Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De modo cognoscendi Deum

QVESTIO II. DE MODO COONOSCENDI DEVM

SEcundo quaeritur modus cognoscendi Deum per creaturam. Et primo, an Deus cognoscibilis sit per creaturam. Secundo, An Trinitas per creatura sit cognoscibilis.

Articulus 1

An Deus sit cognoscibilis per creaturam

Articvlvs I. An Deus sit cognoscibilis per creaturam.

AD primum sic proceditur. 1. Oportet esse proportionem medij per quod sit cognitio ad id, quod per ipsum cognoscitur, vt propositionum in syllogismo ad conclusionem: sed creaturae ad Deum nulla est proportio.

2. Tenebrae non sunt medium deueniendi in¬ cognitionem lucis: creatura tenebrae sunt & Deus lux: vnde secundum Augustinum cognitio in creatura dicitur vespertina, cognitio in Verbo dicitur matutina: ergo &c.

3. Praesentior est Deus animae quam aliqua creatura: ergo immediatius cognoscitur ab ipsa: ergo creatura non potest esse medium cognoscendi creatorem.

4. Deus dicitur lux proportionaliter, quia per ipsum cognoscuntur caetera: ergo non cognoscitur pet aliquid caeterorum, alioquin erit circulus.

Contra Rom. 1. Inuisibilia Dei per ea quae facta sunt. Ite Sap. 13. Amagnitudine speciei &c.

2. Causa habet cognosci per effectum suum: ergo illud, quod magis causa est, scilicet causa ptima, maxime habet cognosci per effectum,

3. Ostendit hic Magister, qualiter Philosophi per creaturas Deum cognouerunt.

4. Cognoscitur res per similitudinem; omnis creatura similitudo Dei est, ergo, &c.

Respondeo. Contingit cognoscere, & causam per effectum, & effectum per causam: similiter contingit cognoscere creaturam per Deum, vt in futuro, & Deum per creaturam, vt in praesenti; & hoc tribus modis, quia in Dei cognitionem secundum Dionys. deuenimus tripliciter; scilicet per remotionem, & per eminentiam, & per causam: In creatura enim tria est considerare: creatura enim nominat ens productum ab alio de nihilo: in quantum ab alio, ducit in cognitionem Dei per causam; secundum esse, quod habet, sic ducit per eminentiam, quia omnis perfectio creaturae nobiliori modo est in sua causa secundum quod ex nihilo, sic permiscetur. ei multa imperfectio, & sic ducit per remotionem.

Ad 1. De proportione medij. Respondeo quamuis inter Deum & creaturam non sit proportio, seu conuenientia vniuocationis; est: tamen proportio analogiae, secundum quam creatura esse suum accipit a creatore, & ipsum imitatur; & hoc sufficit ad ducendum in cognitionem eius, sicut species hominis ducit in hominis cognitionem.

Ad 2. De tenebris. Resp. Creaturae, in quantum ex nihilo, tenebrae sunt propter defectum, in quantum Dei similitudo, Iux quaedam sunt, oculo intellectus nostri proportionata: non sunt, ergo totaliter tenebrae, & sic possunt ducere in cognitionem lucis maioris, quae minus intellectui est proportionata, sicut nubes ad videndum Solem.

Ad 3. Praesentior est Deus &c. Respondeo praesentior est, vt res quaedam, sed non vt objectum intellectus: sicut & anima sibi praesentior est omni alia re, vt res; sed non vt objectum cognitionis: imo cum multo labore deuenitur in cognitionem eius, per objecta cognoscendo actus, & per actus potentias, & per potentias substantiam, in qua sunt.

Ad 4. Per Deum cognoscuntur omnia alia. Respondeo alia cognoscuntur per Deum effectiue, sicut per lumen; sed Deus per creaturas dispositiue, sicut per speciem.

Articulus 2

An Trinitas sit per creaturas cognoscibilis

ARTICVLVS II An Trinitas sit per creaturas cognoscibilis.

AD secundum sic proceditur 1. Exod. 8. dicitur, quod magi defecerunt in tertio signo: & exponit glossa, quia defecerunt Philosophi in cognitione tertiae personae, scilicet Spiritus bancti: ergo duas personas saltem cognouerunt. Ergo cognouerunt distinctionem personarum: sed cognitio eorum non fuit, nisi per creaturam ergo, &c.

