Quaestio 1
Quaestio 1
De identitate essentiae et personae
TTIc quaeruntur quatuor. Primo de identitate essentiae & personae. Secundo de praedicatione essentiae de personis. Tertio de appropriatione quorundam essentialium attributorum ad personas. Quarto de transsatione nominum ad Diuina.
Circa primum duo quaeruntur. Primo an essentia sit idem re cum persona. Secundo an persona aliquid addat snpra essentiam.
Articulus 1
An essentia sit idem re cum persona
AD primum sic proceditur. 1. Persona Diuina vel est generans, vel genita, vel procedens: sed essentia nec est generans, nec genita, nec procedens: ergo non est persona.
2. Quaecumque vni & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: sed personae Diuinae inter se non sunt eadem: ergo non sunt vnum & idem cum vna & eadem essentia.
3. Contradictoria non possunt praedicari de eodem: sed distingui praedicatur de persona, non distingui de essentia, quae sunt contradictoria: ergo essentia & persona non sunt idem.
4. Dicit Philosophus lib. Topic. quantulamcumque differentiam assignantes, ostendentes erimus quoniam non idem: sed essentia vna est, personae tres: ergo in aliquo differunt: ergo non sunt idem.
5. Boetius lib. de duab. nat. Quae definitionibus segregata sunt, non sunt eadem: sed definitionibus segregata sunt essentia & persona.
6. Hylarius. Non idem est natura quod res naturae, sicut non idem est homo & quod hominis est: ergo non sunt idem essentia & persona.
Contra. 1. Boetius lib. de Trinit. Esse simplex est vnum & id quod est: ergo in Deo idem est persona & essentia: nam persona est id quod est; essentia vero est esse.
2. Secundum Augustinum, Id cuius participatione aliquid est, maius est illo: vnde si magnitudine quae non est ipse Deus esset magnus, magnitudo esset maior illo, vt habitum est supra 20. dist. sed essentia non est maior quam persona: ergo persona est essentia.
3. Errorem Gilberti Porretani dicentis quod Deitate Deus est, sed Deitas, Deus non est, increpauit Beatus Bernardus in Concilio: Rhe¬ mensi, sic: aut Deitas est aliquid, aut nihil: si nihil, ergo nulli dat esse, ergo ea Deus non est: si aliquid, aut ergo Deus, quod tu negas; aut aliud: si aliud, aut ergo maius Deo, aut aequale, aut minus: si maius Deo, ergo Deus non est quo maius esse aut cogitari non potest; siaequale ergo aliquid quod non est Deus est aequale Deo; si minus, ergo non dat Deo vt sit Deus, vel facit eum degenerare: hoc autem totum falsum est: ergo Deitas est Deus: cum ergo persona sit Deus, persona est Deitas: ergo persona est essentia.
Respondeo. Circa hanc materiam Gilbertus errauit saltem secundum verborum superficiem: sed errorem suum in Concilio Rhemensi reuocauit. Confitendum est ergo quod essentia & persona in Deo idem sunt re, propter omnimodam in Deo simplicitatem essendi: differunt tamen ratione, propter differentem modum sese nabendi. In rebus namque Diuinis est considerare, vel modum essendi in vnoquoque per se: vel modum se habendi ad alterum: secundum modum essendi non differunt, quia omne esse Diuinum est esse per se, siue substantiale: in modo se habendi ad alterum differunt secundum affirmationem & negationem, quia essentia habet esse absolutum non ad alterum, sed persona & notioad alterum. Primus appellatur res, cum dicuntur idem esse re: Secundus ratio, cum dicuntur differre ratione, id est collatiua habitudine vnius ad alterum. Aliter accipitur ratio quando essentialia attributa dicuntur differre ratione, id est, esse definitiuo, seu modo intelligendi, non essendi. Hic vero modus se habendi, cum attendatur penes esse absolutum & relatum, non facit in Deo compositionem: non enim punctus componitur ex multiplicatione rationum, quia quando res est eadem sed modus differens, quod attribuitur vni eorum ratione rei, conuenit alteri: quod vero ratione modi, non, vt distingui, generari, & huiusmodi: sicut in fonte, riuulo, & lacu, quod attribuiturvni eorum ratione aquae communis, vt frigiditas, est commune tribus: quod ratione sui, non, vt scaturire fonti, & fluere riuulo, & stare lacui.
