Quaestio 4
Quaestio 4
De coaeternitatis significatione
CIrda, vstimum quaeruntur, quoErimo, an generatio Filij sit samper in fier, sivel in facto esse. Secundo qualiter significatur melius,, vel vt in facto: esse, vel vt in fieri¬
Articulus 1
An generatio Filii sit semper in fieri vel in facte esse
AD primum sic proceditur. 1. Omne quod semper est in fieri, aut hoc est, quia nun¬ quam perficitur, aut quia semper iteratur: sed diuina generatio semper perfecta est, nec iteratur: ergo non est in fieri¬
Contra. 1. ceneratio Diuina infinita est, vnde dicit Damasc. quod Deus generat infinite, & impassibiliter: ergo nunquam pertransit, vel finitur: sed omnis actus, qui non finitur, semper est in fieri: ergo &c.
2. Quod est in facto esse, terminatum est: sed actus Diuinae generationis interminabilis est: ergo &c.
3. Quicquid aeternum est simul est cum toto tempore: actus generationis aeternus est: ergo simul erit cum toto tempore: ergo quotidie generatur Filius.
4. Filius procedit a Patre, vt splendor a sole: sed splendoris generatio semper est in fieri: ergo similiter generatio Filij
Iuxta hoc quaeritur. Quis sit modus Diuinae generationis, videtur quod nullus. Arius disputans contra Victorinum ponit duodecim modos generationis, quos omnes probat Filio non conuenire. Primus est secundum fluxum lineae a puncto, in. quo deest aequalitas. Secundus, secundum emissionem radij a sole, in quo deest consubstantialitas. Tertius, secundum impressionem cerae a sigillo, in quo est differentia, & causalitas. Quartus secundum immissionem bonae voluntatis a Deo, nec iste conuenit, quia voluntas bona accidens est. Quintus se cundum productionem accidentis a substantia. qui non conuenit, quia accidens non habet esse per se. Sextus secundum abstractionem specierum a materia, qui non conuenit, quia spiritualior est species re, a qua generatur. Septimus secundum excitationem voluntatis a cogitatione, qui non conuenit, quia huiusmodi excitatio temporalis est. Octauus secundum trantsigimationem, vt cum ex aere sit statua, qui non conuenit, quia talis generatio sit a materia. Nonus secundum productionem morus a causa mouente, qui non conuenit, quia non est in Deo esspctus & causa. Decimus secundum eductionem specierum agenere per additionem differentiarum, qui non conuenit, quia gonus se habet vt rinateria: Vnlecimus setudum exemplaritatum, vt areu a mente rrtificis, qui non conuenit quia ex arte: est. Duodecimus secundum nascenitiam, ve Filius a Patre, qui non conuenit, quia inter Patrem & Filiom non est coaeuitas: ergo
Respondeo. Generatio Dei est aeterna: aeterna vero nonfiunt, & quae nonifiunt, numquam sunt in facto esse: ergo dicendum est. quod gane ratio Dei nunqua est in fieri, siet in factoestersed in esse ihuahiabili fine vllo motu vel imutatione.
Ad 1. Infinita est. Resp. Infinita est fiegstiue, quia non est apta nata habere finem; non priuatiue: quod autem est infinitum negatiue non oportat quod sit in fieri
Ad 2. De interminabilitate. Resp. Quamuis tareat termino, non tunen est in firi:: est esim actus simplex, non successtuus, Ad 3. De aeterno. Resp. Simul est cum toto tempore, tota cum qualibet parte temporis stado non fluendo, quia simplex est: patet ergo quod semper est in esse, numquam in fieri, quia sic non esset tota cum toto tempore.
Ad 4. De splendore. Resp. Similitudo est quoad coaeuitatem originis, non quoad successiuam continuationem eiusdem. Differt altem ux, lumen, splendor, radius, claritas: quia lux dicitur prout est claritas corporis luminosi, scilicet in suo fonte; lumen, prout in, corpore transparenti, scilicet in acre; splendor, prout reffectitur in corpore opaco; radius, prout dirigitur a sole ad certam partem corporis, vel terrae; claritas prout impermixta est suo contrario, seu in fonte, seu alibi.
Ad vltimum respondet Victorinus, quod in diuisione illa non continetur omnis modus generationis etiam temporalis: non enim continetur ibi modus generationis naturalis aeris ex igne, multo minus fructus ex arbore: ergo mul. to minus generatio aeterna: modus tamen illius est, quia de tota substantia ab aeterno sine motuin identitate naturae & modo naturali.
