Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De causalitate divinae voluntatis

QVESTIO II. DECAVSALITATE DIVINAE VOLVNTATIS.

CIrca secundum articulum quaeruntur tria. Primo an voluntas diuina sit proprie causa omnium efficiens. Secundo cuiusmodi causa sit. Tertio an habeat causam motiuam sui.

Articulus 1

An voluntas Dei sit proprie omnium causa efficiens

Articvlvs I. An voluntas Dei sit proprie omnium causa efficiens.

AD primum sic proceditur. 1. Augustinus lib. de Trinit. Voluntas Dei prima & summa causa est omnium specierum atque formarum, actionum atque motionum: ergo ei proprie conuenit causalitas rerum.

2. Augustinus de Trinit. Omnis creaturae causa est voluntas Dei: ergo &c.

3. Causa ponit effectum: sola voluntas Dei ponit effectum, non potentia eius vel scientia: ergo ipsa solum proprie est causa rerum.

4. Philosophus 5. Metaph. Omnium artificiatorum principium est voluntas artificis: sec omnia procedunt a Deo vt ab artifice: ergo voluntas eius proprie est omnium principium.

5. Sola bonitas mouet cum ad operandum: bonitas vero eius est sua bona voluntas: ergo sua. bona voluntas est causa omnium operum.

Contra. 1. Deus non est causa rerum nisi per suam operationem: operatio vero ad potentiam pertinet: ergo potentia proprie est causa.

2. Hugo de sancto Victore. Voluntas mouet sapientia disponit, potentia exequitur: ergo potentia immediatius se habet ad effectum: ergo magis proprie debet dici causa.

3. Si dicitur causa rerum voluntas potius qua scientia, vel potentia; aut hoc est propter virtutem operantis aut propter modum operandis si propter virtutem, contra, virtus magis conienit potentiae: si propter modum, contra, agens per voluntatem non imprimit conditiones suas in effectu, non enim imprimit artifex artem vel cientiam in artificiato: sed agens per naturam imprimit, vt ignis caliditatem: ergo cum Deus conditiones suas generales, scilicet unitatem, veritatem, bonitatem, imprimat in operibus suis, potius debet dici agens per naturam.

Respondeo. Tres sunt conditiones in Deo quibus omnia operatur: scilicet potentia, scientia, & voluntas: harum vero conditionum sola voluntas determinat ad hoc vel ad illud operandum, & sola mouet seu inclinat ad operandum: nam potentia & scientia se habet ad multa indeterminate: vnde sola voluntas ponit effectum. Ideo quamuis tam potentia Dei quam scientia sit rerum causa, tamen voluntati magis appropriatur causalitas rerum.

Ad 1. in contrarium operatio ad potentiam pertinet &c. Resp. Non pertinet ad potentiam per se acceptam, sed vt inclinata est per voluntatem ad hoc vel ad illud operandum.

Ad 2. Potentia exequitur. Resp. Non per se accepta, sed coniuncta voluntati exequitur.

Ad 3. Aut hoc est propter virtutem agendi. Resp. Propter vtrumque. Ad illud. Virtus agentis magis &c. Resp. Virtus agentis duplex est: imperans scilicet, & exequens: prima magis conuenit voluntati, secunda magis potentiae

Ad illud quod opponitur de modo. Resp. Quamuis agens voluntarium creatum non imprimat conditiones suas, tum quia virtutem habet terminatam, tum quia agit in materiam determinatam: tamen agens voluntarium increatum, quia virtutem infinitam habet, nec praesupponit determinatam materiam, sed facit imprimit conditiones suas quas vult.

Articulus 2

An voluntas Dei sit causa necessaria rerum, vel contingens: an propria & immediata, vel mediata solum

Articvlvs II. An voluntas Dei sit causa necessaria rerum, vel contingens: an propria & immediata, vel mediata solum.

AD secundum sic proceditur. 1. Videtur quod voluntas Dei sit causa necessaria. 1. Omnis enim causa contingens est mutabilis: Dei vero voluntas est omnino immutabilis: ergo non est causa contingens, sed causa necessaria.

2. A causa contingente nunquam exit effectus necessarius: sed avoluntate Dei multi exeunt. effectus necessarij: ergo non est causa contingens, sed necessaria,

3. Omne quod in Deo est, necessarium est, quia aeternum: sed voluntas Dei in Deo est, & vt est voluntas, & vt est causa: ergo est causa necessaria.

Contra. 1. Quod omnino est voluntarium, nullo modo est necessarium: sed volantas Dei, est omnino causa voluntaria: ergo nullo modo necessaria.

2. A causa necessaria non procedit effectus contingens: sed a voluntate Diuina multi procedunt effectus contingentes: ergo non est causa necessaria.

3. Causa necessaria ex necessitate agit: sed Deus agit ex libertate: ergo non est causa necessaria.

Item quaeritur an sit causa propria & imme diata omnium.

Videtur quod sit. 1. Quia omnis causa quae producit totum effectum, est causa propria rei & immediata: sed talis causa est omnium voluntas Diuina: ergo &c.

2. In Commento i1o propositionum lib. de causis, dicitur quod inter causam quae agit per essentiam, & effectum suum, non est medium: ergo cum voluntas Dei sit huiusmodi causa, ipsa est causa omnium propria & immediata.

3. Omni causa, quae non est propria & immediata, alia est magis propria & immediata: sed voluntate Diuina ad quemlibet effectum nulla potest esse causa magis propria, cum tota rei proprietas producatur ab ipsa; isec magis immediata, quia ipsa est omnium rerum intima: ergo ipsa est causa omniu propria & immediata.

