Quaestio 3
Quaestio 3
Qualiter se habeat Deus ad locum et motum
AD LOCVM RTMOTVM. CIrca tertium quaeruntur tria. Primo an Deus sit localis. Secundo an sit mutabilis de loco ad locum Tertio an sit extra omnem locum
Articulus 1
An Deus sit localis
AD primum articulum sic proceditur. 1 Magis est mutabile quod est mutabile omni specie motus vt corpus humanum; quam quod vna tantum, vt caelum: ergo a simili magis est locale quod est in omni loco, quam quod est in vno tantum.
2. Deus est in omni loco: ergo est in hoc loco determinato: sed omne quod est in loco determinato locale est ergo &c.
3. Deus est hic: aut ergo secundum partem, & ita erit partibilis, quod fal sum est: aut secundum totum, & sic erit loco circumscriptibilis: ergo localis.
4. Quicquid eit in tempore est temporale: ergo quicquid in loco locale: sed Deus est in loco: ergo localis est.
Contra. 1. Temporale non dicitur nisi quod tempore toto vel parte eius mensuratur: ergo nec locale, nisi quod loco mensuratur: sed immensum non mensuratur: ergo &c.
2. Locus est accidens: ergo non denominat aliquid, nisi id ad quod se habet vt accidens: sed sic non se habet ad deum: ergo &c.
3. Deus non tantum est in loco, sed in puncto oci, & magis conuenit cum Deo punctus quam locus: sed a puncto non potest dici punctualis: ergo multo minus a loco localis.
Respondeo. Sicut aliud est esse in tempore, aliud est esse temporale: ita aliud esse in loco, aliud esse locale: nam primum potest diciper coexistentiam, secundum vero non nisi per cominensurationem. Locale enim dicitur secundum Anselmum quod sequitur leges loci, & temporale quod sequitur leges temporis: Deus autem, quamuis sit coexistens & praesens, non amen sequitur leges loci: vnde non non est localis. Leges enim loci sunt, continere locatum, mensurare, conferuare, & terminare, quae omnia Deus a loco non suscipit, imo potius haec in loco respectu locatorum efficit.
Ad 1. De magis mutabili &c. Resp. Si esse in loco diceretur de Deo proprie, id est, circumscriptiue, sicut mutari de eo quod mouetur aliqua specie motus, bene concluderetur: sed non sic dicitur quia per solam praesentiam dicitur in loco esse.
Ad 2. Deus est in loco determinato. Resp. Quamuis sit in loco determinato secundum se, non tamen ad locum determinatur: solum autem quod ad locum determinatur, locale est.
Ad 3. De parte & toto. Resp. Totus est in quolibet loco: sed esse aliquid totum in aliquo non ponit ipsum esse circumscriptibilem, nifiaddatur, ita quod non in alio simul, nec actu nec potentia: hoc autem in non conuenit Deo.
Ad 4. De tempore. Resp. Esse in tempore vt in propria mensura facit temporale, similiter esse in loco locale: sed esse in tempore quolibet mo do non facit temporale: nam aliud est in tempore vt tota substantia temporis, sicut nunc: aliud vt pars, sicut praeteritum & futurum; aliud vt passio, vt breue & longum; aliud vt mensuratum, vt motus: similiter nec esse quocumque modo in loco facit locale, sed per circumscriptionem.
Articulus 2
An Deus sit mutabilis de loco ad locum
AD secundum sic proceditur. 1. Augustinus de Genesi ad litt. dicit quod Deus moset creaturam corporalem per loca, & per tempora: spiritualem per tempora, non per loca; seipsum sine loco & tempore: ergo mouetur.
2. Omne quod contingit esse vbi non erat prius vel & contrario, mouetur: sed Deus contingit esse vbi non erat prius, quando noua creatura ponitur, & e contrario quando destruitur: ergo mouetur.
3. Motis nobis, ait Philosophus lib. Top. mouentur ea quae in nobis sunt, vt partes, & etiam formae accidentales, & etiam anima: ergo motis sanctis mouetur Deus in eis. Et dicit Oreg. cum sit illocalis Deus, localiter tamen ambulat cum sanctis.
Contra. 1. Qui mouetur secundum locum. accedit ad locum, vbi prius non erat: sed Deus vbique est: ergo non potest moueri secundum locum: ergo multo minus qualibet alia specie motus, cum haec sit omnibus prior & simplicior vnde etiam in caelestibus sola reperitur.
2. Omnis motus est actus imperfecti exeuntis de potentia in actum: Deus vero nihil habet imperfectum: ergo &c.
3. Nobilior est dispositio quiequam motus, cum sit finis eius: quod autem nobilius est, Deo attribuendum est: ergo quiescit non mouetur.
Respondeo. Vt ait Boetius, Deus stabilis manens dat cuncta moueri: vnde motus ei attribuit non potest essentialiter, sed solum causaliter sicut dicitur exaltari in corde hominis: efficitur enim proprinquion rei alicui aut praesentior mutatione rei non sui, sicut lux aeri, adamas ferro, portus naui.
Ad 1. Augustini. Resp. Cum omnis motus proprie dictus sit in loco & tempore Augustinus dicendo quod Deus mouet se sine tempore & loco, intendit dicere quod monet se sine motu. Sed quia motus du importat, actum, & imperfectionem actus; Deus autem semper inactu est, nunquam tamen imperfectus: ideo dicit quod mouet se sine motu, nec per hoc implicatur conditio.
Articulus 3
An Deus sit extra omnem locum
AD tertium proceditur sic. 1. Deus non est in nihilo: extra mundum, seu extra omnem locum nihil est: ergo Deus non est extra mundum.
2. Extra mundum aut supponit pro nihilo, aut pro aliquo: si pro nihilo, ergo posset dici quod chimaera est extra mundum: si pro aliquo aut ergo creato, & sic extra mundum creaturae. aliqua est: aut pro increato, & sic cum omnia sint in Deo, omnia possunt dic esse extra mundum.
3. In nullo est Deus quod non sit in ipso: sed extra mundum non est aliquid quod sit in Deo: ergo nec in quo sit Deus.
Contra. 1. Isidorus dicit quod Deus est supra omnia non elatus, infra omnia non depressus, extra omnia non exclusus, intra omnia non in clusus: ergo est extra mundum.
2. Deus est extra omne tempus, quia supra, cum sit in aeternitate: ergo & extra omnem locum: ergo extra mundum.
Respondeo. Extra mundum, vel extra locum esse Deum, vel separatum a loco, potest inteli ligi dupliciter: vel per distantiam situs, vel per indifferentiam & indeterminationem seu excessum immeniitatis: primo modo Deus non est extra rem aliquam, aut locum: secundo, nodo est extra omnem rem creatam & locum.
Ad 1. Extra mundum nihil &c. Resp. Non dicitur Deus esse extra mundum per positionem, quia sit in re aliqua extra, sed per priuationem quia non concluditur intra