Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

De imagine Dei

QVESTIO IV D EInAOINE DEI.

QVaeruntur hic quatuor. Primo de imagine in anima in generali. Secundo de imagine memoriae, intelligentiae, & voluntatis in speciali. Tertio de imagine mentis, notitiae, & amoris. Quarto de differentia huius imaginis duplicis communitu.

Circa primum quaeritur hic vtrum imago Dei sit in sola parte rationali. Secundo vtrum sit in sola parte rationis inferiori.

Articulus 1

Utrum imago Dei sit in sola parte rationali.

Articvlvs I. vtrum imago Dei sit in sola parte rationali.

AD primum sic proceditur 1. Ait Beda quod Aimago Dei in es parte est, qua brutis excellimus: sed haec est sola pars rationalis: ergo &c.

2. Augustiuus. Anima eo est imago Dei, quo capax eius est. Sed non est capax Dei, nisi secundum solam partem rationalem: ergo &c.

Ad 3. August. 11. de Trinitate. Nitamur in homine exteriori inuenire qualecumque vestigrum Trinitatis, non quia in ipso imago Dei, sit: ergo &c.

Contra 1. Richardus lib. de Trinit. dicit quod imago attenditur secundum exteriora, non interiora; nam interiora valde dissimilia sunt, vt patet in imagine Caesaris: sed pars animae exterior est pars sensibilis, qua apprehendit, exteriora sensibilia: ergo secundum illam imago Dei dicidebet.

2. August. de spiritu & anima, Imago Dei, interioris hominis, id est, animae nobilitate diligentius consideranda est, primo quia sicut Deus vbique totus est omnia viuificans, mouens, & gubernans: sic anima in suo corpore vbique tota viget viuificans illud, mouens, & gubernans: sed hoc facit anima secundum partem sensibilem: ergo secundum illam est imago

3. Augustinus 11. de Trinit. in sensuexteriori. tria copulantur in vnum, scilicet res visa, species qua videtur, & intentio copulans illa duo: in sensu vero interiori est imago rei absentis in memoria; similitudo eius, qua acies cogitantis informatur, cum actu cogitat; & voluntas media, ergo est in parte sensibili inueniri vnitatem, & Trinitatem: ergo imaginem.

Respondeo. Duplex est Dei similitudo in creatura, quaedam secundum appropriata, quaedam secundum propria. Prima dicitur vestigium, quasi confuse repraesentans naturam communem; secunda imago expresse repraesentans indiuiduum. distinctum: Prima exigit Trinitatem, sed non consubstantialitatem; secunda consubstantialitatem: quia ergo huiusmodi consubstantialitas non est in sensibili secundum illa quae ponit Augustinus, ideo non ibi est imago, sed in sola rationali¬

Ad 1. in contrarium imago attenditur secundum exteriora. Resp. Hoc verum est de imagine artificiali, non de naturali, qualis est filius: aliter enim est secundum Augustinum imago Caesaris in nummo, aliter in filio.

Ad 2. de ratione mouendi, & viuificandi. Resp. Rationem imaginis assignat communiter & large, non stricte & proprie.

Ad 3. de Augustino, quod in sensu tria copulantur in vnum. Resp. Non copulantur in vna substantia, sed in vna operatione: vnde non est ibi consubstantialitas, quare nec imago.

Articulus 2

Utrum imago Trinitatis sit in sola parte rationis superiori.

Articvlvs II. Vtrum imago Trinitatis sit in sola parte rationis superiori.

CIrca secundum sic proceditur. 1. Sicut dicit Augustinus quod imago illius, in quo nit melius est, inquirenda est, & inuenienda: sed natura nostra parte rationali nil melius habet: ergo in superiori parte rationis est imago.

2. Augastinus mens est supremum in anima habens imaginem in potentia cognoscendi: sed supremum ratio superior est.

Augustinus de Trinitate 12. Natura humanae mentis ex parte, qua consulit incircumscriptam veritatem, imago Dei est, ex qua parte vero intendit in agenda inferiora, non est imago Dei.

4. Idem Augustinus 12. de Trinitate citans illud verbum Apostoli 2. Cor. 12. vir gloria Dei est, ait: Ratio nisi ex ea parte qua aeternis contemplandis inhaerescit, non est imago Dei.

Virtus inferior dicitur secundum officium regendi inferiora: sed illud non manet post mortem: ergo cum tunc imago maneat, secundum partem inferiorem non est imago.

5. Inferiora sunt Dei vestigia: ergo anima, secundum quod illa apprehendit, imitatur simili¬ tadinem vestigij: ergo sic non est imago.

Contra 1. Augustinus de Trinit. Cum in natu: ra mentis nostrae quaerimus Trinitatem, in tota quaerimus non separantes rationem actionis temporalium a contemplatione aeternorum.

2. In parte inferiori sicut in superiori est inuenire haec tria, in quibus assignatur imago, scilicet, memoriam, intelligentiam & voluntatem; ergo & imaginem.

3. Anima, secundum, quod contemplatur Deum est imago: sed s Aidum naturam, in statu viae non nisi per visibilia contemplatur inuisibilia: ergo secundum illud, quo contemplatur inuisibiia, est imago: ergo secundum rationem inferiorem.

4. Magis repraesentat Deum, quod repraesentat cum secundum se vt est trinus & vnus, & in comparatione ad res, quam quod altero modo tantum: sed ratio inferior vtroque modo repraesentar, superior vero primo modo tantum: ergo magis imitatur: ergo magis est imago

Respondeo. Quod, sicut oculus confiderando siue superiora siue inferiora, vna est substantia, sed duplex habet officium, & inquantum superiora inspicit, actu informatur similitudine caelestium, inquantum respicit inferiora non: sic setundum Augustinum ratio superior & inferior, vna est secundum substantiam, differens secundum officium: Et ipsa quidem tota secundum substantiam imago est sicut tabula; secundum officium vero considerandi superiora, quibus informatur, imago est sicut pictura proprie; large tamen accipiendo aliquando dicitur imago etiam secundum quod considerat inferiora, vt Augustinus ait 12. de Trinit. Cum de natura huimanae mentis agerem, mulierem cum viro, vnam esse imaginem dixi, vt vna imago sit tota illa substantia: Cum adtem ad adiutorium distribuitur. quod ad eam ipsam solam attinet, non est imago Dei: quod autem ad virum solum attinet imago Dei est. Ratio tamen superior, secundum quod contemplatur aeterna gratia regiminis inferiorum. non est proprie imago Dei, sed pro gratia conteplationis: & primo modo proprie dicitur ratio superior, secundo modo proprie mens: vnde vtrumque pro vtroque communiter accipitur.

Ad 1. In contra. In tota anima requirimus. Resp. Verum est secundum substantiam sed non in tota secundum officium.

Ad 2. Illa tria est inuenire in parte inferiori rationis. Resp. Verum est, sed secundum informationem animae ab inferioribus non sit assimilatio expressa ad Deum, vnde cessat perfecta ratio imaginis

Ad 3. de contemplatione inuisibilium per visibilia. Resp. Inuisibilia possunt dupliciter considerari, vel in se, scilicet vt res, & sic pertinent ad rationem inferiorem; vel in comparatione ad causam primam, scilicet vt vestigium Creatoris, uc ad superiorem

Ad vltimum. Resp. Quamuis ratio inferior magis representet ex:ensiue, id est, pluribus modis: tamen superior magis intensiue, licet per vnum: vel dicendum, quod illa representatio in comparatione ad res non pertinet ad rationem imaginis, sed vestigij.

PrevBack to TopNext