Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De uno in divinis

QVESTIO I. DE TERMINOSIONIFICANTE VNITATEMINDIVINIS.

TVIc quaeruntur tria. Primo de termino significante vnitatem.

Secundo de termino significante numerum. Tertio de termino significante vtrumque simul.

Circa primum quaeruntur tria. Primo an vnum vere possit dici de Deo. Secundo vtrum secundum positionem, vel secundum priuationem.

Tertio vtrum secundum substantiam vel secundum relationem.

Articulus 1

An unum vere possit dici de Deo

Articvlvs I. An vnum vere possit dici de Deo.

AD primum sic proceditur. 1. Principium determinatum alicuius generis, non inuenitur nisi in habentibus naturam generis, vt anima in rebus animatis: vnitas est principium numeri: ergo non inuenitur nisi in habentibus. naturam numeri: sed in Deo, vt ait Boetius, nullus est numerus: ergo nec vnitas.

2. Sicut punctus se habet ad quantitatem continuam, ita vnitas ad discretam: sed punctus non inuenitur nisi in habentibus quantitatem continuam: ergo nec vnitas nisi in habentibus, discretam.

3. Vnitas secundum rationem consequitur. actum formae terminantis & distinguentis, quia vnum est indiuisum in se & diuisum ab alijs: sed in Deo non est forma vlla terminans, quia interminabilis est: ergo nec vnitas. 4. Omne vnum est alteri communicabile: Deus non est alteri rei communicabilis, quia cum totum sit maius parte, esset aliquid maius Deo: ergo Deus non est vnus.

Contra. 1. Deuteron. 6. Audi Israel Dominus Deus tuus, Deus vnus est.

2. Boetius quocirca hoc vere est vnum in quo nullus est numerus.

3. Principium omnis multitudinis est vnitas: in Deo est principium multitudinisomnis: ergo vnitas

Respondeo. Secundum Philosophum libi Metaph. Ens dicitur vnum in eo quod non diuiditur, vnde describitur sic vnitas: vnitas est indiuisio essentiae & eius quod est: Deus autem maxime indiuisus est: ergo maxime vnus. Magis enim est vnum quod est vnum per se, vt Sortes, quam quod est vnum per accidens vt album & Sortes. Item in ijs quae sunt vnum per se, magis est vnum quod est vnum simpliciter, scilicet vnum numero, quam quod respectu alicuius vt vnum genere, & specie, & proportione. In ijs vero quae sunt vnum per se simpliciter, magis est vnum quod est indiuisum actu & potentia, vt simplicia; quam quod actu indiuisum, tamen potentia diuisibile actu veintellectu, siue sit diuisibile diuisione essentiae vt omne compositum ex materia & forma, ve ex quo est & esse; siue diuisione quantitatis, vt omne continuum; siue vtroquo modo vt corpus In ijs vero quae sunt indiuisa actu & potentia, magis est vnum quod nihil habet in se praeter rationem suae indiuisibilitatis vt vnitas; quam quod habet, vt punctus, positionem scilicet. In ijs vero quae: nihil habent in se praeter ratio nem suae indiuisibilitatis, magis est vnum quod nec in se componitur, nec alteri, vt vnitas increata, quam quod alteri componitur, a quo & diuidi potest, vt vnitas creata.

Ad primum de principio numeri. Resp. Vnum dupliciter accipitur est enim vnum quod conuertitur cum ente & est vnum quod est principium numeri: primum non est determinatum. in aliquo genere, sicut nec ens, sed inuenitur in omnibus: secundum est in genere quantitatis) Primo modo vnum verissime inuenitur in Deo, vnde sicut verissime & simpliciter Deus est ens: non alio quam seipso; ita vnus: secundo modo vnum non ponitur in Deo simpliciter, sed quoad aliquam conditionem eius ad perfectionem pertinentem, vt distinguere vel mensurare omnia, & huiusmodi.

Ad 2. De puncto. Resp. Vnum, vt est principium numeri, non ponitur in Deo simpliciter: sic nec punctus.

Ad 3. Unitas consequitur actum formae terminantis Resp. Hoc verum est de vnitate accidentali, quae est in genere quantitatis; non de essentiali secundum quod vnum conuertitur cum ente: vnitas vero accidentalis in Deo non est. Vel dicendum, quod quamuis in Deo non sit forma terminans ipsum, est tamen forma eiu non terminata ad aliud, sed terminans omnia. vnde hoc ipso sufficienter ab alijs distinguitur quia omnia terminans a nullo terminatur.