2. In anima rationali est imago Dei, per quam distincte repraesentatur vnitas essentiae & Trinitas personarum: ergo per ipsam Trinitas potest cognosci.

3. Richardus de S. Victore. Ad omne, quod necesse est esse, credo argumenta necessaria non deesse: sed argumenta illa non nisi a creaturis accipiuntur: ergo, cum esse Trinitatis necessarium sit, per creaturas probari potest.

4. Trismegistus dicit Monas Monadem genuit, propriumque in se reffexit ardorem: ergo Trinitatem cognouit: sed non nisi per creaturam: ergo &c.

5. Dicit Augustinus lib. de Ciuit. Dei, quod pse legit in quodam libro Platonis totum illud, In principio erat Verbum &c. vsque ad locum illum, Verbum caro factum est. Ergo vt prius

6. Ipse recitat lib. haeres. de Hermete, qui fecit librum qui dicitur, Verbum perfectum, in quo sic ait: Hic est Filius benedictiDei, & bonae voluntatis, qui humano ore enarrari non potest.

7. In eodem. Est enim quis Filij inenarrabilis sermo sapientiae Spiritus Sanctus de solo Deo: Dominus est omnium. Ergo vt prius.

3. Sibylla, ait Augustinus, dicit, ipsum tuum cognosce Deum Dei silium esse: ergo habuerunt Philosophi cognitionem distinctionis personarum: sed non nnsi per creaturas: ergo. &c.

Contra 1. Non inuenitur sufficiens huius in creatura aliqua exemplum simile: ergo per creaturam non potest haberi huiusmodi cognitio sufficiens.

2. Quae excedunt, vel superant rationem humanam, per rationem inuestigari non possunt: sed talis est in vnitate essentiae Trinitas personarum: ergo &c.

3. Maior fuit cognitio de Deo Iudaeorum per legem, quam Philosophorum per rationem, sed Iudaei per legem non habuerunt cognitionem Trinitatis: ergo multo minus Philosophi per rationem.

Respondeo, triplex est modus deueniendi in cognitionem rei alicuius; scilicet per propriam inuentionem, vel per doctrinam alicuius, vel per Dei reuelationem. Primo modo Philosophi non potuerunt habere cognitionem Trinitatis; secundo modo cognitionem habere potuerunt, vel libros legis & Prophetarum legendo, vt dicitur Plato fecisse in AEgypto, vel Daemonum consultatione discendo; tertio modo habere possunt quibuscumque Deus reuelare dignatur. Dico ergo, quod per creaturas cognitio Trinitatis distincta haberi non potest, quia, quae dicuntur de Deo per comparationem ad creaturas, ad essentiam pertinent, non ad personas: vnde per naturalem rationem, quae a creaturie decipitur, non venitur in cognitionem attributorum personarum, sed essentiae. Cognouerunt ergo per creaturas non attributa personarum. propria sed attributa essentialila appropriata personis; non in quantum appropriata sunt, quia eorum, cognitio dependet a cognitione propriorum, sed cognouerunt appropriata, vt communia: quia Deus per essentialia causa est rerum, vnde illorum similitudo relucet in rebus expressius

Ad 1. Defecerunt in cognitione tertiae personae. Resp. Intelligitur hoc de cognitione personarum, quoad appropriata, non quoad propria, nisi tantum inquantum communia sunt: dicuntur. vero defecisse in tertio signo, quia defecerunt in attributo Spiritus Sancti, id est, in praecipuo effectu diuinae bonitatis inueniendo, & amando scilicet cognitione incarnationis

Ad 2. In anima est imago. Resp. Imago ipsa animae potest considerari, vt res, vel vt imago primo modo potest cognosci a Philosophis secundo modo non, quia praesupponit cognitionem Trinitatis, cuius est imago: neutro tamen modo propter imperfectionem sui sufficit ducere in cognitionem a rinitatis.

Ad 3. de Richard. Respondeo, quamuis in se sint nota, sunt tamen nobis occulta,

Ad 4. Et alia de verbis Philosophorum. Resp. Per doctrinam, vel reuelationem hoc nouerunt, non per rationis inquisitionem.

PrevBack to TopNext