Quaestio 2
Quaestio 2
De numero scibilium a Deo
CIrca secundum duo quaeruntur. Primo an Deus habeat scientiam non entium. Secundo an habeat scientiam infinitorum.
Articulus 1
An Deus habeat scientiam non entium
AD primum sic proceditur. 1. Scientia dicit respectum ad scita: respectus ille, cum sit relatio, requirit existentiam extremorum: ergo non potest esse nisi entium
2. Secundum Philosophum 1. Metaph. vnuquodque sicut se habet ad esse, sic ad veritatem, & sicut ad veritatem ita ad scientiam: cum ergo quod non est, non sit verum, nec est etiam scitum.
5. Prima intentio cadens in intellectu humano est ens, vt dicit Auicenna: ergo non est intellectus nisi entium: ergo nec scientia.
Contra. 1. Deus scit totam suam potentiam: ergo habet notitiam omnium sibi possibilium: ergo multorum non entium.
3. Diuina electio aeterna est non entium, ad Rom. 4. Qui vocat ea quae non sunt: sed non eligit nisi quos nouit.
4. Scientia Dei in nullo dependet ab existentia rerum: ergo ita potest esse non entium, sicut entium.
Respondeo. Quod per se cognoscitur, cognoscivt ens aliquo modo: sed hoc potest tribus modis: vel vt ens in natura propria, vel vt ens in causa sua, vel in intellectu cognoscentis. Primo modo a Deo ab aeterno cognoscuntur aeterna: secundo modo temporalia bona futura: tertio modo possibilia quae non sunt futura
Ad 1. De respectu. Resp. duplex est respectus, scilicet rei & rationis: primus requirit extrema, secundus non.
Ad 2. Vnumquodque sicut se habet &c. Resp. Loquitur de esse generaliter, & de veritate siue simpliciter, siue se cundum quid
Ad 3. Verum & ens conuertuntur. Resp. Ea quae sunt in causa sua, habent esse secundum quid non simpliciter similiter & veritatem.
Articulus 2
An Deus habeat scientiam infinitorum
AD secundum sic proceditur. 1. Deus habet scientiam particularium: particularia sunt, infinita ergo habet scientiam infinitorum.
2. Augustinus 12. de Ciuit. Dei. Numeri quidem infiniti sunt: & ita si scientia Dei non est infinitorum, nescit omnes numeros Deus: & ita vsque ad quandam summam numerorum peruenit, & caeteros ignorat: sed quis hoc nisi dementissimus. dixerit?
3. Ibidem. Absit vt dubitemus vt ei nihilo¬ minus sit notus omnis numerus, cuius intelligentiae non est numerus: infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum nullus sit numerus, non est tamen incompossibilis ei cuius intelligentiae non est numerus.
5. Deus nouit totum posse quod dedit creaturae: sed dedit posse ad infinita, vt patet in diuisione continui, & additione numeri: ergo nouit infinita.
6. Maius est infinitum increatum omni infinito creato, vel creabili: sed Deus comprehendit infinitum increatum: ergo multo magis comprehendit alia infinita.
Contra. 1. Augustinus 12. de Ciuit. Omne quod scitur, comprehensione scientis finitur: sed infinitum non potest finiri: ergo non potest sciri.
2. Non sciuntur a Deo nisi vel quae sunt, vel quae fuerunt, vel quae erunt, vel quae esse possunt: sed infinita neque fuerunt, nec erunt, nec sunt, neque esse possunt: ergo non finiuntur a Deo.
3. Probat Philosophus 6. Phys. quod imindtum non potest pertransiri nec a potentia finita, nec ab ifinita, quia infinitum est cuius partes accipienti semper est accipere aliquid vltra: ergo infinitum non potest a diuina potentia quamuis infinita pertransiri: ergo non potest comprehendi.
4. Quaecumque sciuntur, sunt actu per suas ideas in sciente: sed infinita nunquam sunt actu: ergo nec sciuntur.
Respondeo. Infinitum potest aliquid dici triplici modo: vel secundum modum virtualis quantitatis: vel in genere quantitatis continuae: vel in genere quantitatis discretae. Primo modo aliquid est actu infinitum, scilicet Deus: secundo modo nihil est actu infinitum, nec secundum Philosophos esse potest, quia repugnat ei quod est esse actu: tertio modo nihil est infinitum actu sed in potentia, vel secundum potentiam diuisionis in continuo, vel additionis in numero. Primo modo Deus scit personas infinitas virtute: secundo modo infinita nescit, nec sic potest dici scire possibilia: tertio modo scit infinita, scientia scilicet simplicis intelligentiae, quae non tantum est de entibus, sed de possibilibus; non scientia visionis quae est de ijs quae habent esse actuale extra videntem; nec scientia approbationis, quae est de bonis tantum: primo modo scit infinitas species numerorum; secundo modo & tertio, non, sed illas quae sunt, accipiendo esse communiter ad praeteritum, praesens, & futurum.
Ad 1. In contrarium. Omne quod scitur &c. Resp. Finiri comprehensione non est finiri simpliciter, sed secundum quid: sicut esse in cognitione est esse secundum quid, non simpliciter. Infinita ergo, quamuis Dei comprehensione finiantur, non tamen simpliciter finiuntur.
Ad 2. Non sciuntur a Deo nisi quae sunt &c. Resp. Quamuis infinita non sint, tamen esse possunt, non potentia reducibili totaliter ad actum, quae sic non esset infinita potentia, sed reducibili in qualibet sui parte, non in toto.
Ad 3. Infinitum non potest pertransiri. Resp. Infinita cognoscere dupliciter potest intelligi, aut per discursum de vno ad aliud, aut per simplicem intuitum omrium: primo modo impossibile est secundo modo possibile: primo modo proprie dicitur pertransiri, non secundo: Deus vero per vnam speciem suam vno simpliei intuitu videt infinita, non per discursum specierum & cogitationum ab vno in aliud, vnde non pertransit nume rando, sed vno simplici & immobili aspectu videt infinita.