Ad 1. Omnis persona diuina vel est generans, &c. Resp. Fallacia accidentis est, quia generans & huiusmodi dicit actus notionales qui immediate personis insunt, non essentiae: non de bent ergo concludi de essentia immediate, ipsa enim quamuis sit persona generans, non tamer generans: eo enim quo persona differt ab essentia, praedicatur de eo generans, non eo quo idem est, & est simile: sicut si dicam, Omnis statua est artificialis, sed aes non est artificiale: ergo non est statua: in hoc enim argumento est fallacia accidentis, quia artificiale praedicatur de statua ratione formae; statua vero praedicatur de aere ratione materiae; non ergo secundum idem: sic nec secundum idem praedicatur genepans de persona, & persona de essentia, quia geuerans de persona praedicatur propter modum se habendi: persona vero de essentia propter modum essendi.
Ad 2. Quaecumque vni & eidem sunt eadem, &c. Resp. Intelligendum est secundum quod sunt idem illi: personae vero quoad esse sunt idem essentis, non quoad modum se habendi: & simis liter ad inuicem.
Ad 3. de contradictoriis. Resp. De eodem secundum ideim non possunt predicari contradictoria, sed secundum diuersa possunt: vnde de essentia & persona inquantum sunt idem re contradictoria non praedicantur, non enim potest dici essentia est aeterna, persona non est aeterna: sed secundum quod differunt ratione. Sicut de tunica & veste secundum rem significatam non possunt contradictoria praedicari, vt dicatur tunica est alba; vestis non est alba: sed secundum nomen possunt, vt dicatur tunica est primae declinationis, vestis est tertiae.
Articulus 2
An persona aliquid addat supra essentiam
AD secundum articulum sic proceditur. 1. Quanto aliquid communicabilius tantem simplicius, vt forma generis generalissimi quam aliorum: sed essentia communicabilior est quam persona: ergo simplicior: ergo persona supra essentiam addit aliquid contrahens ipsam.
2. Eorum, quorum vnum nihil addit supra aliud, quaecumque conueniunt in vno, conueniunt in altero: essentia & persona non sic se habent: ergo vna addit supra alteram: sed non essentia supra personam: ergo e conuerso.
3. Concretum semper addit supra abstractum: sed essentia significat vt abstractum, persona concretum: ergo persona addit supra essentiam
2. Si addit, aut ergo maius, aut minus, aut aequale: si maius, contra, nihil maius quam essentia Diuina: si minus, ergo ininus est persona quam essentia: si aequale, ergo aliquid quod non est essentia Diuina, est aequale illi.
Respondeo. Persona vltra essentiam nihil ad dit secundum rem, quia totum quod est in persona est ipsa essentia: sed tamen addit secundum rationem, quae ratio. fundatur super modum, se habendi ad alterum, qui vltra esse simplex addit respectum ad alterum, qui tamen refpectus non ponitur circa essentiam, sed circa essentiae suppositum. Et quia respectus est ad alterum. non accidens inhaerens subjecto, ideo non componit ipsum suppositum: respectus tamen verus est, ideo vere a suo correlatiuo distinguit suum suppositum: nec tamen realiter differt ab essensia, propter summae simplicitatis modum quiest in Deo vnde essentia & relatio superaddita dem sunt re propter omnimodam simplicitatem; sed differunt ratione propter vtriusque in Deo veritatem: sicut & potentia & scienta in Deo non differunt re propter omnimodam simplicitatem, sed ratione propter vtriusque in Deo necessitatem.
Ad 1. Quanto aliquid communicabilius. &c. Resp. De eo quod comunicabile est per sui diui¬ sionem in ijs quibus communicatur, hoc verum est, quia in ijs quibus communicatur contrahitur. & componitur, vt genera & species in indiuiduis: sed sic essentia Diuina personis non communicatur, sed per omnimodam indiuisionem. Quod vero personae communicatur non est per additionem alicuius absoluti. sed relationis ad alterum, ideo persona non est minus simplex quam essentia.
Ad 2. Eorum quorum vnum nihil addit &c. Resp. Addit additione rationis non rei: secundum vero quod non addit, quae conueniunt in vno conueniunt in altero, id est secundum esse simplex: secundum vero quod addit, non, id est secundum modum se habendi ad alterum.
Ad 3. De concreto. Resp. Hoc intelligitur vbi est concretum & abstractum secundum rem sed in Deo est tantum secundum modum significandi: significantur enim Diuina abstracte propter simplicitatem, concrete propter existendi perfectionem. Sed similiter sapientia addit super essentiam secundum rationem & bonitas: nihilominus tamen ratio illa non sufficit sapientiam & bonitatem inter se realiter distinguere, nec facere vt de quocumque praedicatur essentia, non praedicetur bonitas & sapientia. Resp. Non est simile, quia ratio illa in ratiocinatione est non in re, quia non est ratio relatiuae oppositionis, sed absolutae vnde faceret compositionem, fundatur tamen super rem: haec vero ratio res est, quia super oppositionem relatiuam fundatur quae realiter distinguit nec componit.