Quaestio 2
Quaestio 2
De veritate propositionum generationum Diuinam significantium
Circa ista quaeruntur tria. Primo, An concedendum sit, Quod Deus genuit Deum. Secundo, An se Deum. Tertio, An Deum, qui est Deus Pater, vel non.
Articulus 1
An concedendum sit, quod Deus genuit Deum
D primum sic proceditur. 1. Deus signifieat essentiam: essentia non gonerat nec ge neratur: ergo nec Deus,
2. Generari in diuinis est distingui, vel referri: sed Deus a Deo non distinguitur, nec refertur ad Deum: ergo nec veneratur.
3. Hic terminus, Deus, cum dicitur Deus generat, aut supponit pro essentia, & ita propositio falsa est, aut pro persona; ergo cum aliqua persona sit, quae non generat, sicut est aliqua quae generat; Ita vere poterit dici, Deus non genuit Deum, sicut Deus genuit Deum.
4. In personis humanis vna currente, & altera non currente vera est vtraque propositio, Homo currit, homo non currit: ergo a simili in personis Diuinis vna generante, altera non genetante, vera erit vtraque propositio.
Contra 1. generare est sibi simile in natura producere secundum Damasc. vnde equus generat equum, homo hominem: ergo Deus Deum a simili.
Respondeo. Aliter significant abstracta nomina, aliter concreta: quia abstracta significant quid vt in altero existens; concreta, vt ens comlet im per se subsistens: abstracta enim imponuntur formae, & a forma; vnde numquam supponunt, nisi pro forma: concreta vero a forma & supposito formae, & ideo possunt supponere pro vtroque, sed naturaliter pro sup. posito, accidentaliter pro forma ex adiuncto, quod verum est, vbi differt suppositum, & forma, sicut in rebus compositis, vt in homine: sed vbi non differt, vt in diuinis, naturaliter pro vtroque. Quia ergo essentia diuina ens completum est per se subsistens, etiam abstractis per in tellectum distinctis personis, ideo hoc nomen, Deus, institutum est principaliter ad significandum eam vt per se subsistentem, & ideo supponit primo & principaliter ex intentione instituentis pro essentia: & quia tam res, quam molus significandi est idem cum persona; ideo potest supponere pro persona: quia vero ipsa essentia vna & eadem est in persona vna vel pluibus, ideo potest supponere pro persona vna vel pluribus simul: Quia vero licet concomiteur, tamen remanet indiuisa, ideo hic terminus Deus, retinet natura isingularis secundum Praeposituum: In termino vero singulari aequiposlet negatio praeposita, & postposita: quia cum habeat vnica formam indiuisibilem, non potest negari, quin negetur tota, & ideo pro diuersis personis no potest aliquid idem affirmari, & negaride ipsa: determinatio vero huiusmodi suppositionis fit ex adiuncto: na si adiunctum est essentiale, supponit pro essentia; si personale proprium vnius, pro vna persona; si personale, commune trium, pro tribus in propositione affirmatiua. Hicn est ergo, quod in hac propositione, Deus genuit Deum, Deus in subjecto positus supponit propersona generante; in praedicatio, pro persona genita, ratione verbi notionaliter determinantis, & ideo locutio est vera
Ad 1. Significat essentiam. Resp. Quamuis eadem sit significatio, non tamen idem modus significandi: quia essentia significat in abstractione, non vt in supposito; Deus concretiue vt in supposito per se subsistenti, & ideo essentia non supponit pro persona, sicut Deus: quia in signi¬ Ad 2. De actu distinguendi, & referendi. Resp. Distingui, & referri non exprimit determinate actum personalem: conuenire enim possunt tam essentiae, quam personae: generare vero exprimit: hinc est, quod verbuni, generandi, determinat suppositionem termini, vt supponat pro persona: distingui vero & referri, non: vnde adhuc supponit pro essentia; licet ergo idem sint re, differunt tamen modo sigmficandi. Fit ergo in argumento commutatio suppositionis essentialis seu simplicis in personalem, cum dicitur, Deus a Deo non distinguitur: ergo nec generatur.
Ad 3. Aut supponit pro essentia. Resp. In hac propositione supponit pro persona, & quamuis sit alia persona non generans, non tamen vere potest dici, Deus non generat, quia propter formam indiuisibilem significatam habet naturam termini singularis, seu discreti, in quo aequiposlet negatio praeposita & postposita: Idem enim valet, si dicatur, non Socrates currit, vel Socrates non currit.
Articulus 2
An concedendum quod Deus genuit se Deum, vel alium Deum.
AD secundum sic proceditur 1. Idem & diuersa diuidunt ens sufficienter: ergo sequitur, si Deus genuit Deum: ergo eundem, vel alium Deum.
3. Haec est vera, Deus pater genuit alium; aut ergo alium Deuni, aut alium non Deum, quia de quolibet affirmatio vel negatio &c.