4. Deus scit verissime ominia: ergo per causam propriam & immediatam: ergo cum nesciat. nisi per se, ipse est causa omnium propria & immediata: sed non est causa nisi per suam voluntatem: ergo &c.

Contra. 1. Non potest esse eiufdem effectus duplex propria causa & immediata: si ergo voluntas Dei est omnium propria causa & immediata, nulla est alia causa alicuius rei propria & immediata: sed hoc est falsum: ergo primum.

2. Ponita causa propria & immediata ponitur effectus: sed posita Diuina voluntate, non ponuntur omnia: ergo ipsa non est huiusmodi causa omnium.

3. Reddita causa propria & immediata, stultum est aliam quaerere: ergo ad causam reddendam omnium quae fiunt, sufficit reddere solam Diuinam voluntatem: sed hoc est falsum: ergo primum.

Respondeo ad primam quaestionem. Duplex est necenitas: vna scilicet ineuitabilit. tis nue coactionis, hoc modo Deus nullius est causa rei necessaria: altera immutabilitatis, hoc modo Deus est causa necessaria, quia numquam mutatur a dispositione vna siue naturali inae voluntaria, nec mutari potest. Sed sciedum, quod huiulmodi causae actus duplex est: quid in interior, connaturalis ipsi causae, vt velie, & nic similiter est necessarius: quidam exterior, id est effectus, qui non est connaturalis, sed ne nihilo producitur; & hic potest esse vel necessarius, vel cont ingens, quia talis effectus licet sit mutabilis non ponit mutabilitatem in causa prima.

Ad 1. in contrarium. Quod est omnino vosuntarium &c. Resp. Nec: ssitas immutabi litatis non repugnat voluntati, sed necessitas conditionis.

Ad 2. A causa necessaria non procedit effectus contingens. Resp. Hoc intelligendum est quando ipsa est tota & sola causa, & quando est causa necessaria necefnitate ineuitabilitatis, non solius immutabilitatis: sed hoc modo voluntas Dei non est causa necessaria.

Ad 3. Causa necessaria agit ex necessitate. Resp. Hoc intelligitur de causa necessaria necessitate ineuitabilitatis, non immutabilitatis quae non opponitur libertati.

Ad secundam iquaest. resp. Causa propria alicuius rei dupliciter potest dici: aut per productionem propriam rei: aut per appropriationem ad rem illam: primo modo Deus est propria causa omnium: secundo modo nullius. De causa vero immediata dici potest, quod effectuum, qui sunt a causa prima sola, voluntas Dei est causa immediata tantum: aliorum causa est & mediata & immediata nquantum enim pse per essentiam suam proprium effestum producit, causa est immediata: inquantum causae secundae effectum producere ribait, causa est mediata, ita quod ipse est totius efse::us causa; & secunda causa similiter est causa totius.

Ad 1. in contrarium. Non potest esse eiusdem duplex causa propria & immediata. Resp. In causis creatis verum est, quia determinatae sunt ad diuersos effectus: sed in causis quarum vna est creata altera increata, non.

Ad 2. Posit; causa propria & immediata &c. Resp. Hoc est verum ti ponatur in operari, non in esse solum.

Ad 3. Reddita causa propria & immediata &c. Resp. Hoc verum est de causa propria & immediata per determinationem ad illum effectum; haec enim sic est causa propria, quod non communis: sed non de causa indeterminata. Causa enim determinata proportionata est suo effectui, ideo sufficienter notificat ipsum: sed causa indeterminata non sic, quia non est proportionata, sed in infinitum exce dens.

Articulus 3

An voluntas Diuina habeat causam motiuam sui

Articvlvs III. An voluntas Diuina habeat causam motiuam sui.

AD tertium articulum proceditur sic. 1. Ephes. 1. Omnia operatur secundum consilium voluntatis. Glos. voluntas Dei ex ratione est: ergo habet causam rationabilem.

2. Omnis voluntas rationabilis mouetur ad volendum ex causa rationabili: sed voluntas Dei. rationabilis est: ergo &c.

3. Quamuis certum sit Deum velle aliquid tamen inquiritur ratio & causa: ergo voluntas Dei agit ex rationabili causa.

Contra. 1. Augustinus dicit hic, quod voluntas

Dei prima & summa causa est omnium: ergo non mouetur ab vlla causa.

2. Dicit Augustinus, quod omnis causa est: maior causato: sed voluntate Diuina nihil est maius: ergo &c.

Respondeo. Differunt causa & ratio: causa enim mouet, sed ratio solam conuenientiam ad effectum proponit. Dico ergo quod voluntatis Dei ad aliquid faciendum nulla est causa: est tamen ratio, id est rationabilis ordinatio eius ad suum volitum. Quae ratio, id est ordinatio rationalis, sumi potest & ex parte volentis in eius sapientia siue praescientia, & ex parte voliti in aliqua eius conditione futura, cuius similis non est in eius opposito.

Ad 1. De Gloss. Resp. Voluntas Dei ex ratione est, prout Iy ex dicit concomitantiam, id est, rationalis est: non causam. Vel voluntas accipitur pro volito

Ad 2. Omnis voluntas rationalis &c. Resp. Hoc locum habet in voluntate quae non est sua, regula, vnde errare potest, & ideo mouet mota. sed Diuina voluntas regulasua est,

Ad 3. Quamuis certum sit Deum velle&c. Resp. Inquiritur causa voliti, sed non voluntatis Diuinae.

PrevBack to TopNext