Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De Quibusdam Nominibus inclusis in intellectu personae

QVESTIO II. DE QVIBVSDAMNOMINiRVS QVAE INCLVDVNTVR IN INTELLECTV PERSONAE

CIrca secundum tria quaeruntur. Primo qualiter distinguantur illa qua tuor, essentia, substantia, subsistentia, persona: & quatuor in Graeco illis correspondentia, sciiicet vsia, vsiolis, hypostasis, & prosopon. Secundo an possint dici tres substantiae. Tertio an possint dici tres essentiae.

Articulus 1

Qualiter distinguantur illa quatuor, essentia, substantia, subsistentia, persona: et quatuor in Graeco illis correspondentia scilicet usia, usiosis, hypostasis, et prosopon

Articvlvs I. Qualiter distinguantur illa quatuor, essentia, substantia, subsistentia, persona: & quatuor in Graeco illis correspondentia scilicet usia, ustosis, hypostasis, & prosopon.

D primum proceditur sic. Dicit Boetius lib. de duabus naturis, quod quatuor nomina in Graeco sunt vsia, vnosis, hypostasis & prosopon, quibus Marc. Tullius adinuenit quatuor correspondentia, scilicet essentiam, subsistentiam, substantiam, personam: ergo diderunt, haec nomina, alioquin vnum nomen sufficienter responderet nilis quatuor, si essent synonima,

2. Boetius in Comimentario super praedicamenta, dicit quad vlia dicit compositum ex materia & forma prima; vsions primam formam, hypostasis primam materiam: ergo habent dis ferentia significata.

Contra. 1. In omni natura duo tantum est reperire, scilicet quod est, & quo est: quod est sufficienter in Diuinis significatur hoc nomine persona: quo est, hoc nomine essentia: ergo illa supersluunt, vel significant idem.

2. In Deo non differunt quod est, & quo est: ergo non est in Deo horum nominum vlla differentia.

3. In Deo non est compositum, nec materia, nec forma: ergo non sunt in Deo rationes horum nominum: ergo nec nomina debent esse.

4. Persona dicit quid completum per se subsistens: tale vero ens est essentia, & subsistentia, & substantia: ergo supersluunt alia nomina¬

Respondeo. Horum nominum differentia diuersimode a diuersis assignatur. Nam Boetius in Comment. super praedicamenta Aristotelis assignat horum trium differentiam, sic, prout reperiuntur maxime in natura materiali compoita. Vsia enim siue essentia secundum ipsum videtur nominare naturam generis generalissimi, quae dat esse simpliciter, scilicet esse in genere: vsiosis vero siue substantia, naturam generis subalterni, vel speciei specialissimae, quae dat esse quid seu determinatum, vt naturam animalis vel hominis: hypostasis vero siue substantia, rem singularem substantem caeteris omnibus in genere substantiae, siue rationalis, siue irrationalis: persona vero, secundum ipsum lib. de duabus naturis, dicit rem singularem in genere substantiae rationalis solum. Sic ergo duo prima nomina nominare videtur substantias secundas vniuersales, sed vsia substantiam vniuersalem non contractam aliqua differentia: duo alia substantias primas; sed hypostasis indistincte tam rationalem quam irrationalem: persona rationalem tantum.

Praepositiuus vero assignat differentiam sic prout reperiuntur in omni substantia creata. dicit enim, quod in praedicamento substantiae est inuenire substantiam subjecti, & substantiam subjectam: substantia subjecti dicitur ipsa natura, & haec appellatur vsia apud Graecos, essentia apud Latinos: substantia vero subjecta dicitur res naturae, quae prout subsistit in natura communi dicitur subsistentia, prout substat accidentibus dicitur substantia, prout est subsistens rationali & eius accidentibus dicitur persona.

Alij assignant communius, sic, prout est inuenire eam in natura increata omnino simplicit Est enim inuenire quid communicabile & quid incommunicabile: communicabile vero duplex: ipsum quo est, & hoc appellatur essentia; & ipsum quod est, quod appellatur subsistentia, vt se habent Deitas & Deus: incommunicabile duplex, aut vt distinguibile quibuslibet proprietatibus. aut vt distinctum proprietatibus dignitatis: primum appellatur substantia, secundum persona: haec vero in creaturis differunt re; sed in Deo solum ratione. Hodie tamen substantia ex vsus ponitur secundo loco, & subsistentia tertio.

Ad 1. In omni natura est duo tantum reperire. Resp. Quamuis illa duo sint ibi secundum actum completum existendi, tamen illis duobus etiam alia duo intelliguntur. Ad 2. In Deo non differunt &c. Resp. Quamuis no differant haec in Deo, re, differunt tamen rationae, & ideo nomina non sunt synonima.

