Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De missione in communi

QVESTIO. I. DE MiSSIONE IN COMMVMI.

QVaeruntur hic de missione Diuina quatuor. Primo de missione in generali. Secundo de missione Spiritus sancti. Tertio de missione Filij. Quarto de termino vtriusque missionis.

Circa primum quaeruntur tria. Primo an sit missio in Diuinis, Secundo quid sit. Tertio quid significet ibi nomen missionis.

Articulus 1

An sit missio in Diuinis

ARTICVLVS I. An sit missio in Diuinis.

AD primum sic proceditur. 1. Missio imporAtat loci mutationem, nam mitti dicitur aliquid vbi prius non erat: sed vbique existenti non conue nit loci mutatio: ergo nec missio.

2. Ezech. 10. conuertam restituens eos. glos. Hieron. quod coniunctum est & in vno corpore copulatum non potest mitti, sed quod est extra: vnde etiam non dicitur mitti manus, sed lapis qui a manu proijcitur: sed personae Diuinae inter se essentialiter coniunctae sunt ergo ad inuicem mitti non possunt, & constat quod nec ab alio: ergo nullo modo

3. Missio importat respectu mittentis obedientiam & subjectionem: sed in Diuinis personis nil tale est: ergo eis non conuenit missio.

4. Secundum Dyonis. Angelis superioribus ratione suae dignitatis non conuenit ad nos mitti, sed solum Deo assistere: ergo multo minus personis.

Contra. 1. Multis auctoritatibus ostenditur sapientiam mitti vt patet, sap. 1. mitte illam &c. Spiritum sanctum mitti vt patet Ioan. 160.

2. Peccator est absens Deo, quamuis Deus sit praesens ei, vt caecus est absens luci, quamuis lux sit praesens ei, secundum Augustinum: sec quod datur absenti dicitur mitti: ergo Spiritu sanctus qui infunditur peccatori, congrue dicitur mitti.

3. Radius quamuis separetur a sole congrue dicitur a sole ad nos emitti: ergo similiter vna persona ab alia.

Respondeo. Missio in Diuinis accipitur non proprie sed similitudinarie: a creaturis vero ad Diuina sit translatio similitudinum quoad ea quae sunt perfectionis, non quae imperfectionis. Sed in missione quidem proprie dicta scilicet creaturae quatuor reperiuntur vnum ex parte mittenti. scilicet auctoritas: alterum ex parte missi scilicet separatio seu diuersitas eius a mittente: ter tium ex parte termini a quo, scilicet loci mutatio: quartum ex parte termini ad quem scilicet effectus aliquis. Primum & vltimum perfectionis est, & ideo conuenit Diuinae missioni: secundum & tertium imperfectionis, ideo non conuenit hoc enim contingit ex imperfectione missi, qui cum differens sit essentialiter a mittente, ab eo separatur, & cum sit essentiae terminatae, locum mutat quia in pluribus esse non potest simul.

Ad 1. Mitti dicitur ad vbi prius non erat Resp. Hoc verum est vbi est missio localis, sicut in creaturis: sed in Deo est missio causali solum, non sicut ad nouum locum, sed ad nouum effectum, vel modum existendi ibi dem sicut missio radij in oculis, prius caeci.

Ad 2. De Hyeron. Resp. Locum habet in missione creaturae non in Diuina.

Ad 3. De obedientia & subjectione. Resp. Non quaecumque missio importat subjectionen sed missio rei per essentiam differentis qualis est in creatura.

Ad 4. De Angelis inferioribus. Resp. Angeli superiores non operantur circa nos nisi mediantibus Angelis inferioribus; & ideo si venirent, as sumerent officium inferiorum, & mutarent lo cum: sed personae diuinae operantur circa non sine loci mutatione.

Articulus 2

An mitti sit cognosci esse ab alio secundum Augustinum

Articvlvs II. An mitti sit cognosci esse ab alio secundum. Augustinum.

AD secundum proceditur sic August. 4. De Trinit. "Sicut Filio natum esse, est de Patre esse; ita mitti est cognosci quod ab alio sit: & sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre. procedere; ita mitti est cognosci, quod ab ille procedat". Contra. 1. Cognitio non est nisi habentis vsum liberi arbitrij: Spiritus sanctus mittitur in infusione gratiae: ergo in iustificatione paruuli.

2. Si mitti est cognosci, magis mitti magis cognosci est: sed malus Theologus magis & melius cognoscit Spiritum sanctum, & Filium esse ab alio, quam bona vetula: ergo magis mittitur ad eum Spiritus sanctus & Filius: sed hoc falsum est: ergo primum.