Articulus 2
An generatio Filii melius significetur in facto esse quam in fieri.
AD secundum articulum sic proceditur. 1. Praesens, cum sit actu existens & vniforme, magis competit aternitati: ergo generatio aeterna conuenientius designatur per praesens: ergo melius dicitur, semper nascitur Filius.
2. Perfectior est potentia semper actui conuncta, quam non semper: potentia generatiua Patris est semper perfecta: ergo semper actui coniuncta: vnumquodque vero melius significatur prout est in re: ergo melius significatur quando dicitur, semper nascitur.
Contra 1. Quod semper in fieri, semper est imperfectum: ergo quod semper est perfectum, male significatur vt in fieri.
Iuxta hoc quaeritur quare potest significari per praesens, & per praeteritum, non autem ita bene per futurum, cum tamen praeteritum plus distat ab esse quam futurum.
Respondeo. Fieri & esse aliter fehabent in permanentibus, aliter in fuccessiuis: nam in permanentibus, quod fit; non est: in saccessiuis quod fit, est: quia esse successiuorum est in fieri. Loquedo ergo de generatione ad similitudinem. succelsubrum mehus diceretur, semper nascitur: sed loquendo ad similitudimem permanentiuut, malius dicitur, semper natus est. Quia vero generatio succussiua non est sed permanens, nec tamen vnquam praeterita sed semper perfecta melius dicitur, semper natus est. Vibi mouitur natiurtas & permanens & perfecta. Praeteritum enim perfectum dupliciter exponitur, sellicet, vel perfunt, vel per est, vt natus fuit vel est: sed in prima expositione notatur: praetiritum & actus & terminus; in secunda expositione notatur terminus praesens, licet actut praeteritus: & quoad hoc melius dicitur; sempernatus est, inspiciendo ad perfectionum simul & praesentialitatem: semper nasci vero dicit praesentialitatem, sed non perfectionem.
Ad1. De similitudine praesentis ad aeternitatem. Resp. Praesens huius verbi, est maxime conuenit aeternitati, quia nullam operationem vel motum significat: sed aliorum verborum non sit: consignificatur enim motus.
Ad 2. De potentia perfecta. Resp. Quamuis per Iy semper nascitur, significetur, vt semper coniuncta actui, non tamen actui perfecto: ideo melius dicitur, semper natus est,
Ad aliud in contrarium. Resp. Inspiciendo ad actualitatem praesentis, bene dicitur, semper nascitur: sed inspiciendo ad imperfectionem eius non.
Ad vltimum. Resp. Futurum caret & actualitate, & perfectione: sed praeteritum caret quidem actualitate, sed non perfectione: ideo futurum non ita bene dicitur, sicut praesens, & praeteritum dicitur tamen aliquando ratione impertransitionis: in praeterito enim est praeteritio, & perfectio: in praesenti actus existendi, & transitus in praeteritum: in futuro non existentia, & impertransitio. Quoad perfectionem praeteritum de Deo dicitur, praesens quoad actualitatem, futurum quoad impertransitionem: vnde de Deo dicitur est fuit, erit.
Expositio litterae
Aaut aliquando non habuit sapientiam.] Co¬ tra. Non est sapiens sapientia genita: ergo nihilominus habuisset sapientiam. Resp. Habuisset sapientiam, qua esset sapiens: sed non sapientiam genitam a se.
[Quomodo ergo immutabilis Deus] Contra. Factus est de no Creatore Creator sine mutatione: ergo. Resp. Non est simile de relatione aeterna, quae realiter est in Deo; & de temporali, quae solum secundum intellectum,
Item opponitur, quia secundum Philosos phum in 5. Phys. In ad aliquid non est motus: ergo aduentus relationis non mutat. Resp. Licet ad aliquid non sit terminus motus primo & per se, consequitur tamen motum.
[Quanquam pro hodie possit intelligi dies ille.] Contra. Secundum carnem non est genitus a Patre. Resp. Genui, id est, te feci nasci. [Sacramento Natiuitatis.] Contra. Natiuitas illa nullius est rei signum. Resp. Sacramentum significat sacrum secretum.
Vbi Pater auctor est, ibi natiuitas est.] Contra in processione Spiritus sancti Pater auctor est, Resp. Intelligendum est per se, id est, Pater inquantum Pater.