Ad 3. In Deo non est compositum &c. Resp. Quamuis secundum illam assignationem non sint in Deo, sunt tamen per alterum modum nobiliorem.

Ad 4. Persona dicit quid completum &c. Resp. Essentia vel substantia vel subsistentia potest dici aliquid dupliciter, vel vt quod est, subsistitit, & substat, & sic persona est essentia, subsistentia, & substantia; sed tamen altera, & altera ratione: vel id quod est, subsistit, & substat; & hoc modo in creaturis persona, substantia, subsistentia, differunt re, in Diuinis solum ratione: propter hanc ergo solum differentiam vel rei vel rationis necessaria sunt nomina diuersa.

Articulus 2

An possint dici tres substantiae

ARTICVLVS II. An possint dici tres substantiae.

AD secundum sic proceditur. 1. Dicit Anselmus in Monologio cap. vlt. Omnes personae sic subsistunt separatae adinuicem, vt tot sit necesse esse substantias quot personas: ergo sicut dicitur, tres personae, ita potest dici, tres substantiae.

2. Hylarius lib. de Synod. dicit de tribus personis, quod sunt tria per substantiam, per consonantiam vero vnum: ergo sunt tres substantiae.

3. Boetius lib. de duabus naturis. Dicimusvnam essentiam, & tres substantias.

4. Omnis numeratio per substantiam est, accidentia enim numerantur per substantiam: sic ergo in Diuinis personae & proprietates numerantur, oportet quod substantia numeretur.

5. In persona Patris duo sunt, substantia & proprietas: aut ergo ponitur in numero personarum ratione proprietatis, aut ratione substantiae: si ratione proprietatis, ergo cum triplex sit eius proprietas, ipse est tres personae: si ratione substantiae, ergo substantia numeratur.

6. Nunicrato aliquo numeratur omne quod in eius definitione cadit in recto: ergo numerata persona, numeratur substantia.

7. Secundum Boentium, substantia in Latino correspondet hypostasi in Graeco: ergo cum hypostasis numeretur, numeratur substantia.

Contra. 1. Omne nomen significans substantiam absolute sine vlla relatione, dicitur de tribus personis simul singulariter non pluraliter: sed tale est hoc nomen, substantia: ergo &c.

2. Hyesonimus ad Damasum Papam, Quis vnquam ore sacrilego tres substantias praedica uit? ergo &c.

Respondeo. Substantia dupliciter potest accipi, a duplici actu substantiae, scilicet vel ab actu per se subsistendi, vel ab actu substandi proprietatibus: primo modo dicitur de secundis substantijs quae non indigent accidentibus vt sint: secundo modo de primis substantus. Primo modo accepta substantia in Diuinis dicit quid absolutum, scilicet essentiam: secundo modo hypostasim. Secundo modo vsi sunt hoc nomine antiqui, vt Boetius & Hylarius, & sic poterant dici tres substantiae: sed quia nomen ambiguum. erat, & haeretici accipiebant primo modo, quo non potest, ideo ex vsu appropriatum est iam essentiae significandae, vnde non debet modo dici, tres substantiae.

Ad 1. 2. & 3. Ex auctoritatibus. Resp. In omnibus illis auctoritatibus substantia accipitur prohypostasi.

Ad 4. Omnis numeratio per substantiam est. Resp. Hoc intelligitur de numeratione quae est numeratio simpliciter, scilicet cum discretione; non secundum quid, scilicet cum sola distinctione.

Ad 5. Aut ratione proprietatis. Resp. Persona Patris in numero ponitur ratione proprietatis, non tamen cuiuslibet sed personalis quae in ipso est vna tantum.

Ad 6. De descriptione personae. Resp. Substantia accipitur ibi pro hypostasi: determinatur enim ex additione indiuidui ad supponendum pro hypostasi, cum de se sit commune ad hypostasim & essentiam.

Ad. 7. Substantia correspondet hypostasi. Resp. Quamuisolim corresponderet, tamen hodie ex vsu ad significatione essentiae appropriatum est

Articulus 3

An possit dici tres essentiae

ARTICVLVS III An possit dici tres essentiae.

D tertium sic proceditur. 1. Dicit August quod ideo dicuntur in Deo tres personae: quia commune est eis esse personam: ergo eadem ratione possunt dici tres essentiae, vel tres Dij, quia communc est eis esse essentiam vel Deum.

2. Haeretici quaerentes, quid tres? aut bene quaerebant aut male? Si male, ergo Ecclesia respondere non debuit sed refellere: si bene ergo cum quis quaerebat de essentia, potuit respondere tres essentiae, vel tres Dij, sicut tres personae.