3. Per Doctrinam potest personae processus cognosci, & tamen non dicitur per doctrinam persona Diuina mitti: ergo mitti non est cognosci.

4. Per commune non cognoscitur proprium nam per animal non cognoscitur homo nisi in vniuersali non in propria ratione: sed effectus missionis communis est toti Trinitati, processus personae proprius est ei: ergo per missionem non potest cognosci.

5. Cognitio appropriatur Filio: ergo & missic debet appropriari ei: sed hoc falsum est: ergo mitti non est cognosci.

Respondeo. Descriptio haec non est per essentiam, sed per causam: sicut cum dicitur, dies est sol lucens per terram. Mitti enim personae alicuius, est ipsam ab altero alicui dari cum alique effectu sibi appropriato, & simili, in quo vel actu, vel aptitudine manifestatur ipsi suscipienti vt causa in effectu sibi appropriato. Sicut si sol immittendo radium in oculos caeci illuminaret ipsum, tunc missio radij in oculis caeci generaret in eo speciem nouam qua manifestaretur: in qua specie fundatur nouus respectus oculi ad radium in ratione patientis ad principium actiuum, radij ad oculum in ratione agentis illuminantis ad passiuum.

Ad 1. In contrarium de adulto & paruulo. Resp. Cognitio dupliciter est; vel actu, sic conuenit adulto iustificato; vel habitu, sic paruulo

Ad 2. De malo Theologo. Resp. Intelligit Augustinus de cognitione non simplici, sed experimentali seu approbatiua.

Ad 3. De doctrina. Resp. Cognitio per doctrinam est cognitio notitiae simplicis, non experimentalis.

Ad 4. De effectu communi. Resp. Quamuis per commune, vt commune est, non possit cognosci proprium tamen per commune appropriatum potest: effectus vero missionis quamuis communis sit toti Trinitati, tamen est vni personae appropriabilis propter assimilationem cum proprio ipsius personae

Ad 5. Cognitio appropriatur Filio. Resp. Quamuis actus cognitionis approprietur Filio tamen donum per quod sit cognitio potest appropriari Spiritui sancto.

Articulus 3

Quid significet nomen missionis.

Articvlvs III. Quid significet nomen missionis.

AD tertium sic proceditur. 1. Beda. Missio Spiritus sancti est eius processio: sed processio notionale attributum est: ergo & missio.

2. Missio importat originem in diuinis: ergo notionalis est.

3. Omne essentiale in Diuinis, conuenit tribus: sed missio non conuenit tribus, quia Pater non mittitur: ergo non est essentiale: ergo est notionale.

Contra. 1. Nulla notio communis est Filio & Spiritui sancto; missio vero communis est vtrique: ergo non significat aliquam notionem.

2. Dyon. Omne nomen significans effectum in creatura essentiale est & commune tribus: sed missio huiusmodi est: ergo &c.

Respondeo. In diuinis quaedam nomina sunt, pure personalia seu notionalia vt Pater & Filius; & similia: quaedam pure essentialia, vt Deus, essentia & huiusmodi: quaedam vero mixta quae composita sunt ex intellectu personali & essentiali vt potentia generandi & huiusmodi: tale est hoc nomen, missio, & hoc participium missus, & hoc verbum, mittere, cum suis similibus, important enim respectum personae missae ad suum principium, quod est notionale: important etiam respectum causae ad effectum connotatum, qui respectus est essentialis. Important autem secundum quosdam principaliter intellectum notionis quam essentiae quia respectus aeternus principalior est ibi quam respectus temporalis. Secundum alios e contrario quia nomen ipsum ab effectu temporali potius impositum est quam ab emanatione aeterna.

Ad id quod opponitur. Omne essentiale conuenit tribus. Resp. Intelligitur hoc de pure essentiali.

Ad 1. In contrarium. Nulla notio communis est &c. Resp. Notio significari potest dupliciter; vel indistincte, & sic non est notio proprie quia non notificat sicut cum dico quod Filio & Spiritui sancto commune est esse ab alio: vel distincte, sicut cum dico quod Filius generatur a Patre. Primo modo missio significat notionem communem Filio & Spiritui sancto, non secundo modo.

Ad 2. De Dyonisio. Resp. Regula intelligitur de nomine significante effectum in creatura solum sine respectu personae ad personam aeternam.

PrevBack to TopNext