Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De conformitate voluntatis nostrae ad divinam

QVESTIO I. DECONE ORMITATE VOLVNTATISNOSTRAEAbDIVINAM IN OENERALI.

TI sueruntur tria. Primo de conformtate voluntatis nostrae ad piuinom in generali. Secundo in quo teneamur conformati ei. Tertio de quibussam tasibus spiritualibus circa huiusmod conforfnitatem.

Circa primum quaeruntur duo. Pritao an voluntas humrna possit conformari Diuinae. Secundo an omnes teneantur ad huiusmodi conformitatem.

Articulus 1

An voluntas humana possit conformati Divinae

Articvlvs I. An voluntas humana possit conformati Diuinae.

AD primum sic proceditur. 1. Isa. Sicut exaltantur coeli a terra &c. Sed terra non potest conformati coelo: ergo nec cogitatio hominis cogitationi Diuinae: ergo nec voluntas voluntata.

2. Super illud Psal. Exultate iusti in Domino. Gloss. Quantum distant Deus & homo, tantum voluntas Dei & voluntas hominis: sed hominis natura non potest esse conformis naturae diuinae: ergo nec voluntas volunitati.

3. Omnis conformitas est per aliquam approximationem: sed distantium in infinitum nulla est approximatio: ergo nulla est conformatio.

4. Conformitas sit per conuenientiam in forma vna: sed inter Deum & homines non potest esse conuenientia in forma vna: ergo nec conformatio.

5. Conformitas est relatio aequiparantiae: ergo aequaliter denominat vtrumque extremum: sed biuina voluntas non conformatur humanae: ergo nec humana diuinae.

6. Si voluntas humana conformatur Diuinae aut ergo seipsa & quasi per essentiam, aut per conuenientiam in altero & quasi per participationem: si primo modo ergo nunquam potest esse non conformis: si secundo modo, ergo Deus & lomo conueniunt in aliquo commuhi, quod falsum est: ergo videtur quod non possit conformati.

Contra. 1. Nihil indigens regula rectificante potest fieri rectum nisi per conformitatem ad regulam: voluntas humana voluntate diuina indiget vt regula rectificante: ergo non sit recta nisi per conformitatem ad ipsam: sed voluntas humana potest rectificari: ergo potest piuihae voluntati conformati.

2. Omnis obediens alteri voluntarie, conformat voluntatem suam eius voluntati: sed sancti obediunt Deo voluntarie: ergo conformant. voluntatem suam diuinae voluntati.

3. Quascumque voluntates contingit velle idem & eodem fine contingit conformati: sed voluntatem diuinam & humanam contingit velle idem & eodem fine, scilicet propter Deum: ergo contingit eas conformati. 4. Prim. Cor. 6. Dicit Apostolus, quod qui adhaeret Deo vnus spiritus est &c. Et Matth. 12. Dicit pominus, quod qui facit voluntatem Patris, frater & soror eius est &c. Sed haec non dicuntur nisi propter conformitatem voluntatis.

Respondeo. Conformia aliqua contingit esse dupliciter vel dici: aut quia ambo participant formum vnam, sicut album albo conforme est: aut quia in vno est per participationem quod in altero per essentiam, sicut album est conforme albedini. Primo modo conformatur compositu composito, quia in vtroque est duo reperire, vnum in quo cum altero conuenit; & alterum in quo differt. Secundo modo conformatur compositum simplici. Primo modo non conformatur creatura creatori: secundo modo conformari petest, quid rectitudinem quam habet voluntas dinina per essentiam, habet voluntas creatusae per participationem. Haec vero participatio est secundum conuenientiam seu habitudinem proportionalitatis, non proportionis. Proportio quippe est habitudo certa vnius ad vnum, vt dualitatis ad quaternarium, subdupla scilicet, & hoc modo voluntas humana non habet conuenientiam cum diuina, quia finiti ad infinitum nulla est proportio. Proportionalitas vero est duorum ad duo: est enim comparatio propora tionum: sicut cum dicitur eadem est proportioduorum ad quatuor, quae est sex ad duodecim, scilicet subdupla: haec enim conuenientia in hapitudine subduplae proportionis, proportionalitas dicitur. Et hoc modo voluntas humana habet conuenientiam cum voluntate diuina, quia icut volusitas dei comparatur ad suum volitum, sic humana ad suum: proportionalitas enim bene potest esse finitorum ad infinita: sicut enim se habet infinitum ad finitum, sic potest dici sinmtum ad infinitum.

Ad 1. Sicut exaltantur coeli &c. Resp. Illud intelligitur de cogitationibus inalis, non de ponis. Vel dicendum quod terra conformari potest coelo secundo modo conformitatis, non primo: nam quamuis non conueniat cum eo in forma, tamen potest participare accidentaliter qualitatem luminosatis, quam coelum habet e lentialiter.

Ad 2. De infinita distantia. Resp. Infinita distanitia impedit conformitatem proportionis, sed non proportionalitatis: sicut punctus a linea in infinitum distat, vnde eius ad lineam non potest esse proportio; sed tamen potest esse proportionalitas: nam sicut se habet linea ad lineam, sic punctus ad punctum. Vel dicendum, quod in infinitum distat secundum ordinem haturae sed non secundum ordinen rationis: quia intellectus humanus natus est perfici prima veritate, & voluntas humana prima bonitate.

