium duo quaeruntur. Primo an debeat vel possit fieri appropriatio aliqua in Diuinis. Secundo an conueniens sit appropriatio potentiae, sapientiae & bonitatis.
Articulus 1
An possit vel debeat fieri appropriatio aliqua in Diuinis
AD primum sic proceditur. 1. Quod aeque commune est pluribus, non conuenit vnimagis quam alteri: ergo non debet appropriari. potius vni quam alteri.
2. De similibus simile iudicium: omnia attributa essentialia similiter se habent ad personas: ergo vel ominia debent appropriari, vel nulla.
3. Appropriatum accidit proprio secundum intellectum, & consequitur illud: ergo non existente proprio, non habet esse vel intelligi: sed ominia attributa essentialia circumscriptis proprietatibus personarum nihilominus essent: ergo nulli personae appropriata sunt.
4. Nihil ab homine fiendum est quod possit, errorem inducere: sed appropriatio potest errorem inducere, vt credatur illi personae solum, vel magis conuenire: ergo appropriatio non debet ab homine fieri huiusmodi attributorum, quae communia sunt cuilibet personae.
5. Huiusmodi appropriatio aut habet rationem aliquam ex parte rei, aut non: si non, ergo cassa est & vana: si sic, ergo appropriatum magis conuenit cui appropriatur quam alteri, quod falsum est.
6. Attributa essentialia non habent aliquam differentiam a parte rei: ergo ratio appropriationis eorum non est a parte rei, sed intellectus nostri solum: ergo potest contrario modo fieri si vellemus
Contra. 1. Filius procedit per modum naturae, Spiritus per modum voluntatis: ergo quae ad naturam pertinent maiorem habent similitudi¬ nem cum modo processionis Filij, & quae ad voluntatem, maiorem cum modo processionis spiritus sancti: ergo conuenienter possunt illi appropriari.
2. Sancti multa personis appropriant, vt Hilarius aeternitatem Patri, speciem imagini, vsunmuneri: & Augustinus vnitatem Patri, aequalitatem Filio, concordiam Spiritui sancto: ergo conuenienter possunt communia aliqua appropriari.
Respondeo. De attributis essentialibus est loqui dupliciter: aut secundum rem, sic omnino idem sunt, nec appropriafitur: aut secundum rationem, sic differunt, & sic eorum quaedam appropriantur, quaedam non. Nam appropriatio non est aliud quam specialis attributio ratione alicuius conformitatis cum proprio illius personae. Sunt ergo quaedam attributa essentialia quae nullam habent similitudinem cum proprio alicuius personae, vt essentia, substantia, immensitas, & huiusmodi: haec non appropriantur. Quaedam vero quae habent similitudinem aliquam, vt potentia cum Patre qui est principium vniuersale, sapientia cum verbo, bonitas cum amore, & haec appropriantur.
Ad 1. Non conuenit magis vni &c. Resp. Quamuis non conueniat magis alicui personae, tamen magis assimilatur ei quod proprie conuenit, & ideo magis illi appropriatur.
Ad 2. De similibus simile est iudicium. Resp. Quamuis similia sint imo idem omnino re, tamen dissimilia ratione.
Ad 3. Appropriatum accidit proprio. Resp. De appropriato est loqui dupliciter: aut materialiter secundum id quod est, aut formaliter inquantum appropriatum est: primo modo appropriatum secundum intellectum praecedit proprium, sicut essentia personam: secundo modo sequitur; vnde si non esset proprium, non esset appropriatum inquantum huiusmodi: esset tamen simpliciter id quod est appropriatum.
Ad 4. Deerrore. Resp. Si ita appropriaretur vni, quod non praedicaretur communiter de alijs, tunc induceret errorem; sed non ita fit
Ad 5. Aut habet aliquid respondens a parte rei &c. Resp. Aliquid est super quod fundatur appropriatio a parte rei: & hoc tam n parte ius quod appropriatur cuius quidem vera nantura. super qua fundatur eius ratio in Deo est, quamuis secundum indifferentiam realem: quam ex parte eius cui appropriatur, a parte cuius est proprietas aliqua quae conuenit sibi nec conuenit alteri.
