Quaestio 1
Quaestio 1
De invariabilitate scientiae divinae
QIequaeruntur triaPrimo de inuariabilitate scientiae diuine. Secundo de numerositate scibilium. Tertio de vniuersalitatediuinae prouidentiae.
Circa primum duo quaeruntur. Primo an Deus possit nescire id quod scit. Secundo an possit scire quod nescit, vel plura quam scit.
Articulus 1
An Deus possit nescire id quod sit
AD primum sic proceditur. 1. Vt dicit Hieronymus. Deus de corrupta non potest Virginem facere, cuius causa est quia Deus non potest facere vt quod praeteritum est, non sit praeteritum: ergo non potest facere vt quod scitum est, non sit scitum.
2. Omne scire Dei est aeternum: omne aeternum inuariabile: ergo omne scire diuinum est inuariabile: ergo non potest nescire id quod scit.
4. Non esse res, dum est, non potest: sed omne scire diuinum, cum sit aeternum, semper est: ergo nunquam non essepotest. Contra. 1. Deus operabitur omne quod scit operandum: sed potest non operari quod operabitur: ergo potest non scire quod scit.
2. Scire in Deo non addit, nisi respectum in Deo secundum dici, vltra essentiam: sed sublato eo, quod secundum dici inest, nulla sit mutatio in re: ergo sublato illo respectu nulla fit mutatio circa Dei scientiam.
3. Omne quod potest non esse, potest non sciri a Deo: sed me lecturum cras potest non esse, quamuis simlecturus, nam vt dicit Fhilosophus 2. de generatione, futurus quis incedere non incedet: ergo potest non sciri a Deo.
Respondeo. Duplex est actus diuinus: quidam eius secundum se sine vllo ordine ad creaturam: alius eius in ordine ad creaturam. Primus duplex est, vnus notionalis, vt generare; alius essentialis, vt intelligere se: horum vterque tam suppositum a quo egreditur, quam obiectum habet aeternum, vnde nullo modo potest non esse. Secundus similiter duplex est: vnus interior, qui ponit respectum ad creaturam solum, vt scire vel disponere: alius exterior, qui ponit effectum in creatura, vt creare, gubernare: vterque habet suppositum aeternum, sed objectum temporale: sed differenter. Nam creare & huiusmodi ponit obiectum suum actu in tenipore, & ideo actus est temporalis, & ideo subjacet legibus temporis in praesentialitate, & praeteritione, & futuritione; ideo antequam sit, simpliciter potest non esse; postquam est vel fuit, non. Unde hic non distinguitur, Deus potest non creare quod creat, aut non creasse quod creauit. Scire vero & huiusmodi non ponit actu objectum in tempore, sed in potentia, vnde nullo modo mensuratur tempore, vel non sequitur leges temporis in prae sentialitate, vel praeteritione, vel futuritione, sed aeternitatis: in aeternitate vero est omnimoda libertas ad istos actus cum immobilitate, & hinc est quod propositiones de his actibus confectas oportet distinguere: nam in sensu quo notatur libertas ad actum sine mut abilitate, concedendae sunt: in sensu in quo notatur mobilitas, negandae. Cum ergo quaeritur, an Deus possit nescire quod scit, distinguendum: quia potest intelligi coniunctim vel diuisim: accipiendo diuisim, concedendum est; quia sicut abaeterno, po tuit, ita potest ab¬ aeterno aliquid scire vel nescire, aeternun enim ide in semper & eodem modo se habet, & nullo modo praeteriens: accipiendo coniunctim, negandum est; quia non potest aliquid de nouo scire, aut postquam nesciuit incipere scire. Potest vtrumque per se, non vtrumque coniunctim: sicut ego possum cras peccare, & non peccare, per se, non tamen vtrumque simul.
Ad 1. De praeterito. Resp. Aliquod futurum esse a Deo scitum, non est praeteritum secundum rem; nam quantum ad actum diuine scientiae praesens est, quia aeternum: & quantum ad mariam, in qua transit, futurum includit.