Ad 3. Omnis conformitas est per approximationem. Resp. Infinita distantia impedit approximationem secundum couuenientiam proportionis, sed non proportionalitatis: vel secundum conformitatem participationis, non imitationis.

Ad 4. Conformitas sit per conuenientiam in forma vna. Resp. Verum est de conformitate participationis, non imitationis

Ad 5. Conformitas est relatio aequiparantiae. Resp. Quamuis conformitas sit de se relatio quiparantiae, tamen prout fundatur super hapitudinem causa & causati non recipit reciprocationem, quia vt dicit Dionysius in causalibus & causatis non recipimus reciprocationem.

Ad O Aut seipsa conformatur &c. Resp. Conformatur diuinae voluntas humana non seipsa, sed per conaenientiam in altero, id est in gratia quae est forma perfectiua inhaerens voluntati humanae, & est forma exemplata siue similitudo: voluntatis Diuinae: haec autem conuenientia non est comparationis sed imitationis.

Articulus 2

An omnes teneantur conformari voluntati Divinae

Articvlvs II. An omnes teneantur conformari voluntati Diuinae.

AD secundum articulum proceditur sic. 1. Sicut se habet intellectus noster ad diuinu, sic voluntas nostra ad voluntatem Dei: sed non omnes tenentur conformate intellectum suum. Diuino, alioquin nullus cum falsa opinione saluaretur: ergo nec voluntatem voluntati.

2. Nullus tenetur ad impossibile: voluntati. vero obstinatae in malo, conformari Diuina voluntati est impossibile: ergo non tenetur conformari voluntatidiuinae.

3. Si omnes tenentur ad hoc, ergo peccator in ipso actu peccati tenetur conformate se diuinae voluntati: ergo tenetur ad impossibile.

4. Qui peccat venialiter non conformat se: ergo peccat omissione.

5. Omuis obligatio ab aliquo praecepto oritur: sed nullum praeceptum datum legitur de huiusmodi conformitate: ergo non tenemur &c.

Contra. 1. Super illud Psal. Non adhaesit milicor prauum, dicit Gloss. Voluntas Dei est regula cui nos oportet conformare: ergo tenemur. ad conformitatem voluntatis Diuinae: ergo.

2. Tenemur Deo obedire: ergo tenemur voluntatem nostram voluntati Dei conformare,

3. Omnes tenentur ad rectitudinem ordinis sui, quantum in eis est: sed rectitudo consistit, in Diuinae voluntatis conformitate: ergo &c.

Respondeo. Differunt obligatio praeceptorum affirmatiuorum, & negatiuorum: quia, illa obligant semper sed non ad semper: negatiua vero semper & ad semper. Praeceptum vero de conformando, praeceptum est ad vtrumque generale non speciale, nam in vtrisque tenemur conformari. Quoad conformitatem ergo in affirmatiuis obligat seimper sed non ad semper. Quoad conformitatem in negatiuis, semper& ad semper. Quia vero genus non facit numerum cum specie, ideo tran sgressio vel omissio huius praecepti generalis non facit numerum cum alterius. praecepti specialis transgressione vel omissione.

Ad 1. De inteilectu. Resp. Non est simile quia conformati secundum voluntatem magis est in nostra potestate: intellectus enim cogi tur rationibus. Praeterea rectitudo voluntatis magis est de necessitate salutis, quam intellectus: nihilominus tamen in intelligibilibus necessariijs ad salutem tenemur intellectum etiam conformate, vt in articulis fidei.

Ad 2. De volufitate obstinata. Resp. Duplex est obstinatio voluntatis; quaedam voluntaria; & haec deponi potest, ideo non absoluit a conformitate: quaedam necessaria in termino viae, vt in damnatis: haec absoluit: nihilominus tamen perpetuam obtinet peenam, quia non confornauit suo tempore, vnde non reportat lucrum de sua malitia¬

Ad 3. De eo qui actu peccat &c. Resp. Ad impossibile per accidens potest quis teneri, sed non ad impossibile per se: peccans enim in ipsoactu peccati tenetur non peccare, licet non peccare sit ei impossibile per accidens, non per se.

Ad 4. De eo qui peccat venialiter &c. Resp. Non semper tenemur conformate in praeceptis affirmatiuis actu, sed sufficit habitu: tamen tenemur etiam actu pro loco & tempore.

Ad 5. Quo praecepto tenemur. Resp. Secundum quosdam tenemur praecepto vno speciali, scilicet illo de quiete sabbati in quo specialiter praecipitur quies conscientiae, quae non est sine conformitate voluntatis Diuinae. Secundum alios non tenemur praecepto aliquo speciali, sed in qualibet materia cuiuslibet praecepti, illo eodem praecepto tenemur conformare. Secundum alios tenemur illo praecepto quo praecipitur nobis Deum ex toto corde diligere Deut. 6.

PrevBack to TopNext