Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De medio cognoscendi Deum

QVESTIO TERTIA DE MEDIO COGNOSCENDI DEVM.

Tertio quaeritur de vestigio Dei in creatura. quod est medium cognoscendi. Primo quaeritur. An omnis creatura sit vestigium. Secundo cuius sit cognoscere Deum per vestigium.

Articulus 1

An omnis creatura sit vestigium

Articvlvs II. An omnis creatura sit vestigium.

AD primum sic proceditur 1. Augustinus Omnis creatura gerit vestigium creatoris & est similis ei.

2. Vt dicit Augustinus, Deus per omnia suae significationis indicia sparsit.

3. Vt dicit Philosophus, omne agens quodam modo habet similitudinem, seu speciem rei quam facit: ergo res facta semper assimilatur suo factori.

4. Vestigium Trinitatis consistit in modo, specie, & ordine rerum, seu numero, pondere, & mensura: haec autem tria in omnibus creaturis est reperire: nam, vt ait Augustinus, vbi naec nulla sunt, ergo nulla bona sunt. Ergo &c.

Contra 1. Vestigium est similitudo, similitudo secundum Philosophum est rerum differentium eadem qualitas: creaturae ad Deum non est eadem qualitas: ergo &c.

2. Vestigium est figuratio lineamentorum pedis in puluere: infinitum vero omnino est insigurabile: ergo &c.

3. Vestigium diuiditur contra imaginem: ergo creaturi, quae est imago Dei, non est vesti¬ gium.

4. Vestigium consistit in modo, specie & ordine: in quolibet autem istorum per se quamuis sint creatura, non tamen sunt illa, alioquin esset abire in infinitum: ergo non omnis creatura est vestiglum.

5. Ambros. in hexameron, lucis natura est, vt non in numero, pondere, & mensura sit, & sicut caetera creata: ergo non est vestigium.

Respondeo. Omne agens intendit assimilare sibi patiens, vt patet in actione naturali ignis per naturam, & in actione artificiali artificis per ideam: Deus vero per essentiam est causa omnis creaturae secundum triplicem rationem causalitatis: est enim causa efficiens per potentiam, exempiaris per sapientiam, finalis per bonitatem. Hinc est quod omni creaturae imprimit. similitudinem huius triplicis causalitatis faciens omnia in modo, specie, & ordine; in numero, pondere, & mensura, dans vnicuique esse terminatum, quod attestatur potentiae Patris; esse distinctum, quod sapientiae filij; esse ordinatum quod bonitati Spiritus Sancti. Notandum vero, quod similitudo est duplex, quaedam indistincte reprae sentans, vt similitudo pedis, quae repraesuntat speciem animalis, sed non indiuiduum, quaedam distinete, vt similitude facile repraesentat indiuiduum. Prima trasfertur ad figurandam repraesentationem naturae communis; secunda personae. Prima dicitur vestigium, secunda vero imago. Prima est in omnibus creaturis; secunda in solis rationalibus.

Ad 1. In contrarium de similitudine. Resp. Similitudo accipitur multipliciter; vel aequalitatis, vt duorum hominum in humanitate, vel participationis, vt duorum aiborum in albedine; vel imitationis, vt imaginis, & imaginati: secundam, definit Philosophus. Tertia est inter creaturam, & Deum.

Ad 2. Vestigium est figuratio. Resp. Similitudo transsationis huius nominis attenditur quoad repraesentationem indistinctam, non quoad figurationem

Ad 3. Velligium diuiditur contra imaginem. Resp. Diuisio illa non est per oppositionem rei, sed rationis: vnde non sequitur, quod idem suppositum non possit esse vestigium, & imago; sed tantum, quod non secundum idem sit vestigium & imago: & hoc verum est; nam secundum naturam est anima rationalis vestigium; secundum rationem, imago.