4. Ex hac quae est falsa, Deus generans est Deus genitus, sequitur quod idem est generans. & genitus: ergo per oppositionem ex hac, quae est vera, Deus generans non est Deus genitus, sequitur quod alius est Deus generans, & alius, genitus.
5. Augustinus 15. de urinit. Tanquam seipsum dicens pater verbum genuit per omnia aequale: non enim seipsum integre perfecteque dixisset, si minus esset in verbo quam in seipso: ergo leipsum dixit: ergo se genuit.
6. August. super Ioan. Pater mittens filium, se alterum misit: ergo eadem ratione se alterum. genuit: ergo vtrumque verum est.
Contra. Si genuit se Deum, cum se sit relatiuum reciprocum, ergo refert idem suppositum: ergo genuit seipsum, quod est contra Augustinum dicentem, quod nulla res seipsam gignit, vt sit: si genuit alium Deum: ergo alius Deus est praeter ipsum: ergo non est vnus Deus tantum.
Respondeo. Vtraque neganda est, quia hoc prononien se, cum sit relatiuum identitatis reciprocum, refert idem suppositum: ergo refert personam Patris. Alius vero cum sit nomen relatiuum diuersitatis, & importet diuersitatem in generali, determinari habet per terminum adiunctum; cum ergo terminus sit substantialis, ponit in substantia diuersum: est ergo idem ac si diceret: Deus genuit Deum, aut ergo eundem in persona, aut alterum in substantia, quorum vtrumque est falsum.
Ad 1. Idem & diuersum sufficienter diuidunm ens. Resp. Verum est, quando referuntur ad idem; sed hic referuntur ad diuersa.
Ad 2. De homine. Resp. Non est simile da Deo & homine: quia homo significat formam multiplicabilem in suppositis; vnde cum homo generat hominem, oportet, quod generet alium hominem in persona, & substantia: sed Deus significat forma non multiplicabile multiplicatione suppositorum; & ideo, cum generat Deum, generat alium in persona, sed eundem in substantia.
Ad 3. Aut ergo alium Deum. Resp. Non est. diuisio sufficiens, nec per opposita contradicto. rie: quia affirmatio & negatio debet esse eiusdem totius. Sed debet sic diuidi, aut alium Deum, aut non alium Deum. Et est simile, sicut si, demonstrato aliquo qui est albus, & est niger monachus, dicatur, iste est albus, aut ergo albus monachus, aut albus non monachus: quorum vtrumque falsum est,
Ad 4. Ex hac, quae est salsa &c. Resp. Cum dicitur, idem est Deus generans & genitus, vel, alius est Deus generans & genitus, dup lex potest esse vtraque propositio: si enim vtrumque relatiuum, scilicet idem & alius, accipiatur substantiue 2 sic prima est salsa, & secunda vera; & vtraque sequitur ex praemissis: si vero adiectiue, sic prima propositio est vera, secunda falsa; & neutra sequituir ex praemissis. Nec sequitur. Alius, substantius accipiendo, est Deus generans, & alius Deus genitus: ergo alius Deus. Quia mutatur suppo sitio personalis in simplicem.
Articulus 3
Utrum Deus genuit Deum qui est Pater, aut qui non est Pater.
AD tertium sic proceditur 1. Si Deus genuit Deum, qui non est pater, vel qui non est Deus pater: ergo aliquis est Deus, qui est Pater, aliquis qui non est Pater: ergo sunt duo Dij.
2. Negatio remouet totum quod sequitur: ergo cum dicitur, genuit Deum qui non est Deus Pater, remouetur, a Deo genito & forma Deitatis, & forma Paternitatis,
Contra. Qui est relatiuum identitatis, quod refert Filium: sed haec est vera, Filius non est Deus Pater: cum opposita sit falsa: ergo haec ficato, & in modo significandi idem est cum persona. erit vera, genuit Deum, qui non est Deus Pater. Respondeo naec propositio, Deus genuit Deus qui est Pater, distinguenda est: quia hoc nomen qui cum sit relatiuum, potest facere relauonem perfonalem, id est: ad suppositum; vel relationem simplicem, id est, ad significatum: modo vera est, modo falsa. fic est simile si dicam, ego: video hominem, qui est dignissima creaturarum: nam, fifiat relatio simplex ad significatum, vera est; si personalis ad suppositum, salsa Haec vero propositio: Deus genuit Deum qui ust Deus Pater, in fensu quo sit personalis suppositio, iterum distinguenda est; quia enim duo nomina construuntur appositiue & immediate, subintelligitur, qui est, vnde sensus est, genuit Deum qui est Deus, qui est Pater: & tunc hoc nomen, qui, aut tenetur implicatiue, & est constructio appositiua, & quasi vna dictio Deus Pater; & sic est falsu: aut tenetur relatiue, & sic est vera. Et planius secundum Magistrum: aut enim Deus apponitur patri, & sic est falsa: aut e conuerso, & sic vera.