Articulus 2
An conueniens sit appropriatio potentia, sapientia et bonitatis
AD secundum articulum proceditur sic. 1. Virtus ad potentiam pertinet: sed virtus appropriatur Filio, non Patri. 1. Corinth. 1. ergo & potentia.
2. Nullus sapiens Patrem potest iudicare impotentiorem Filio, ex hoc quod ipsum genuit, nec e contrario: ergo hac ratione, quae in lit¬ tera tangitur, Patri potentia appropriari non debuit.
3. Ex sapientia generatur verbum: ergo sapientia genitori verbi, non genito verbo appropriari debuit.
4. Iob. 12. In antiquis est sapientia: ergo cui appropriatur antiquitas, id est aeternitas, scilicet Patri, eidem sapientia appropriari debuit.
5. Bonum est diffusiuum sui, secundum B. Dyonisium: ergo habet rationem principij: ergo Patri cui maxime conuenit principium, appropriari debuit, non Spiritui sancto.
6. Bonum habet rationem finis vltimi: primum vero principium & finis vltimus in eodem radicantur, quia non est status circa primum: er go Patri cui conuenit ratio primi principij. debet appropriari bonitas.
Respondeo. Appropriationis nominum in Diuinis triplex est ratio: vna a parte rei, sciicet assimilatio appropriati cum proprio: duae a parte nostri; vna, manifestatio veritatis, & haec pertinet ad sapientes, qui per appropriata quorum vestigium in creaturis relucet, expressius deueniunt in cognitionem propriorum: aItera exclusio erroris, & haec pertinet ad simplices. Hac triplici ratione appropriatur potentia Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui sancto. Primam rationem tangit Richardus de sancto Victore lib. de Trinitate, quia potentia naturaliter praecedit sapientiam, & vtraque bonam voluntatem quae est bonitas rerum rationabilium. Secundam rationem videtur tangere consuetudo. scripturae, quia opera manifestatiuaspotentiae attribuit Patri, sapientiae Filio, bonitatis Spiritui sancto. Tertiam rationem tangit hic Magister, qui attribuit patri potentiam, ne exemplo rerum carnalium ratione antiquitatis credatur impotens: sapientiam Filio, ne ratione iuuentutis credatur insipiens: bonitatem Spiritui sancto, ne ratione impetuositatis credatur crudelis.
Ad 1. De virtute. Resp. Virtus non nominat absolute potentia, sed eius vltimam perfectione per quam potentia exit in opus: ideo attribuitur. Filio, per quem Pater operatur: quae appropriatio sit non ratione eius in quo fundatur virtus, id est potentiae; sed ratione propinquitatis ad actum ad quem ordinatur.
Ad 2. De impotentia. Resp. Appropriatio illa sit propter cautelam rudium, sed propter eruditionem sapientum sit alia.
Ad 3. De sapientia & verbo. Resp. Inter verbum & sapientiam est considerare ordinem, & similitudinem: appropriatio sit ratione assimilationis, quia vtrumque dicit rationem pertinentem ad genus cognitionis secundum intellectum: non sit vero appropriatio ratione ordinis, quia secundum ordinem in eodem quidem sapientia. praecedit verbum, sed in diuersis e conuerso.
Ad 4. De antiquitate. Resp. Quamuis sapientia ratione subjecti magis conueniat antiquo: tamen ratione generis, quia ad cognitione pertinet, magis conuenit verbo. Item propter exclusionem erroris potius debet appropriari ei cui minus conuenire videtur, quam alteri.
Ad 5. De diffusione boni. Resp. Modus quo diffundere se conuenit bono, alius est ab eo secundum quem conuenit principio: quia bono conuenit vt fini mouenti, sed principio vt causae efficienti. Vel potius bono conuenit diffusio voluntaria; principio naturalis: & quia diffusiovoluntaria ex amore est, ideo amori appropriatur.