Ad 4. De communicabilitate Resp. Vnum vnitate numerali est alteri communicabile: sec Deus non est vnum huiusmodi vnitate. Vel dicendum quod est communicabile, large acci piendo communicabile, non tamen proprie quia non communicat aliquid vnum cum a tero vniuoce, sed analogice tantum, ita quod ipse habet illud per essentiam, alia vero participatiue: ex quo non sequitur quod aliquid sit maius Deo

Articulus 2

An secundum positionem vel secundum priuationem unum possit dici de Deo.

Articvlvs II. An secundum positionem vel secundum priuationem unum possit dici de Deo.

AD secundum articulum sic proceditur. Dicit Philosophus in Metaph. Vnum est quod non diuiditur: & alibi dicit, quod vnum est indiuisum in se & diuisum ab alijs: indiuisio vero dicit priuationem: ergo vnum dicitur secundum priuationem tantum

2. Secundum Philosophum lib. Metaphy. Vnum opponitur multitudini, sicut priuatio habitui: ergo dicitur secundum priuationem.

3. Si dicitur secundum positionem: ergo bene potest dici, Deus & creatura sunt duo: ergo Deus est pars alicuius totius, quod falsum est,

4. Vnum dictum positiue est principium numeri: sed in Deo non est numerus.

Contra. 1. Vnum naturaliter prius est multo & constituit multitudinem: priuatio vero non est prior habitu, nec constituit habitum: ergo &c.

2. Quicquid dicitur de Deo & de creatura, nobiliori modo dicitur de Deo quam de creatura: ergo cum vnum dicatur de vtroque, & de creatura dicatur per modum positionis quia conuertitur cum ente, de creatore dicetur per modum positionis.

3. Vnumquodque quanto magis vnum, tanto magis perfectum: perfectio consistit in positione non in priuatione: ergo & vnitas

Respondeo. De vno est loqui dupliciter: vno modo quoad rem intellecta: altero modo quoad principium intelligendi vel innotescendi, sicut de puncto. Punctus quidem secundum rationem essendi dicit positionem: secundum rationem innotescendi priuationem dicit: quia punctus est cuius pars non est; eo enim quod simplex est & principium, ideo minus notum sensui, ideo habet describi per abnegationem partis quantitatis quasi rei notioris. Similiter vnitas secundum rationem essendi ponit aliquid: secundum rationem vero innotescendi dicit priuationem, quia diuisio notior sensui, ideo notificatur vnitas per priuationem diuisionis. Est autem vnum duplex vnum conuertibile cum ente, & vnum principium numeri: nam idem non potest esse aliquid contentum sub inferiori. & esse differentia diuisiua superioris: vnde cum ens diuidatur in vnum & multa, oportet quod sit aliud vnum praeter id quod est principium quantitatis. (Licet Auicenna dixerit quod non est vnitas alia, nisi accidentalis forma adueniens formae substantiali, quae facit vnum, sicur albedo album: & est principium numeri. ) Prima vnitas est idem cum forma substantiali quoad actum suae distinctionis ab alijs, vel proprietas immediatem & inseparabiliter consequens eam: ipsa enim forma secundum actum perficiendidicitur essentia; secundum actum distinguendi dicitur vnitas; secundum actum declarandi di¬ citur veritas; secundum actum ordinandi in finem dicitur bonitas: vel est horum causa essentialis sicut proprietatum essentialium, quod verius videtur. Vnitas vero accidentalis quaedam forma est causata ex actu formae substantialis, cuius actus est mensurare. Secundum hunc modum duplicem vnitatis, vnitas duplex est in Diuinis: vna substantialis quae fundatur super vnam essentiam: altera personalis quae fundatur super proprietate vna personae constitutiua.

Ad 1. De descriptione. Resp. Licet secundum rationem innotescendi, vnum dicat priuationem: tamen secundum rationem essendi aliquid ponit.

Ad 2. Vnum opponitur multitudini vt priuatio habitui. Resp. Philosophus loquitur secundum rationem inuotescendi, quia per priuationem multitudinis innotescit: non secundum rationem essendi; sic enim pars est multitudinis & eius mensura: & priuatio non est pars habitus & inquantum pars non opponitur ei, inquantum vero mensura opponitur ei relatiue.

Ad 3. Ergo potest dici Deus & creatura sunt duo. Resp. Licet possit dici large loquendo non tamen proprie, quia vnitas diuina non est vnitas numeralis.