Ad. 4. de modo, specie, & ordine. Resp. sicut intentio operationis artificis perfecte terminatur ad ens completum, & non ad partes eius, vel proprietates; ita intentio assimilationis: vnde perfecta vestigij assimilatio in ente completo requirenda est, non in singulis partibus, vel proprietatibus eius, quae tamen omnia in modo, specie, & ordine producta sunt.

Ad 5. de luce. Resp. non intendit Ambrosdicere, quod careat omni modo, specie, & ordine; sed non habet hoc ita limitate, sicut caeterae creaturae corporales, eo quod est qualitas agentis vniuersalis, scilicet coeli, per quam agit in inferiora.

Articulus 2

Cuius sit cognoscere Deum per vestigium.

ARTICVLVS II. Cuius sit cognoscere Deum per vestigium.

AD secundum, proceditur sic: Videtur enim quod conueniat cognitio per vestigium brutis. 1. Quid secundum Augustinum: Omiuis inima mouetur visis: ergo recipit cognitionem diuinae virtutis in specie sibi ostensa mouentis iliter enim quomodo obediret ei, vt asina Angelo. Num. 22.

2. Omnia bonum exoptant: in hoc enim appetitu abundant sensibilia a non sensibilibus. quia illa appetunt bonum per solam inclinationem naturalem; haec vero per apprehensionem: ergo bonum apprehendunt, ergo ea, in quibus consistit bonum, scilicet modum, speciem, & ordinem: ergo vestigium.

Coritra. Vestigiuin est signum: non cognoscit signum: qui non cognoscit habitudinem eius ad ignificatum: hoc autem sola creatura rationalis facere potest, ergo conuenit cognitio per vestigium soli creaturae rationali

Videtur autem haec cognitio per vestigium oli viatori, non Angelo vel beato conuenire Quid enim opus est scala tenenti iam solium, ait Bern. lib. de Consider. scala ad cognoscendum Deum, vestigium creaturae est: comprehensor vero homo, seu Angelus, iam perfecte & immediate cognoscit Deum. Ergo &c. Item videnti facie ad faciem non est speculum necessarium: ergo &c.

Contra, apprehensores siue homines, siue Angeli vident Deum in creatura, & illam visionem referunt in Deum: ergo cognoscunt Deum pero vestigium.

Videtur rursus quod solum in statu culpae uonin statu inhnocentiae conueniat viatori honin

1. Quia dicit Magister 4. sent. distinct. prima quod ante peccatum homo immediate videbat, Deum.

2. Non est ordo congruus, vt magis propinquum Deo coniungatur per magis remotum: creatura vero rationalis innocens erat Deo proinquior & similior, quam quod libet cuiuscumque creaturae vestigium: ergo &c.

Contra. Cognitio intellectus humai in statu, quo carni vnitus est, a sensu habet ortum: ergo non apprehendit, nisi per medium rerum sensibilium: ergo per vestigium creaturarum.

Respondeo. Cognitio per vestigium a creatura. incipit, & terminatur ad Deum: vtitur enim creatura ad cognoscendum Deum quia a creatura incipit, nec conuenit comprehensori, qui & contra creaturam cognoscit per Deum, quia ad Deum ordinatur: nec competit bruto, quia non apprehendit Deum.

Notandum ergo quod aliud est cognoscere per vestigium, aliud in vestigio, quia primo modo vocatur medium cognoscendi; secundo modo objectum: homo vero viator cognoscit in vestigio, & per vestigium: Angelus, vel homo comprehensor in vestigio, non per vestigium: brutum nec in vestigio, nec per vestigium: sicut homo familiaris cognoscit faciem hominis sibi noti, non in speculo, nec per speculum; homo extraneus in speculo & per spe¬ culum; brutum vero nec in speculo, nec per speculum.

Ad 1. Omnis anima. Resp. Motus iste est per apprehensionem rei, quae est vestigium, sed non inquantum est vestigium, imo naturaliter.

Ad 2. De apprehensione boni. Resp. Quamuis bruta apprehendant id, quod bonum est, non tamen secundum rationem boni simpliciter, id est, ea, in quibus fundatur bonitaris ratio.

