Quaestio 3
Quaestio 3
De missione Filii
Irca tertium de missione Filij quaeruntur tria. Primo, an mittatur a Spiritu sancto. Secundo an mittatur sine dono gratiae gratum facientis. Tertio an mitti conueniat Patri sicut & Filio:
Articulus 1
An Filius mittatur a spiritu sancto.
2. Eo dicitur missus Filius, quo Incarnatus: sed incarnatio eius est a Spiritu sancto: ergo & missio.
3. Ambrosius lib. De Spiritu sancto. Datus est nobis Filius a Patre, audeo dicere & a Spiritu sancto, quia a Spiritu sancto missus est.
4. Augustinus. 2. de Trinit. Mitti a Patre sin Spiritu sancto non potuit, quia Pater intelligitur eum misisse, cum fecit ex foemina quod vtique non fecit sine Spiritu sancto.
Contra. 1. Augustinus 2. De Trinitate. Filio exire a Patre & venire in mundum hec est mitti: sed non exit a Spiritu sancto: ergo non mittitur ab illo.
2. Qui mittit alium habet auctoritatem in illum: Spiritus sanctus non habet auctoritatem in Filiam: ergo &c.
3. Nil idem mittit & mittitur ab eodem: sed Filius mittit Spiritum sanctum Ioan. 22. Ergo non mittitur ab ipso.
4. Si mittitur a Spiritu sancto, aut ergo inquantum Deus, aut inquantum homo: si inquantum Deus, ergo secundum quod Deus emanat a Spiritu sancto, quod falsum est; si inquantum homo, contra inquantum homo non potest mitti, vt sit homo.
Respondeo. Triplex est missio Filij, scilicet, in mentem, in carnem, & ad praedicationem. dicunt ergo illi, qui dicunt missionem importare semper auctoritatem in mittente respectu missi, quod Filius a Spiritu sancto missus dicitur ad praedicationem quia sic praesupponitur in eo humanitas, ratione cuius spiritus habet auctoritatem in illum: non autem in mentem, vel in carnem, quia haec missio intelligitur ei conuenire, secundum quod Deus, non secundum quod homo. Alij dicunt & melius, quod missio importat emanationem & mani festationem, nec requiritur in mittente causalitas respectuytriusque, sed tantum sufficit respectu alterius, scilicet manifestationis, sicut ab aperiente fenestram lumen mittitur in domo, non quod notetur causalitas respectu emanationis luminis, sed susceptionis In domo.
Ad 1. Filio exire &c. Resp. Determinat Augustinus quid est Filio mitti a Patre, non quid mitti simpliciter
Ad 2. Qui mittit alterum. Resp. Non semper oportet, quod habeat quilibet mittens auctoritatem respectu personae missae; sed sufficit quod habeat respectu effectus vel negotij, ad quod mittit.
Ad 3. Nihil idem mittit &c. Resp. Verum est secundum idem: sed Spiritus dicitur mittere Filium ratione manifestationis: Filius vero Spiritum ratione etiam emanationis.
Ad 4. Aut in quantum Deus. Resp. Haec determinatio, inquantum, potest dupliciter accipi sicut haec determinatio, secundum quod: quia vel dicit unitatem suppositi, sic inquantum Deus mittitura Spiritu; vel dicit causam, & sic inquantum homo: & hoc modo accipiendo causaliter, nihil impedit, quin inquantum homo mittatur, vt sit homo; Sicut quis inquantum nuncius mittitur, & tamen vt sit nuncius mittitur.
Articulus 2
An Filius mittatur sine dono gratiae gratum facientis.
AD Secundum sic proceditur. 1. Dicit Augustinus Filio mitti est cognosci, quod sit ab alio: sed hoc potest fieri per fidem informem: ergo sine dono gratiae gratum facientis potest fieri eius missio.
2. Eius persona dicitur mitti in effectum sibi appropriatum: sed effectus appropriatus Filio est illuminatio intellectus: hoc autem potest fieri sine gratia gratum faciente: ergo sine ipsa potest fieri Filij missio.
3. Donum gratiae gratum facientis est effectus appropriatus Spiritui sancto: ergo in illo non dicitur Filius mitti, sed in dono gratis dato, non gratum faciente.
Contra. 1. Sap. 1. In maleuolam animam &c. Et eiusdem 7. Per nationes in animas sanctas se transfert &c. Ergo non est sine sanctificatione in aliquo.