3. Quando aliquid numeratur, numeratur omne quod de ipso in recto praedicatur, vt numera to homine numeratur animal: ergo cum essem tia & Deus de persona in recto praedicantur, numerata persona vtrumque numeratur.

Contra. 1. Boetius, Essentia continet vnitatem. relatio multiplicat Trinitatem: ergo nomen es sentiale non est multiplicabile.

2. Omne nomen in Diuinis significans pure essentiam dicitur de tribus simul in singulari, non in plurali: tale vero est hoc nomen essentia, & hoc nomen Deus: ergo &c.

3. Vt ait Boet. lib. de Trinit. sicut Philosophiex proprijs concludunt sic: Plato est homo, Cicero est homo, Sortes est homo: ergo Plato, Cicero, Sortes sunt tres homines: ita Theolog concludunt sic: Pater est Deus, Filius est Deus Spiritus sanctus est Deus: ergo Pater & Filius & Spiritus sanctus est Deus: ergo Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt vnus Deus: a simili potest concludi de essentia: ergo non potest dicitres essentiae, vel tres Dij¬

Respondeo. Nominum Diuinorum substantialium quaedam significant essentiam non purem, sed cum relatione, vt aequalis, similis; & haec ratione relationis inclusae in intellectu suo recipiunt pluralitatem: quaedam vero significant es sentiam pure, & hoc dupliciter: quia vel per modum substantiae, id est substantiue, vel per modum accidentis, sicut adiectiua nomina, & verba, & participia: quae ergo significant essentiam adiectiue vel per modum accidentis, eo quod accidentia numerantur secundum numerum subjectorum, possunt recipere pluralitatem: quae vero substantiue non: tale vero est hoc nomen: essentia, & hoc nomen Deus; vnde non recipiunt pluralitatem, quia eorum plurificatio exigeret plurificationem formae significatae, & non tantum suppositorum.

Ad 1. Quia commune est eis esse personam &c. Resp. Non est simile, quia communitas essentiae est communitas vnius & eiusdem rei: sed communitas personae est communitas rationis, essentia etiam in suo intellectu non claudit proprietatem, sed persona sic, ratione cuius recipit pluralitatem: vnde Augustinus non tangit totam causam, sed partem, Essentiae etiam & Dei nomen imponitur essentiae significandae: Personae vero nomen supposito, quod est multiplicabile.

Ad 2. De haereticis. Resp. Hoc nomen, quid, quamuis stricte quaerat & proprie de substantia. tamen communiter & large quaerit de omini quod habet modum substantiae, vnde quaerit de quocumque termino substantiuo: vt si dicatur tres albi sunt, hic conuenienter quaeritur quid tres? Vel dicendum quod non solum quaerit de substantia quae est essentia, sed de substantia quae est hypostasis: vnde hic haeretici conuenienter quaerebant, & Ecclesia conuenienter respondit.

Ad 3. Quando aliqued numeratur. &c. Resp. Hoc est rerum vbi id quod est in aliquo, dependet secundum esse ab ipso, vt in creaturis, omnia enim de pendent a primis substantijs: sed in Deo esse naturae aut deitatis non dependet a suo supposito, quia ipsa est esse suum: ideo non est necesse quod multiplicetur, ipso multiplicato.

Expositio litterae

EXPoSITIO LITERAE. TOn est aliud Deo esse &c. Cotra. Cur inDNtelligitur de alietate rei, & sic in Deo nihil est aliud; vnde similiter posset dici quod non est aliud Deo esse Patrem: aut de alietate rationis, & sic eadem est ratio essentiae & personae, quod falsum est. Resp. Intelligitur de alietate rei, quoad id cui nomen personae imponitur: & de alietate etiam rationis, quoad partem rationis a qua imponitur, non quoad totam rationem, nam praeter substantiam significat etiam relationem.

[Non vt diceretur illud.] Ergo non debet dici nisi in necessitate tali qua non possit taceri. Resp. Tunc non debuisset propter nouitatem nominis, non propter falfitatem, nisi vrgeret necessitas: sed nunc propter vsum nominis & veritatem dici potest

[Verius cogitatur Deus quam dicitur. ] Contra. Multa verbo de Deo exprimimus quae non intelligimus. Resp. Quamuis non intelligamus, tamen credimus.

[Quod scriptura non contradicit) Contra Eadem ratione potuit dici simpliciter. Resp. Ratio haec est ad ostendendum, non quare possit dici simpliciter, sed quare tunc potuit dicide nouo, licet esset verum, cum non inueniretur alicubi scriptum. Quare enim non posset dici,

Tres Dij, tres erant rationes: scilicet falsitas rei: & prohibitio signi, id est scripturae: & nouitas vsus: ratio quare non possent dici tres personae, nulla nisi nouitas vsus.

PrevBack to TopNext