Ad 2. Omne scire Dei aeternum. Resp. Quauis possit nescire quod scit diuisim, non tamen coniunctim vnde nec variabiliter: quia variabilitas scientiae non sequitur nisi secundum sensum coniunctum, si enim nesciret quod scit nunquam sciuisset illud
Articulus 2
An possit Deus scire quod nescit, vel plura quam scit
AD secundum sic proceditur. 1. Deus nihil dicit entium a se differentium nisi per idea & onia scit quorum habeat ideam: sed non potest habere ideam quam non habet ab aeterno: ergo non potest scire illud quod nescit.
4. Deus nihil potest obliuisci: ergo si potest scire quod nescit, potest fieri additio scientiae suae praeexistenti: ergo potest eius scientia augeri
5. De quolibet scito habetur scientia: ergo de nouo scito noua scientia: sed Deo non potest aduenire scientia noua: ergo nec nouum scitum.
Respondeo. Triplex in Deo distinguitur scietia: scilicet scientia simplicis intelligentiae, quae est respectu omnium seu futurorum, seu possibilium; hac non potest Deus scire aliquid quod nescit: est alia scientia visionis, quae est respecti eorum quae ordinata sunt ad esse existentiae in actu; haec est omnium futurorum bonorum & malorum: est & alia scienta approbationis quae est bonorum futurorum tantum. Et circa hanc duplicem scientiam distinguendum est, quod cum quaeritur vtrum Deus possit scire quod nescit potest intelligi quaestio coniunctim vel diuisim: coniunctim accipiendo, dicendum quod non: diuisim accipiendo, dicendum quod sic. Cum vero quaeritur, an possit scire plura quam scit, vel an eius scientia possit augeri, vel minui, vel mutari, puto quod simpliciter negandum sit quia nulla istarum distingui potest, sed semper coniunctini accipitur quia praesupponit determinatum numerum, & illi addit vel minuit. Si quis vero vult hanc vt prius distiuguere, Deus potest scire plura quam scit, potest: sed melius, videtur neganda simpliciter.
Ad 1. Non potest habere ideam quam non habet ab aeterno. Resp. Coniunctim vera est, diuisim falsa: nam idea importat duo, scilicet essentiam diuinam, quae contingentiam non habet; & respectum ad creaturam, qui sine Dei mutatione aduenire & recedere potest
aid 2. Scientia dependet a scibili. Resp. Scietia humana, cum sit causata a scibili, dependet ab ipso: sed in diuina scientia e contrario, quia scibile potius dependet a scientia, & inde est quod sicut mutari potest scientia humana non mutato scibili, ita potest mutari scibile diuinum non mutata eius scientia.
Ad 3. Deus scit quicquid erit &c. Concedo quod Deus non potest scire quod nescit scientia simplicis notitia, qua scit tam entia quam possibilia: sed scientia visionis potest
Ad 4. Deus nihil potest obliuisci &c. Resp. Quamuis possit Deus scire quod non scit, non tamen sequitur quod eius scientiae possit addi, quia sit processus a sensu diuiso ad coniunctum, additio enim includit quod prius nesciretur & postea sciatur, augmentum similiter
Ad 5. De quolibet scibili est scientia. Resp. Concedo quod Deo non potest aduenire noua scientia, nec nouum scitum: tamen potest scire aliud quod nescit, sed scientia aeterna, non noua. Cum vero sic arguitur: potest scire aliquid quod nescit ergo potest aliquid scire de nouos fallacia sit compositionis & diuisionis, quia proceditur a diuisa ad coniunctam.
Ad 1. In contrarium Deus facere poteit quod non faciet &c. Resp. Argumentum concludit de scientia, diuisim accipiendo non coniunctim: similiter 2. & 3.
Ad 4. Deus sine sui mutatione de non creante potest fieri creans: ergo de non sciente sciens. Resp. Non est simile, quia creare connotat effectum in creatura, ratione cuius Deus de non creante potest fieri creans sine sui mutatione: sed scire notat actum in Deo sine sui effectu in creatura, ideo eius inutatio poneret mutationem. in Deo: sicut & nol de non illuminante potest potest fieri illuminans sine sui mutatione, sed non de non lucente lucens.