Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De ratione ingeniti

QVESTIO III. DE RATIONE INOENITI. CIrca tertium quaeruntur duo. Primo an Spiritus sanctus possit dici inges genitus. Secundo supposito quod sic per aliquem modum, vtrum ingenitum dicat aliquam notionem in ipso.

Articulus 1

An spiritus sanctus possit dici ingenitus

Articvlvs I. An spiritus sanctus possit dici ingenitus.

AD primum sic proceditur. 1. Dicit Damas.1 lib. 1. Quod ingenitus vno modo est idem, ac increatus, & sic tres personae sunt ingenitae: s ergo Spiritus sanctus aliquo modo est ingenitus

2. Negatio cum subjecti constantia aequipol. let termino infinito, vnde sequitur: lapis est, & non est homo: ergo lapis est non homo: ergo si Spiritus sanctus est, & non est genitus, ipse est ingenitus per locum a pari vel ab aequipollenti. Ideo Hyeronimus dicit hic, Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus atque non factus.

3. Aut est ingenitus, aut non: si est, ergo potest dici ingenitus: si non est inoenitus, cum duae negationes aequiposleant vni affirmationi, ergo est genitus.

Contra 1. August. 15. de Trinit. Pater solus, non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus: & addit, ideo cum Spiritum genitum non dicamus, ingenitum tamen dicere non audemus.

2. August. Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides Catholica declarat.

3. Quod non est susceptibile iustitiae, velut la pis, non potest dici iustum nec iniustum: erg a simili Spiritus sanctus, qui non est susceptibilis generationis, non potest dici genitus, nec ingenitus

Respondeo. Ingenitum dupliciter potest accipi: vel priuatiue, & sic non cadit in Diuinis, vbi nil dicitur priuatiue, quia priuatio defectum importat: vel negatiue, & hoc dicitur vel negatione in genere aliquo determinato, vel negatione simpliciter siue extra genus: prima relinquit aliquid, vnde tollit esse ab alio per generationem solum; secunda nihil relinquit, vnde tollit esse ab alio simpliciter, & hoc dupliciter: quia vel est pura negatio, vel negatio fundata super contrario, scilicet super hoc quod est omnia esse ab illo; primo modo ingenitum conuenit Spiritui sancto; secundo modo essentiae Diuinae: tertio modo Patri. Alij dicunt, quod negatiur non esse ab alio dupliciter accipitur, vel nec in se, nec in altero, sic conuenit Patri; vel non in se, sed tamen in altero, sic conuenit essentiae, quae in se non est ab altero, sed in persona Filij est ab alio: similiter in Spiritu sancto.

Ad 1. De Damasceno. Resp. Accipitur ibi aequiuoce ingenitus: sicut aequiuoce dicitur generatio de creatione, & productione de substantia.

Ad 2. De termino negatiuo cum subjecti constantia. Resp. Hoc verum est quando terminus infinitus facit negationem simpliciter, seu extra genus. Quod opponitur de Hieron. Resp. Ingenitum accipit negatiue in genere.

Ad 3. De duabus negationibus. Resp. Secundum quod ingenitus dicitur negatiue extra genus, sic conceditur quod non est ingenitus, id est, non est ens non ab alio: Si autem concludatur. ergo est genitus, patet quod consequens est a superiori ad inferius affirmando: Nam haec, non est ens non ab alio, aequiposset huic affirmatiuae, est ens ab alio: nec sequitur ex hac: ergo est ens ab alio per generationem, impediente fallacia consequentis.

Articulus 2

An Ingenitum secundum modum quo conuenit. Spiritui sancto dicat aliquam notionem in ipso.

Articvlvs II. An Ingenitum secundum modum quo conuenit. Spiritui sancto dicat aliquam notionem in ipso.

AD vltimum proceditur sic. 1. Non nasci in Patre dicit notionem: ergo, cum Spiritui sancto similiter conueniat non nasci, dicit in eo aliquam notionem.

2. Aut dicit essentiam aut relationem, cum sit praedicatum Diuinum; non essentiam, quia non conuenit Filio: ergo relationem: ergo notionem.

3. Secundum Aristotelem affirmatio & negatio sunt in eodem genere: ergo cum genitus sit in genere relationis, similiter erit ingenitus: ergo est notio aliqua.

Contra. 1. Sicut ingenitus dicitur de Spiritu sancto, ita non spiratus de Filio: sed illud nulIam notionem ponit in Filio: ergo nec illud in Spiritu sancto.

2. Si ingenitum diceret notionem in Spiritusancto: ergo in eo non esset tantum vnica sed duplex notio.

Respondeo. Notio dicitur id quod est principium innotescendi personam. Ex hoc dicitur. quod ad esse notionis tria requiruntur: vnum est, quod sit proprietas aliqua determinata, nec generalis, quia talis non distinguit: aliud, quod sit proprietas relatiua, quia sola relatio originis de stinguit in Diuinis: tertium, quod sit proprietas ad dignitatem aliquam pertinens, quia talis proprietas personam distinguit cum persona sit nomen dignitatis. Quia ergo esse ab alio non pergenerationem, nullam dignitatem importat, sic autem ingenitus dicitur de Spiritu sancto, ideo nullam ponit in illo notionem.

Ad 1. De Patre. Resp. Non est simile, quia non esse ab alio bene importat in principio determinatam dignitatem.

Ad 2. Aut dicit essentiam. Resp. Relationem dicit, sed negatiue, non affirmatiue: vnde remouet eam de subjecto de quo dicitur, non ponit.

Ad 3. Resp. Ingenitum dictum de Spiritu sancto in genere relationis est, non directe, sed per reductionem, non quia relationem ponat, sed quia negat: vnde ex hoc non sequitur quod ponat aliquam notionem.

Expositio litterae

EXPOSITIO LITERAE. VOn quomodo natus, sed quomodo datus.

Contra. 1. Non est datus, nisi ex tempore: temporale vero non est ratio distinctiua aeternae rei.

2. Filius procedit quomodo datus Isa. 9. Filius datus est nobis.

3. Donum & datum dicunt comparationem ad creaturam: comparatio vero ad creaturam non. est ratio processus aeterni personae a persona.

Ad 1. Resp. Vt donum dicitur aliquid procea dere, vel vt ratio donandi, vel vt effectus donationis: primo modo procedit Spiritus sanctus, non Filius, quamuis actu sit datus in tempore: secundo modo non.

Ad 2. Quomodo datus. Resp. Intelligitur datus nominaliter, vt abstraliatur a tempore, id est donabilis: non participialiter.

Ad 3. De comparatione ad creaturam &c. Resp. Non est ratio processus, sed consequens modum procedendi: vnde quamuis non sit ratio. essendi, est tamen ratio innotescendi.

[Est quod nec natum nec factum est.] Contra. In eadem diuisione non debet bis idem repeti, cum omnis diuisio sit per opposita. Resp. Non natum accipitur aequiuoce in vtroque membro: nam in primo dicit negationem extra genus, & sic conuenit Patri: in secundo negationem in genere, & sic conuenit Spiritui sancto.

PrevBack to TopNext