Ad contrarium quaest. 1. Referunt comprehensores cognitionem creaturae in Deum. Resp. Referunt laudando, sed non in cognitionem eius pet creaturam deueniendo.

Ad 1. Quaest. 2. De statu innocentiae. Resp. tunc videbat homo Deum per vestigium creaTurae, sed quidem clarius, quam modo, & propter obscuritatem intellectus, & propter deteriorationem rerum, saltem quoad vlum hominis. Dicitur autem tunc videre sine medioaenigmatis in intellectu, non speculi in creatura.

Ad 2. De propinquitate. Resp. Creatura potest considerati vt res, & sic magis remota est, vel vt signum, sic potest assumi, vt medium disponens. EX POSITIO PRIMAE PARTIS

TE XTVS. [TNuisibilia Dei &c.] Cotra: ergo in Deo sunt,

Iplura. Resp. nosunt plura pluralitate rei; sed rationis, siue modo nostro cognoscendi secundum glos. [Inuisibilia. ] Glossa, natura inuisibilis quae cognoscitur ex rerum specie, & magnitudine. [Vitus] id est potentia, quae secundum glos. cognoscitur ex niundi gubernatione. [ Diuinitas,] id est, bonitas, quae secundum glos. cognoscitur ex omnium repletione. [A creatura mundi] glos. ab homine, non tantum ab Angelis. Ergo Angeli cognoscunt Deum percreaturam. Respondeo. Haec determinatio [per ea, quae sacta sunt. ] non cadit sub explicatione, sed extra sub hoc sensu. Inuisibilia inundiconspiciuntur intellecta ab homine, non solum ab Augelo, conspiciuntur inquam per ea, quae facta sunt.

Natura inuisibilis. ] Visione corporali non visione intellectuali, qua summe visibilis est, licet non quoad nos

Potuerunt ergo cognoscere.] Argumentum tale videtur. Mundus iste visibilis opus est ab aliquo factum: sed nulla creatura potest facere opus tam magnum: ergo maior est omni creatura, qui fecit ipsum. Aliud etiam argumentum tale videtur. Omne mutabile. cum incoeperit esse habet aliquid immutabile primum existendi principium: omne ens notum nobis siue corporeum, siue spirituale iutabile est: ergo oportet quod aliquid habeat existendi immutabile principium

[Considerauerunt. ] Argumentum tale videtur. Non contingit esse vel inuenire bonum & melius, in rebus, nisi sit aliquid optimum, quod sit causa bonitatis, illorum: sed in rebus contingit inuenire bonum corpus meliorem spiritum. Ergo oportet esse aliquid optimum.

[Intellexerunt.] Argumentum etiam tale videtur. Non possunt: esse aliqua secundum magis & minus speciosa, nisi sit aliquid per essentiam speciosum: sed seusibilia sunt spetiosa, intelligibilia speciosiora: ergo oportet aliquid esset per essetiam speciosum.

[Ex perpetuitate namque.] Contra non omnis causa quratione praecedit effectum, vt luxsplendorem. Resp. Duplex est causa, quaedamnaturalis & de se producens effectum, quaedam voluntaria aliunde producens effectum: prima praeedit effectum natura saltem, secunda etiam duratione, [Ex magnitudine omnipotens] Contra, magnitudo finita est, omnipotentia infinita est: effectus vero finitus non ducit in cognitionem causae infinitae. Resp. Quamuis secundum se magnitudo non ducat in cognitionem omnipotentiae; tamen comparando ad illud, ex quo producitur, quia ex nihilo, & ad potentiam alterius cuiuslibet agentis, ducit

[Ex ordine & dispositione sapiens] Contra, ordo indicat causam finale, a d quam omnia ordinantur, scilicet bonitate. Resp. Est ordo rei ad rem, & rei in finem; primus indicat sapientiam; secundus ibonitatem.