Ad 4. Vnum dictum positiue est principium numeri. Resp. Non est hoc verum de vno vniuersaliter, sed de vnoin genere quantitatis. Est enim vnum quod conuertitur cum ente, nec est principium numeri; & est vnum accidentale quod mensurat ens, & hoc est principium numeri vel numerati prout est in reipsa, vel numerantis prout prout est in anima, vel prout considederatur in natura propria: nam secundum Auicennam vnaquaeque formarum huiusmodi triplex esse habet, & secundum hoc triplicem considerationem, scilicet in natura propria, & in materia, & in anima,

Articulus 3

An unum possit dici de Deo secundum substantiam, vel secundum relationem.

Articvlvs III. An vnum possit dici de Deo secundum substantiam, vel secundum relationem.

AD tertium sic proceditur. dicit Boetius & Augustinus de Trinitate, quod quicquid in diuinis dicitur ad se, dicitur substantialiter & significat esientiam: vnum dicitur ad se: ergo vnum substantialiter dicitur.

2. Nulla relatio communis est tribus: ergo &c. 3. Omnia praedicamenta, cum de Deo praedicantur, mutantur in substantiam, praeterquam ad aliquid: ergo totum quod est de praedicamento quantitatis, de Deo dictum mutatur in substantiam: ergo vnum.

4. Cum dicitur Pater est vnus aut hoc dicitur secundum substantiam, aut secundum notionem: si secundum substantiam, ergo significat substantiam: si secundum notionem, ergo cuot sunt in Patre notiones tot vnitates

5. Eadem est significatio termini in masculino & in neutro: sed vnum in neutro significat essentiam, vnde bene dicitur Pater & Filius, sunt vnum: ergo similiter in masculino:

Contra. 1. Esse vnum importat esse distinctum & diuisum ab alijs: distinctio vero ad notionem pertinet, non ad substantiam in diuinis: ergo vnum in diuinis significat notionem, non sub¬ stantiam

2. Duo & tres multiplicant significatum vnius: sed non multiplicant substantiam: ergo vnum non significat substantiam.

3. Non potest dici Pater & Filius sunt vnus: erro non significat substantiam.

Respondeo. Vnum dicit rationem distinctionis ab alijs, & indiuisionis in seipso: essentia vero diuina in se indiuisa est, & distincta ab alijs essentijs: similiter persona ab alijs personis: & ideo vtrique conuenit ratio vnitatis: vnde in diuinis vnitas est essentialis & personalis. Sciendum tamen quod aliud est iudiciumde his terminis per se acceptis, aliud secundum quod adiunguntur alteri. Nam ratione significandi vnum in neutro per se acceptum supponit essentiam, in masculino vero personam: secundum vero quod alijs terminis adiunguntur, vtrumque supponit secundum exigentiam termini cui adiungitur. Si vero quaeritur quid principaliter & per se significet. Resp. Sicut ens, per se simpliciter significat substantiam, cum determinatione significat rem alterius generis: sic vnum Si quaeritur, an illae duae vnitates, scilicet, essentialis & personalis, ponant in numerum. Resp. Non, quia non differunt re, sed ratione solum.

Ad 1. Omne quod dicitur ad se &c. Resp. Quamuis vnum per se dictum dicatur ad se tamen ex adiuncto potest dici ad aliud, vt si dicatur quod Pater & Filius sunt vnum principium Spiritus sancti.

Ad 2. Nulla ratio communis &c. Resp. Vnus non significat notionem vel relationem aliquam determinate, sed quamlibet indeterminate.

Ad 3. De mutatione praedicamentorum. Resp. Vnum in Deo non dicit rem de genere quantitatis, quia dicit distinctionem sine separatione

Ad 4. Cum dicitur Pater est vnus. Resp. Dicitur vnus de Patre secundum notionem eius non tamen secundum quamlibet notionem eius, sed secundum personalem quae vnica est, scilicet paternitas: similiter de Filio & Spiritu sancto dicendum est

Ad 5. Eadem significatio termini in masculino & in neutro &c. Resp. Quamuis eadem sit significatio termini secundum se: tamen modus significandi, seu consignificatio non est eadem, ratione cuius potest fieri appropriatio ad supponendum personaliter in masculino, substantialiter in neutro: quia masculinum genus significat idem cum sexus distinctione, sed neutrum indistincte.

PrevBack to TopNext