2. Peccator quandiu peccator est, caecus est spiritualiter: ergo sine expulsione peccati non fit eius illuminatio: ergo nec Filij missio.
3. Ad quod Filius mittitur, in illo dicitur inhabitare: sed Deus in homine non habitat sine gratia gratum faciente: ergo sine ipsa non est Filij missio.
Respondeo. Finis vltimus missionis tam Filij. quam Spiritus sancti idem est, scilicet creaturae rationalis sanctificatio, id est, reuocatio eius sensibilibus ad aeterna: sed finis proximus diuersus: nam finis proximus missionis Filij est intellectus illuminatio; Spiritus sancti, affectus inflammatio: quae duo complent ipsam sanctificationem, nec vnum est perfectum sine altero, quia nec perfecta notitia sine amore, nec amor sine notitia: cum ergo missio vtriusque nunquam frustretur fine suo & complemento, nunquam mittitur Filius sine effectu sanctificationis: ergo sine gratiae gratum facientis dono nun¬ quam mittitur simpliciter loquendo,
Ad 1. De fide informi. Resp. Cognitio illa, in qua Filius dicitur mitti non est tantum speculatiua, sed approbatiua.
Articulus 3
An mitti conueniat Patri sicut et Filio.
AD tertium articulum sic proceditur. 1. Damascenus dicit, Quod Pater & Filius & Spiritus sanctus per omnia vnum sunt praeter ingenerationem, & generationem, & processionem: ergo in missione conueniunt.
2. Missio est manifestatio personae in effectu sibi appropriato: sed hoc conuenit cuilibet personae: ergo & missio.
3. Persona dicitur mitti, quia incipit esse in creatura nouo modo: sed hoc conuenit cuilibet personae: ergo & missio.
4. Quando mittitur aliquid, mittitur cum eo omne, quod inseparabiliter est ei coniunctum: sed Pater Filio & Spiritui sancto inseparabiliter coniunctus est: ergo mittitur cum eis: ergo toti Trinitati conuenit missio.
5. Sicut Filius manifestatur in effectu cognitionis sibi appropriato, & Spiritus sanctus in effectu amoris; ita Pater in effectu potestatis: ergo similiter conuenit ei missio.
Contra. 1. Augustinus libro de Trinit. Solus, Pater non legitur missus, quia solus non habet auctorem de quo sit genitus, vel a quo procedat.
2. Lib. 4. de Trinit. "Pater cum a quoquam cognoscitur non dicitur missus, quia non habet de quo sit, aut ex quo procedat".
3. Mobile reduci oportet ad aliquid primum. mouens immobile: ergo omne mittens ad aliquid primum mittens immissibile.
Respondeo. Vt dictum est, missio duo importat emanationem ab alio, & manifestationem per effectum sibi appropriatum, qua cognoscitur esse ab alio: Pater autem, quamuis possit manifestari in effectu aliquo sibi appropriato, non tamen potest cognosci vere esse ab alio. Ideo non conuenit ei missio, sed aduentus, vel donatio; sed tantum Filio & Spiritui sancto.
Ad 1. Per omnia vnum sunt. Resp. In missione generaliter dicta intelligitur communiter generatio & processio: distinguitur vero, cum additur cuius personae sit missio.
Ad 2. Missio est manifestatio personae. Resp. Non est solum manifestatio personae secundum se, sed quod ipsa sit ab alio, quod Patri non conuenit.
Ad 3. Persona dicitur mitti. Resp. Non tantum propter modum essendi in creatura dicitur persona mitti, sed propter modum talem, cognoscitur esse ab alio.
Ad 4. Quando mittitur aliquid &c. Resp. Pa¬ ter quamuis Filio & Spiritui sanctosit coniunctus essentialiter, tamen distinctus est personaliter, & hoc sufficit in missione diuina, quae non est localis, sed causalis tantum.
Ad 5. De effectu appropriato. Resp. Quidam dicunt quod effectus appropriatus Patri, scilicet, potestas, pertinet ad esse primum naturae, non secundum, scilicet gratiae, quia potentia respectu esse primi naturalis est, & ideo ratione illius Pater non dicitur mitti, quia effectus ille a creatione inest. Vel dicendum quod missio importat non tantum manifestationem personae in effectu aliquo; sed manifestationem, quod sit ab alio: Pater vero quamuis in effectu potestatis manifestetur, non tamen manifestatur esse ab alio.