[Vnitatem jqua in se terminatur, quod refertur ad modum vel mensuram. [Speciem, qua ab alijs distinguitur, quod refertur ad numerum [Ordine quo in finem refertur, quod refertur ad pondus primum appropriatur potentiae Patris; secundum sapientiae filij; tertium bonitati Spiritus sancti Accipi vero possunt haec omnia vestigia creaturarum penes tria, quae est reperire in omnibus creais secundum Philosophum lib. de Coelo & Mundo, scilicet primum, medium & finem. Et quia haec secundum diuersas comparationes diuersimode possunt comparari, ideo diuersa, & diuerso modo assignantur vestigia Dei in creaturis, vel in sui natura, vel in comparatione ad cognitionem animae, vel in comparatione ad res alias, vel in comparatione ad finem vltimum. In sui natura dicitur, vel secundum fieri, vel secundum esse: secundum esse vero multis modis, quia vel secundum substatia, vel secundum virtutem: vel, secundum comparatione prout comparare possunt hec diligenterintueti.

Aquo sumus] vt causa efficienti. [per que sumus) vt causam exemplarem. [In quo sumus] vt causa conseruante, quod pertinet ad bonitatem, quae est causa finalis.

[Magi in tertio signo. Contra, quia praecessit conuersio virgarum in serpentes, & manus sanae in leprosam, & aquae in sanguinem, vt patet. Exodi 7.

Respondeo. Loquitur. de signo, quod fuit signum, & plaga, non signum tantum.

DIVISIOSECVNDE PARTIS SEXNNVS. [RVVnc vero ad eam) Hic probat secundo Tri¬ Nnitatem, & vnitatem per imaginem dreaturarum rationabilium, & primo per imaginem quae fundatur super naturales potentias, secundo per imaginem, quae fundatur supor natumles habitus, vul actus [potest etiam alio modo:

In prima parte primo ponit imaginis, & partium eius assignationem; secundo ostendip partium assignatarum aequalitatem[AEqualia etiam tertio ipsarum in sua substantia ostendit radicationem. ] Hic attendendum] quarto earum ad id eius sunt imago dissimilitudine. [Veruntamen¬ In prima parte primo ostendit, vbi sit quaerenda imago Dei: secundo, in quo attendatur ratio imaginis[ecce ergo mens. ]In secunda parte primo assignat aequalitatem trium potentiarum. [Simul aequalia] secundo specialiter aequalitatem memoriae [totamque memoriam) tertio intelligentiae [similiter omnia haec.] Quarto voluntatis voluntas etia] vbi primo assignat aequalitatem: secundo quorunnda vocabulorum quae posuit tagit significationem [Ecce illius] In tertia parte principali circa radicationem potentiarum imaginis in vna essentia, primo ponit dubitationem ex ratione diuersitatis [Hic attendendum)] secundo fortificat eam per rationem relatiuae oppositionis(& haec tria] tertio subdit determinationem dubitationis. [Sed iam videndum.] In quarta parte circa dissimilitudinem, primo assignat dissimilitudinem quoad vnitatem essentiae [Veruntamen) Secundo quoad personase distinctionem [Rursus ista ] Tertio e contras rio assignat similitudinis ratione. [Sciendum vero¬

[Potest & alio modo.] Hic assignat Trinitatis imaginem, quae fundatur super habitudines naturales, & primo ponitur imaginis assignatione, & secundo assignationis vtilitate[ Mens itaque] in prima parte primo assignat imaginis distinctionem, secundum earum vnitatem, & ordinem [Haec autem tria] Secundo earum trinitatem & ordinem [Et est ipsa ] Tertio earum aequalitatem [Nec est minor] Quarto carum connexionem [Sunt haec etiam. ] Assignationis vtilitatem innuit duplicem primo ad Trinitatem, & vnitatem intelligendam [Mens itaque) Secundo ad firmiter credendum [ Quapropter. ]

PrevBack to TopNext